Capitulum 5
Numérotation du verset
Nm. 5,1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 5,2
precipe filiis Israel ut eiciant de castris
omnem leprosum
et qui semine fluit
pollutusque est
super mortuo
Numérotation du verset
Nm. 5,3
tam masculum quam feminam eicite de castris
ne contaminent
ea
cum habitaverim vobiscum
Numérotation du verset
Nm. 5,4
feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Moysi
Numérotation du verset
Nm. 5,5
locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque
Rusch
] locutus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 5,6
loquere ad filios Israel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis que solent hominibus accidere et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Numérotation du verset
Nm. 5,7
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem
desuper ei in quem peccaverint
Numérotation du verset
Nm. 5,8
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur
pro expiatione
ut sit placabilis hostia
Numérotation du verset
Nm. 5,9
omnes quoque primitie
quas offerunt filii Israel
ad sacerdotem
pertinent
Numérotation du verset
Nm. 5,10
et quicquid in sanctuario2
2 sanctuario
Rusch
] sanctuarium
Weber
offertur
a singulis et traditur manibus sacerdotis
ipsius erit
Numérotation du verset
Nm. 5,11
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 5,12
loquere filiis3 Israel et dices ad eos vir
3 filiis
Rusch
] ad filios
Weber
cuius uxor
erraverit maritumque contemnens
Numérotation du verset
Nm. 5,13
dormierit cum altero viro
et hoc maritus comprehendere4
4 comprehendere
Rusch
] deprehendere
Weber
nequiverit5 sed latet adulterium
5 nequiverit
Rusch
] non quiverit
Weber
et testibus argui
non potest quia non est inventa
in stupro
Numérotation du verset
Nm. 5,14
si spiritus zelotypie
concitaverit virum
contra uxorem suam que vel polluta est
vel falsa suspicione appetitur
Numérotation du verset
Nm. 5,15
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farine hordiacie
non fundet super eam oleum
nec imponet thus
quia sacrificium zelotypie est et oblatio investigans adulterium
Numérotation du verset
Nm. 5,16
offeret igitur eam sacerdos
et statuet coram Domino
Numérotation du verset
Nm. 5,17
assumetque aquam sanctam in vase fictili
et pauxillum terre de pavimento tabernaculi mittet in eam
Numérotation du verset
Nm. 5,18
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypie ipse autem tenebit aquas amarissimas
in quibus cum execratione maledicta congessit
Numérotation du verset
Nm. 5,19
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti thoro non tenebunt te6
6 tenebunt te
Rusch
(
hapax
)] nocebunt te ΩSJ,te nocebunt
Weber
<Non hab.>
SABATIER
, t. 1, p. 277;
Edmaior.
aque iste amarissime in quas maledicta congessi.
Numérotation du verset
Nm. 5,20
Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numérotation du verset
Nm. 5,21
his maledictionibus subiacebis. Det te Dominus in maledictiones et exemplum7
cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus8 dirumpatur
7 maledictiones et exemplum] maledictionem exemplumque
Weber
|
8 tuus Rusch] om. Weber
|
Numérotation du verset
Nm. 5,22
ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numérotation du verset
Nm. 5,23
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Numérotation du verset
Nm. 5,24
dabitque9 ei bibere
9 dabitque
Rusch
] et dabit
Weber
quas cum exhauserit
Numérotation du verset
Nm. 5,25
tollet sacerdos de manu eius sacrificium
zelotypie
et elevabit illud coram Domino imponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numérotation du verset
Nm. 5,26
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numérotation du verset
Nm. 5,27
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aque maledictionis et inflato ventre computrescet femur
eritque mulier in maledictionem et in exemplum
omni populo
Numérotation du verset
Nm. 5,28
quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Numérotation du verset
Nm. 5,29
ista est lex zelotypie si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numérotation du verset
Nm. 5,30
maritusque zelotypie spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia que scripta sunt
Numérotation du verset
Nm. 5,31
maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
Capitulum 5
Numérotation du verset
Nm. 5,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 22r
b
Numérotation du verset
Nm. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {1189}
.1.
Locutusque est dominus.
Descripta dispositione populi, hic consequenter describitur remotio impedimenti, impeditur autem per corruptionem immunditie corporalis, iniustitie et suspicionis. Et ideo primo tollitur corporalis immunditia, {1190}secundo corrigitur iniustitia, ibi : Locutusque est dominus. tertio examinatur diffidentia, ibi : Locutusque est. Circa primum tangitur triplex immunditia de castris tollenda scilicet leprosorum, seminifluorum et super mortuos pollutorum, cum dicitur.
marg.|
.2.
Precipe filiis Israel.
