Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Ez. 35,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 35,2 

fili hominis pone
faciem tuam
adversum montem Seir
et prophetabis de eo et dices illi
Numérotation du verset Ez. 35,3 

hec dicit Dominus Deus ecce ego
ad te mons Seir et extendam manum meam
super te et dabo te
desolatum atque desertum
Numérotation du verset Ez. 35,4 

urbes tuas demoliar
et tu desertus eris et scies
quia ego
Dominus
Numérotation du verset Ez. 35,5 

eo quod
fueris inimicus sempiternus
et
concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum
in tempore
iniquitatis extreme
Numérotation du verset Ez. 35,6 

propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te
et sanguis
te persequetur
et cum sanguinem oderis sanguis
persequetur te
Numérotation du verset Ez. 35,7 

et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem
et redeuntem
Numérotation du verset Ez. 35,8 

et implebo montes eius occisorum suorum
in collibus tuis
et in vallibus tuis
atque in torrentibus
interfecti
gladio cadent
Numérotation du verset Ez. 35,9 

in solitudines sempiternas tradam te et civitates tue non habitabuntur
et scietis quoniam ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 35,10 

eo
quod dixeris due gentes
et due terre mee erunt et hereditate possidebo eas
cum
Dominus esset ibi
Numérotation du verset Ez. 35,11 

propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam
et secundum zelum tuum
quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Numérotation du verset Ez. 35,12 

et scies quia ego Dominus audivi
universa opprobria tua que locutus es de
montibus Israel dicens deserti
nobis dati sunt ad devorandum
Numérotation du verset Ez. 35,13 

et insurrexistis
super me
ore vestro
et rogastis
adversum me verba vestra ego
audivi
Numérotation du verset Ez. 35,14 

hec
dicit Dominus Deus letante
universa terra
in solitudinem
te redigam
Numérotation du verset Ez. 35,15 

sicuti gavisus es super hereditatem
domus Israel eo quod fuerit dissipata
sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir
et Idumea omnis
et
scient
quia ego
Dominus.

