Capitulum 21
Numérotation du verset
Nm. 21,1
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo predam
Numérotation du verset
Nm. 21,2
at Israel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Numérotation du verset
Nm. 21,3
exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema.
Numérotation du verset
Nm. 21,4
Profecti sunt autem et de monte Or per viam que ducit ad mare Rubrum ut circuirent terram Edom et tedere cepit populum itineris ac laboris.
Numérotation du verset
Nm. 21,5
Locutusque est contra Dominum1 et Moysen ait:cur eduxisti nos de Egypto ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aque, anima nostra iam nauseat2 super cibo isto levissimo.
1 est... Dominum] contra Deum
Weber
|
2 nauseat] nausiat
Weber
|
Numérotation du verset
Nm. 21,6
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Numérotation du verset
Nm. 21,7
venerunt ad Moysen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moyses pro populo
Numérotation du verset
Nm. 21,8
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem eneum3 et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
3 eneum G Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 21,9
fecit ergo Moyses serpentem eneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Numérotation du verset
Nm. 21,10
profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth
Numérotation du verset
Nm. 21,11
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine que respicit Moab contra orientalem plagam
Numérotation du verset
Nm. 21,12
et inde moventes venerunt ad torrentem Zareth4
4 Zareth] Zared hic et ubique Weber
Numérotation du verset
Nm. 21,13
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
que est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Numérotation du verset
Nm. 21,14
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Numérotation du verset
Nm. 21,15
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Numérotation du verset
Nm. 21,16
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Moysen congrega populum et dabo ei aquam
Numérotation du verset
Nm. 21,17
tunc cecinit Israel carmen istud ascendat puteus
concinebant
Numérotation du verset
Nm. 21,18
puteus quem foderunt principes
et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Mathana .
Numérotation du verset
Nm. 21,19
de Mathana in5 Nahaliel
5 in] om. Weber
de Nahaliel in Bamoth
Numérotation du verset
Nm. 21,20
Bamoth6 vallis est in regione Moab in vertice Phasga quod7 respicit contra desertum
6 Bamoth] de praemittit
Weber
|
7 quod
Rusch
] et quod
Weber
|
Numérotation du verset
Nm. 21,21
Misit autem Israel
nuntios ad Seon regem Amorreorum
dicens
Numérotation du verset
Nm. 21,22
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas
ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset
Nm. 21,23
qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos quin potius exercitu congregato
egressus est obviam in desertum et venit in Iasa et pugnavit8 contra eum
8 et pugnavit
Rusch
] pugnavitque
Weber
Numérotation du verset
Nm. 21,24
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon
usque Iebboc et filios Ammon quia forti presidio tenebantur termini Ammonitarum9
9 Ammonitarum ΨBD
Ω (Amonitarum Ω
M)
Clementina Rusch
] Ammanitarum
Weber
Numérotation du verset
Nm. 21,25
tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Numérotation du verset
Nm. 21,26
urbs Esebon
fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab
et tulit omnem terram que dicionis illius fuerat usque ad10 Arnon
10 ad Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 21,27
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon edificetur et construatur civitas Seon
Numérotation du verset
Nm. 21,28
ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Numérotation du verset
Nm. 21,29
ve tibi Moab peristi popule
Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Numérotation du verset
Nm. 21,30
iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon
lassi pervenerunt in Iophe11 Nophe
11 Iophe] Nophe
Weber
et usque Medaba
Numérotation du verset
Nm. 21,31
habitavit itaque Israel in terra Amorrei
Numérotation du verset
Nm. 21,32
misitque Moyses
qui explorarent
Iazer cuius ceperunt viculos
et possederunt habitatores
Numérotation du verset
Nm. 21,33
verteruntque se et ascenderunt per viam Basan
et occurrit eis Og
rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Numérotation du verset
Nm. 21,34
dixitque Dominus ad Moysen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Numérotation du verset
Nm. 21,35
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Quod cum audisset.
