<37.1> Incipit prologus in Ezechielem prophetam
prol.|
{t. 3: Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 221a}
Ezechiel propheta, cum Ioachim rege Iuda1 captivus ductus est in Babylonem, ibique his qui cum eo captivi2 fuerant prophetavit, penitentibus quod ad Ieremie vaticinium se ultro adversariis tradidissent et viderent adhuc urbem Hierosolymam stare, quam ille casuram esse predixerat. Tricesimo autem etatis sue anno et captivitatis quinto, exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Ieremias in Iudea prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse fuit sicut3 Ieremias, principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et vulgata eius editio non multum distat ab hebraico. Unde4 satis miror quid cause extiterit, ut si eosdem in universis libris habemus5 interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc iuxta translationem nostram quoniam6, per cola scriptus et comata, manifestiorem legentibus sensum7 tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant8. Sed vereor ne illud eis9 eveniat, quod grece significantius dicitur ut vocentur phagolidoroi
10 quod est manducantes senecias11.a
A
a
Prologus in Ezechielem, Edminor., p. 1266 [CPL 0591 F (A)].
1 Iuda] Iudae
Weber
2 captivi Λ Φ S
Rusch Clementina
] capti
PL28 Weber,
+ ducti Λ ΩN
3 et ipse fuit sicut] + et
PL28
, et ipse sicut ΩN, et ipse sicut et
Weber
4 Unde] + non
Clementina
5 habemus] habeamus ΩN
6 quoniam]
scrips.
cum
Clementina
, qm (quantum ?}
Rusch
, quia ΩN
PL28 Weber
7 legentibus sensum]
inv.
ΩN
Weber
8 scribant] scripta mea legant
Amiatinus
ΩN* (
cancel. et corr. m. post.)
9 illud eis]
inv.
ΩN*
(pr. m. corr.)
10 phagoloidoroi]
scrips
., quod a.t.o.r.l.o.l.a.o.p.i. fagolidori ΩN , fagolidori
Rusch
, φαγολοίδοροι
PL28 Weber
11 quod est… senecias
Rusch
] hoc est manducantes (
Amiatinus
, manducans
O M
Φ senecias
Weber
(
A O M
Φ), quod est manducantes sannas
Clementina
, id est manducantes sannas
PL28
, hoc est apud nos manducantes senecias ΩN,
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Incipit prologus in Ezechielem prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_Prol.1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Incipit prologus in Ezechielem prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_Prol.1)
Notes :