Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Ez. 27,1 

et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 27,2 

Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum
Numérotation du verset Ez. 27,3 

et dices Tyro que habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas
hec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti
perfecti decoris ego sum
Numérotation du verset Ez. 27,4 

et in corde maris sita finitimi tui
qui te edificaverunt
impleverunt decorem tuum
Numérotation du verset Ez. 27,5 

abietibus de Sanir
extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano
tulerunt ut facerent tibi malum
Numérotation du verset Ez. 27,6 

quercus de Basan dolaverunt
in remos tuos transtra tua fecerunt tibi
ex ebore indico et pretoriola
de insulis Italie
Numérotation du verset Ez. 27,7 

byssus
varia de Egypto
texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura
de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum
Numérotation du verset Ez. 27,8 

Habitatores Sidonis
et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui
Tyre facti sunt gubernatores tui
Numérotation du verset Ez. 27,9 

senes Biblii1 et prudentes eius
1 Biblii] Bibli Weber
habuerunt nautas
ad ministerium varie supellectilis tue omnes naves maris et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue
Numérotation du verset Ez. 27,10 

Perse et Lydi et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui
clipeum et galeam suspenderunt
in te pro ornatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,11 

filii Aradii cum exercitu tuo
erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei
qui erant in turribus tuis
pharetras suas
suspenderunt in muris tuis
per gyrum. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Numérotation du verset Ez. 27,12 

Carthaginenses2
2 Carthaginenses Rusch ] Carthaginienses Weber
negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento
ferro stagno
plumboque
repleverunt nundinas tuas
Numérotation du verset Ez. 27,13 

Grecia
Tubal et Mosoch ipsi institores tui
mancipia et vasa aerea adduxerunt
populo tuo
Numérotation du verset Ez. 27,14 

de domo Thogorma
equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
Numérotation du verset Ez. 27,15 

filii Dedan3 negotiatores tui
3 Dedan Rusch ] Dadan Weber
insule multe negotiatio manus tue dentes eburneos et hebeninos
commutaverunt in pretio tuo
Numérotation du verset Ez. 27,16 

Syrus negotiator tuus
propter multitudinem operum tuorum guttam4
4 guttam] gemmam Weber
purpuram
et scutulata
et byssum
et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,17 

Iuda et terra Israel
ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam
proposuerunt in nundinis tuis
Numérotation du verset Ez. 27,18 

Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui
in lanis coloris optimi
Numérotation du verset Ez. 27,19 

Dan et Grecia et Mozel
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum
stacte et calamus in negotiatione tua
Numérotation du verset Ez. 27,20 

Dadan institores tui in tapetibus
ad sedendum
Numérotation du verset Ez. 27,21 

Arabia et universi principes Cedar
ipsi negotiatores manus tue cum agnis
et arietibus
et hedis
venerunt ad te negotiatores tui
Numérotation du verset Ez. 27,22 

venditores Saba et Reema
ipsi negotiatores tui
cum universis primis aromatibus et lapide pretioso
et auro
quod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,23 

Aran5 et Chenne
5 Aran Rusch Weber ] Haran Clementina
et Eden
negotiatores
Saba Assur
Chelmad
venditores tui
Numérotation du verset Ez. 27,24 

ipsi negotiatores tui multifariam
involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum
que obvolute et asstricte erant funibus
cedros
quoque habebant in negotiationibus tuis
Numérotation du verset Ez. 27,25 

naves maris
principes tue in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
Numérotation du verset Ez. 27,26 

in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster
contrivit te in corde maris
Numérotation du verset Ez. 27,27 

divitie tue et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum naute tui
et gubernatores tui
qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo preerant viri quoque bellatores tui
qui erant in te cum universa multitudine tua
que est in medio tui cadent
in corde
maris
in die
ruine tue
Numérotation du verset Ez. 27,28 

a sonitu clamoris
gubernatorum tuorum
conturbabuntur classes
Numérotation du verset Ez. 27,29 

et descendent de navibus suis
omnes qui tenebant
remum. Naute et universi gubernatores maris
in terra stabunt
Numérotation du verset Ez. 27,30 

et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare
et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
Numérotation du verset Ez. 27,31 