Hic ponitur impedimentum proveniens ex inuasione Chananeorum. Sciendum tamen quod Chananei uno modo accipiuntur generaliter pro omnibus illis qui descenderunt de Chanaan, et hoc modo accipiuntur hic, quia Aradii, Amorrhei et Chananei descenderunt de Chanaan, ut habetur Gn. x. Alio modo dicuntur Chananei specialiter illi qui descenderunt de Chanaan : et cum hoc habitabant in terra promissionis, de quibus non agitur hic, sed postea, quia fili Israel non erant in termino, sed adhuc in via in qua filii Israel fuerunt impediti, primo ab Aradiis, secundo ab Amorrheis,ibi : Misit autem Israel.
prol.|
Circa primum ponitur impedimentum ex inuasione Aradii, secundo ex murmuratione populi,ibi : Profecti sunt autem. Circa primum dicitur. Quod Cum audisset Chananeus rex Arad : quia (sicut dictum est) descenderat de Chanaan per Aradium, ideo dicitur Chananeus et rex Arad.
marg.|
.2.
Venisse
scilicet
Israel per
exploratorum viam
.
Dicunt aliqui, quod isti sunt exploratores, quos misit Moyses, ut dictum est supra 13. ita quod exercitus Israel incedebat per eamdem viam, per quam illi exploratores perrexerant. Sed hoc non videtur verum, quia exercitus multum declinaverat a via recta, ut circum iret terram Edom. Non est autem verisimile, quod exploratores tanta quererent diverticula, maxime quia compleverunt iter suum brevi tempore, ut dictum fuit supra 13 capitulo Et ideo dicunt aliqui, quod exploratores hic dicuntur illi qui precedebant {1316} exercitum Israel ad providendum locum castrorum, ut dictum fuit supra 10. capitulo
marg.|
.3.
Duxit ex eo predam
scilicet ex Israel. Que autem fuerit ista preda, non exprimitur in littera, sed dicit Rabbi Salomon quod fuit tantum una ancilla ab eis capta, sed hoc non bene consonat textui : videlicet quod pro tam modicare diceretur. Victor existens. Item quia subditur :
marg.|
.4.
At Israel voto Domino se obligans.
Non est autem verisimile quod pro perditione tam modice rei fieret talis solennitas voti.
marg.|
.5.
Delebo urbes eius. In
memoriam divini auxilii.
marg.|
.6.
Et vocavit nomen loci illius Horma
id est
anathema.
Istud est additum a translatore pro expositione huius nominis Horma, Hebraice dicitur [hébreu] hormah id est excisio, destructio, unde supra dictum est. Delebo, etc. Sciendum tamen, quod destructio alicuius civitatis proprie dicitur Horma, quando occisis habitatoribus, spolia civitatis separantur a communibus visibus, et applicantur divino cultui, et propter hoc spolia civitatis Hiericho vocantur Horma, sive Anathema, ut habetur Iosue 7. quia occisi fuerunt habitatores, et quicquid fuit auri et argenti, et eris, et ferri, fuit Domino consecratum.
marg.|
.7.
Profecti sunt autem.
Hic subditur impedimentum ex murmuratione populi cum dicitur.
marg.|
.8.
Et tedere cepit populum itineris ac
laboris
.
propter deviationem magnam a recta via predicta.
marg.|
.9.
Locutusque contra
dominum
et
Moysen
.
Littera sequens solum loquitur de Moyse, tamen hic ponitur Deus cum eo, quia secundum dictum salvatoris : Qui vos spernit, me spernit.
prol.|
{1317}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Cur eduxisti nos de
Egypto
etc. Timebant enim, ne sint quando patres eorum declinaverunt a recta via post desperationem quam conceperant ex verbis exploratorum occidit mors et pestilentia in populo, ut supra dictum est 13 capitulo ita accideret in hac deviatione.
marg.|
.2.
Deest panis.
Quia manna non sapiebat eis. unde subditur :
marg.|
.3.
Anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo.
quasi dicant : Non prebet nobis fulcimentum virtutis. Quare autem manna diversimode sapiebat bonis et malis, dictum, est sup. 11 capitulo
marg.|
.4.
