Capitulum 34

Numérotation du verset Nm. 34,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens1:
1 dicens] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,2 

Precipe filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur.
Numérotation du verset Nm. 34,3 

Pars meridiana incipiet a solitudine Sin que est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
Numérotation du verset Nm. 34,4 

qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant in Sennam2 et perveniant ad3 meridiem usque ad Cadesbarne. Inde4
2 in Sennam] Senna Weber |
3 ad] in Weber |
4 Inde] Unde Weber |
egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque ad5 Asemona.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,5 

Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Egypti et maris Magni litore finietur.
Numérotation du verset Nm. 34,6 

Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur6.
6 claudetur Amiatinus ΛH Π ΣTO Θ ΨDFM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] claudentur S² P² ΩJ Ω M cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,7 

Porro ad septentrionalem plagam
a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
Numérotation du verset Nm. 34,8 

a quo venient7 in Emath usque ad terminos Sedada.
7 venient] venies Weber
Numérotation du verset Nm. 34,9 

Ibuntque confinia usque ad8 Zephrona
8 ad] om. Weber
et villam Henan.
Hebraice: Asseram, quod interpretatur ‘atrium fontis’ et est terminus Damasci.
Hi erunt termini in parte aquilonis.
Numérotation du verset Nm. 34,10 

Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
Numérotation du verset Nm. 34,11 

et de Sephama descendent termini in Reblatha9 contra fontem Daphnim10*. Inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth11
9 Reblatha] Rebla Weber |
10 Daphnim ΛL ΦVP ΘM² ΨBM S ΩSM Ed1530 Clementina , Dafnim ΛH ΣO ΨBM ΩJ, Daphnin ΣM ΨDF] Daphim ΘM Rusch / Dafin / Dafim ΘH, om. Weber |
11 Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Nm. 34,12 

et tendent usque ad12 Iordanem et ad ultimum Salsissimo
12 ad ΛH Π B M ΦRAZGV ΘAMG P ΨBF Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
claudentur13 mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 claudentur Amiatinus Λ X Π ΣTO T M Φ Θ S P Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,13 

Precepitque Moyses filiis Israel dicens: hec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari14 novem tribubus et dimidie tribui.
14 D. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,14 

Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse
Numérotation du verset Nm. 34,15 

id est due et15 semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,16 

Et ait Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 34,17 

Hec sunt nomina virorum qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Nm. 34,18 

et singuli principes de singulis tribubus16
16 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,19 

quorum ista sunt vocabula: De tribu Iuda Caleb filius Iephone,
Numérotation du verset Nm. 34,20 

de tribu Simeon Samuel filius Ammiud,
Numérotation du verset Nm. 34,21 

de tribu Beniamin Elidad17 filius Chaselon18,
17 (H)elidad G Λ B Amiatinus Θ G² ΣO S ΩJ Ed1530 Clementina ] Heliad ΣT ΩS Rusch , Halidad Cava T M ΦRAZVP Ω M |
18 Chaselon Weber ] scrips. , Casseloth ΩS, Caseloth Rusch |
Numérotation du verset Nm. 34,22 

de tribu filiorum Dan Bocci19 filius Iogli,
19 Bocci] scrips., Bochi Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,23 

filiorum Ioseph. De tribu Manasse Hanniel20 filius Ephod21
20 Han(n)iel ΣM Ω MJ Ed1530 Clementina ] Anniel Rusch , Hamuel ΩS |
21 Ephod Ed1530 Clementina Weber ] scrips., Ephot ΦAP Rusch, Ephot ΩS, Ephad ΩJ |
Numérotation du verset Nm. 34,24 

de tribu Ephraim Chamuel filius Sephtan22,
22 Sephtan Weber ] Septan S* Ω M Ed530 , Septhan ΨBDF ΩS ΩJ Rusch, Sephthan B Clementina
Numérotation du verset Nm. 34,25 

de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach23,
23 Pharnach] Pharnat Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,26 

de tribu Isachar dux Phaltiel24 filius Ozan
24 Phaltiel] scrips., Faltiel Rusch, Faltihel Weber
Numérotation du verset Nm. 34,27 

de tribu Aser Abiud25 filius Salomi
25 Abiud Rusch ] Ahiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,28 

de tribu Neptalim Phedael filius Amiud26.
26 Amiud] Ameiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,29 