Dicit Rabbi Salomon quod licet totus exercitus Israel diceretur castra generaliter, tamen in speciali erant ibi tria castra.
prol.|
{1191} Prima erant tabernaculum et atrium circa ipsum, et dicebantur castra deitatis, tum quia ibi colebatur Deus, tum quia ibi cum Moyse loquebatur. Secunda erant habitationes Levitarum circa atrium, prout descripte sunt supra tertio capitulo Tertia erant reliqui populi habitationes. Dicit igitur, quod leprosi eiiciebantur extra tria castra predicta, ne inficerent alios, quia lepra est morbus infectivus aliorum. Seminiflui eiiciebantur de duobus primis, quia ibi requirebatur maior munditia, sed permittebantur habitare in castris populi, quia non est morbus infectivus aliorum. Polluti autem ex tactu mortui eiiciebantur ex primis castris, quia non erat eis licitum ingredi atrium, ubi vigebat cultus divinus, donec essent mundati propter Dei reverentiam, permittebantur tamen esse in castris populi et Levitarum.
Numérotation du verset
Nm. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Locutusque est dominus.
Hic consequenter removetur impedimentum, quod est iniustitia, que turbat pacem communitatis, et maxime {1192} in retentione rei aliene. Et primo agitur de retentione rei non sacre, cum dicitur.
marg.|
.2.
Vir sive mulier cum.
Illa que communius accidunt sunt circa de fraudationem aliorum.
marg.|
.3.
Et per negligentiam transgressi fuerint.
Negligendo custodire mandata Dei.
marg.|
.4.
Confitebuntur peccatum suum.
Non violentia testium, quia tunc tenerentur reddere duplum, ut habetur Ex. 22. Sed lex ista loquitur in casu in quo aliquis penitentia ductus vult facere satisfactionem proximo.
marg.|
.5.
Reddent ipsum caput
id est ipsum debitum.
marg.|
.6.
Quintamque partem desuper ei in quem
peccaverint
id est proximo quem defraudaverint, et ista pars quinta superadditur propter damnum quod habuit ex rei sue detentione, et ut homines essent minus proni ad retentionem rei aliene.
marg.|
.7.
Sin autem.
Debeat recipere, sicut est in restitutione rei vacantis.
prol.|
{1193}
Numérotation du verset
Nm. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Dabunt Domino et erit sacerdotis.
convertendo in utilitatem suam, quia de restitutione vaga debet minister dei et pauper sustentari.
marg.|
.2.
Excepto ariete, qui offertur pro expiatione.
peccati ipsius defraudantis. Non solum enim peccaverat contra proximum ipsum defraudando, sed etiam contra deum mandatum ipsum transgrediendo, et ideo sicut per restitutionem fiebat satisfactio homini, ita per oblationem arietis sacrificium ipsi deo, de qua oblatione habetur Levitici 5. Secundo igitur de restitutione rei sacre, quia primitie et decime quodammodo inter res sacras computantur, quia determinantur per legem deberi dei ministris, cum dicitur.
marg.|
.3.
Omnes quoque primitie, quas offerent filii Israel
id est offerre tenentur, ut habetur Ex. 23.
marg.|
.4.
Ad sacerdotem pertinent.
Dixerat enim in Ex. quod debebant offerri in donum, Domini et non determinaverat scriptura cuius essent, ideo hic expressit quod sunt sacerdotis. unde si aliquid fuerit retentum de eis, debet ei restitui. Sequi.
marg.|
.5.
Et quicquid in
sanctuarium
offertur a singulis,
etc. Hoc non potest intelligi de omnibus oblatis generaliter, quia aliqua totaliter incendebantur ad honorem dei, ut holocausta, et aliqua secundum partem, sicut hostie pro peccato, cuius pars non incensa remanebat sacerdoti, et hostia pacifica, cuius una pars incendebatur, et aliam comedebat offerens, et alia remanebat sacerdoti, et ideo dicendum quod intelligitur de primitiis, que debebant dari sacerdotibus ex determinatione legis, ut habetur Deute. 10. Et ideo si aliquid erat detentum, debebat ei restitui. Unde in hebreo habetur : Que vir sanctificavit, eius erunt id est sacerdotis, et intelliguntur sanctificata per determinationem legis ut primitie, vel per votum, sicut si aliquis promisit dare aliquid ministris dei.
prol.|
{1194}
.6.
Et traditur manibus.
Per hoc intelligitur, quod sacerdos non poterat talia accipere et tollere violenter de domibus Dominorum, sed solum accipiebat ab aliis sibi tradita.
marg.|
.7.
Locutus est.