Quamobrem
id est quia murmurabant de beneficio divino, de quo deberent gratias agere.
marg.|
.5.
Misit
dominus
.
Dicunt aliqui, quod dicuntur igniti, eo quod volantes per aerem emittebant scintillas ardentes. Alii autem eo quod per morsus eorum calefiebat caro, ac si igniretur. Sequitur :
marg.|
.6.
Fac
serpentem
. In
hebreo, eneum, non habetur in hoc loco, sed postea habetur. Fecit ergo Moyses serpentem eneum.
marg.|
.7.
Et pone,
etc. In hebreo habetur : In pertica : et in idem redit : sic enim positus fuit, ut posset a longe et a pluribus videri. unde Io. 3. Quemadmodum exaltavit Moyses serpentem in deserto, etc.
marg.|
.8.
Qui percussus aspexerit eum, vivet
id est sanabitur. Dicit Rabbi Salomon quod in serpente non erat virtus sanandi, sed aspicientes serpentem, recognoscebant {1318} afflictionem illam sibi a Deo iuste illatam, petentes ab eo misericordiam, et ipse sanabat eos. Ratio autem mystica est, quia serpens ille figurabat Christum passurum in cruce, ut habetur Io. 3. per cuius intuitum et fide et devotione sanamur a morsibus satane.
marg.|
.9.
Perfectique.
remoto impedimento. Hic consequenter ponitur, itineris continuatio.
marg.|
.10.
Fixere tentoria in Ieabarim. In
hebreohabetur[hébreu] in biie habarim id est in solitudinibus Abarim. Abarim enim est nomen montis, in quo Moyses moriturus ascendit, ut habetur Dt. 32. Circa quem sunt solitudines.
marg.|
.11. In
solitudine que respicit Moab.
Moab id est in illa parte solitudinis circa montem predictum existentis, que respicit terram filiorum Moab. Dicit autemRabbi Salomon hic quod, petiverunt filii Israel transitum per terra Moab, sed non fuit eis concessus, et ideo fuerunt in circumitu, et non intraverunt in terram Moab, et hoc etiam habetur Iud. 11 capitulo ubi dicitur, Et circumivit Israel ex latere terram Edom, et terram Moab. Quod autem dicit Dt. 2.f. Concedas nobis transitum, sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabite, qui morantur in Ar, quod videtur contradicere dicto eius. Respondet, quod ly
sicut fecerunt
refertur ad cibum concessum eis pro pretio a Moabitis, non ad transitum per eorum terram, sicut dictum fuit de filiis Esau capitulo precedenti.
prol.|
{1319}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Unde dicitur.
Hic consequenter ponitur divini beneficii oblatio, et primo in transitu periculoso. unde dicitur in libro bellorum Domini id est beneficium istud ibidem scribitur. Dicunt autem aliqui, quod iste liber non est translatus, sicut nec plures alii. unde 2Rg. dicitur, In libro iustorum, qui non habetur apud nos. Alii autem dicunt quod intelligitur de libro Numeri, ubi hoc scribitur, quia libri Hebreorum in quibus continentur bella Iudeorum, communiter appellantur libri bellorum Domini, quia virtute eius vincebant. Hebrei autem dicunt quod hic est textus. In narratione bellorum Domini, quia dictio Hebraica hic posite est equivoca ad librum et ad narrationem, et est sensus secundum Hebreos, quando narrabuntur bella que fecerunt filii Israel Dei adiutorio protecti, narrabitur etiam istud quod subditur :
marg.|
.2.
Sicut fecit in mari rubro.
Pugnans pro Hebreis Egyptios demergendo et Hebreos salvando, ut habetur Ex. c. 4.
prol.|
{1320}
.3.
Sic faciet in
torrentibus
Arnon.
pugnabit ibi pro eis. unde subditur :
marg.|
.4.
Scopuli
torrentium
inclinati sunt.
