Glossa ordinaria

Capitulum 33

Numérotation du verset Ez. 33,1 

Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 33,2 

fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
terra cum induxero super eam gladium
et tulerit
populus terre virum unum
de novissimis suis
et constituerit eum
super se speculatorem
Numérotation du verset Ez. 33,3 

et ille
viderit gladium
venientem super terram et cecinerit bucina
et
annuntiaverit populo
Numérotation du verset Ez. 33,4 

audiens autem quisquis
ille est sonum bucine
non se observaverit
veneritque gladius
et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
Numérotation du verset Ez. 33,5 

sonum bucine audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit
animam suam salvavit
Numérotation du verset Ez. 33,6 

quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem
in iniquitate sua captus est
sanguinem autem eius de manu speculatoris
requiram
Numérotation du verset Ez. 33,7 

et tu fili hominis
speculatorem dedi te domui Israel
audiens
ergo ex ore meo
sermonem annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset Ez. 33,8 

si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 33,9 

si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 33,10 

tu ergo fili hominis dic ad domum Israel sic locuti estis dicentes iniquitates nostre
et
peccata nostra super nos sunt
et in ipsis nos tabescimus
quomodo ergo vivere poterimus
Numérotation du verset Ez. 33,11 

dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua
et vivat
convertimini a viis vestris pessimis
et quare moriemini
domus Israel
Numérotation du verset Ez. 33,12 

tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
iustitia
iusti
non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
impii non nocebit
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
Numérotation du verset Ez. 33,13 

etiam si dixero iusto
quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitie eius oblivioni tradentur
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
Numérotation du verset Ez. 33,14 

Sin autem dixero impio morte morieris
et egerit penitentiam
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Numérotation du verset Ez. 33,15 

pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vite ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
vivet et non morietur
Numérotation du verset Ez. 33,16 

omnia peccata eius que peccavit non imputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Numérotation du verset Ez. 33,17 

et dixerunt filii populi tui non est equi ponderis via Domini et
ipsorum
via iniusta est
Numérotation du verset Ez. 33,18 

cum enim recesserit iustus a iustitia sua
feceritque iniquitatem morietur in eis
Numérotation du verset Ez. 33,19 

et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
et iustitiam vivet in eis
Numérotation du verset Ez. 33,20 

et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israel
Numérotation du verset Ez. 33,21 

et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostre venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
Numérotation du verset Ez. 33,22 

manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum
donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Numérotation du verset Ez. 33,23 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 33,24 

fili hominis qui habitant
in ruinosis
his super humum Israel loquentes aiunt
unus erat Abraham
et
hereditate possedit
terram
nos autem multi nobis data est
terra
in possessionem
Numérotation du verset Ez. 33,25 

idcirco dices ad eos hec dicit Dominus Deus
qui in sanguine comeditis
et
oculos vestros levatis ad immunditias vestras
et
sanguinem funditis
numquid terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset Ez. 33,26 

stetistis in gladiis vestris
fecistis abominationes
et
unusquisque uxorem
proximi
sui
polluit
et terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset Ez. 33,27 

hec dices
ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego
quia qui in ruinosis habitant
gladio
cadent et qui in agro est bestiis tradetur
ad devorandum qui autem in presidiis
et in speluncis sunt
peste morientur
Numérotation du verset Ez. 33,28 

et dabo terram
in solitudinem et desertum et
deficiet superba
fortitudo eius
et desolabuntur montes Israel
eo quod nullus sit qui per eos transeat
Numérotation du verset Ez. 33,29 

et scient quia ego Dominus
cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Numérotation du verset Ez. 33,30 

et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
iuxta muros et in ostiis domorum
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
Numérotation du verset Ez. 33,31 

et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
et sedent coram te populus meus
et audiunt
sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
Numérotation du verset Ez. 33,32 

et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Numérotation du verset Ez. 33,33 

et cum venerit quod predictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos

Capitulum 33

Numérotation du verset Ez. 33,1 
{t. 3: Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 283b} Et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUM  EST  VERBUM. Rursum ad prophetam fit sermo Domini qui aliquo siluerat tempore quia non potest propheta vel humana natura continuum sustinere vaticinium et loquitur eadem superius: fili hominis speculatorem dedi te domui Israel etc. que si diligenter inspicias similia quidem sunt sed non eadem dum in plerisque discordant et hoc in omnibus scripturis sanctis observare debemus ubi videtur aliqua similitudo esse sententie non in omnibus eadem dici sed vel subtrahi pleraque {t. 3: Erfurt, f. 214rb ; facsim., p. 283b} vel addi et singularum inter se verborum discrepantium habere rationem.
Numérotation du verset Ez. 33,2 
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
interl.| vel Iudea vel ecclesia qua sepe de novissimis populi speculatorem eligit quem apostolus ad Corinthios vocat
terra cum induxero super eam gladium
interl.| iudicem
et tulerit
interl.| electione
interl.| sine cuius petitione fieri non debet
populus terre virum unum
interl.| prelatum
interl.| etiam
de novissimis suis
interl.| non est personarum acceptor Deus
et constituerit eum
interl.| in his qua sunt ad Deum
super se speculatorem
interl.| prelatum
marg.| TERRA. HIERONYMUS. vel terra anima credentis que mentem atque rationem proponit turbe cogitationum ne omnia earum incentiva suscipiat sed iudicet et discernat que sectanda que fugienda.
marg.| SPECULATOREM. Speculator Iudee rex vel propheta ecclesie episcopus presbiter a populo electus divina electione cognoscens set providens futura annunciat populo corrigit delinquentem formidandum summopere officium ne accedamus indigni ne assumpti a populo negligentes simus est ventri et otio serviamus ne honorem nos accepisse non onus putemus. Filius enim hominis venit ministrare non ministrari pedes discipulorum lavit ostendens a magitris omnes discipulorum sordes debere purgari.
Numérotation du verset Ez. 33,3 
et ille
interl.| prelatus
viderit gladium
interl.| iram Domini
venientem super terram et cecinerit bucina
interl.| aperte annunciaverit
et
interl.| id est
annuntiaverit populo
Numérotation du verset Ez. 33,4 
audiens autem quisquis
interl.| de subiectis
ille est sonum bucine
interl.| predicationis
non se observaverit
interl.| previdendo penitendo
veneritque gladius
interl.| interfecerit corporaliter vel spiritualiter
et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
interl.| unusquisque ex officio iudicatur episcopus si locutus non fuerit populus si contempserit
Numérotation du verset Ez. 33,5 
sonum bucine audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit
interl.| secundum vocem prepositi
animam suam salvavit
interl.| admonitus
Numérotation du verset Ez. 33,6 
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
interl.| ignorans venturum gladium
veneritque gladius et tulerit de eis animam {t. 3: Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 284a} ille quidem
interl.| ignorans ignorabitur
in iniquitate sua captus est
interl.| si cecus cecum ducat ambo in foveam cadunt
sanguinem autem eius de manu speculatoris
interl.| qui debuit premunire
requiram
interl.| non populus terre sed ego
marg.| QUOD  SI  SPECULATOR  VIDERIT. De huiusmodi dicit Salomon: sapientia abscondita et thesaurus occultus que utilitas in utrisque. Et Dominus in Evangelio: qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris etc. quam in specula scilicet constitutus plurimis noceat.
marg.| HIERONYMUS. Ex his discimus posse hominem quamvis iniquum et impium si magistri verba audierit et penituerit a sua impietate salvari nec minus magistrum damnari si non docuerit vel timore discriminis vel desperatione peccantis dum reus est etiam sanguinis eius qui potuit liberari et in utroque liberum servari arbitrium dum et in magistri voluntate est vel loqui vel tacere et in auditoris vel audire et facere et salvari vel contemnere et contemtu perire nec statim sequitur ut quia propheta predicit veniat quod predixit. Non enim predicit ut veniat sed minatur ne veniat nec quia Deus loquitur necesse est fieri quod minatur sed ideo comminatur ut peniteat cui minatur et non fiat quod futurum est si verba Domini contemnantur.
Numérotation du verset Ez. 33,7 
et tu fili hominis
interl.| quasi licet genrale sit quod dico ad te hoc potissimum spectat
speculatorem dedi te domui Israel