et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine anime
ploratu amarissimo
Numérotation du verset Ez. 27,32 

et assument super te carmen lugubre et plangent
te que est ut Tyrus que obmutuit in medio maris
Numérotation du verset Ez. 27,33 

que in exitu negotiationum tuarum
de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre
Numérotation du verset Ez. 27,34 

nunc
contrita es a mari
in profundis aquarum opes tue
et omnis multitudo tua que erat in medio tui ceciderunt
Numérotation du verset Ez. 27,35 

universi habitatores insularum obstipuerunt super te
et reges
earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
Numérotation du verset Ez. 27,36 

negotiatores populorum sibilaverunt super te
ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum

Capitulum 27

Numérotation du verset Ez. 27,1 
{t. 3: Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 271b} et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 27,2 
{t. 3: Erfurt, f. 208va ; facsim., p. 272a} Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 208va ; facsim., p. 272a} ASSUME  SUPER  TYRUM  LAMENTUM. Qui plagitur cure est plangenti unde et Samuel plangebat Saul et apostolus eorum qui non egerunt penitentiam et Hieremias eversionem Hierusalem quadruplici planxit alphabeto.
marg.| ALLEGORICE. Quicquid de Tyro dicitur ad angustias seculi refertur quod in maligno positum est et variis fluctibus id est perturbationibus coartatur atque concutitur unde: qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.
Numérotation du verset Ez. 27,3 
et dices Tyro que habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas
interl.| insula enim fuit vel quia portus est tutissimus et de alto venientes excipit naves
hec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti
interl.| bonum quod habes tibi attribuens et decorem qui tibi venit de diversis regionibus
perfecti decoris ego sum
marg.| NEGOCIATIONI  POPULORUM. Usque hodie enim omnium fere gentium ibi exercentur commercia.
marg.| PERFECTI  DECORIS. HIERONYMUS. perfecta pulcritudo non est nisi in corpore Christi quod est ecclesia unde: tota pulcra es amica mea etc.
Numérotation du verset Ez. 27,4 
et in corde maris sita finitimi tui
interl.| sed hec largitate Dei tibi collata sunt
qui te edificaverunt
interl.| quasi: tuum putas quod alienum est
impleverunt decorem tuum
marg.| ET  IN  CORDE medio secundum illud:et tranferentur montes in cor maris. Dominus quoque in corde terre dicitur fuisse et ad inferos descendisse.
marg.| FINITIMI  TUI  QUI  TE. Antequam veniat ad eos qui longe habitant finitimorum describit auxilia.
Numérotation du verset Ez. 27,5 
abietibus de Sanir
interl.| qui et Hermon quem montem alii vocant Samor
extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano
interl.| Libanus candor vel dealbatio quod pertinet ad gratiam aliunde venientem
tulerunt ut facerent tibi malum
interl.| nimia navis plucritudo
marg.| ABIETIBUS  DE.  TROPICE. quasi ad navem loquens urbis pulcritudinem et abundantiam signat et quasi naufragium postea ipsius eversionem pronunciet.
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORICE. Abietibus sive cedris de Sanyr tabulata ceduntur quibus navis texitur et de cedro sive cyparisso de Libano malus erigitur. Abietibus propter lenitatem iuncturasque tabularum mollius invicem tenentium sese atque mordentium sive cedris imputribilibus. Sanyr via lucerne vel verius Deus vigiliarum quia omnis navis prosperitas et illuminatio venit ex lumine vero.
Numérotation du verset Ez. 27,6 
quercus de Basan dolaverunt
interl.| artifices Domini
in remos tuos transtra tua fecerunt tibi
interl.| mortificantes corpora vel usum dentium ad laudem Dei commutantes
ex ebore indico et pretoriola
interl.| alii cellaria
de insulis Italie
marg.| QUERCUS  DE. Unde: dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris. Basan ignominia interpretatur. Eos ergo qui fuerunt in profundo maris et ignominia peccatorum convertit Dominus in remos ut cum apostolis navigantes ad littus patrie perveniant.
