Capitulum 24
Numérotation du verset
Ez. 24,1
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,2
fili hominis scribe tibi
nomen diei huius
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Numérotation du verset
Ez. 24,3
et dices
per proverbium ad domum irritatricem parabolam
et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam
pone inquam et mitte in ea aquam
Numérotation du verset
Ez. 24,4
congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
et armum electa et ossibus plena
Numérotation du verset
Ez. 24,5
pinguissimum pecus assume compone quoque struices
ossuum sub ea
efferbuit coctio eius
et dissoluta1 sunt
1 dissoluta] discocta
Weber
ossa illius in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 24,6
propterea hec dicit Dominus Deus
ve civitati
sanguinum olle
cuius rubigo
in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes
et per partes suas eice eam
non cecidit super eam sors
Numérotation du verset
Ez. 24,7
sanguis enim eius
in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
Numérotation du verset
Ez. 24,8
ut superducerem indignationem meam
et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius
super petram limpidissimam ne operiretur
Numérotation du verset
Ez. 24,9
propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum
cuius ego grandem faciam pyram
Numérotation du verset
Ez. 24,10
congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent
Numérotation du verset
Ez. 24,11
pone quoque eam
super prunas vacuam ut
incalescat et liquefiat
aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
consumatur rubigo
eius
Numérotation du verset
Ez. 24,12
multo labore sudatum est
et non exibit de ea
nimia rubigo
eius neque
per ignem
Numérotation du verset
Ez. 24,13
immunditia tua execrabilis quia mundare te volui
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
Numérotation du verset
Ez. 24,14
ego Dominus locutus sum
venit
et faciam
non transeam
nec parcam
nec placabor iuxta vias tuas
et iuxta adinventiones
tuas iudicavi te dicit Dominus
Numérotation du verset
Ez. 24,15
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,16
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et
non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue
Numérotation du verset
Ez. 24,17
ingemesce tacens
mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit
tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis
nec cibos lugentium comedes
Numérotation du verset
Ez. 24,18
locutus sum ergo
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
fecique
mane
sicut preceperat mihi
Numérotation du verset
Ez. 24,19
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis
Numérotation du verset
Ez. 24,20
et dixi ad eos
sermo Domini
factus est ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,21
loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum
superbiam imperii vestri
et desiderabile oculorum vestrorum
et super quo
pavet anima vestra et filii vestri et filie
quas reliquistis gladio cadent
Numérotation du verset
Ez. 24,22
et
facietis sicut feci
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
Numérotation du verset
Ez. 24,23
coronas
habebitis
in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
Numérotation du verset
Ez. 24,24
eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis
cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 24,25
et tu fili hominis
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum
Numérotation du verset
Ez. 24,26
in die illa cum venerit fugiens
ad te ut annuntiet tibi
Numérotation du verset
Ez. 24,27
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
Capitulum 24
Numérotation du verset
Ez. 24,1
{t. 3: Erfurt, f. 206rb ; facsim., p. 267b}
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
interl.|
captivitatis Ioachim. Quinto enim anno cepit prophetare ac decimo mense eiusdem noni anni decima die mensis decimi factum est verbum Domini ad eum in Babylonis regionibus constitutum
marg.|
ET
FACTUM
EST. HIERONYMUS. Notandum autem quomodo a principio prophetie usque ad presentem diem quo civitas cepit obsideri per ordinem captivitas venerit primum gladium provocatur deinde due vie ponuntur Amon et Hierusalem quarum ad dexteram cadit sors Nabuchodonosor. Conflatur in civitate argentum es stannum plumbum et ferrum. Terra quoque non compluitur sed sentibus occupatur postea sub nomine duarum sororum Samarie et Hierusalem peccata narrantur quomodo illa capta est ista capienda. Ad extremum nono anno decimo mense decima die mensis in captivitate posito Ezechieli et his qui cum eo erant et se cum rege Iechonia tradiderant ostenditur qua die civitas ceperit obsideri et similitudo lebetis ponitur ut quomodo carnes et ossa in lebete incendio concremantur sic cuncta civitas cum suis intereat civibus et nullus remaneat obsessorum qui non fame gladio pestilentia consummatur et pars cetera captiva ducatur in Babilonem.
