Capitulum 32
Numérotation du verset
Nm. 32,1
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus,
Numérotation du verset
Nm. 32,2
venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
Numérotation du verset
Nm. 32,3
Astaroth1
et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
1 Astaroth Ω
Rusch
] Astharoth , Ataroth
Clementina Rusch
Numérotation du verset
Nm. 32,4
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel regionis uberrime est ad pastum animalium et nos
servi tui habemus iumenta plurima
Numérotation du verset
Nm. 32,5
precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
Numérotation du verset
Nm. 32,6
quibus respondit Moyses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
Numérotation du verset
Nm. 32,7
cur subvertitis mentes filiorum Israel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
Numérotation du verset
Nm. 32,8
nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
Numérotation du verset
Nm. 32,9
cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
Numérotation du verset
Nm. 32,10
qui iratus iuravit dicens
Numérotation du verset
Nm. 32,11
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Egypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
Numérotation du verset
Nm. 32,12
preter Caleb filium Iephone Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
Numérotation du verset
Nm. 32,13
iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio que fecerat malum in conspectu eius
Numérotation du verset
Nm. 32,14
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israel
Numérotation du verset
Nm. 32,15
qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
Numérotation du verset
Nm. 32,16
at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus
et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
Numérotation du verset
Nm. 32,17
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prelium ante filios Israel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
Numérotation du verset
Nm. 32,18
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israel hereditatem suam
Numérotation du verset
Nm. 32,19
nec quicquam queremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
Numérotation du verset
Nm. 32,20
quibus Moyses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
Numérotation du verset
Nm. 32,21
et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
Numérotation du verset
Nm. 32,22
et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
Numérotation du verset
Nm. 32,23
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos
Numérotation du verset
Nm. 32,24
edificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
Numérotation du verset
Nm. 32,25
dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
Numérotation du verset
Nm. 32,26
parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
Numérotation du verset
Nm. 32,27
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
Numérotation du verset
Nm. 32,28
precepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israel et dixit ad eos
Numérotation du verset
Nm. 32,29
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
Numérotation du verset
Nm. 32,30
sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
Numérotation du verset
Nm. 32,31
responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
Numérotation du verset
Nm. 32,32
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
Numérotation du verset
Nm. 32,33
dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidie tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
Numérotation du verset
Nm. 32,34
igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
Numérotation du verset
Nm. 32,35
Etrothsophan et Iazer Iecbaa
Numérotation du verset
Nm. 32,36
et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
Numérotation du verset
Nm. 32,37
Filii vero Ruben edificaverunt Esbon et Eleale et Chariathaim
Numérotation du verset
Nm. 32,38
et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque imponentes vocabula urbibus quas extruxerant.
Numérotation du verset
Nm. 32,39
Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius .
Numérotation du verset
Nm. 32,40
Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea.
Numérotation du verset
Nm. 32,41
Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
Numérotation du verset
Nm. 32,42
Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Capitulum 32
Numérotation du verset
Nm. 32,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
.1.
Filii autem Ruben.
Hec est pars incidentalis, quia sicut patet ex precedentibus terra quam occupaverunt filii Israel antequam venerunt ad Iordanem, qui est terminus terre promissionis ex illa parte, prout patet in multis locis veteris testamenti no erat infra terminos terre sibi promisse, sed quia habitatores illius terre noluerunt dare transitum filiis Israel usque ad terminum terre sibi promisse, imo hostiliter eos invaserunt, ut patuit supra de Sehon rege Hesebon, et Og rege Basan. ideo filii Israel fuerunt compulsi bellare contra eos, et ideo ipsis debellatis iure belli acquisierunt terram illam, {1412} de cuius possessione et divisione hic agitur ex predicto casu accidenti, ubi primo ponitur filiorum Ruben et Gad irrationabilis petitio, secundo eiusdem petitionis iustificatio, ibi : At illi prope accedentes. tertio ipsius concessio, ibi : Quibus Moyses ait.
prol.|
Adhuc circa primum premittitur dicta petitio, secundo ipsius repulsio ibi : Quibus respondit Moyses. Circa primum ponitur motivum petitionis, cum dicitur : Filii autem Ruben, etc. quia forte de preda animalium dicta ca. prece. emerant magnam partem ab aliis.
marg.|
.2.