Hii sunt quibus precepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

Capitulum 34

Numérotation du verset Nm. 34,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Locutus est dominus. Hic describitur terre promissionis limitatio. Cuius una ratio fuit, quia aliqua erant precepta in lege que obligabant tantum in terra illa, et aliqua etiam que non poterant fieri extra, sicut edificatio templi et oblatio {1436} sacrificii, et ideo debuerunt limites huius terre determinari, et primo determinatur terminus partis meridionalis, cum dicitur. Pars meridiana incipiet, etc.
marg.| 2 Et   habebit etc. mare sal id est mare mortuum quod est ita spissum et falsum, quod non est navigabile, neque pisces possunt ibi vivere, ut dicit Philose. 2. Metheororum. Iste est locus ubi quinque civitates fuerunt subverse, ut habetur Gn. 19 et in illo loco descendit Iordanis fluvius. Illud igitur mare erat in angulo coniungente partem orientalem terre promissionis {1437} et meridionalem.
Numérotation du verset Nm. 34,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Qui   circumibunt etc. Mons est in latere meridionali illius terre sic nominatus quia scorpiones erant ibi in multitudine.
marg.| 2 Usque ad etc. Hic est Nilus secundum aliquos, secundum alios vero, quod videtur probabilius, est quidam torrens descendens in mari mediterraneo vocatus Rinocorula, et est in extremitate terre promissionis versus meridiem.
marg.| 3 Et magni, etc id est littore maris mediterranei, quod dicitur hic mare magnum respectu maris mortui, a quo incipit terminus meridionalis terre promissionis, ut predictum est, et finitur littore maris mediterranei.
marg.| 4 Plaga, etc. Hic describitur terminus occidentalis, qui est totus super littus maris mediterranei.
marg.| 5 Porro ad   septentrionalem plagam   . Hic describitur terminus aquilonaris incipiens a mari mediterraneo.
marg.| 6 Usque ad montem altissimum. In hebreo habetur : Usque ad montem montis. quia sicut dicit Rabbi Salomon super montem illum erat {1438} quidam monticulus supereminens. Et credo quod iste est mons Libani quia alibi in pluribus locis mons Libani describitur esse in termino aquilonari terre promissionis.
marg.| 7 Inde metabuntur. Hic describitur terminus orientalis.
marg.| 8 Contra fontem. In aliquibus libris additur Daphnem, sed non est In hebreo nec in libris correctis. Hunc locum vocat Mattheus Magedan, Marcus Dalmanutha, et Saraceni Modan, et est ibi verus ortus Iordanis, quod per hoc patet quod palee in hunc fontem in misse recipiuntur in Dan ductu subterraneo meatu, et a fonte Dan et Ior. nominatur Iordanis.
marg.| 9 Inde pervenient etc.   ad mare Cenereth. Est enim lacus magnus per quem transit Iordanis fluvius, et vocatur mare more Hebraico, quo omnis congregatio notabilis aquarum vocatur mare secundum illud Genes. 1. Congregationesque aquarum appellavit maria. vocatur autem in evangelio mare Galilee et transit iuxta Galileam, et mare Tyberiadis a Tyberiade que est civitas sita in eius ripa. Dicitur etiam mare Genezareth.
prol.| {1439}
Numérotation du verset Nm. 34,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Et tendent usque ad Iordanem. Ex quo patet quod terra promissionis in angulo coniungente partem eius aquilonarem cum orientali se extendebat ultra Iordanem, et secundum aliquos illa portio vocatur Traconitidis regio, Lu. 3.
marg.| 2 Et ad ultimum   salsissimo etc. Et sic patet illud quod supra dictum est sc. quod istud mare erat in angulo terre promissionis coniungente partem orientalem cum meridionali, quia sicut eius pars meridionalis ab illo mari incipit ut predictum est, ita pars orientalis ad ipsum terminatur, ut hic dicitur.