marg.|
ET
FACTUM
EST. HIERONYMUS. Sunt qui secundum tropologiam hunc locum ad
{t. 3: Erfurt, f. 206va; facsim., p. 268a}
consummationem mundi transferunt nonnumquam numerum qui in scripturis divinis penarum et dolorum est et semper sequitur iustitiam decimi mensis et decime diei clementia tamperant. Idcirco enim adhibentur egrotantibus pene ut dolorem sanitas consequatur. Mundus ergo qui in maligno positus est in die iudicii divino igne succenditur et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis ut impleatur illud Isaie. Habens carbones ignis sede super eos hi erunt tibi in adiutorio. Illud autem difficile quomodo cum carnes et ossa consumantur quibus pleni sunt etiam pharisei unde: ve vobis scribe et pharisei qui similes estis sepulcris dealbatis que plena sunt ossibus mortuorum nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumpte non sint sed etiam post iudicii severitatem malitia remaneat quod facile solvitur secundum illud apostoli: conclusit Deus omnia sub peccato ut omnibus misereatur. Vanitati enim creatura subiecta est et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo universe creature ut omnium scelera pateant. Petra autem limpidissima Christus que sequebatur in solitudine populum Israel de qua bibebant autem de spirituali consequente eos petra petra autem erat Christus eo quod in illo omnia revelentur et impleatur illud: Nihil occultum quod non reveletur. Dicit autem Dominus se non misereri nec preterire peccata mundi neque parcere impiis neque placari ut vie pereant impiorum unde: et iter impiorum peribit.
Numérotation du verset
Ez. 24,2
fili hominis scribe tibi
interl.|
in memoriam
nomen diei huius
interl.|
id est scitote quod rex Babylonis hodie obsidere cepit Hierusalem
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Numérotation du verset
Ez. 24,3
et dices
interl.|
quasi ipsam obsidionem per parabolam describe
per proverbium ad domum irritatricem parabolam
interl.|
metaphoram scilicet et translationem
et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam
interl.|
lebetem scilicet
pone inquam et mitte in ea aquam
Numérotation du verset
Ez. 24,4
congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
interl.|
scilicet
et
{t. 3: Erfurt, f. 20
6va
; facsim., p. 2
68a
}
armum electa et ossibus plena
Numérotation du verset
Ez. 24,5
pinguissimum pecus assume compone quoque struices
interl.|
cumulos
ossuum sub ea
interl.|
ad coquendum
efferbuit coctio eius
interl.|
lebetis
et dissoluta1 sunt
1 dissoluta] discocta
Weber
interl.|
vel:
discocta
interl.|
nimia coctione
ossa illius in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 24,6
propterea hec dicit Dominus Deus
interl.|
quasi: o propheta vis scire quid sit lebes que carnes aut que ossa loquere hec dicit Dominus
ve civitati
interl.|
Hierusalem
sanguinum olle
interl.|
qua est lebes
cuius rubigo
interl.|
malitia nimia
in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes
interl.|
quamvis ignis suppositus sit
interl.|
perseveraverunt enim quamvis capti quamvis cruciati in pristino scelere
et per partes suas eice eam
interl.|
sigillatim ut nemo remaneat in salutem scilicet
non cecidit super eam sors
interl.|
ut alii perirent alii salvarentur sed omnibus communis veniet interitus
marg.|
VE
CIVITATI
SANGUINUM
OLLE. HIERONYMUS. Potest hec prophetia ad tempus dominice passionis pertinere propter quam exercitu circumdata est Hierusalem et filii eius interfecti et obsidente Tito Vespasiani filio ad salutem nullus evasit templumque sub Tito et post quinquaginta annos sub Adriano civitas eterno igne consumpta est. Presentem autem signat captivitatem quando Ezechiel in Babylone hec cernebat et Hieremias in principio voluminis sui ponit sic: Ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
Numérotation du verset
Ez. 24,7
sanguis enim eius
interl.|
homicidia filiorum neces
in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
marg.|
SUPER
LIMPIDISSIMAM
PETRAM ut omnibus pateret ne terra
{t. 3: Erfurt, f. 206vb; facsim., p. 268b}
operiretur aut pulvere. Natura est ut si sanguis susus sit in terram ebibat humus humorem sanguinis aut paulatim terra operiatur aut pulvere. Si autem super planam petram effusus labitur et latam obtinet sedem. In hoc patet quia non occulta sed publica et aperta fecerit homicidia secundum illud: sanguis fratris tui clamat ad me de terra.