Dicunt enim Hebrei quod in loco ubi debebant transire filii Israel, erant scopuli magni protensi super aquam, in quibus erant cavernositates, et in eis adversarii Hebreorum posuerunt homines armatos latenter, ut inde cum lapidibus et sagittis interficerent filios Israel desubtus transeuntes, sed dominus fecit illos scopulos inclinari super aliam partem aque et sic illi qui latebant ibi fuerunt mortui ex illa inclinatione, et filii Israel habuerunt liberum transitum super scopulos inclinatos, et postea illi scopuli divina virtute reversi sunt ad locum suum.
marg.|
.5.
Ex eo loco
apparuit puteus
.
Non sic est intelligendum quod ille puteus fuerit in loco, ubi inclinati sunt scopuli, sed ex illo loco transierunt ultra et posuerunt castra, et ibi datus fuit iste puteus, ut populus biberet et iumenta. unde in hebreo habetur : Ex hoc loco ad puteum id est venerunt ad locum ubi datus est puteus.
prol.|
{1321}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Tunc cecinit Israel.
pro gratiarum actione.
marg.|
.2.
Ascendat puteus
id est aqua de puteo.
marg.|
.3.
Quem foderunt principes.
Quia ex divino iudicio percusserunt {1322} cum baculis in loco determinato, et inde exivit aqua in abundantia.
marg.|
.4. In
datore legis
id est Deo qui dedit legem principaliter, et in Moyse qui dedit eam ministerialiter, et ex eius merito data est illa aqua. Cetera patent.
prol.|
{1323}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1. Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorrheorum dicens : obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam. Non declinabimus etc. Hic ponitur impedimentum ex inuasione Amorrheorum, et primo regis Sehon, secundo regis Og, ibi : Verteruntque se. Isti enim duo reges fuerunt Amorrhei, ut habetur Iosue id est Circa primum ponitur ipsius Sehon debellatio. Secundo solvitur tacita questio, ibi : Urbs Hesebon fuit. Circa primum dicitur. Misit autem Israel nuntios, ut possent transire pacifice ad terram sibi promissam. Sequitur :
prol.|
{1324}
.2.
Qui concedere noluit, ut
transiret
Israel per fines suos, quin potius exercitu
etc. Dicunt enim Hebrei, quod ipse recipiebat tributum a Chananeis, qui habitabant terram promissionis, ut impediret transitum filiorum Israel ad eos, et ideo non solum transitum prohibuit, sed etiam init eis obviam ad debellandum eos. Et patet littera usqueibi :
marg.|
.3.
Quia forti presidio tenebantur termini Ammonitarum.
Dicit Rabbi Salomon quod istud forte presidium erat prohibitio Domini, ne filii Israel terram eorum acciperent, sicut habetur Dt. 2.
prol.|
{1325}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Urbs Hesebon.
Hic respondetur tacite questioni, quia immediate dictum est, quod Israel habitavit in Hesebon et viculis eius, et tamen fuit in terra Moab, ideo posset aliquis querere, quomodo Israel accepit terram illam, cum esset ei prohibitum a Domino, ne pugnaret contra eos, et quod nihil de terra eorum daretur eis, ut habetur Deutero. 2.a Ideo ad hoc respondetur hic, quia licet illa terra fuisset intra terminos Moab, aliquando tamen Sehon rex Amorrheorum eam acquisierat iure belli, et sic Israel eam licite occupavit, propter quod hic declaratur, quomodo. Sehon illam terram acceperat a filiis Moab, cum dicitur Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhei, qui pugnavit, etc. Idcirco dicitur in proverbio, hoc est in cantilena facta et divulgata de victoria {1326} quam habuit Sehon contra filios Moab.
marg.|
.2.
Venite in Hesebon, edificetur et construatur civitas regis Sehon.
Primo enim eam destruxit pugnando contra filios Moab, et post ea eam sibi reedificavit.
marg.|
.3.
Ignis egressus est.
Quia ille Sehon incendit terram in circuitu. pugnando contra filios Moab.
marg.|
.4.
Ve tibi Moab.
quia devictus es a Sehon.
marg.|
.5.
Peristi popule Chamos.
nomen est idoli Moabitarum.
marg.|
.6.
Dedit filios eius in fugam.
sicut victi solent fugere quando possunt.
marg.|
.7.