interl.| non terra non populus terre sed ego
audiens
interl.| mente
ergo ex ore meo
interl.| Filio
sermonem annuntiabis eis ex me
interl.| non ex te
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 214va ; facsim., p. 284a} TU  ERGO  FILI  HOMINIS. Negligentibus videtur hec prophetia eadem ei #in qua dicitur: numquid volens cupio mortem iniqui dicit Dominus nisi converti eum a via mala et vivere et in fine eiusdem supra dictum est: convertimini et redite ab universis impietatibus vestris etc. Sed ibi ad eos est sermo qui volunt agere penitentiam et iustitia peccata delere ut confidenter convertantur hic ad eos qui impietatum magnitudine desperant.
Numérotation du verset Ez. 33,8 
si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
interl.| quam prius commiserat de qua te annunciante potuit liberari
Numérotation du verset Ez. 33,9 
si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
interl.| a morte negligentie
Numérotation du verset Ez. 33,10 
tu ergo fili hominis dic ad domum Israel sic locuti estis dicentes iniquitates nostre
interl.| inexpiabiles
interl.| in alios
et
interl.| in nos
peccata nostra super nos sunt
interl.| aggravate
et in ipsis nos tabescimus
interl.| quasi nulla iam vulneribus nostris super est medicina
quomodo ergo vivere poterimus
interl.| saltem presente vita fruamur qui futuram perdidimus manducemus et bibamus cras enim moriemur
Numérotation du verset Ez. 33,11 
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua
interl.| quasi nolite desperare convertimini de venia securi
et vivat
interl.| in regione vivorum
convertimini a viis vestris pessimis
interl.| apostropham facit ad impios desperantes
et quare moriemini
interl.| morte eterna
domus Israel
interl.| hi sunt impii ad quos loquitur
marg.| MORIEMINI secundum illud: anima que peccaverit ipsa morietur.
Numérotation du verset Ez. 33,12 
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
interl.| non mei
iustitia
interl.| preterita
iusti
interl.| cuiuslibet
non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
interl.| antiqua
impii non nocebit
interl.| ad salutem scilicet
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
interl.| penitenti et bene agenti Dominus enim in utroque non preterita sed presentia iudicat
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
marg.| IUSTITIA  IUSTI. A speciali admonitione qua Israel domui loquabatur transit ad generalem disputationem.
Numérotation du verset Ez. 33,13 
etiam si dixero iusto
interl.| premia iustitie pollicens
quod vita vivat et confisus in iustitia {t. 3: Erfurt, f. 214vb ; facsim., p. 284b} sua fecerit iniquitatem omnes iustitie eius oblivioni tradentur
interl.| pristine non tamen Dei mutata est sententia qui non potest in eodem homine peccatori reddere quod iusto promisit
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
marg.| SI  AUTEM  DIXERO impio morte morieris. Comminatio peccatoris iustum punire non debet. Simile loquitur sermo divinus ad Hieremiam quando descendit in domum figuli et audit vel promissa vel comminationem Dei id agere ut vel homines provocent ad salutem vel deterreant a peccato unde qui dicunt: non est equa via Domini arguuntur quod ipsorum sit iniqua sententia.
Numérotation du verset Ez. 33,14 
Sin autem dixero impio morte morieris
interl.| sicut illud: adhuc tres dies et Ninive subvertetur
et egerit penitentiam
interl.| sicut Ninivite
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Numérotation du verset Ez. 33,15 
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vite ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
interl.| qua est Christus
vivet et non morietur
Numérotation du verset Ez. 33,16 
omnia peccata eius que peccavit non imputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Numérotation du verset Ez. 33,17 
et dixerunt filii populi tui non est equi ponderis via Domini et
interl.| id est sed
ipsorum
interl.| qui hoc dicunt
via iniusta est
Numérotation du verset Ez. 33,18 
cum enim recesserit iustus a iustitia sua
interl.| a via sua
feceritque iniquitatem morietur in eis
marg.| CUM  ENIM  RECESSERIT  IUSTUS. His omnibus demonstratur nec peccatorem de salute desperare debere si penitentiam agat nec iustum in sua confidere iustitia si negligentia perdiderit quod magno labore quesierat.
marg.| HIERONYMUS. Manifesta transcurrimus ut in obscurioribus immoremus.
Numérotation du verset Ez. 33,19 
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
interl.| sicut supra
