Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset Nm. 22,1 

Profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hiericho1 sita est.
1 Hiericho] Iericho Rusch, Hierichus Weber
Numérotation du verset Nm. 22,2 

Videns autem Balach2 filius Sephor3 omnia que fecerat Israel Amorreo
2 Balach] scrips. , Balach Rusch Weber |
3 Sephor Rusch ] Sepphor Weber |
Numérotation du verset Nm. 22,3 

et quod pertimuissent eum Moabite et impetum eius ferre non possent
Numérotation du verset Nm. 22,4 

dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos
herbas usque ad radices carpere ipse autem4 erat rex eo tempore5 in Moab.
4 autem Rusch] om. Weber |
5 rex - eo tempore] inv. Weber |
Numérotation du verset Nm. 22,5 

Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terre filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Egypto qui operuit superficiem terre sedens contra me
Numérotation du verset Nm. 22,6 

veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
Numérotation du verset Nm. 22,7 

perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis
pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balach
Numérotation du verset Nm. 22,8 

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
Numérotation du verset Nm. 22,9 

quid sibi volunt homines isti apud te
Numérotation du verset Nm. 22,10 

respondit Balach filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
Numérotation du verset Nm. 22,11 

dicens ecce populus qui egressus est de Egypto operuit superficiem terre veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
Numérotation du verset Nm. 22,12 

dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Numérotation du verset Nm. 22,13 

qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,14 

reversi principes dixerunt ad Balach noluit Balaam venire nobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,15 

rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Numérotation du verset Nm. 22,16 

qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balach filius Sephor ne cuncteris venire ad me
Numérotation du verset Nm. 22,17 

paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
Numérotation du verset Nm. 22,18 

respondit Balaam:
si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero immutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
Numérotation du verset Nm. 22,19 

obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Numérotation du verset Nm. 22,20 

venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: si vocare te venerint6 homines isti, surge
6 venerint Rusch ] venerunt Weber
et vade cum eis, ita dumtaxat ut quod tibi precepero facias
Numérotation du verset Nm. 22,21 

surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
Numérotation du verset Nm. 22,22 

et iratus est Deus stetitque angelus Domini
in via contra Balaam qui sedebat asine et duos pueros habebat secum
Numérotation du verset Nm. 22,23 

cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum
quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Numérotation du verset Nm. 22,24 

stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vinee cingebantur
Numérotation du verset Nm. 22,25 

quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
Numérotation du verset Nm. 22,26 

et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
Numérotation du verset Nm. 22,27 

cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cedebat fuste latera
Numérotation du verset Nm. 22,28 

aperuitque Dominus os asine et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
Numérotation du verset Nm. 22,29 

respondit Balaam quia commeruisti et illusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
Numérotation du verset Nm. 22,30 

dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in presentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Numérotation du verset Nm. 22,31 

protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Numérotation du verset Nm. 22,32 

cui angelus cur inquit tertio verberas asinam
tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Numérotation du verset Nm. 22,33 

et nisi asina declinasset a7
7 a Rusch] de Weber
via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
Numérotation du verset Nm. 22,34 

dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Numérotation du verset Nm. 22,35 

ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam precepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Numérotation du verset Nm. 22,36 

quod cum audisset Balach egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
Numérotation du verset Nm. 22,37 

dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Numérotation du verset Nm. 22,38 

cui ille respondit ecce assum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
Numérotation du verset Nm. 22,39 

perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem que in extremis regni eius finibus erat
Numérotation du verset Nm. 22,40 

cumque occidisset Balach boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera.
Numérotation du verset Nm. 22,41 

Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.

