Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Nm. 8,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,2 

loquere ad Aaron1 et dices ad eum: cum posueris septem lucernas,
1 ad aaron Rusch ] aaroni Weber
candelabrum2 in australi parte erigatur3. Hoc igitur precipe4 ut lucerne contra boream e regione respiciant ad mensam
2 candelabrum] candelabrorum Φ |
3 erigatur] erigat T Φ |
4 precipe] precepit Φ |
panum propositionis5, contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt.
5 candelabrum in... propositionis T M Φ Rusch Clementina , cf. Ex. 26, 35; Ex. 40, 22] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 8,3 

fecitque Aaron et imposuit lucernas super candelabrum
ut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,4 

hec autem erat factura candelabri ex auro
ductili
tam medius stipes
quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi ita operatus est candelabrum
Numérotation du verset Nm. 8,5 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,6 

tolle Levitas
de medio filiorum Israel et purificabis eos
Numérotation du verset Nm. 8,7 

iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis
et radant
omnes pilos carnis sue
cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
Numérotation du verset Nm. 8,8 

tollant bovem
de armentis
et libamentum
eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Numérotation du verset Nm. 8,9 

et applicabis Levitas coram tabernaculo federis
convocata omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,10 

cumque Levite fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
Numérotation du verset Nm. 8,11 

et offeret Aaron
Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel
ut serviant in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 8,12 

Levite quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,13 

statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Numérotation du verset Nm. 8,14 

ac separabis de medio filiorum Israel
ut sint mei
Numérotation du verset Nm. 8,15 

et postea ingrediantur tabernaculum federis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 8,16 

pro primogenitis que aperiunt omnem vulvam in Israel accepi eos
Numérotation du verset Nm. 8,17 

mea sunt omnia primogenita filiorum Israel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omne6 primogenitum in terra Egypti
6 omne Rusch ] omnem Weber
sanctificavi eos mihi
Numérotation du verset Nm. 8,18 

et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,19 

tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo federis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
Numérotation du verset Nm. 8,20 

feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,21 

purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,22 

ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum federis coram Aaron et filiis eius sicut preceperat Dominus Moysi7
7 Moysi] + de Levitis ita factum est Weber
Numérotation du verset Nm. 8,23 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,24 

hec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur
ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 8,25 

cumque quinquagesimum annum etatis impleverint,
servire cessabunt
Numérotation du verset Nm. 8,26 

eruntque ministri fratrum suorum
in tabernaculo federis ut custodiant que sibi fuerint commendata
opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Capitulum 8