et iustitiam vivet in eis
Numérotation du verset Ez. 33,20 
et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israel
Numérotation du verset Ez. 33,21 
et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostre venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
marg.| ET  FACTUM  EST. HIERONYMUS. In quibus autem presens prophetia differat a preterita et in quibus dicat similia collatio utriusque poterit indicare.
marg.| ET  FACTUM  EST  IN  DUODECIMO. Undecimo anno regni Sedechie quinto mense capta est Hierusalem. Hec autem prophetia fit duodecimo anno decimo mense quinta mensis captivitatis sive transmigrationis quando captus est Iechonias. Ex quo ostenditur post unum annum et quatuor menses et quinque dies capta Hierusalem venisse unum civem Hierusalem qui nunciavit urbem captam {t. 3: Erfurt, f. 214vb ; facsim., p. 284b} atque vastatam venisse Babylonem. Ante autem unum diem quam veniret vespere facta est manus Domini ad Ezechielem que aperuit os eius quod diu clausum fuerat et quicquid erat ille dicturus hoc factum ante replicavit nec siluit amplius videns prophetiam suam opere completam et non dubitare populum qui erat in Babylone vel eos qui captivi erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur os prophete quando quod prenunciavit opere #ostendat et tota libertate proclamat cum non futura sed presentia vel transacta demonstrat.
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORICE. Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia. Intelligitur ergo quod capta Hierusalem et eversa quicumque perfidiam Iudeorum poterit evadere quales fuerunt apostoli et reliquie que salve facte sunt ipse Christo nunciat omnes cerimonias Iudeorum subversas quas illi usque hodie servandas putant non audientes illud apostoli: qui in lege iustificamini a gratia excidistis. Capta ergo Hierusalem atque subversa aperitur os Domini per apostolos et eos qui dicere possunt: os meum apertum est ad vos o Corinthii et experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus et illud: os meum aperui et attraxi spiritum quod scilicet numquam tacere poterit nec audire cum Israel: audi Israel et tace sed in omnem terram exivit sonus eius unde secundum hunc sensum undecimus annus ad duodecim tribus refertur decimus mensis ad tempus iudaice propitiationis et quinta dies mensis ad quinque sensus que omnia capta Hierusalem et evangelio succedente deleta esse demonstrantur et vespere id est in consummatione mundi facta est manus Dei ad Ezechiel qui futuras ruinas urbis cecinerat per prophetas et mane impletas esse monstravit.
Numérotation du verset Ez. 33,22 
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum
interl.| diu clausum
donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Numérotation du verset Ez. 33,23 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 33,24 
fili hominis qui habitant
interl.| pauperes qui relicti in Hierusalem ut Hieremias ait: ut vineas agrosque colerent
in ruinosis
interl.| incense urbis
his super humum Israel loquentes aiunt
interl.| se vana spe decipientes
interl.| cum debeant agere penitentiam super his pro quibus captivitas accidit
unus erat Abraham
interl.| pater noster scilicet
et
interl.| tamen
hereditate possedit
interl.| in semine scilicet non in se
terram
interl.| promissionis
nos autem {t. 3: Erfurt, f. 215ra ; facsim., p. 285a} multi nobis data est
interl.| quasi nos plures multomagis multiplicabimur ut plura possideamus
terra
interl.| Iudea
in possessionem
marg.| QUI  HABITANT  IN  RUINOSIS. HIERONYMUS.  ALLEGORICE. Omnis hereticus in ruinosis habitat et putat se possidere terram Israel dicitque sibi: Abraham unus {t. 3: Erfurt, f. 215ra ; facsim., p. 285a} homo fide sua meruit semen suum multiplicari sicut arenam maris et astra celi quanto magis nos plures terram Israel id est cernentium Deum et Iudeam confessionis dominice possidebimus. Quibus Dominus: ille inquit fidei merito possedit vestra autem infidelitas imo blasphemia terram Israel id est ecclesiam possidere non poterit.
Numérotation du verset Ez. 33,25 
idcirco dices ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| sex generibus peccatorum Deum offenderant
interl.| primum
qui in sanguine comeditis
interl.| eorum quos scandalisatis
et
interl.| secundum
oculos vestros levatis ad immunditias vestras
interl.| non ad Deum qui habitat in celis
interl.| idola
interl.| quas de corde vestro fingitis
et
interl.| tertium
sanguinem funditis