marg.| 3 Precepitque. Hic agitur de huius terre divisione, et primo determinatur huiusmodi divisio, secundo ex predictis movetur questio capitulo xxxvi. adhuc primo agitur de terre divisione, secundo, de divise datione quantum ad partem ca. 35 Circa primum describitur modus divisionis scilicet per sortes, cum dicitur.
marg.| 4 Hec erit terra, etc. De modo autem istarum sortium dictum fuit supra ca. 26. Describitur etiam quibus sit dividenda, cum dicitur.
marg.| 5 Novem tribubus, etc. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| 6 Tribus enim filiorum Ruben, etc. Quia due tribus et dimidia iam acceperant partes suas trans Iordanem. Describitur etiam per quos terra sit dividenda, cum dicitur.
marg.| 7 Hec sunt nomina virorum qui terram vobis, etc.   Eleazar. Qui erat pontifex.
marg.| 8 Et Iosue. Qui post Moysen constitutus fuit princeps.
marg.| 9 Et singuli principes, etc. Hoc est intelligendum solum de principibus decem tribuum, quibus erat dividenda terra. Cetera patent in {1440} littera. Quoniam in hoc capitulo et supra xxvi. dictum est quod terra esset sorte dividenda, ideo queritur hic, utrum uti sortibus sit licitum ? Ad quod dicendum, quod uti sortibus est ex vario eventu dispositione alicuius rei sensibilis proposite determinare aliquid dubium vel incertum, sicut ex festucis propositis per hoc quod aliquis accipit breviorem vel longiorem, seu in proiectione taxillorum, ex hoc quod aliquis proiicit plura vel pauciora puncta, vel ex consimilibus, ubi aliquod dubium inter homines determinatur, et si hoc fiat ad alicuius rei divisionem inter homines, ut per hoc determinetur, quis quam partem accipiat, vocatur sors divisoria, si autem hoc fiat ad aliquid determinate agendum, vocatur sors consultoria, igitur si dispositio vel eventus sortium expectetur a fortuna tantum, nullum est vitium, ut si mittantur sortes ad determinandum inter homines quis quam partem accipiat alicuius rei, et hoc ex communi consensu committitur fortune. Causa tamen motiva potest esse peccatum, ut si propter cupiditatem propriam vel aliud vitium non possunt aliter dividere concorditer. Si autem dispositio sortium vel eventus non expectetur solum a fortuna sed ab alia causa, hoc est dupliciter. Uno modo a causa corporali, ut a dispositione stellarum, et sic cum actus stellarum ad se non extendat, superstitiosum est et illicitum, et non caret occulto pacto demonum. Alio modo quia expectatur eventus et dispositio sortium a causa spirituali dirigente, et hoc est dupliciter. Uno modo a demone et hoc est illicitum quia includit familiaritatem et pactum cum demonibus. Alio modo a Deo expectatur immediate, vel mediantibus sanctis angelis, et hoc non est illicitum secundum se, si fiat cum reverentia debita. Unde dicitur Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a domino {1441} temperantur. Potest tamen in hoc quadrupliciter peccatum accidere. Primo si absque ulla necessitate ad sortes recurratur, hoc enim videtur ad Dei tentationem pertinere. Unde dicit Ambr. super Lucam ; Qui sorte eligitur humano iudicio non comprehenditur. Secundo si quis etiam in necessitate absque reverentia debita sortibus vocatur. Unde super Actus apostolorum dicit Beda : Si qui necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus exemplo apostolorum esse consulendum, videant hoc ipsos non nisi collecto fratrum et cetu et precibus ad Deum fusis egisse. Tertio si divina oracula ad terrena negotia convertantur. Unde dicit Augustinus ad inquisitiones Ianuarii : His qui de paginis evangelicis sortes eligunt, etsi optandum sit, ut hoc potius faciant quam ad demonia consulenda concurrant, tamen mihi displicet ista consuetudo, ad negotia singularia et ad vite huius vanitatem divina oracula velle convertere. Quarto si in electionibus ecclesiasticis que ex spiritus sancti inspiratione fieri debent aliqui sortibus utantur. Unde dicit Beda super Actus Apostolorum : Matthias ante pentecosten ordinandus sorte