Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Nm. 17,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 17,2 

loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virge sue
Numérotation du verset Nm. 17,3 

nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Numérotation du verset Nm. 17,4 

ponesque eas in tabernaculo federis coram testimonio ubi loquar ad te
Numérotation du verset Nm. 17,5 

quem ex his elegero germinabit virga eius
et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant
Numérotation du verset Nm. 17,6 

locutusque est Moyses ad filios Israel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virge duodecim absque virga Aaron
Numérotation du verset Nm. 17,7 

quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Nm. 17,8 

sequenti die regressus invenit germinasse virgam
Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatati1 in amigdalas deformati sunt
1 dilatati Rusch ] dilatatis Weber
Numérotation du verset Nm. 17,9 

protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Numérotation du verset Nm. 17,10 

dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel2 et quiescant querele eorum a me ne moriantur
2 Israel plerique codd. Rusch ] om. O S Weber
Numérotation du verset Nm. 17,11 

fecitque Moyses sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 17,12 

dixerunt autem filii Israel ad Moysen ecce consumpti sumus omnes peribimus3
3 peribimus Rusch ] perivimus Weber
Numérotation du verset Nm. 17,13 

quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Capitulum 17

Numérotation du verset Nm. 17,ad litteram 
marg.| .1. Et locutus est dominus. Hic consequenter ponitur sacerdotii determinatio per floritionem virge Aaron. Circa quod primo tangetur virgarum acceptio ad facti discussionem. Secundo unius germinatio ad sacerdotii probationem, ibi : Quas cum posuisset. Tertio eiusdem reservatio ad recordationem, ibi : Dixitque dominus. Circa primum dicitur :
marg.| .2. A cunctis principibus tribuum virgas duodecim, uniuscuiusque id est tribus, ideo subditur : A cunctis principibus tribuum etc.
marg.| .3. Et uniuscuiusque nomen scilicet tribus.
marg.| .4. Super scribes virge sue. ita quod nomen Ruben erat scriptum in virga illius tribus, et sic de aliis.
marg.| .5. Nomen autem Aaron. Hoc dicitur quia in virga que erat pro {1284} tribu Levi non erat scriptum nomen Levi, sicut de aliis. Cuius ratio erat quia questio de sacerdotio quantum ad illos de tribu Leviam erat determinata per mortem Core et ducentorum et quinquaginta virorum, qui obtulerant incensum : et ideo de sacerdotio Aaron non erat questio nisi quantum ad alias tribus.
marg.| .6. Et una virga. Ex hoc dicunt aliqui quod preter 12. virgas predictas, erat una communis omnibus tribubus ; Sed hoc non videtur rationabiliter dictum, quia non apparet cui deserviret : et ideo illud quod dicitur hic. Et una virga cunctas eorum familias continebit, non refertur ad familias aliarum tribuum, sed ad familias de tribu Levi, in qua erant plures familie, ut supra dictum est. 3. capitulo sed virga Aaron sufficiebat pro omnibus, eo quod questio iam erat determinata quantum ad alias familias Levi, ita quod dominus Aaron continebat totum ius tribus Levi quantum ad sacerdotium.
Numérotation du verset Nm. 17,ad litteram 
marg.| marg.| {1285} .1. Quem ex his elegero, germinabit virga eius. Ut hoc signo alii quiescant a sacerdotio.
marg.| .2. Fueruntque virge duodecim, etc. Quia erant duodecim tribus preter tribum Levi. In hebreo habetur : Fueruntque virge duodecim et virga Aaron in medio, quia sic fuerunt disposite coram Domino in tabernaculo : quod sex virge erant ex una parte ipsius, et sex ex altera : et ex hoc patet quod non fuerunt ibi 14. virge, sed 13. tantum.
marg.| .3. Videruntque scilicet virgam Aaron solum germinasse miraculose.
marg.| .4. Et receperunt singuli virgas suas. Recognoscentes eas tanquam non mutatas, et sic viderunt sacerdotium remansisse Aaron et filiis eius per signum datum a Deo .
marg.| .5. Refer virgam Aaron in tabernaculum. Ut si qui de cetero vellent {1286} contendere pro sacerdotio, reprimantur hoc signo. Moraliter virga que est signum Domini et correctionis, significat bonum prelatum, in quo est potestas regendi atque etiam corrigendi. Hec ergo virga germinat bonitate conscientie, frondet veritate doctrine, floret celebritate fame, et fructificat sanctitate vite, et ideo sibi debetur dignitas sacerdotalis.
marg.| .6. Dixerunt autem filii Israel. Istud refertur ad predicta In capitulo precedenti, viderant enim filii Israel Core, et sibi adiunctos, mortuos, eo quod accedebant indebite ad divina, et occasione etiam huius plures alii sunt mortui : ideo timentes petierunt a Moyse remedium apponi, et ideo non sunt puniti, cum dixerunt.
marg.| .7. Ecce consumpti sumus omnes, etc. Quia non dixerunt hoc murmurando contra Deum vel contra Moysen, sed remedium querendo.
Numérotation du verset Nm. 17,moraliter 
marg.| .1. Et locutus est dominus ad Moysen dicens, Loquere ad filios Israel. Hic agitur de certificatione dignitatis sacerdotalis per signum virge germinantis.
prol.| Mor. per virgam intelligitur doctrina, propter quod antiquitus Philosophi portabant virgam in signum doctrine. Similiter Mt. 6.b. discipulis ad predicandum missis dicitur quod non portent nisi virgam tantum. Igitur ille doctor cuius virga germinat, floret, et facit fructum, promoveri dignus est ad pontificis{1284} statum. Germinat autem multiplicando discipulos, floret vero faciendo eos verbo et exemplo bonos, et honestos, sed facit fructum, faciendo eos doctos et ad docendum aptos.
prol.| Allegori. per virgam Aaron que germinavit sicca figurata fuit virgo Maria, de qua scribitur Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Per quem florem Christus intelligitur secundum Doctores Hebraicos et Latinos. Hec autem virga sicca germinavit absque humore virilis seminis concipiendo : floruit autem sanctissime conversando, sed fructum protulit, Deum nobis et hominem in una persona pariendo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_17)

Notes :