marg.| DE  INSULIS  ITALIE.  SEPTUAGINTA. de insulis Cethim quod nos in Italiam vertimus ex ea regione que Grecie propinquior est omnes occidentalium partes insularum intelligentes.
marg.| SEPTUAGINTA. Cethim que interpretatur percussa ut plagis diaboli non tam interfecta quam probata sit.
Numérotation du verset Ez. 27,7 
byssus
interl.| que de terra
varia de Egypto
interl.| in qua maxima nascitur
texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura
interl.| qua scilicet afferuntur
de insulis Elisa
interl.| Ionii maris insulas sic vocat
facta sunt operimentum tuum
interl.| umbraculum nautis in calore
marg.| BISSUS  VARIA. Quasi: quid habes quod non acceperis? Quid ergo gloriaris quasi non acceperis?
marg.| BISSUS. Describitur quid unaqueque provintia dederit.
marg.| IACINCTUS ad aerem cuius colorem habet refertur purpura ad mare de quo est sicut byssus ad terram de qua oritur quibus addito cocco bis tincto pontificis vestimenta texuntur que quatuor elementa significant terram aerem ignem et aquam et quibus sunt omnia que sibi assumit Tyrus creatori #ingrata dicens: perfecti decoris sum.
Numérotation du verset Ez. 27,8 
Habitatores Sidonis
interl.| qua est vicina insula
et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui
interl.| de quibus: filii huius seculi sapientiores sunt filiis lucis
Tyre facti sunt {t. 3: Erfurt, f. 208vb ; facsim., p. 272b} gubernatores tui
interl.| ad sapientiam enim pertinent gubernacular
marg.| HABITATORES  SIDONIS. HIERONYMUS. Sidonii venatores Aradii deponentes dicimus Tyrum superbissimam civitatem que vento flante postea conterenda {t. 3: Erfurt, f. 208vb ; facsim., p. 272b} est habere cives sive principes venatores de quibus: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Ubi enim nos legimus venantium in hebreo habetur sidoniorum hi incautas animas venantur et remiges efficiuntur ut deducant eas ad naufragia.
Numérotation du verset Ez. 27,9 
senes Biblii1 et prudentes eius
1 Biblii] Bibli Weber
interl.| inveterati dierum malorum
habuerunt nautas
interl.| ad naufragium trahentes
ad ministerium varie supellectilis tue omnes naves maris et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue
marg.| SENES  BIBLI. HIERONYMUS. In typum synagoge senes reprobantur ut Caim Ismael in typum ecclesie Abel iunior eligitur Isaac hereditatem accipit. Filiorum quoque Isaac Iacob iunior domi simpliciter habitat. Esau senior venator est et vagatur in saltibus unde: Iacob dilexi Esau autem odio habui. Hi in utero nihil boni vel mali fecerant quare alter eligeretur alter ebiiceretur sed in typo synagoge et ecclesie repellitur senior et assumitur iunior.
marg.| OMNES  NAVES. HIERONYMUS. Omnes naves maris et remiges earum facti sunt in occidentem occidentis. Sicut dicitur: canticum canticorum opus operum seculum seculorum maius scilicet et prolixius aliis seculis sed in hoc loco magnitudinem occidentalium partium signat. Huius modi enim naves et remiges non pergunt ad orientem nec ad ortum luminis ubi sol iustitie nascitur sed ad occidentem occidentis ubi lumen occumbit ubi tenbrarum exordium.
Numérotation du verset Ez. 27,10 
Perse et Lydi et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui
interl.| quia in prelio fortissimi famosissimi
clipeum et galeam suspenderunt
interl.| ad deterrendos hostes
in te pro ornatu tuo
marg.| PERSE. fortissimi quorum rex Cyrus Isaie vaticinio predicatus qui subverso astiage rege Medorum Babylonem cepit Lidii quoque eo tempore fortissimi quorum rex Cresus ab eodem Cyro captus.
marg.| Lybes vero cum trogoditis et Ethiopibus contra Hierusalem venisse in Paralippominon legimus.