Capitulum 35

Numérotation du verset Ez. 35,1 
{t. 3: Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 287a} Et factus est sermo Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUS  EST. Tota prophetia huius capituli est contra montem Seyr id est filiorum Esau et Edom qui greca lingua et nostra Idumei vocantur quia in tempore #necessitatis et angustie quando Iudas capiebatur a Babyoniis insultaverunt eis et cuncto populo Iudeorum et sibi putaverunt terram traditam ad possidendum et non modo non susceperunt filios suos id est Iacob fratris sui sed persequentes concluserunt in manus gladii quod Symachus dicit aperius: sanguinem tuum odisti et sanguis tuus persequetur te.
marg.| HIERONYMUS. Si semper in prophetis esset sermo Domini et in pectore eorum continuum haberet hospitium non Ezechiel tam crebro diceret: factus est sermo Domini ad me dicens sed ob humanam fragilitatem et vite huius necessitates sepe recedit unde: super quem videris Spiritum descendentem et {t. 3: Erfurt, f. 216rb ; facsim., p. 287b} manentem in eo ipse est etc. Non enim hoc Christo proprium esset si semper in aliis maneret. Ad Moysen quoque dicitur: auferam de spiritu qui in te est quem utique non haberet nisi ad eum a Domino descendisset.
marg.| HIERONYMUS. ALLOGORIA. Montem Seyr non mirum si in hoc loco Seyr id est hispidus et pilosus in malam partem intelligitur cum Helyas quoque vir pilosus dictus sit. Esau enim rufus fuit et quasi pellis hispidus Helyas tantum pilosus describitur. In Esau qui est sanguinarius et cruentus pelli hispide comparatur mortalium operum et ipsius mortis indicium est. In Helya virilitatis augmentum cuius habitatio in solitudine et vite austeritas non modo virum sed et fortissimum demonstrat. Porro Iacob qui supplantavit Esau et primogenita eius accepit quia simpliciter habitabat domi et non erat venator si gigas Nemroth lenis vocatur et nitidus
Numérotation du verset Ez. 35,2 
fili hominis pone
interl.| alii converte ab alia scilicet prophetia
faciem tuam
interl.| animi scilicet unde apostolus: nos revelata facie gloriam Domini contemplantes
adversum montem Seir
interl.| Idumeos scilice
interl.| diabolum quia Seyr hispidus et pilosus interpretatur hic presedet genti filiorum Esau et se contra Iudam id est populum confessionis et vere fidei erexit
et prophetabis de eo et dices illi
Numérotation du verset Ez. 35,3 
hec dicit Dominus Deus ecce ego
interl.| ipse non mittam angelos non utar ministris
ad te mons Seir et extendam manum meam
interl.| qui diu sustinui
interl.| habitum percutientis assumam
super te et dabo te
interl.| qui plurimos socios impietatis habebas ita ut urbes etiam construeres et proprium tibi imperium vendicares
Numérotation du verset Ez. 35,4 
urbes tuas demoliar
interl.| munitiones malas ut edificem bonas
et tu desertus eris et scies
interl.| rerum fine
quia ego
interl.| non alius
Dominus
interl.| quem ante solitudine nosse non poteras
Numérotation du verset Ez. 35,5 
eo quod
interl.| hec est causa
fueris inimicus sempiternus
interl.| contra quod dicitur: irascimini et nolite peccare ut scilicet cito conciliemur inimicis et odium caritate mutemus
et
interl.| insuper
concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum
interl.| cum affligerentur a Babyloniis
in tempore
interl.| quo dies mali sunt et mundus in maligno positus est et multiplicata iniquitate refrigescit caritas multorum
iniquitatis extreme
interl.| tue vel Babyloniorum
Numérotation du verset Ez. 35,6 
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te
interl.| ultionis scilicet effusi sanguinis
et sanguis
interl.| tuus scilicet quem odisti
te persequetur
interl.| unde: sub altari Dei omnes sancti clamant. Vindica sanguinem nostrum etc. Et alibi: omnes qui acceperint gladium gladio peribunt
et cum sanguinem oderis sanguis
interl.| consanguine os tuos
persequetur te
Numérotation du verset Ez. 35,7 
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem
interl.| omnes scilicet habitatores vel homines et iumenta. De quibus: homines et iumenta salvos facies Domine eos scilicet qui aliquid videntur habere rationis vel simplici fide contenti sunt
et redeuntem
Numérotation du verset Ez. 35,8 
et implebo montes eius occisorum suorum
interl.| qui ad impietatis verticem pervenerunt
in collibus tuis
interl.| discipulis
et in vallibus tuis
interl.| qua #intima depresse
atque in torrentibus
interl.| qui turbidas habent aquas hincinde collectas venientesque de superbia
interl.| Septuaginta: campis qui inter montes et valles sunt
interfecti
interl.| hi sunt omnes
gladio cadent
interl.| Domini et manus extente
Numérotation du verset Ez. 35,9 
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tue non habitabuntur
interl.| conciliabula prave habitationis
et scietis quoniam ego Dominus
marg.| NON  HABITABUNTUR ut desinant in malam partem habere consensum et dividantur lingue eorum ne turrem blasphemie contra Deum possint extruere et redacta in solitudinem atque desertum cognoscant quod ipse sit Dominus.
Numérotation du verset Ez. 35,10 
eo
interl.| non solum supradicta
quod dixeris due gentes
interl.| Idumea scilicet et Iudea id est hereticos pariter et ecclesiasticos possidebo
et due terre mee erunt et hereditate possidebo eas
interl.| Idumeorum scilicet et Iudeorum vel Iude et Israel id est duarum et decem tribuum
cum
interl.| quamvis
Dominus esset ibi
interl.| qua suo populo possidebat
Numérotation du verset Ez. 35,11 
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam
interl.| qua seviebas in populum Dei
et secundum zelum tuum
interl.| quo persequabaris familiam Christi
quem fecisti odio habens eos
interl.| quos possidere cupiebas
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Numérotation du verset Ez. 35,12 
et scies quia ego Dominus audivi
interl.| non alius retulit
universa opprobria tua que locutus es de
interl.| contra
montibus Israel dicens deserti
interl.| montes
nobis dati sunt ad devorandum
marg.| DE  MONTIBUS. Moyse prophetis et apostolis quos heretici et eorum particeps diabolus sibi putant traditos ad devorandum quando aut rarus aut nullus in ecclesia reperitur qui possit pugnare pro montibus Domini et eorum lacerationem sua voce defendere.
Numérotation du verset Ez. 35,13 
et insurrexistis
interl.| quasi: hec iniuria redundat in me
super me
interl.| non super montes ut putatis
interl.| de quo: disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam
et rogastis
interl.| alii clamastis
adversum me verba vestra ego
interl.| ipse
audivi
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 216va; facsim., p. 288a} ET  ROGASTIS  ADVERSUM. Quasi preces vestre contra me blasphemie sunt.
Numérotation du verset Ez. 35,14 
hec
interl.| ergo
dicit Dominus Deus letante
interl.| reddito pristino statu
universa terra
interl.| conversa ad servitutem Dei
interl.| Iudea
interl.| sanctorum vivorum
in solitudinem
interl.| sempiternam
te redigam
Numérotation du verset Ez. 35,15 
sicuti gavisus es super hereditatem
interl.| dissipatam
domus Israel eo quod fuerit dissipata
interl.| in toto orbe persecutionibus
sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir
interl.| hispide pilose
et Idumea omnis
interl.| opera terre et sanguinis
et
interl.| sic
scient
interl.| in hoc proficit ira Dei
quia ego
interl.| solus
Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_35)

Notes :