Capitulum 22

Numérotation du verset Nm. 22,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 23rb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 23va
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Profectique. Hic consequenter ponitur impedimentum procuratum per Balaam ad suggestionem regis Moabitarum. Et quia in sequentibus Balaam dicitur magus et ariolus, et tamen eius prophetie tanquam vere habentur in auctoritate, ideo videndum est si fuerint a Deo vel demone, et de veritate ipsarum. Circa primum sciendum quod propheta dicitur quasi procul fans, quia denuntiat illa que sunt procul ab humana cognitione secundum viam nature, nunc autem ita est, quod quanto aliquis est subtilioris intellectus, tanto eius cognitio se extendit ad altiora, ad que non potest attingere cognitio intellectus magis rudis, qui non potest capere nisi sensibilia et grossa, et si hoc est verum in diversis intellectibus eiusdem speciei, multo plus est verum in intellectibus diversarum specierum, cuiusmodi sunt intellectus angelicus et humanus : et ideo cum angelus, sit sublimioris et altioris nature, eius cognitio ad multa se extendit, ad que non potest humana cognitio attingere : naturalia autem in demonibus remanserunt integra, et ideo eorum cognitio naturalis ad plura se extendit, quam humana. Cognitio autem bonorum angelorum adhuc ad plura se extendit, inquantum sunt illuminati lumine gratie, et divinis revelationibus Patet igitur quod demones a Deo permissi, possunt hominibus aliquas veritates revelare eis incognitas : tumquia demonum cognitio naturalis ad plura se extendit quam humana, ut dictum est : tum quia secundum Augustinum 2. super Gn. ad litteram, plura de supernaturalibus veritatibus a sanctis angelis, aliquando demonibus revelantur, quas possunt ulterius hominibus revelare a Deo permissi. Cum igitur revelatio fit hominibus per demones, tales dicuntur prophete demonum : cum autem fit a Deo immediate, vel mediantibus angelis sanctis, dicuntur prophete Dei. Considerandum etiam quod talis revelatio differt a precedenti, non solum quantum ad causam revelantem, ut dictum est, sed etiam quantum ad formam revelationis : quia revelatio facta a Deo et angelis sanctis nullam falsitatem continet, sed illa que fit a demonibus, frequenter habet admistam falsitatem, quia secundum quod dicitur, Io. 8.f. Ipse demon mendax est, et pater mendacii. Et ideo licet aliquando revelet hominibus aliquas veritates, hoc facit ut efficacius decipiat, ut ex pluribus veritatibus ab eo predictis, postea sibi credatur in falsitate, secundum quod dicitur in Collationibus patrum, collatione 2. abbatis Moysi, quod demon in specie angeli boni cuidam fratri frequenter apparuit, et multas veritates sibi dixit, et quando vidit illum fratrem bene inclinatum ad credendum sibi, tunc ei persuasit ut circumcideretur, et quod aliter non poterat salvari. Sciendum etiam quod revelatio veritatis que fit a Deo et angelis bonis, non solum fit hominibus bonis sed etiam aliquando malis, ut patet per verbum salvatoris, Mt. 7.capitulo Multi dicent in illa die, Domine, domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. et subditur : Et responDeoillis. Numquam novi vos, etc. Hoc etiam patet per illud quo habetur 1Rg. 8. de propheta idolorum qui seduxit prophetam Domini et postea facta est sibi revelatio a Deo de morte illius prophete Domini, eo quod non obedierat voci eius. Prophetia {1328} enim respicit actum intelligendi : caritas autem que facit hominem bonum est actus voluntatis, que procedit ab actu intelligendi, prius autem potest esse sine posteriori, et ideo revelatio prophetica potest esse sine caritate, et aliquando fit ut dictum est, et hoc cecidit ad commendationem veritatis revelate, ut talis veritas testimonium habeat etiam ab adversariis veritatis, et ad bonum