Nicolaus de Lyra

Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,1 

Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Numérotation du verset Nm. 25,2 

que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
et adoraverunt deos earum
Numérotation du verset Nm. 25,3 

initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
Numérotation du verset Nm. 25,4 

dixit1 ad Moysen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
1 dixit] ait Weber
in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israel
Numérotation du verset Nm. 25,5 

dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset Nm. 25,6 

Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 25,7 

quod cum vidisset Phinees
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis et arrepto pugione
Numérotation du verset Nm. 25,8 

ingressus est post virum Israelitem
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 25,9 

et occisi sunt viginti quatuor millia homines
Numérotation du verset Nm. 25,10 

dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 25,11 

Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset Nm. 25,12 

idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset Nm. 25,13 

et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 25,14 

Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu
dux de cognatione et tribu Simeonis
Numérotation du verset Nm. 25,15 

porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi2
2 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X ΣM B S Ω JM Rusch Ed1530 , Chozbi Weber
filia Sur
principis nobilissimi Madianitarum
Numérotation du verset Nm. 25,16 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 25,17 

hostes vos sentiant Madianite et percutite eos
Numérotation du verset Nm. 25,18 

quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt3 insidiis per idolum Phogor
3 deceperunt] decepere Weber
et Cobzi4
4 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X Σ ΦA S Ω M Rusch Ed1530 Clementina , Chozbi Weber
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.

Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,ad litteram 
marg.| marg.| {1369} .1. Morabatur   autem   . Hic consequenter ponitur provocatio filiorum Israel ad peccatum ex consilio Balaam. Et primo ponitur dicta provocatio, secundo ipsius punitio, ibi : Locutusque est dominus. Circa primum describitur primo Israelis provocati transgressionis punitio, ibi : Et iratus dominus. Circa primum sciendum quod Balaam sciens filios Israel esse pronos ad luxuriam, dedit consilium ipsi Balac ut mitteret puellas pulchras, nobiles, et ornatas prope exercitum eorum, et quod iuvenes venientes ad se verbis allicerent, et cum viderent eos inflammatos ad actum carnis, non permitterent se ab eis cognosci, nisi prius comederent {1270} de idolotitis et idola adorarent que secum portaverant, ut sic Deus offenderetur, et populus Israel a Deo percuteretur, et in manus hostium traderetur. Dicit etiam Ioseph, quod aliqui nobiles de Israel acceperunt sibi uxores de illis. Licet autem hic non sit scriptum quod Balaam dederit hoc consilium, tamen habetur ex eo quod dicitur infra. xxxi. capitu. Cur feminas reservastis, nonne iste sunt que deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam ? Et Apc. 2.d. dicitur ; Habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere scilicet de idolotitis et fornicari. et hoc est quod dicitur hic.
marg.| .2. Morabatur autem Israel eo, etc. Nomen est loci propinqui loco ubi predicte mulieres venerunt.
marg.| .3. Et fornicatus, etc. Spiritualiter per idolatriam, et corporaliter per luxuriam, ut dictum est.
prol.| {1371}
Numérotation du verset Nm. 25,ad litteram 
marg.| .1. In itiatusque est Israel, etc. id est applicatus est sive coniunctus cultui illius idoli.
marg.| .2. Et iratus dominus. Hic consequenter ponitur huius transgressionis punitio. Et primo in generali, secundo in speciali, ibi : Et ecce unus. Circa primum dicitur.
marg.| .3. Tolle cunctos principes populi. Dicunt expositores nostri, quod punitio primo facta est in principibus per suspensionem, quia aliqui {1372} erant culpabiles in transgressione idolatrando, et aliis subditos reprimere negligendo. Rabbi Salomon aliter exponit dicens : Tolle cunctos principes populi id est congrega eos ut iudicent et puniant transgressionem predictam.
marg.| .4. Et suspende eos scilicet qui inveniuntur culpabiles, et hoc ultimum non refertur ad principes.
marg.| .5. Contra solem in patibulis, etc. Ut pena sit publica sicut et peccatum, et ad terrorem aliorum, et dictum Rabbi Salomon consonare videtur huic quod subditur :
prol.| {1373}
Numérotation du verset Nm. 25,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque Moyses ad iudices, etc. Principes enim erant de iudicibus.
marg.| .2. Et ecce unus. Hic ponitur punitio dicte transgressionis in speciali cum dicitur. Et ecce unus : Iste fuit magis effrons et audax in peccato suo quam alii, quia princeps in tribu Simeon, ut habetur infra, et de isto dicunt Iosephus et Rabbi Salomon quod in palam dixit Moysi coram iudicibus populi quod licite poterat ingredi ad illam mulierem et accipere eam uxorem, sicut Moyses acceperat Sephoram filiam sacerdotis Madian, ut habetur Ex. 2. Sed non erat simile, quia quando Moyses acceperat Sebboram, adhuc non erat data lex filiis Israel, que prohiberet matrimonium cum alienigenis, nec Moyses per uxorem suam fuit tractus ad idolatriam, sed e contrario ipse traxit eam de ritu Gentili ad cultum veri {1374} Dei.
marg.| .3. In travit coram id est contribulibus, qui ei persuadebant contrarium.
marg.| .4. Vidente Moyse et omni turba filiorum Israel. non quod viderent ipsum concubantem cum muliere, vel intrantem locum ubi ipsa erat, quia non erat ita prope tabernaculum federis, sed quia videntibus Moyse et aliis ipse recessit de loco dicens, quod libat ad mulierem illam pro actu venereo, et sic gravis erat eius culpa, tum ex contemptu tali, cum etiam ex publicatione.
marg.| .5. Qui flebant ante fores tabernaculi. timentes iram dei propter peccatum populi.
marg.| .6. Quod cum vidisset. Predictum virum sic pertinaciter et inverecunde recedentem.
prol.| {1375}
Numérotation du verset Nm. 25,ad litteram 
marg.| .1. Surrexit de medio multitudinis. accensus zelo legis.
marg.| .2. In gressus est post virum Israelitem in lupanar. In hebreo habetur : quobah [hébreu] praem. Ed1603 id est tabernaculum : unde, dicunt aliqui Hebrei quod intravit tabernaculum illius principis, ubi adduxerat predictam mulierem ut ibi cognosceret eam carnaliter. Alii autem quod intravit tabernaculum mulieris quod erat ext. castra per modum prostibuli, ut dicit translatio nostra.
marg.| .3. Et perfodit ambos. quia reperit eos in coitu.
marg.| .4. Cessavitque plaga a filiis Israel. Quia per zelum ipsius Phinees dominus fuit placatus, ne procederet ultra plaga in populo, ut patet ex littera sequenti.
marg.| .5. Ecce do ei pacem federis mei et erit tam ipsi etc. id est dignitatem sacerdotii post patrem suum, licet enim dominus dedisset sacerdotium Aaron et filiis eius, tamen Phinees non erat certus, quod deberet supervivere patri suo, et ei succedere in sacerdotio, sed hic fuit certificatus de utroque.
marg.| marg.| {1376} .6. Erat autem nomen, etc. hoc dicitur ad commendationem Phinees, quia zelo dei motus non timuit occidere principem unius tribus.
marg.| .7. Porro mulier   Madianitis etc. Hoc exprimitur ad ostendendum odium Madianitarum contra filios Israel, qui cum aliis mulieribus miserunt filiam nobilissimi principis eorum ad prostibulum, ut possent decipere filios Israel, et pertrahere ad offensam dei sui.
marg.| .8. Hostes vos sentiant. Hic consequenter ponitur punitio Madianitarum, eo quod provocaverunt filios Israel ad peccatum ut dictum est. Et circa hoc dicta punitio primo precipitur, secundo ordinatio populi interponitur, capitulo 26. tertio Moyses predictum preceptum exequitur, ea. 31. Circa primum dicitur : Hostes, etc. ly hostes, est hic accusativi casus.
marg.| .9. Et percutite eos. non sic autem precipitur de Moabitis, tum quia etsi ipsi miserunt filia suas ad decipiendum filios Israel, non tamen ita nobiles miserunt sicut fecerunt Madianite, tum quia ipsa Ruth erat descensura de eis, de qua descendit ipse David, ut habetur Ruth ult. tum quia dominus prohibuerat ne bellarent contra Moabitas, ut dictum est supra 21 capitulo
Numérotation du verset Nm. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1369} .1. Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim. Per hoc autem quod populus Israel trahens moram prope mulieres Gentiles et idolatras tractus fuit ad luxuriam et idolatriam, monemur nos elongare a mulieribus, ne verbis earum signis, et aspectibus {1270} decipiamur. Quia scribitur Eccle. 3.d. Qui amat periculum in illo peribit : Et Isidorus libro de bona et honesta conversatione : Si vis a fornicatione esse tutus, esto a muliere corpore et visitatione discretus, iuxta serpentem, et proximus periculo, diu illesus non eris, prope ignem inadustus non eris, ferreus sis, aliquando tamen dissolveris.
Numérotation du verset Nm. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1373} .6. Quod cum. Per Phinees qui zelo dei concitatus occidit principem Simeonis, et filiam nobilissimi principis Madianitarum, significantur iudex bonus temporalis vel ecclesiasticus secularis vel religiosus, qui humano timore sublato non omittit facere debitam iustitiam de personis que sunt in scandalum communitatis, licet sint {1374} alti status vel sanguinis. Per hoc autem, quod Phinees ex hoc facto per ordinationem dei promotus fuit ad summi sacerdotii dignitatem, datur intelligi quod boni iudices propter timorem humanum nihil de contingentibus omittentes, dignitatem celestis curie consequentur, in qua omnes sunt reges et sacerdotes. Apo. 1.b. Fecit nos reges et sacerdotes Deo et patri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_25)

Notes :