Numérotation du verset
Ez. 24,8
ut superducerem indignationem meam
interl.|
quasi ne transiret indignatio mea sed super apertissimum ultio properaret homicidium
et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius
interl.|
alias venit sanguis
super petram limpidissimam ne operiretur
Numérotation du verset
Ez. 24,9
propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum
interl.|
non unius sed multorum
cuius ego grandem faciam pyram
Numérotation du verset
Ez. 24,10
congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent
interl.|
non solum enim carnes molles et teneras sed durissima quoque ossa succendam ut nihil incrematum remeanat
Numérotation du verset
Ez. 24,11
pone quoque eam
interl.|
cum omnia fuerint consumpta
super prunas vacuam ut
interl.|
alias et
incalescat et liquefiat
interl.|
consummatur
aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
interl.|
cum ea
consumatur rubigo
interl.|
malitia
eius
Numérotation du verset
Ez. 24,12
multo labore sudatum est
interl.|
quasi non prodest fecisse quod iussum est
et non exibit de ea
interl.|
civitate
nimia rubigo
interl.|
malitia
eius neque
interl.|
etiam
per ignem
Numérotation du verset
Ez. 24,13
immunditia
{t. 3: Erfurt, f. 20
6vb
; facsim., p. 2
68b
}
tua execrabilis quia mundare te volui
interl.|
apostrophat ad ipsam civitatem
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
interl.|
completam
Numérotation du verset
Ez. 24,14
ego Dominus locutus sum
interl.|
cuius verba non transeunt
venit
interl.|
urbis obsidio
et faciam
interl.|
qua minatus sum
non transeam
interl.|
sicut sepe
interl.|
scelera tua
nec parcam
interl.|
etiam si multiplicaveris preces
nec placabor iuxta vias tuas
interl.|
cogitationes
et iuxta adinventiones
interl.|
opera
tuas iudicavi te dicit Dominus
marg.|
NEC
PARCAM. Sicut medicus qui putribus non parcit carnibus ut sana membra serventur non parcit ut parcat crudelis est ut misereatur non considerat patientis dolorem sed vulneris sanitatem unde: melius est ad vitam ingredi debilem et claudum etc.
Numérotation du verset
Ez. 24,15
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|
ET
FACTUM
EST
VERBUM. Super lebetis succensio urbis obsidionem ostendit nunc captam atque deletam et omnem populum vel gladio interfectum vel in captivitatem ductum prophetalis sermo testatur.
Numérotation du verset
Ez. 24,16
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et
interl.|
tamen
non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue
interl.|
monstrantes dolorem
Numérotation du verset
Ez. 24,17
ingemesce tacens
interl.|
superatus dolore
interl.|
ne in verba prorumpas
mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit
interl.|
que tondetur in luctu et calciamenta habebis in pedibus que lugentes solent abiicere unde David Absolon fugiens et penitens super necem #urie nudis pedibus ambulavit
tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis
interl.|
sicut in luctu fit
nec cibos lugentium comedes
marg.|
MORTUORUM
LUCTUM. Et si uxor tuam moriatur que si bona fuerit nihil viro amabilius que a Deo homini providetur et lege iungitur et unum corpus efficitur.
marg.|
CORONA
TUA
CIRCUMLIGATA. HIERONYMUS. Aiunt hebrei Babilonios magistros legis precepta servantes usque nunc decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo et hec esse que iubeantur ante oculos et in fronte pendere ut semper videant que precepta sunt et quia Ezechiel sacerdos erat non debere eum deponere coronam gloriationis sed ligatam habere in capite. Nos autem iuxta Septuaginta coronam capillorum intelligimus.
marg.|
HIERONYMUS.