Et erat
id est valde multa. et est modus loquendi hyperbolicus.
marg.|
.3.
Cumque
vidissent.
Quia erant ibi multa pascua et bona. Ideo formaverunt petitionem sequentem.
prol.|
{1413}
Numérotation du verset
Nm. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Precamurque
et ut des nobis famulis tuis eam,
etc. Quod erat irrationabile, scilicet quod haberent terram labore aliorum acquisitam, et ipsi non transirent cum aliis ad acquirendum terram pro aliis tribubus, quod videbatur sonare eorum petitio.
marg.|
.2.
Quibus respondit Moyses.
Hic consequenter ponitur dicte petitionis repulsio, ubi primo eorum ignavia arguitur, cum dicitur.
marg.|
.3.
Numquid
fratres
.
Secundo impedimentum aliorum inducitur, cum dicitur.
prol.|
{1414}
.4.
Cur subvertitis
mentes
.
quasi dicat propter ignaviam vestram alii credent quod timeatis fortitudinem terre a Deo promisse, et fortitudinem populi, et sic transire non audeant, et impediatur Dei mandatum : Tertio ad hoc exemplum precedens adducitur, cum dicitur.
marg.|
.5.
Nonne ita egerunt patres vestri.
Quia territi verbis exploratorum voluerunt reverti in Egyptum, ut dictum est supra 13 capitulo
marg.|
.6.
Qui iuratus iuravit dicens, Si videbunt homines isti,
etc. Et accipitur hic, pro non id est non videbunt. Cetera patent ex his que dicta sunt supra 14. ca. usqueibi :
prol.|
{1415}
Numérotation du verset
Nm. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris. In
malum, et vultis peius facere quam ipsi, quia vidistis malum ipsorum et non estis castigati. Quarto ostenditur quod hoc malum debeat cadere super totum populum generaliter et super ipsos specialiter, cum dicitur. Quod nolueritis sequi eum, etc. et subditur ; Et vos causa eritis necis omni. Sequitur :
marg.|
.2.
At illi.
Hic consequenter ponitur predicte petitionis iustificatio. et primo quantum ad ignaviam contra eos allegatam, cum dicitur.
marg.|
.3.
Nos autem ipsi armati
id est muniti armis ad defensionem.
marg.|
.4.
Et accincti.
Armis ad inuasionem.
marg.|
.5.
Pergemus ad prelium ante filios Israel.
quasi dicat nolumus esse in cauda exercitus sicut ignavi, sed in fronte. Secundo ostenditur, quod velint fideliter laborare ad acquisitionem terre pro aliis tribus, cum dicitur : Donec introducamus eos ad loca sua. et subditur :
prol.|
{1416}
.6.
Parvuli nostri et quicquid habere possumus.
Quasi dicerent, essent nobis oneri si transirent nobiscum. ideo subditur :
marg.|
.7.
Parvuli nostri et quicquid habere possumus, erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
Aliter non essent securi, quia non intendimus cito reverti. ideo subditur : Non revertemur, etc.
marg.|
.8.
Quibus Moyses ait : Si facitis.
Hic consequenter ponitur petitionis iustificate concessio. et primo sub conditione, secundo simpliciter et absolute,ibi : Responderuntque filii Gad. Conditio autem est, ut observent fideliter promissum predictum, quod notatur cum dicitur. Si facitis quod promittitis, etc. et patet littera.
marg.|
.9.
Sin autem quod dicitis non feceritis,
etc. Quia illa promissio non tantum fiebat hominibus, sed Deo, de cuius mandato terra erat acquirenda.
marg.|
.10.
Et scitote quoniam peccatum,
etc. Per penam debitam vobis a Deo inferendam. sequitur :
marg.|
.11. Precepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti. Et sequitur :
prol.|
{1417}
Numérotation du verset
Nm. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Date eis Galaad in.
Si fecerint promissum, aliter non.
marg.|
.2.
Responderuntque.
Hic consequenter ponitur concessio absolute, quia filii Ruben et Gad viderunt quod Moyses dubitabat de impletione sui promissi, propter quod non concedebat terram nisi sub conditione, ideo processerunt ad confirmationem sue promissionis, ut patet in littera, qua facto Moyses concessit eis absolute terram quam petebant. unde subditur :
marg.|
.3.