Et filias In captivitatem regi Amorrheorum
Sehon
.
quia mulieres non possunt ita fugere, sicut viri, ideo facilius capiuntur.
prol.|
{1325}
Numérotation du verset
Nm. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Iugum ipsorum
id est dominum Moabitarum.
marg.|
.2.
Disperiit ab Hesebon
usque
Dibon.
Per hoc ostenditur, quod Sehon non occupavit totam terram eorum sed partem.
marg.|
.3.
Lassi.
Ex bello et fuga.
marg.|
.4.
Pervenerunt in Nophe, et
usque
Medaba.
Nomina sunt civitatum que eis remanserunt, et ad quas confugerunt.
marg.|
.5.
Habitavit
itaque
Israel in terra Amorrhei.
Hec est conclusio ostendendum, quod Israel non fecit contra preceptum Domini occupando terram Moabitarum seu Amorrheorum, quod erat eis licitum.
marg.|
.6.
Misitque
Moyses qui
explorarent
Iazer.
que errat civitas Sehon, in qua remanserant aliqui bellatores ad custodiendum.
marg.|
.7.
Cuius ceperunt
viculos
et
possederunt habitatores
.
Isti enim exploratores missi a Moyse ne viderentur similes illis quos miserat de Cadesbarne, qui in reditu suo terruerunt populum, ut dictum est supra 15 capitulo noluerunt reverti donec cepissent loca ad que exploranda missi fuerant.
marg.|
.8.
Verteruntque se.
Hic ponitur impedimentum ex inuasione Og, cum dicitur.
marg.|
.9.
Et occurrit eis Og rex
Basan
ne timeas eum.
Erat enim valde fortis et robustus, quia gigas vale magnus, et habebat populum fortem ideo dixit dominus Moysi ut non timeret, assecurans eum de victoria : et patet {1326} littera. De magnitudine vero et fortitudine regis Og. dicitur in quodam libro, qui apud Iudeos dicitur liber benedictionum, vel benedictiones, quod cum Og. audivisset, quod castra filiorum Israel occupabant tria terre miliaria, init et eradicavit unum montem tantum spacium occupantem, et posuit super caput suum, ut proiiceret super castra Israel, sed Deus immisit fornicas que perforaverunt montem illum et sic per foramen illud mons ille descendit versus collum eius, et cum vellet se expedire de monte illo, creverunt dentes eius, et intraverunt foramina montis, ita quod non potuit illum montem de capite suo amovere, et ad hoc ibidem inducitur auctoritas Ps. 3.b. falsificata tamen. Dentes impiorum confregisti. Gl. Non dicas Sirabata, id est confregisti. sed Scirabeta id est accrevisti. Et ibidem subditur, quod Moyses habebat decem cubitos altitudinis secundum mensuram tabularum tabernaculi ut habetur Ex. 26. Tenebat etiam securim, cuius manubrium habebat decem cubitos in longitudine. Et cum viderat Og. monte irretitum occurrit ad eum, et saltavit in alium per decem cubitos, et sic attigit ad cavillam pedis eius, et proiecit ad terram. Sed quia hoc est ita absurdum, quod non indiget alia improbatione, ideo hoc posui in hoc loco, ut videatur quanta cecitas est in Iudeis, qui credunt hoc esse verum ad litteram, quia nec Rabbi Salomon qui fuit maximus Doctor apud eos, nec alii doctores, huius dicti assignant alium intellectum parabolicum vel mysticum.
Numérotation du verset
Nm. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1315}
.1.
Quod cum,
etc. Arad interpretatur descendes. ideo per Arad intelligitur diabolus rex inferniqui videns fideles pro filios Israel significatos ad terram viventium anhelare, nititur eos impedire et aliquando debellat eos et depredatur, sicut rex Arad victor existens duxit ex Israel predam, sed quoniam varius est eventus belli, non debent fideles ex hoc desperare, sed cum Dei adiutorio {1316} fortius vites resumere, quod notatur cum dicitur :
marg.|
.4.