Numérotation du verset Nm. 8,1 
ad litteram
marg.| {1211} .1. Locutusque   est dominus ad. Hic consequenter agitur de pontificis officio, et primo quantum ad lucernarum compositionem, secundo quo ad Levitarum ordinationem,ibi :   Locutusque   est   Dominus   . Tertio quo ad phase celebrationem, c. 9.
Numérotation du verset Nm. 8,1 
moraliter
marg.| marg.| {1211} .1. Locutusque   est dominus ad Moysen, etc. Hic agitur de mensa propositionis{1212} et candelabri situatione : Ex. 25. dictum fuit, quod per mensam significatur Ecclesia, per candelabrum vero Christus, {1213} ecclesiam illuminans, propter quod dicitur hic, quod candelabrum situari debet contra mensam, scilicet ad illuminandum eam. Cetera vero que dicuntur hic de candelabro et mensa, fuerunt ibi mystice exposita.
Numérotation du verset Nm. 8,2 
marg.| marg.| {1212} Circa primum dicitur,.2.  Loquere ad Aaron et dices ad   eum   , etc. Licet hic solus Aaron exprimatur, tamen officium compositionis lucernarum poterat facere non solum per se, sed etiam per filios suos, qui erant minores sacerdotes ut habetur Ex. 27.
marg.| .3. In australi parte scilicet tabernaculi.
marg.| .4.  Ut lucerne contra, etc. Sicut ponuntur luminaria coram mensis principum.
marg.| .5.  Contra eam partem, etc. Quia sic {1213} erant disposita lychna sex lucenarum ex utraque parte lucerne medie, quod emitterent lumen suum versus illam partem, ut dictum fuit Ex. 25. ubi cetera que hic dicuntur de candelabro exposita sunt.
Numérotation du verset Nm. 8,additio Burgensis 
prol.| {1217} In capitulo 8. ubi dicitur in postilla in australi parte scilicet tabernaculi.
In translatione nostra ponuntur in hoc loco quedam verba que non habentur in littera Hebrea, scilicet cum dicitur   In australi parte contra Boream e regione respiciant ad mensam . Unde in hebreo in hoc loco {1218} sic habetur :   Loquere ad Aaron et dices ad eum :   cumque   accenderis   lucernas contra eam partem quam   candelabrum   respicit, luceant septem lucerne . Unde omnia alia que hic adduntur in nostra translatione videntur fuisse apposita ab aliquo lectore in margine per modum glosse et postea ab aliquo scriptore imperito fuerunt textui inter posita, sententia tamen videtur esse eadem1.
1 Annotion critique sur le texte de la Vulgate
Numérotation du verset Nm. 8,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,5 
marg.| .1. Et locutus est dominus. Hic describitur ordinatio Levitarum que pertinebat ad pontificis officium, et primo ponitur eorum ordinatio, secundo officiorum executio ibi : Locutusque est dominus. Circa primum primo ponitur preceptum Domini, secundo impletio mandati, ibi : Feceruntque Adhuc circa primum primo precipitur Levitarum ordinatio secundo subditur huius mandati ratio, ibi : Statuesque. Circa primum dicitur.
Numérotation du verset Nm. 8,6 
marg.| .2. Tolle   Levitas etc. ut sint deputati divino cultui.
marg.| .3. Et   purificabis etc. In quo ritu quatuor continentur. Primum est aspersio eorum aqua lustrationis, cum dicitur.
Numérotation du verset Nm. 8,6 
moraliter
marg.| .2. Tolle Levitas de medio filiorum Israel et   purificabis   . Hic agitur de purificatione Levitarum sacerdotibus veteris legis ministrantium, per quos significantur clerici ministrantes sacerdotibus novi testamenti, propter quod debent purificari, et forma purificationis subditur :
Numérotation du verset Nm. 8,7 
marg.| .4. Aspergantur, etc. In hac autem aqua ponebantur cineres vacce combuste, ut habetur infra 19. capitulo que ordinata erat ad purgationem pollutorum ex tacta mortui vel alterius immunditie, propter quam non poterat {1214} sic pollutus ingredi atrium tabernaculi donec esset mundatus, et ideo tales immunditie erant quasi quedam irregularitates prohibentes accessum ad divina propter quod dicebatur aqua lustrationis id est purgationis, et inde dicitur lustrum quod est spatium quinque annorum, quia in quolibet quinquennio Romani faciebant purgationem verbis, sic igitur primo Levite aspergebantur ad tollendum irregularitates predictas. Secundum est, quod radebantur, et tangitur cum dicitur.
marg.| .5. Et   radant ut essent mundiores corpore. Aliam etiam rationem assignat Rabbi Moyses dicens, quod Levite deputabantur divino cultui pro primogenitis aliarum tribuum, ut dictum est supra 3. capitulo qui fuerant polluti in idolatria vituli, et quia idololatria est lepra spiritualis, ideo purgatione Levitarum qui Deo deputabantur pro idololatria, radebantur pili carnis eorum sicut fiebat in emundatione leprosorum, ut habetur Levitici 4.a Tertio lavabantur eorum vestimenta ad maiorem munditiam, quod notatur cum dicitur, Cumque laverint vestimenta, etc. Quarto pro eis offerebantur sacrificia, quod notatur cum dicitur. Tollant bovem, etc. et sequitur :