aliorum. Descendamus igitur ad propositum, dicendo quod Balaam fuit propheta demonum, quia fuit ariolus et magus, querens revelationes a demonibus. Fuit etiam propheta Domini modo predicto, inquantum alique veritates fuerunt sibi revelate a Deo, licet ab ipso non quereret, sed virtute divina fuit demon prohibitus dare responsum a quo querebat, et sunt sibi revelate veritates a Deo : et compulsus est pronuntiare quod nolebat videlicet sanctitatem et prosperitatem populi Israel, cum tamen contrarium desideraret, ut patebit. et hoc factum est ad commendationem populi Israel, et ad terrorem adversariorum, et ad gloriam Dei principaliter, qui erat ductor illius populi, et ad salutem gentium, que ex prophetis Balaam mote sunt postea ad querendum Christum natum. ut habetur Mt. 2.a. et propter hec et similia, eius prophetie scripte sunt in Canonica scriptura. His prelibatis descendendum est ad litteram, cum dicitur : Profectique etc. ubi primo ponitur ipsius Balaam vocatio. secundo contra populum Israel eius iniqua consultatio. capitulo 25. Circa primum describitur Balaam ad maledicendum vocatas, secundo ad maledicendum conatus capitu. 23. tertio ad benedicendum coactus, capitu. 24. Circa primum premittitur ipsius Balaam vocatio sine effectu, secundo cum effectu,ibi : Rursum ille Circa primum primo ponitur ipsius Balac petitio : secundo, ipsius Balaam responsio,ibi : Cumque venissent. Circa primum premittitur causa petitionis, cum dicitur.
marg.| .2. Videns autem etc.   Amorrheo id est Sehon et Og et populis eorum quos interfecerat Israel, licet essent fortissimi.
marg.| .3. Et quod pertimuissent eum Moabite. Non audentes invadere eos sicut fecerant duo reges predicti.
marg.| .4. Et impetum eius   ferre   non   possent   . In hebreo habetur : Et abominatus est Moab filios Israel id est obediebat, et de hoc confidebat Balac, quod Moabite cum eo impedirent filios Israel, et hec videtur verior littera, quia filii Israel non fecerunt impetum contra Moabitas, cum esset eis prohibitum a Domino, ut habetur Dt. 2. ubi dicitur, Non pugnes contra Moabitas, etc.
marg.| .5. Dixit ad maiores natu Madian. Erat enim Balac de populo illo natus, ut dicit Rabbi Salomon et etiam alii. Nec est idem populus cum Moabitis, quia Moabite descenderunt de Loth, et Madianite de Abraham per Madian, qui fuit filius Cethure.
marg.| .6. Ipse autem scilicet Balac.
marg.| .7. Erat eo tempore in Moab. Per hoc enim quod dicitur eo tempore, designatur quod non erat rex naturalis vel ex progenie illius terre, sed ex accidenti, ut pote quia subiecerat sibi unam partem illius terre, sicut Sehon subiecerat sibi aliam, ut dictum est capitu. precedenti. Vel forte quia Moabite fugientes de prelio Sehon, subiecerant se ipsi Balac reddendo ei tributum, ut iuvaret eos contra Sehon, vel contra filios Israel, de quibus timebant, ut dictum est.
prol.| {1329}
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Misit ergo nuntios. Hic ponitur ipsa petitio Balac per nuntios suos cum subditur :
marg.| .2. Veni igitur et maledic populo huic qui fortior me est. Ut per maledictionem tuam eius virtus debilitetur. Dicunt etiam hic aliqui Hebrei, quod Balac audierat de populo Israel quod plus vincebat verbis et precibus quam armis, ut dictum est Ex. 27. de victoria contra Amalec. Et ideo vocavit Balaam ut maledicendo Israel, verba verbis opponeret.
prol.| {1330} .3. Novi enim quod benedictus sit, etc.  . Hoc dixit quia Balaam predixerat sibi antequam esset rex Moab, ipsum regnaturum ibidem, ut dicit Rabbi Salomon .
marg.| .4. Et maledictus in quem, etc. quia per maledictiones suas carmina contra Moabitas, fuerant debellati a Sehen.