marg.| HIERONYMUS. Perse tmeptantes vel temptati lidii gnerti. Libies qui hebraice #fut:os interpretantur hi frustra Tyrum nituntur defendere cum temptatione superentur et generationi ac libidini serviant cassaque verba multiplicent non habentes galeam salutis neque scutum fidei sed gloriam tantum strepitumque sermonum pretendant ad ornatum ipsius.
Numérotation du verset Ez. 27,11 
filii Aradii cum exercitu tuo
interl.| alias suo
erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei
interl.| ad bella promptissimi
qui erant in turribus tuis
interl.| #apotoy pigmes qua in certamen vertitur
pharetras suas
interl.| quia sagittarii
suspenderunt in muris tuis
interl.| murorum propugnaculis
per gyrum. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
marg.| FILII  ARADII. Aradim insula que tota civitas et contra se habet opidum Antaradum vicina Tyro.
marg.| HIERONYMUS. Aradii deponentes qui pretendunt falsi nominis scientiam et habent in pharetra pectoris sui ignita diaboli iacula quibus deceptorum corda vulnerent et accendant. Hi nituntur deponere eos qui ad alta nituntur ascendere et complent pulcritudinem Tyri de qua in Proverbiis: non decipiat te pulcritudinis desiderium.
Numérotation du verset Ez. 27,12 
Carthaginenses2
2 Carthaginenses Rusch ] Carthaginienses Weber
interl.| qua est colonia Tyriorum
negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento
interl.| venustate eloquii
ferro stagno
interl.| armis ad pugnandum
plumboque
interl.| impietate gravissima qua in Zacharia super talentum plumbi sedet
repleverunt nundinas tuas
interl.| ab occidentis partibus
marg.| CARTAGINENSES.  SEPTUAGINTA Tharsis quod est exploratio gaudii non in bonam partem sicut exploratores quos misit Moyses ad explorandam terram promissionis sed qui subintrant explorare libertatem nostram.
marg.| STANNO. similitudine eloquii. Stannum enim argentum mentitur.
Numérotation du verset Ez. 27,13 
Grecia
interl.| Iones qui hebraice Iavam
Tubal et Mosoch ipsi institores tui
interl.| qui pretiosum fecere mercatum tuum
mancipia et vasa aerea adduxerunt
interl.| de Corintho
populo tuo
marg.| GRECIA. HIERONYMUS. Grecia id est Iavam quod interpretatur est et non et signat sapientiam seculi que si recte aliquid repperent est dicitur si in contrarium non est.
marg.| Multi enim bono nature disserunt de officiis de continentia de opibus contemnendis {t. 3: Erfurt, f. 209ra ; facsim., p. 273a} quod proprie sibi Stoici vendicant et videntur animas hominum quas deceperunt lucrifacere habentque vasa enea quibus mentiuntur auri similitudinem que ingerunt populis Tyri ut eos supplantent false doctrine opinione.
marg.| TUBAL. Hiberi scilicet vel oientales vel de occidentis partibus Hispani ab Hibero flumine dicti.
marg.| MOLOCH id est Capadoces quorum metropolis que ab Augusto Cesare post Cesarea dicta est usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur.
marg.| Peregrinus et advena interpretatur qui scilicet non comedit carnes agni de quibus: advena et mercinarius non comedent ex eo.
Numérotation du verset Ez. 27,14 
de domo Thogorma
interl.| Phrigia que quondam his maxime abundavit
{t. 3: Erfurt, f. 209ra ; facsim., p. 273a} equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
marg.| EQUOS  ET  EQUITES. De quibus: fallax equus ad salutem et alibi: dormitaverunt qui ascenderunt equos. Et: nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus unde Doech accusator et interfector sacerdotum prefectus mulorum fuit.
Numérotation du verset Ez. 27,15 
filii Dedan3 negotiatores tui
3 Dedan Rusch ] Dadan Weber
interl.| qua maris fluctibus tunduntur
insule multe negotiatio manus tue dentes eburneos et hebeninos
interl.| ligna nigri coloris pretiosa
commutaverunt in pretio tuo
interl.| aliis mercibus
marg.| DEDAN. proprium nomen loci quod interpretatur cognatio ut similitudinem divinorum dogmatum in hereticis cognoscamus. Est autem Dedan Indie regio vel Idumeorum.
marg.| EBURNEOS ex India candorum scilicet eloquentie promittentes sed hebenini et nigri coloris sunt secundum illud: si mutabit Ethiops pellem suam.