a Lv. 4.
Numérotation du verset Nm. 8,7 
differentia
marg.| [LYR6T8.1] .8.b. Aspergantur aqua lustrationis. Heb<reus> :   Aspergantur aquis emundationis. Lustro enim in una significatione idem est quod purgo vel mundo.A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 22vb . {MM2024}
Numérotation du verset Nm. 8,7 
moraliter
marg.| {1214} .4. Aspergantur aqua lustrationis. Per quod intelligitur actus confessionis pure et frequentis.
marg.| .5. Et radant omnes pilos carnis sue. Per quod intelligitur depositio superfluitatis bonorum temporalium ultra necessitatem status et persone, que debet expendi in operibus pietatis.
marg.| .5. Cumque   laverint vestimenta sua et mundati fuerint. Per lotionem vestis intelligitur honestas exterioris conversationis.
Numérotation du verset Nm. 8,8 
marg.| marg.| {1215} .1. Bovem autem   alterum de   armento etc. ad expiandum peccatum vituli.
Numérotation du verset Nm. 8,8 
moraliter
marg.| Tollant bovem de armentis et libamentum, etc. Per bovem oblatum pro peccato intelligitur, quod debent esse fortes ad modum bovis peccatorum tentationibus resistendo.
marg.| {1215} .1. Bovem autem alterum, etc. qui offerebatur in holocaustum, {1216} per quod significatur quod clerici caritate fervere debent ad proficiendum.
Numérotation du verset Nm. 8,9 
marg.| .2. Et applicabis Levitas   coram   tabernaculo   . quia ibi veniebant illi pro quibus offerebatur oblatio.
marg.| .3. Convocata omni multitudine filiorum Israel.
Numérotation du verset Nm. 8,10 
marg.| Cumque   Levite, etc. quia Levite tradebant Domino pro primogenitis aliarum tribuum, et ideo ipsi Levite erant quedam oblatio Deo facta a tota multitudine.
marg.| .4. Ponent filii Israel manus suas super eos. quia offerens debebat ponere manum super oblationem suam, ut patet in Levitico.
Numérotation du verset Nm. 8,10 
moraliter
marg.| {1217} .1. Cumque   , etc. Per quod significatur quod illi quamdiu et bene servierint {1218} in Ecclesia a laboribus inferioribus immunes sunt dimittendi, et ad maiora promovendi, in quibus labor non requiritur corporalis.
Numérotation du verset Nm. 8,11 
marg.| .5. Et offeret Aaron   Levitas   . sicut erant sibi ad hoc traditi a multitudine.
Numérotation du verset Nm. 8,12 
marg.| .6. Levite   quoque   ponent, etc. quia erant sacrificia ipsorum.
Numérotation du verset Nm. 8,13 
marg.| .7. Statuesque   Levitas in conspectu Aaron, etc. Hic subditur ratio dicti mandati. Ad hoc enim de mandato Domini ordinabant, ut servirent sacerdotibus in cultu divino, qui cultus ante legem datam pertinebat ad primogenitos Israel qui erant ipsi Deo obligati, ex quo percussit primogenitos Egypti et ipsos salvavit, ut habetur Ex. 12. sed quia primogeniti aliarum tribuum facti sunt inepti ad cultum Dei, ut {1216} dictum est, ideo dominus loco illorum voluit Levitas ordinari ad cultum suum, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Nm. 8,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,17 
marg.| .8. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Egypti, sanctificavi eos mi id est primogenitos Israel.
Numérotation du verset Nm. 8,18 
marg.| .9. Et tuli, etc. deputando mihi.
marg.| .10. Pro cunctis   primogenitis filiorum   . Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Nm. 8,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,20 
marg.| .11. Feceruntque   Moyses et Aaron, etc. Hic ponitur executio dicti mandati, et patet littera usque.
Numérotation du verset Nm. 8,21 
marg.| .12. Elevavitque   eos Aaron id est presentavit, non enim posset eos elevare in altum, sicut fiebat de oblationibus eius.
Numérotation du verset Nm. 8,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 8,23 
marg.| .13. Locutusque   est dominus, Postquam descripta est Levitarum ordinatio seu purificatio, hic consequenter ponitur officiorum suorum executio, cum dicitur.
Numérotation du verset Nm. 8,24 
marg.| .14. Hec est lex Levitarum scilicet quantum ad executionem officiorum.
marg.| .15. A   viginti quinque   annis et supra Tunc enim ingrediebantur ad addiscendum officia, sed trigesimo anno instituebantur ministri vel repellebantur ut dictum est supra 4 capitulo.
Numérotation du verset Nm. 8,25 
marg.| marg.| {1217} .1. Cumque   quinquagesimum scilicet in portandis oneribus et consimilibus.
prol.| {1218} .2. Eruntque   mi. quasi dicat non propter hoc erunt otiosi. Ideo subditur :
marg.| .3. Ut   custodiant scilicet portas et vasa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_8)

Notes :