marg.| .5. Habentes divinationis pretium in. In hebreo habetur Habentes divinationes in manibus, quod exponitur tripliciter ab Hebreis. Uno modo ut per divinationes in manibus intelligantur munera pro divinationibus, prout accipit translatio nostra. Alio modo {1331} instrumenta divinandi, que curiositas humana adinvenerat : et talia portabant nuntii, ne Balaam excusaret se ex defectu talium. Tertio modo quod illi nuntii qui erant de Madian, dixerant ad invicem quasi pro divinatione : Si Balaam statim consentiat venire nobiscum, eius adventus erit nobis utilis, si autem differat responsionem, nihil valebit nobis : unde quod postea subditur : Manete hic nocte, ubi subditur : Manentibus autem illis apud Balaam. In hebreo habetur : Et manserunt principes Moab apud Balaam. quasi dicat iam recesserant maiores natu Madian, reputantes adventum eius eis inutilem, statim cum audierunt responsionis dilationem. Per talem modum dicitur. 1Rg. 14. quia Ionathas dixit armigero suo de Philisteis. Si taliter locuti fuerint ad nos, manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro. Si autem dixerint, ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos dominus in manibus nostris, et hoc erit nobis signum. In hoc tamen est differentia, quod Ionathas non dixit hoc superstitiose, sicut Madianite, sed ex divino instinctu.
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Cumque. Hic ponitur Balaam responsio, cum dicitur.
marg.| .2. Ille respondit : Manete hic nocte. Erat enim propheta demonum, ut predictum est. Revelationes autem a demonibus quas iste querebat, ut communiter fiunt de nocte, quia sunt spiritus tenebrarum.
marg.| .3. Et respondebo quicquid   mihi dixerit   dominus. Dicunt hic expositores aliqui, quod dubium est de quo intelligatur hic dominus, utrum de Deo vel demone, quia magi et arioli demonem sibi apparentem vocant principem vel dominum, exhibendo sibi reverentiam. Sed apud Hebreos non est dubium, quia translatio nostra hic habet dominus, in hebreo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non potest intelligi nisi de Deo {1332} vero. Sed hoc videtur contradicere predictis, scilicet quod Balaam querebat revelationes a demone. Ad quod dicendum quod modus est magorum maxime cupidorum, qualis erat iste Balaam, fingere coram hominibus quod revelationes sibi fiant a Deo vero, ut sic eis magis credatur, et reportent maius lucrum.
marg.| .4. Venit Deus. id angelus bonus loquens in persona Dei, et ideo aliquando Deus, aliquando angelus nominatur. Venit autem iste angelus bonus non vocatus a Balaam, sed ut virtute divina demonem arceret a dando responsum ipsi Balaam, et ad imponendum legem et frenum ipsi Balaam, ne faceret aliquid vel diceret contra Israel.
marg.| .5. Quid sibi volunt   homines   , etc. Non querit ex ignorantia, sed ut ex responsione Balaam convenientius prohibeat eum. unde subditur :
marg.| .6. Respondit, Balac, etc.   rex, etc. quasi dicat, propter dignitatem regiam deberem ire ad eum, querebat enim licentiam eundi, motus cupiditate lucri.
marg.| .7. Noli ire cum eis. ad maledicendum illi populo.
marg.| .8. Neque maledicas. etiam de loco isto.
marg.| .9. Quia benedictus. a Deo, a quo recepit benedictionem in patribus, ut patet Gn. 12. et in pluribus aliis locis.
marg.| .10. Prohibuit me. Dicit Rabbi Salomon quod Balaam cupidus et superbus dixit, vobiscum, fingens coram eis, quod non esset prohibitus ratione vie, sed ratione societatis : quia non erant nuntii sufficienter honorabiles ad deducendum eum : propter quod Balac misit ad eum secundo plures et honorabiliores nuntios, ut postea subditur :
marg.| .11. Rursum. Hic describitur secunda vocatio que est cum effectu. Et primo describitur eius vocatio, secundo reprehensio,ibi : Et iratus est Deus, tertio receptio,ibi : Quod cum audisset Balac. Circa primum dicitur.
prol.| {1333}
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Ne cuncteris venire ad me. Paratum habeo honorare te, quicquid volueris dabo tibi. Sciebat enim Balac ipsum esse superbum et cupidum, et ideo promittit sibi honores et divitias, ut alliciat eum ad veniendum.