Dedit
itaque
Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidie
tribui
.
Ista dimidia tribus fuit adiuncta, quia adiunxit se aliis duabus tribubus in petitione. et quia terra sufficiebat pro ipsis et pro illis.
marg.|
.4.
Igitur extruxerunt filii Gad
etc. Civitates sunt quas filii Israel destruxerunt antequam scirent, quod deberent ibi habitare, et postea re edificaverunt ad tuendum uxores suas, filios, et familias.
marg.|
.5.
Imponentes.
Antequam enim destruerentur, denominabantur a nominibus idolorum saltem pro magna parte, et ideo filii Israel nominaverunt eas aliis nominibus, et etiam ut ex nomine aliquarum civitatum esset memoria edificantium, secundum quod dicitur postea.
marg.|
.6.
Iair autem.
quos appellavit. [hébreu] Havoth Iair id est villas {1418} Iair, et idem dicitur de ipso Nobe quod apprehendit Canath, et vocavit eum nomine suo Nobe.
prol.|
Moraliter. Per tribum Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, intelliguntur tres status excellentes in ecclesia. Per Ruben enim qui interpretatur filius visionis, intelligitur status prelatorum. Per Gad. qui interpretatur accinctus, status principum, qui debent esse armis accincti ad defensionem populi. Per Manassen qui interpretatur oblivio, status religiosorum, de quo dicitur Ps. xliiii capitulo Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Sunt igitur plurimi de istis statibus, qui non querunt terram patribus promissam scilicet terram viventium, sed volunt manere circa Iordanem in terra morientium in bonis vite presentis, figentes ibi pedem affectionis, in qua edificant urbes id est palatia ad sui ostentationem. Caulas ovium, querentes delitias ad sui delectationem. Stabula iumentorum, quasi querentes equitare, semper tendentes ad altiora per ambitionem, et isti laborant pro aliis, ut habeant terram promissionis, quia frequenter contingit, quod prelati operantur ad salutem popularium in regimine spirituali, et principes in regimine temporali, et religiosi consulendo populis, et predicando verbum Dei. ipsi omnes tamen hac salute privantur in personis propriis, suis operibus et intentionibus perversis, cetera patent.
Numérotation du verset
Nm. 32,moraliter
marg.|
.1.
Filii
autem
Ruben,
etc. Per Ruben qui fuit primogenitus Iacob, et tamen maculavit stratum eius, ut dicitur Gn. xlix. Intelliguntur mali prelati, qui ratione status primatum tenent in ecclesia Dei, et {1412}tamen ipsam que est stratum Christi, maculant multipliciter per vitam suam malam, de quo dici potest illud Ps. 78.a. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum etc. Per Gad vero, qui fortuna interpretatur, significantur clerici cupidi qui congregandis fortune bonis {1413} et totaliter sunt intenti. Per Manasse vero qui interpretatur oblivio significantur religiosi quam domum patris sui debent oblivisci. Et quoniam inter eos sunt aliqui valde mali, propter quod dicit Augustinus Sicut non inveni meliores his qui in monasterio profecerunt, ita non inveni deteriores illis qui in ipsis defecerunt, et isti mali significantur per dimidiam tribum Manasse, que cum filiis Ruben et Gad accepit possessionem ext. promissionis terram, renuntiantes iuri quod in terra promissionis essent habituri. Per hoc autem significatum fuit quod prelati, clerici, {1414} et religiosi mali in sua malitia perseverantes possessionem non sunt in terra viventium habituri, sed sunt bonis vite presentis contenti. Verumtamen de istis in textu dicitur quod fuerunt parati ad acquisitionem terre promissionis, non pro se, sed pro aliis, per quod significat quod licet habeant malam vitam, multi tamen eorum habent sanam doctrinam. Mt. 23a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei : quecumque vobis dixerint, facite, secundum opere autem eorum nolite facere, dicunt enim, et non faciunt. Et sic per bonam doctrinam alios ad terram viventium, inducunt, et ab ea seipsos per malam vitam excludunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_32)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_32)
Notes :