queritur, quia {1442} s. nondum erat plenitudo spiritus sancti in ecclesia effusa. Septem autem diaconi postea non sorte, sed electione discipulorum sunt ordinati. Secus autem est in temporalibus dignitatibus, que ordinantur ad terrena disponenda, et ideo in electione illarum possunt homines uti sortibus, sicut et in divisione rerum temporalium, ut predictum est. Si vero aliqua necessitas alia vel ab electione dignitatis ecclesiastice immineat, licitum est cum debita reverentia sortibus divinum auxilium implorare. Unde dicit Augustinus in epistola ad Honoratum ; Si inter Dei ministros sit disceptatio, qui eorum, tempore persecutionis maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur ecclesia, et si hec desceptatio aliter non poterit terminari, quantum mihi videtur, quia maneant, et qui fugiant sorte eligendi sunt, et hoc modo et aliis modis licitis predictis usi sunt sortibus viri sancti, qui in veteri ac novo testamento usi fuisse fortibus leguntur, sicut Iosue iudicio sortium punivit Achan. Iosue vii. et Saul deprehendit Ionatham filium suum mel comedisse. 1Rg. xiiii. et Zacharias sorte exiit ut incensum poneret, Lu. 1. et Matthias in apostolatum promotus, Act. 1. et sic de aliis. Et sic patet responsio ad questionem.
Numérotation du verset Nm. 34,moraliter 
marg.| {1435} 1 Locutus est dominus. In hoc capitulo describuntur termini terre promissionis {1436} secundum quatuor partes orbis, que sunt oriens, occidens, aquilo, meridies. Per terram vero promissionis significatur {1437} terra viventium sive vita beata, que non est proprie loquendo celum Empyreum. Nam omnes angeli secundum doctores catholicos fuerunt ibi creati, non tamen tunc fuerunt beati, quia sic multi cecidissent, quod est falsum, Igitur terra viventium quod idem est quod vita beata, dupliciter accipitur. Uno modo obiective, et sic ipse deus est vita beata, nec habet terminos, sedem infinita. Baruch. 3. capitulo O Israel quam magna est domus dei, et ingens locus possessionis eius, magnus et non habet consummationem, excelsus et immensus. {1438} Alio modo accipitur subiective, prout est formaliter in ipso beato, et sic est terminata vita beata. Huius termini sic possunt assignari, scilicet ab oriente claritas divine visionis, sicut ab oriente nobis provenit ortus lucis, a meridie vero suavitas fruitionis, proveniens ex fervore dilectionis, sicut a meridie provenit servor caloris, ab occidente firmitas tentationis, certi enim sunt omnes beati, quod nullo modo cadenta sua beatitudine. Ab aquilone vero, a quo est omne malum. Hiere. 1.c. iocunditas exultationis, quoniam videndo penas damnatorum quas evaserunt, ex hoc habent materiam exultationis.
Numérotation du verset Nm. 34,moraliter 
marg.| {1439} 7 Hec sunt nomina virorum, etc. Per novem principes terram dividentes promissionis possunt convenienter intelligi novem ordines angelorum, nam per eorum ministerium electi perducuntur {1440} ad terram viventium eam secundum varios gradus beatitudinis possessuri, quos salvator lo. xiiii. mansiones appellat. Hebre id est dicitur de Angelis : Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui capiunt hereditatem salutis ?
Numérotation du verset Nm. 34,Additio. 
marg.| {1441} In capitulo 34. ubi dicitur in postilla ; Plaga autem occidentalis. Quidam Hebreorum dicunt quod mare magnum de quo hic fit mentio quod est terminus occidentalis terre promissionis, non est mare mediterraneum, {1442} sed mare oceanum, quia mare oceanum proprie dicitur mare magnum. Sed si sic esset, oporteret dicere, quod limites terre promissionis se extenderent usque ad mare Hispanie, quod est inconvenienter dictum. Remansisset enim maxima pars terre promissionis que numquam fuisset acquisita, nec aliqua mentio de ipsa facta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_34)

Notes :