Numérotation du verset Ez. 27,16 
Syrus negotiator tuus
interl.| cui ingenitus negociationis ardor
propter multitudinem operum tuorum guttam4
4 guttam] gemmam Weber
interl.| optimi odoris
purpuram
interl.| regie dignitatis
et scutulata
interl.| arte dialetica
et byssum
interl.| terre operibus deditos
et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
interl.| aiunt hebrei omnes pretiosa merces hoc nomine significari vel speciem mercium quam noster sermo non exprimit
marg.| SYRUS. Aram scilicet quod interpretatur excelsus qui tumet superbia promittens sibi scientiam falsi nominis.
marg.| SERICUM.  HIRONIMUS. pro quo in hebreo Ramoth quod interpretatur visio mortis. omnia enim opera terrena ad interitum properant.
Numérotation du verset Ez. 27,17 
Iuda et terra Israel
interl.| qua nunc dicitur Palestina
ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam
interl.| quibus terra Iuda qua nunc Palestina dicitur abundat
proposuerunt in nundinis tuis
marg.| IUDA  ET  TERRA  ISRAEL. HIERONYMUS. ecclesia scilicet que et confitetur et cernit Deum non debet frumentum primum id est Dei verbum de quo: non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei deferre Tyro.
marg.| BALSAMUM. Quod nascitur in vineis Engadi sive unguentum de quo dicitur: sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron.
marg.| ET  MEL. De quo: mel invenisti comede quantum satis est.
marg.| OLEUM. De quo lucerna tabernaculo Domini accenditur ne nobis dicatur. Oleum in Egypto venundabas de quo: oleum peccatoris non impiguat caput meum.
marg.| RESINA. lesis apta corporibus pro medicina accipitur unde in Hieremia: numquid resina non est in Galaad aut medicus non est tibi.
marg.| Ut manifestius sciamus quid sit hec omnia ferre ad mercatum Tyri audiamus: nolite sanctum dare canibus etc. Et illud: non est bonum sumere panem {t. 3: Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 273b} filiorum et mittere canibus. Mulier tamen Chananea quia exiens de finibus Tyri et Sidonis appropinquabat terre Hierusalem quod rogavit consecuta est.
Numérotation du verset Ez. 27,18 
Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui
interl.| de Damasco enim deferebatur vinum pinguissimum et lane precipue
in lanis coloris optimi
interl.| Tyrus enim propria indumenta non habet
marg.| DAMASCENUS. sanguinem bibens quia secundum hebreos ibi campus est ubi Abel a Caim interfectus est de talibus Tyri nundine congregantur.
Numérotation du verset Ez. 27,19 
Dan et Grecia et Mozel
interl.| de his regionibus hec ad Tyri nundinas afferuntur
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum
interl.| dialetica arte constructum
stacte et calamus in negotiatione tua
marg.| DAN. Ex nomine patriarche Dan et tribus et locus in quo habitavit nomen accepi ubi hodie Paneas que quondam Cesarea Philippi vocabatur unde Iordanis id est fluvius Dan qui fluit de Libano.
marg.| FERRUM  FABREFACTUM. HIERONYMUS. Grecia iactat se omnia iudicio et ratione proferre vocalemque sonum qui significatur in calamo et stacten odoris optimi.
Numérotation du verset Ez. 27,20 
Dadan institores tui in tapetibus
interl.| quibus vehuntur et requiescunt
interl.| sermonum pulcritudine
ad sedendum
Numérotation du verset Ez. 27,21 
Arabia et universi principes Cedar
interl.| regio Saracenorum qua his animalibus abundat
ipsi negotiatores manus tue cum agnis
interl.| qui immolabantur
interl.| qui Dei mentiuntur agnum
et arietibus
interl.| qui aquas conturbant oves impingunt cornibus pimicant
et hedis
interl.| qui ad sinistram stabunt
venerunt ad te negotiatores tui
marg.| ARABIA  ET  UNIVERSI. HIERONYMUS. Arabia vespera Cedar tenebre que deferunt Tyro arietes et agnos et hedos quos immolant altaribus que de iniquo et rebelli corde simularunt.
Numérotation du verset Ez. 27,22 
venditores Saba et Reema
interl.| conversio sed hic in malo
ipsi negotiatores tui
interl.| Arabia