At Israel voto,
etc. Est enimvotum promissio Deo facta de meliori bono, et sic triumphant de diabolo.
marg.|
.8.
Et tedere,
etc. Isti figurant acediosos generaliter ex operis boni labore fractos, et specialiter pauperes religiosos ex defectu victus et vestitus iniuste murmurantes contra suos superiores emendare non potentes : maxime cum in religionis ingressu ordinis gravamina diligenter eis fuerint explicata.
Numérotation du verset
Nm. 21,{1317}
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Quamobrem misit dominus.
Per quos significantur demones, quos dominus permittit tales murmuratores invadere, et ignem concupiscentie fortius in eis accendere, propter quod debent penitentiam agere, recognoscere culpam, et veniam implorare. Et tunc per aspectum serpentis enei sanantur id est per aspectum {1318}Christi passi fide vera. Sicut enim serpens eneus similis fuit animali venenoso, tamen nihil habuit de veneno, sic Christus habuit carnem similem peccatrici, nihil tamen habuit de veneno peccati, ideo dicitur Io. 3. Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam eternam.
Numérotation du verset
Nm. 21,{1319}
moraliter
moraliter
marg.|
.5.
Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus.
Per quem significatur {1320} sacra scriptura, ubi hauritur salutaris sapientia de quo dicitur Io. 4.b. Puteus altus est, nam intellectus sacre scripture profunditatis est magne ; ideo subditur :
Numérotation du verset
Nm. 21,{1321}
moraliter
moraliter
marg.|
†.3.
Quem foderunt principes, et paraverunt duces
id est Apostoli {1322} aliique doctores ad aperiendum eius intellectum litteralem et mysticum cum Dei adiutorio fideliter laborantes.
Numérotation du verset
Nm. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1323} †.1.
Misit autem Israel nuntios ad Sehon
etc. Ab isto loco usque, ad finem huius capituli agitur de regibus Sehon et Og, nitentibus impedire filios Israel a transitu usque ad terram sibi promissam : per quos designantur demones et homines mali, qui nituntur{1324} impedire bonos in progressu virtutis. Sed sicut Sehon et Og a filiis Israel fuerunt debellati, sic demones et mali homines cum Dei adiutorio a bonis superantur, et sic per iter suum gradiuntur, Ps. 83.b. Ibunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus deo rum in Sion.
Numérotation du verset
Nm. 21,Additio.
prol.|
{1325}In capitulo 21. ubi dicitur in postilla : Fecit ergo Moyses serpentem eneum, etc.
prol.|
Licet multis modis Deus potuisset sanare percussos ab ignitis serpentibus quam per intuitum serpentis enei, tamen hic modus in hoc loco videtur valde conveniens, ex duobus. Primo ex correspondentia ad peccatum. Peccaverant enim in hoc, quod ex cibo optimo et suavissimo de quo naturaliter debuissent cum gaudio refici, nauseabat tamen corum anima de illo quod est contra communem cursum nature unde dicunt : Nauseat anima nostra super cibo isto levissimo. Et ideo Deus per oppositum percussos a serpentibus ignitis, qui communiter debuissent ledi ab intuitu eorum, prout tradunt medici de his qui a cane rabiem patiente mordentur, {1326} hoc contra cursum nature Deus disposuit, ut per aspectum serpentis curarentur. Secundo ex correspondentia ad figuratum. Constat enim, quod quidam audientes doctrinam Christi, que erat cibus anime suavissimus, nauseabat anima eorum. unde dicebant, Io. 6. Durus est hic sermo. Quorum multi fuerunt a serpentibus ignitis percussi, scilicet a tentationibus diabolicis, sed fecit Deus exaltari serpentes, scilicet Christum, in similitudinem carnis peccati in cruce pendentis, quem fideliter intuentes, etiam si morsibus diaboli fuissent lesi, sanarentur, prout in evangelio Io. 3. legitur. Et iste sensus licet pertineat ad figuram, reducitur tamen ad sensum litteralem, inquantum reddit rationem littere, prout supra in questone ante principium Gn. de sensu litterali posita fuit ostensum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_21)
Notes :