marg.| .2. Si dederit mihi Balac domum suam. Per hoc intelligitur, quod erat cupidus talium.
marg.| .3. Non potero immutare verbum Domini. Fuit enim coactus {1334} protestari virtutem Dei, ut nihil posset agere vel dicere nisi quod placeret sibi.
marg.| .4. Obsecro ut hic maneatis, etc. Quamvis enim iam prius fuisset prohibitus ire, tamen cupiditate ductus, ad huc querebat quomodo posset ire, ut si forte demon ei privatus permitteretur sibi dare responsum de contrario.
marg.| .5. Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei. Exponitur sicut prius.
prol.| {1335}
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade, etc. Dicunt aliqui quod hoc fuit dictum ironice ab angelo, sed Balaam, accepit hoc tanquam dictum seriose, et propter hoc angelus stetit in via contra eum tenens gladium evaginatum, ut postea subditur : Alii autem dicunt quod verbum angeli licet fuerit seriose dictum, non tamen fuit preceptum, nec concessio simpliciter, sed permissio que aliquando fit a Deo de malis, ut eliciantur inde bona. Quia secundum quod dicit August. In enchiridio : Deus aDeest omnipotens et bonus, quod non sineret mala fieri, nisi inde eliceret maiora bona, et sic factum est in proposito. Permisit enim ire Balaam, satisfaciens eius cupiditati, et tamen iter illud quod faciebat intentione nocendi populo Israel, Deus convertit in bonum, scilicet commendationem populi Israel, et ad Dei gloriam, ut patebit in sequentibus.
prol.| {1336} .2. Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini, etc. Hic ponitur ipsius Balaam reprehensio, quia ibat intentione perversa, ut dictum est, que non potest abscondi a Deo, licet ab hominibus abscondatur, ideo dicitur : Et iratus est Deus, propter eius perversam intentionem. Vel secundum alios, quia verbum ironice dictum acceperat ut seriosum.
marg.| .3. Cernens asina angelum stantem. Apparebat enim in specie humana, quem Balaam tamen non videbat, quia in potestate angeli sic apparentis, est, facere quod sic videatur ab Uno et ab alio. Hoc autem factum est, ut presumptio Balaam confutaretur etiam per animal brutum, secundum quod dicit Be. Petrus secunde canonice 2 capitulo Subiugale mutum, hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam.
marg.| .4. Avertit. timore angeli.
prol.| {1337}
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Attrivit sedentis   pedem   . Declinando quantum poterat ab angelo, qui stabat versus partem alterius muri.
marg.| .2. Concidit sub pedibus   sedentis   . Timore angeli quem non poterat declinare.
marg.| .3. Aperuitque dominus os asine. Non est intelligendum quod asina illa verba intelligeret, vel formaret, quia verba rationabilia non intelliguntur, vel formantur, nisi ab habente intellectum, et ideo illa verba fuerunt formata virtute angeli moventis linguam asine ad prolationem verborum in confusionem ipsius Balaam, ut predictum est.
marg.| .4. Respondit Balaam. Erat enim assuetus videre demones sibi apparentes in specie animalium et secum loquentes, ideo ad vocem asine non expavit, nec admiratus fuit.
marg.| .5. Protinus aperuit dominus oculos Balaam. Licet enim essent aperti ad videndum alia, non tamen ad visionem angeli, ratione predicta.
prol.| {1338} .6. Adoravitque eum. Timore correptus.
marg.| .7. Cur inquit, tertio, etc. Cum tamen magis deberes gratus esse, eo quod declinavit gladium meum.
marg.| .8. Ego veni ut adversaret tibi. Dicunt enim aliqui et probabiliter, quod hic erat angelus qui preerat exercitui Israel, ideo dixit.
marg.| .9. Perversa est via tua, mihique contraria. et sequitur :
marg.| .10. Dixit Balaam. Timore ductus.
marg.| .11. Et nunc si displicetibi : etc. Iam enim dixerat ei angelus viam eius sibi esse contrariam, sed cupiditate lucri querebat licentiam eundi.