ALLEGORICE. Veniamus ad anagogen si tamen violenta visa non fuerit lectoris vigilantie. Filius hominis Christus qui in vespera huius mundi uxorem pristinam perdidit nec eam flevit nec amictu ora velavit nec recepit ullam hominum consolationem et hec ventura predixit mane que completa sunt vespere et rursum mane in secundo adventu facta probavit que ventura predixerat. Sanctuarium Iudeorum et quod desiderabile habuerant in oculis et super quo tremebant anime eorum esse pollutum filios quoque eorum et filias romano gladio concidisse.
Numérotation du verset
Ez. 24,18
locutus sum ergo
interl.|
qua mihi fuerant imperata
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
interl.|
oculorum desiderabile lumborumque et sanguinis luctus secundum Septuaginta
fecique
interl.|
statim
mane
interl.|
die altera
sicut preceperat mihi
interl.|
Dominus
Numérotation du verset
Ez. 24,19
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis
interl.|
contra morem omnium
Numérotation du verset
Ez. 24,20
et dixi ad eos
interl.|
causas querentes tante patientie
sermo Domini
interl.|
respondens illis pro me
factus est ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 24,21
loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum
interl.|
ut incendatur scilicet et alienigenis pateat ac prophanis
superbiam imperii vestri
interl.|
confidentiam et spem
et desiderabile
{t. 3: Erfurt, f. 20
7ra
; facsim., p. 2
69a
}
oculorum vestrorum
interl.|
in quo desiderium vestre salutis
et super quo
interl.|
cuius scilicet obsidione
pavet anima vestra et filii vestri et filie
interl.|
qui scilicet fami et pestilentie superant
quas reliquistis gladio cadent
Numérotation du verset
Ez. 24,22
et
interl.|
tunc
facietis sicut feci
interl.|
mortua uxore
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
interl.|
a consolantibus oblatos
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 207ra; facsim., p. 269a}
ORA
AMICTU. Quando consuetudo servatur in luctu medius dolor est quando autem tanta malorum incumbit necessitas ut omni ploratu maior sit unusquisque de sua nece solititus ad aliorum quamvis proximi sint non ingemiscit miserias.
Numérotation du verset
Ez. 24,23
coronas
interl.|
capillorum
habebitis
interl.|
contra morem urbe et templo succensi ad malorum magnitudinem stupebitis
in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
interl.|
vix hanbentes liberum gemitum ne offendant victorum superbiam si publice flere videantur
marg.|
CORONAS
HABEBITIS
IN
CAPITIBUS
VESTRIS. Non enim debent lugere et signa luctus assumere quia per umbram receperunt veritatem et Nazarei quidam facti fuerunt et unusquisque a fratre suo consolabitur ut Ezechiel quem Deus Pater confortavit sit eis in portentum ventura prenuncians et postquam subversa fuerit Hierusalem templumque succensum et hoc totus mundus audierit et dispersio Israel que orbis terminos colit tunc verba Domini opere completa habebunt libertatem et polluto sanctuario eius et lege completa vel destructa secundum occidentem litteram aperiantur evangelia et cognoscat Israel quod ipse sit Dominus Deus qui hec mane ventura predixit vespere id est in mundi consummatione esse completa suo probavit adventu.
Numérotation du verset
Ez. 24,24
eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis
interl.|
ut que non fecit in morte uxoris non faciatis in eversione urbis et templi
cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 24,25
et tu fili hominis
interl.|
adhuc apertius
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
interl.|
templi confidentiam
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum
interl.|
tollam subauditur a superiori
Numérotation du verset
Ez. 24,26
in die illa cum venerit fugiens
interl.|
de Hierusalem
ad te ut annuntiet tibi
interl.|
urbem eversam
Numérotation du verset
Ez. 24,27
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
interl.|
qui prius tacebas et liberum gemitum non habebas et ante eras patienite ut in uxoris nece et liberorum dolore lacrimam non emitters
marg.|
CUM
EO
QUI
FUGIT. non ad ipsum quia que ventura predixerat ille nunciat iam perfecta et vestra non tacebis sed argues eos et dices omnia illis merito accidisse ut sis illis in portentum secundum illud Zacharie quo prophete viri portendentes dicuntur et Dominus alibi dicit: in manibus prophetarum assimilatus sum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_24)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_24)
Notes :