interl.| seductorum
interl.| homicidium scilicet facitis
numquid terram hereditate possidebitis
interl.| qui tales estis
marg.| IDCIRCO  DICES. HIERONYMUS. Quasi: unus Abraham terram pro fide possedit unde credidit Abram Deo et reputatum est ei ad iustitiam vos crudelitate et scelere amittetis.
Numérotation du verset Ez. 33,26 
interl.| quartum
stetistis in gladiis vestris
interl.| quintum
fecistis abominationes
interl.| libidinum turpitudines
et
interl.| sextum
unusquisque uxorem
interl.| ecclesiasticam conversationem scilicet
proximi
interl.| amici
sui
interl.| quod sceleratius
polluit
interl.| quotidie de complexu Christi aliquos rapere nitentes
et terram hereditate possidebitis
interl.| qui tales
marg.| STETISTIS. non superioribus contenti quotidie parati ad occidendum sicut Esau qui stetit et vixit in gladio suo.
marg.| STETISTIS  IN  GLADIIS  VESTRIS. HIERONYMUS. perseveratis scilicet in pravitate sententie parati ad cedem et fecistis abominationes agentes scilicet ea in cubilibus que turpe est etiam loqui.
Numérotation du verset Ez. 33,27 
hec dices
interl.| verbis meis
ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego
interl.| quasi in memetipso iuro
quia qui in ruinosis habitant
interl.| hereticorum conciliabulis
gladio
interl.| meo
cadent et qui in agro est bestiis tradetur
interl.| de quibusa: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi».
a Ps. 73, 19 (Ps-R).
ad devorandum qui autem in presidiis
interl.| alii muratis
et in speluncis sunt
interl.| unde: vos autem fecistis illam speluncam latronum
peste morientur
interl.| iram Dei scilicet vitare non possunt sed fame morientur et pestilential
marg.| GLADIO  CADENT. HIERONYMUS.  ALLEGORICE. Gladio cadent ecclesiastico scilicet de quo scriptum est: et gladii ancipites in manibus eorum et alibi:non veni mittere pacem sed gladium.
marg.| IN  PRESIDIIS. de quibus: civitates firmissimas ascendit iustus et destruxit munitiones earum.
Numérotation du verset Ez. 33,28 
et dabo terram
interl.| hereticorum
in solitudinem et desertum et
interl.| sic
deficiet superba
interl.| fracta
fortitudo eius
interl.| superbis Deus resistit humilibus autem dat gratiam
et desolabuntur montes Israel
interl.| superbia scientia
eo quod nullus sit qui per eos transeat
interl.| tanta erit solitudo ut non confidant in multitudine pauci qui remanserint
marg.| DESOLABUNTUR  MONTES  ISRAEL. HIERONYMUS. Montes Israel dicuntur quia sub Christi nomine decipiunt quosque supplantant nullus sit qui per eos transeat ne scilicet dicant cum Moyse: videbo transiens visionem hanc magnam habitatores enim sunt montium perversorum non peregrini sed accole.
Numérotation du verset Ez. 33,29 
et scient quia ego Dominus
interl.| cum hec passi fuerint
cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Numérotation du verset Ez. 33,30 
et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
interl.| in Babylone tecum conversantes
iuxta muros et in ostiis domorum
interl.| non in sensum prophete intrare cupientes
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
marg.| ET  TU  FILI  HOMINIS. Eodem die eodem tempore id est duodecimo anno decimo mense in quinta mensis fit sermo Domini ad prophetam ut arguat eos qui verba sua audire desiderant non ad anime salutem sed ad aurium voluptatem.
Numérotation du verset Ez. 33,31 
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
interl.| ecclesiam Dei
et sedent coram te populus meus
interl.| verbo
et audiunt
interl.| non faciunt
sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
interl.| his similes sunt qui theatralibus ludunt carminibus et tragedos audiunt vel comedos et audientes delectantur et egressi replicant ea
marg.| ET  AUDIUNT  SERMONES  TUOS.1* Tales hodie sunt multi {t. 3: Erfurt, f. 215rb ; facsim., p. 285b} in Ecclesia qui aiunt: venite audiamus illum vel illum mira predicationis sue verba voluentem plaususque ei commovent et vociferantur et iactant manus et que prius neglexerant cum advenisse cognoverint. Necesse est enim evenire quod propheta Dei sermone pronunciat tunc incipient approbare et nosse quod ea que audierant non fuerant hominis verba sed Domini qui per prophetam et virum ecclesiasticum locutus est.
1 sermones tuos] corr., v<estus>. t<estamentum>. Rusch
Numérotation du verset Ez. 33,32 
et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Numérotation du verset Ez. 33,33 
et cum venerit quod predictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_33)

Notes :