Hic consequenter amovetur suspicio adulterii, quod turbat pacem inter virum et uxorem, et per consequens totam familiam. Et primo circa hoc ponitur casus, secundo examinatio eius, ibi : Adducet eam. tertio effectus, ibi : Quas cum biberit. Circa primum dicit Rabbi Salomon, quod istud hic dictum de sacrificiis zelotypie immediate ponitur post illud quod dictum est de retentione primitiarum, ad de signandum quod qui in hoc defraudat sacerdotem, meretur ut confusibiliter appareat coram sacerdote, adducendo uxorem suam pro adulterii suspicione. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.8.
Vir cuius uxor erraverit.
et patet littera.
marg.|
.9.
Adducet eam.
Hic ponitur examinatio dicte suspicionis per sacrificium zelotypie, cum dicitur.
marg.|
.10. Offeret oblationem pro illa scilicet examinanda.
marg.|
.11.
Decimam partem.
Non dicit simile, quia est farina delicatissima, purgatissime sicut in aliis sacrificiis, quia istud est vile.
marg.|
.12.
Hordeacee.
Non triticee, earum ratione. Adducit enim. Rabbi Salomon aliam rationem, quia hordeum est pabulum iumenti, cui adultera assimilatur.
marg.|
.13.
Non fundet super eam oleum.
Quia est fomentum luminis, adulterium autem fit in tenebris, secundum illud Iob 24 capitulo Oculus adulteri observat caliginem.
marg.|
.14.
Nec imponet thus.
Quia significat devotionem, ut dictum fuit Exodi 21. Hoc autem sacrificium non offertur ex devotione, sed ex suspicione adulterii. et hoc est quod subditur :
marg.|
.15. Quia sacrificium zelotypie, etc. Sequitur :
marg.|
.16.
Et statuet coram Domino.
ad tentandum si ex terrore confiteretur adulterium, et quia pro ea offerebat sacrificium.
prol.|
{1195}
Numérotation du verset
Nm. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Assumetque
aquam
sanctam.
Dicit Rabbi Salomon quod vocatur sancta, eo quod accipiebatur de labro eneo de speculis mulierum devotarum facto. Iosephus autem dicit quod dicitur sancta, eo quod ibi diluebatur nomen Domini tetragrammaton scriptum in schedula, ut habetur infra.
marg.|
.2.
Et pauxillum terre de pavimento
tabernaculi
etc. eo quod istud sacrificium fiebat pro vili causa.
marg.|
.3.
Discooperiet caput eius.
ad maiorem confusionem ipsius, etc. ut ex hoc stupefacta recognosceret adulterium.
marg.|
.4.
Et ponet super manus illius sacrificium
recordationis
.
eo quod fiebat pro suspicione adulterii preteriti.
marg.|
.5.
Ipse autem tenebit aquas amarissimas.
non formaliter, sed effective, quia effectum amaritudinis faciebant in muliere, quando erat culpabilis.
marg.|
.6. In
quibus,
etc. Ista congestio secundum Iosephum non est aliud quam dilutio schedule predicte, ex cuius effectu sequebatur maledictio super mulierem, quando erat culpabilis. Secundum alios est imprecatio sacerdotis super mulierem quantum ad mala futura super eam, que infra exponuntur.
marg.|
.7.
Si non dormivit. In
cipit a mulieris innocentia, quam debet prelatus desiderare, et non culpam. Sequitur :
marg.|
.8.
Det te dominus
id est omnes videntes te, tibi maledicent propter commissum adulterium. Vel aliter, quia maledicentes aliis ponent te in exemplum dicentes, ita tibi male accidat sicut tali mulieri, te denotantes, dicit exemplum, eo quod alie mulieres exemplo illius terrebuntur, et formidabunt adulterari.
marg.|
.9.
Putrescere.
Primo nominatur ista pars corporis, qua primo committitur adulterium.
marg.|
.10.
Et tumens.
Quia in illa parte circe umbilicum in mulieribus viget {1196} luxuria, sicut dicit beatus Gregorius Homi. xxxii. quia viris luxuria in lumbis consistit, feminis in umbilico.
marg.|
.11.
Et respondebit.
super se recipiens predictam adiurationem, et bis dicitur Amen, semel pro parte innocentie, et semel pro parte culpe.
marg.|
.12.
Scribetque sacerdos in libello ista maledicta.
Secundum Iosephum scribebat nisi nomen Domini tetragrammaton, ex cuius virtute veniebant super mulieres iste maledictiones. Secundum alios vero scribebat istas maledictiones prout in textu sunt expresse, tamen videtur magis credendum Iosepho, qui talia sacrificia videre potuit et forte vidit.
marg.|
.13.