cum {t. 3: Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 273b} universis primis aromatibus et lapide pretioso
interl.| qua mentiuntur odorem optimum lapide #pretioso quo perversitatis ecclesias extruunt
et auro
interl.| sensu
quod proposuerunt in mercatu tuo
interl.| turpis lucri gratia
interl.| nihil enim gratis faciunt cum reges Arabum et Saba gratis Christo munera offerant
Numérotation du verset Ez. 27,23 
Aran5 et Chenne
5 Aran Rusch Weber ] Haran Clementina
interl.| preparatio
et Eden
interl.| delicie
negotiatores
interl.| venditores
Saba Assur
interl.| dirigens
Chelmad
interl.| vel Cherma
venditores tui
marg.| ARAN.  SEPTUAGINTA. Charan id est foramina que carneos scilicet sensus significant per quos tota seculi hominum preparatio est qui solas delicias putant si augeant Tyri commercia.
marg.| CHELMATH. quod vineas sonat Sodomorum scilicet qui veniunt ad mercatum Tyri ut prava dirrigant imo ut arguant penis et corrigant depravata unde: ut destruas inimicum et ultorem etc.
Numérotation du verset Ez. 27,24 
ipsi negotiatores tui multifariam
interl.| astrictam
interl.| habentes scilicet suppellectilem
involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum
interl.| funibus aeriarum potestatum que thesauros suos seculi nundinis largiuntur
que obvolute et asstricte erant funibus
interl.| peccatorum
cedros
interl.| Septuaginta: cyparissos
quoque habebant in negotiationibus tuis
marg.| CEDROS  QUOQUE. Nihil scilicet tibi defuit quod pertineret ad divitias insularum sed hec glorificatio est tibi aggravatio quia non potes moderate ferre divitias paupertas quoque temptatio est unde Salomon: divitias et paupertates ne dederis mihi. In altero enim superbia. In altero impatientia et mendacium surripit.
Numérotation du verset Ez. 27,25 
naves maris
interl.| in hebreo tharsis
principes tue in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
interl.| quia delicias tuas ferre non potes
Numérotation du verset Ez. 27,26 
in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster
interl.| hebraice cadi, grece kaicon quem ventum urentem dicimus de quo: per diem sol non uret te neque luna per noctem
marg.| VENTUS  AUSTER. HIERONYMUS. hoc vento Iacob exustus erat non tamen contritus qui ait: fui per diem exustus estu et gelu noctis. Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt totius diei calorem et estus pertulerunt et tamen denarium accipiunt quia exusti non contriti unde: nigra sum sed formosa quia decoloravit me sol.
contrivit te in corde maris
marg.| REMIGES  TUI. HIERONYMUS. Qui supra Sidonii et Aradii id est venatores et deponentes venantur enim in huius seculi fluctibus animas ad mortem quas in profunda deponunt.
marg.| IN  CORDE  MARIS  DIVITIE  TUE id est fluctibus seculi ubi nihil stabile nihil perpetuum. Unde: stulte hac nocte auferetur anima tua a te. Et illud apostoli: qui volunt divites fieri incidunt in tentationem etc.
marg.| HIERONYMUS. Manifesta est historia ideo ingulis pene versiculis breves {t. 3: Erfurt, f. 209va ; facsim., p. 274a} sententiolas coaptamus.
marg.| HIERONYMUS. Mixta prophetia est inter urbem et navem ut et altero alterum intelligas et utrumque ad consummationem seculi pertinet atque naufragium.
Numérotation du verset Ez. 27,27 
divitie tue et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum naute tui
interl.| Sidonii et Aradii
et gubernatores tui
interl.| iuxta Septuaginta consiliarii biblii quod hebraice dicitur gebal
qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo preerant viri quoque bellatores tui
interl.| Perse Lydii Lybies
qui erant in te cum universa multitudine tua
interl.| vulgi
interl.| Septuaginta: commixtione
que est in medio tui cadent
interl.| quasi nihili
in corde
interl.| medio
maris
interl.| mundi
in die
interl.| iudicii
ruine tue
interl.| malorum
Numérotation du verset Ez. 27,28 
a sonitu clamoris
interl.| in casu tuo
gubernatorum tuorum
interl.| hi episcopi sunt hereticorum