marg.| .12. Ait angelus. Vade cum istis, etc. Exponatur sicut prius, hoc esse dictum ironice secundum aliquos, vel permissive secundum alios.
marg.| .13. Quod cum audisset Balac. Hic describitur receptio ipsius Balaam honorifica, cum dicitur.
marg.| .14. Egressus est in occursum eius. Ad faciendum sibi reverentiam.
marg.| .15. In oppido   Moabitarum   quod situm est in extremis finibus. Quia filii Israel non intraverunt terminos Moab, ut dictum est capitulo precedenti. Sequitur :
prol.| {1339}
Numérotation du verset Nm. 22,ad litteram 
marg.| .1. Numquid aliud loqui potero. Hic coactus est confiteri divinam virtutem sicut et infra cogitur benedicere populo Israel, cuius tamen exterminium desiderabat, ut parebit infra per consilium quod dedit contra eum.
marg.| .2. Cumque occidisset Balac boves et oves. Ad faciendum grande convivium.
marg.| .3. Misit ad Balaam et principes, etc. Supra dicitur quod habebat tantum duos pueros secum, et ideo principes qui hic nominantur, erant illi quos miserat Balac, quibus misit munera. pro labore vie, et quia fecerant illud quod primi nuntii non poterant facere. Aliter exponitur quod non misit munera nisi ad Balaam, misit tamen principes cum muneribus illis ut essent gratiosiora.
marg.| .4. Mane autem facto. scilicet post quietem noctis.
marg.| .5. Duxit cum ad excelsa Baal id est ad montem, ubi colebatur idolum nomine Baal. Secundum quod dicitur in Scholastica historia, Idola ortum habuerunt a Belo rege Assyriorum, quo mortuo filius eius Ninus, qui Ninivem condidit, in consolationem suam de morte patris fecit idolum, {1340} ei tantam reverentia exhibens, ut parceret servis suis peccantibus quando ad idolum refugiebant, et inde ceperunt idola in aliis locis honorari et coli, et sicut inde est tracta idololatria ad alia loca, sic et denominatio quia sicut Assyrii illud idolum vocaverunt Belum, ita Babylonii idolum suum vocaverunt Bel : alii populi Beel, alii Bael, alii Baalim, alii Beelphegor ex compositione alterius nominis cum eo. Iudei vocabant idola Beelzebub id est Deus muscarum, eo quod ex sacrificiis ibi factis musce congregabantur, et hoc dicebant in contemptum idolatrie, quia apud eos tantum remanserat cultus unius Dei, et secundum hoc dicebant de Christo. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. Dicebant enim principem demonum in idolis dare responsa, et propter hoc nominabant ipsum nomine idoli. Ductus est autem illuc Balaam, quia erat ariolus et magus et cultor demonum.
marg.| .6. Et intuitus est extremam partem populi id est totum exercitum usque ad extremam partem. Quod patet ex hoc quod dicitur sequenti capitulo, ubi dicitur quod inde duxit eum ad alium locum, unde posset partem Israelis videre, et non totum. Ex quo concluditur, quod de hoc loco videbat totum exercitum israel.
Numérotation du verset Nm. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1327} .1. Videns autem Balac. Per Balac qui in arcto positus recurrit ad consilium et auxilium Balaam arioli significantur illi qui in infirmitatibus vel aliis necessitatibus positi, recurrunt ad illos {1328} qui sunt magicis artibus imbuti : et sicut iste Balac in hoc magnas expensas fecit, et tamen nullum commodum sed magis oppositum reportavit, sic et illi graviter valde peccant, et nullam utilitatem reportant.
Numérotation du verset Nm. 22,{1335} 
moraliter
marg.| .3. Cernens asina angelum stantem in via. Per hoc autem quod asina que est animal stolidum, vidit angelum quem Balaam reputatus sapiens non videbat, significatur quod divina secreta frequenter {1336} hominibus de seculari sapientia presumentibusabsconduntur, et illiteratis atque simplicibus revelantur. Mt. 10.d. Confitebor tibi pater domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_22)

Notes :