Et dabit ei
bibere
.
Etiam violenter, si nollet accipere.
marg.|
.14.
Quas cum hauserit.
Sciendum tamen, quod iste haustus sive potatio mulieris, non fiebat ante oblationem sacrificii, sed post, licet modo contrario scribatur, quia non semper scribuntur gesta eodem ordine quo facta sunt. Et sequitur :
marg.|
.15.
Tollet sacerdos de manu,
etc. Hoc fiebat ante potationem. Ideo sequitur postea, et sic potum det mulieri.
marg.|
.16.
Quas cum biberit.
Hic consequenter describitur veritatis manifestatio per effectum sequentem, et patet littera, usqueibi :
marg.|
.17.
Quod si polluta non fuerit, erit innoxia.
Quia aque ei non nocebunt, sed proficient. Ideo subditur :
marg.|
.18.
Et faciet liberos.
Quia si fuerit ante sterilis, fiebat fecunda. Dicunt etiam aliqui Hebrei, quod virtute illius aque concipiebat etiam absque virili semine, et hoc erat unum de miraculis permanentibus, sicut dictum est de descensu manne.
marg.|
.19.
Maritus absque culpa.
si illa languescat vel moriatur. Ex hoc patet, quod illa purgatio non erat illicita tempore veteris testamenti. Item quia fiebat per divinum miraculum, ut patet ex dictis, quod tamen non fit ad approbationem illicitorum.
Numérotation du verset
Nm. 5,moraliter
marg.|
marg.| {1189}
.1.
Locutusque est dominus ad Moysen dicens : Precipe.
Per leprosum {1190} intelligitur hereticus, per hominem qui semine fluit doctor verbosus, qui ad sui iactantiam dicere studet extranea, per hoc {1191} quod diffluit ad falsa et periculosa, per pollutum super mortuo significatur discipulus doctrinam doctoris sequens et approbans, et isti eiiciendi sunt de castris, scilicet de scolis et fidelium collegiis, non sua perversa doctrina alios inficiant et corrumpant.
Numérotation du verset
Nm. 5,moraliter
marg.|
.2.
Vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis,
etc. In quibusdamnificatur proximus furto, fraude, vel dolo.
marg.|
.3.
Confitebuntur peccatum.
Satisfaciendo Deo per penitentiam {1192} et proximo. Ideo subditur :
marg.|
.5.
Et reddent ipsum
id est illud quod est ablatum.
marg.|
.6.
Quintam que partem
id est damnum quod sustinuit de absentia rei sue.
marg.|
.7.
Sin autem.
Tunc est vaga restitutio, et debet reddi Domino id est in piis operibus expendendo secundum dispositionem prelati vel confessoris discreti secundum aliquos, qui tenent in hoc locum Dei.
Numérotation du verset
Nm. 5,moraliter
marg.|
marg.| {1193}
.8.
Vir cuius uxor erraverit,
etc. Per virum, doctor intelligens significatur. Per uxorem eius sapientia de qua dicitur Sapientie 8.a. Hanc amavi a iuventute mea, et quesivi mihi sponsam assumere. De qua debet esse zelotypus, et maxime cum tradit eam inscriptis, timendo ne sit ibi fornicatio per commissionem {1194} aliquam falsorum cum viris. ideo subditur :
marg.|
.9.
Adducet eam
id est ad magis peritum et probatum doctorem, ut examinet eam. Per hoc autem quod subditur, quod mulier polluta putrescat et moriebatur, innocens autem non ledebatur, sed faciebat liberos, significatur quod doctrina habens commistionem falsorum cum veris, est occasio meroris, illa vero que pura est et sana, gaudii et fructificationis.
Numérotation du verset
Nm. 5,Additio.
prol.|
{1195} In capitulo 5. ubi dicitur in postilla Ideo subditur : Et faciet liberos, quia si fuerat ante sterilis, fiebat fecunda. Non me recolo legisse in voluminibus Hebreorum, quod mulier innoxia ab huiusmodi zelotypia virtute illius aque conciperet absque virili semine, nec ad hoc concedendum littera nos cogit, que nihil aliud dicit, nisi faciet liberos, quod satis proprie {1196} potest intelligi de muliere que ex virili semine concipit filios. Pari etiam ratione diceretur quod si aliqua virgo coniugata accusaretur, modo predicto, et a viro, et esset innoxia, quod illa virgo conciperet absque virili semine, quod singularissimum fuit in virgine gloriosa, unde ridiculum videtur dicere, quod Deus tantum miraculum faceret in facto zelotypie pro tam modicare : qui solum hoc pro liberatione totius generis humani facturus erat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_5)
Notes :