conturbabuntur classes
interl.| deceptorum
Numérotation du verset Ez. 27,29 
et descendent de navibus suis
interl.| in quibus gloriabantur
interl.| putative
remum. Naute et universi gubernatores maris
interl.| iactati fluctibus
in terra stabunt
interl.| in stabili loco
Numérotation du verset Ez. 27,30 
et eiulabunt super te voce magna
interl.| quam locupletaverunt mercibus
et clamabunt amare
interl.| mentis amaritudinem clamore signantes
et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
marg.| ET  SUPERIACIENT  PULVEREM. pro terrinis operibus agentes penitentiam vel cinere vitule consperguntur secundum legem ut purgentur vel substernent sibi cinerem unde: cinerem substerne tibi et fac planctum. Et illud: si inTyro et Sidone facte fuissent #h s olim penitentiam egissent in sacco et cinere. Et: cinerem tamquam panem manducabam etc.
Numérotation du verset Ez. 27,31 
et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine anime
interl.| melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii
ploratu amarissimo
interl.| ut plangant Tyrum et carmen lugubre congeminent
marg.| RADENT  SUPER  TE  CALVITIUM. Quod in luctu solet fieri cum exclusa fuerit omnis letitia. Apostolorum capilli numerati sunt quia crinem suum sicut Nazarei Domino consecrarunt. Samson dum crines habuit habuit et fortitudinem ablata cesarie captus est ab allophilis.
marg.| ET  ACCINGENTUR. HIERONYMUS. Vetus libido damnatur ut qui vixerant in deliciis penitentes vivant in austeritate et duricia. Ninivite in saccis penitent. Et ad Hierusalem dicitur: plange ad me quasi virgo accincta cilicio.
marg.| HIERONYMUS. Omnia hec ad hereticos referimus qui in contritione Tyri atque naufragio sentient errorem suum et in medio maris positi liberare animas suas concupiscent plangentque male congregatas divitias quibus multos ditaverunt reges id est heresiarchas suos et vulgus ignobile quorum opes in medio corruent mari.
Numérotation du verset Ez. 27,32 
et assument super te carmen lugubre et plangent
interl.| dicentes
te que est ut Tyrus que obmutuit in medio maris
interl.| secundum illud obmutesce et tace et peccatori dixit Deus quare tu enarras iustitias meas
Numérotation du verset Ez. 27,33 
que in exitu negotiationum tuarum
interl.| quasi: quid tanto labore profecisti
de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre
interl.| de quibus: astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum adversus Dominum etc.
Numérotation du verset Ez. 27,34 
nunc
interl.| autem
contrita es a mari
interl.| secundum illud: currus pharaonis et exercitum eius proecit in mare. Et alibi: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus
in profundis aquarum opes tue
interl.| ut dicas scilicet: veni in altitudinem maris et tempestas demersit me
et omnis multitudo tua que erat in medio tui ceciderunt
Numérotation du verset Ez. 27,35 
universi habitatores insularum obstipuerunt super te
interl.| que huius seculi fluctibus verberantur
et reges
interl.| alias remiges
earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
interl.| scientes interitum suum cordis merorem fletu et lacrimis indicantes
Numérotation du verset Ez. 27,36 
negotiatores populorum sibilaverunt super te
interl.| imitantes vocem colubri vel stuporis magnitudinem admiratione et sibilo testantes
ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum
interl.| alii seculum unius scilicet hominis etatem septuaginta scilicet annos
interl.| Deo qui vocat ea qua non sunt tamquam ea que sunt. Unde Isaias: erunt omnes adversarii eius tamquam non sint
marg.| NON  ERIS. HIERONYMUS. Undea: «Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt». Et alibib: «Priusquam abeam et amplius non ero».
a Cf. Est. 14, 11.
b Ps. 38, 14.
marg.| IN  PERPETUUM. id est in eternum. Hebreum in hoc loco utrunque significare potest et unum seculum scilicet et eternitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_27)

Notes :