Glossa ordinaria

Capitulum 39

Numérotation du verset Ez. 39,1 

Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis
Mosoch et Tubal
Numérotation du verset Ez. 39,2 

et circumagam te et seducam te
et ascendere faciam de lateribus aquilonis
et adducam te super montes Israel
Numérotation du verset Ez. 39,3 

et
percutiam arcum tuum
in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
Numérotation du verset Ez. 39,4 

super montes Israel
cades
tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris
avibus omnique volatili et bestiis terre
dedi te devorandum.
Numérotation du verset Ez. 39,5 

Super faciem agri cades
quia ego locutus sum
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,6 

et
emittam ignem
in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter
et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 39,7 

et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel
et non polluam nomen sanctum meum amplius
et scient gentes
quia ego Dominus Sanctus Israel
Numérotation du verset Ez. 39,8 

ecce venit
et factum est
ait Dominus Deus hec est dies
de qua locutus sum
Numérotation du verset Ez. 39,9 

et egredientur habitatores
de civitatibus Israel
et succendent
et comburent arma clipeum
et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos
et succendent
ea igne septem annis
Numérotation du verset Ez. 39,10 

et non portabunt ligna de regionibus
neque succident de saltibus quoniam arma
succendent igne et depredabuntur eos quibus prede fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,11 

et erit in die illa
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel vallem Viatorum ad orientem maris que obstupescere facit pretereuntes et sepelient ibi Gog
et omnem multitudinem eius
et vocabitur vallis Multitudinis Gog
Numérotation du verset Ez. 39,12 

et sepelient eos domus Israel ut mundent terram
septem mensibus
Numérotation du verset Ez. 39,13 

sepeliet autem
omnis populus terre
et erit eis nominata dies
in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,14 

et
viros
iugiter constituent lustrantes terram
qui sepeliant et requirant eos
qui remanserant super faciem terre ut emundent eam post menses autem septem
querere incipient
Numérotation du verset Ez. 39,15 

et circuibunt peragrantes terram cumque viderint
os hominis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores
in valle Multitudinis Gog
Numérotation du verset Ez. 39,16 

nomen autem civitatis
Amona
et mundabunt terram
Numérotation du verset Ez. 39,17 

tu ergo fili hominis hec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri
convenite properate concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis
victimam grandem
super montes Israel
ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
Numérotation du verset Ez. 39,18 

carnes
fortium
comedetis et sanguinem principum
terre
bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque
altilium et pinguium omnium
Numérotation du verset Ez. 39,19 

et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
Numérotation du verset Ez. 39,20 

et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti
et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,21 

et
ponam gloriam meam in gentibus
et
videbunt
omnes gentes
iudicium meum quod fecerim
et manum meam quam posuerim super eos
Numérotation du verset Ez. 39,22 

et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa
et deinceps
Numérotation du verset Ez. 39,23 

et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit
domus Israel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis
et tradiderim eos in manu hostium
et
ceciderint in gladio universi
Numérotation du verset Ez. 39,24 

iuxta immunditiam eorum et scelus feci eis et
abscondi faciem meam ab illis
Numérotation du verset Ez. 39,25 

propterea hec dicit Dominus Deus nunc reducam
captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israel
et
assumam zelum pro nomine sancto meo
Numérotation du verset Ez. 39,26 

et portabunt
confusionem suam
et omnem prevaricationem
quam prevaricati sunt in me
cum habitaverint in terra sua
confidenter neminem
formidantes
Numérotation du verset Ez. 39,27 

et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 39,28 

et scient quia ego Dominus Deus eorum
eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
Numérotation du verset Ez. 39,29 

et non abscondam ultra faciem meam
ab eis eo quod effuderim spiritum meum
super omnem domum Israel
ait Dominus Deus

Capitulum 39

Numérotation du verset Ez. 39,1 
{t. 3: Erfurt, f. 219ra ; facsim., p. 293a} Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis
interl.| #alii ros
Mosoch et Tubal
marg.| IN  AUTEM  FILI  HOMINIS. Que in hoc capitulo dicuntur aiunt Iudei post mille annorum regnum futura interficiendumque Gog principem Mosoch Ros et Tubal in finibus Israel et ab omnibus volatilibus et bestiis devorandum et habitatores urbium Israel septem annis lignorum usum non de silvis sed de armis Gog habituros ipsumque sepeliendum iu valle que hebraice dicitur gen et nomen sepulcri illius vocandum poliandum ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta. Septem autem mensibus eum sepeliendum a domo Israel ut terra mundetur et inditam futuram diem qua interficiatur Gog constituendosque qui ossa diligenter inquirant et sepeliant ne quidquam remaneat insepultum.
marg.| Post menses autem septem peragranda est terra ut aiunt et si quod os hominis inventum fuerit titulo superposito demonstrandum ut postea sepeliatur ab eis qui tali officio prepositi fuerint.
marg.| Nomen autem civitatis appellandum amona que grece dicitur poliandrion hoc est multitudo hominum sepultorum et sic terram esse mundandam.
marg.| Nos autem cepte explanationis sensum tenentes singula que preposuimus differamus.
marg.| SUPER  TE  GOG. Habet Gog et ipse trinitatem {t. 3: Erfurt, f. 219rb ; facsim., p. 293b} suam Ros Mosoch et Tubal caput scilicet et insaviam et universa ut non sit scilicet vicium quod non possideat.
Numérotation du verset Ez. 39,2 
et circumagam te et seducam te
interl.| spe inani scilicet lactabo qua seductus ad prelium festines occidendus victorie spe frustratus
et ascendere faciam de lateribus aquilonis
interl.| novissimis
interl.| a quo exardescunt mala super terram
et adducam te super montes Israel
interl.| apostolos et apostolicos viros
Numérotation du verset Ez. 39,3 
et
interl.| tunc
percutiam arcum tuum
interl.| qui est
in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
interl.| qui ascenderas
marg.| MANU  SINISTRA  TUA. Quia ad interficiendos eos quos deceperit imitatur eos qui habent arma a dextris et a sinistris per bonam et malam famam de quibus: ecce enim peccatores intenderunt arcum etc. Hec ignita diaboli iacula scuto fidei refirgeranda sunt aliis restinguenda sunt.
Numérotation du verset Ez. 39,4 
super montes Israel
interl.| de quibus: montes in circuitu eius
cades
interl.| in ipsis montibus
tu et omnia agmina tua et populi qui {t. 3: Erfurt, f. 219rb ; facsim., p. 293b} sunt tecum feris
interl.| adversariis scilicet potestatibus qua iuxta viam comedere sementem
avibus omnique volatili et bestiis terre
interl.| sanguinariis . Quomodo enim dicitur: dedisti eum escam populis Ethiopum de dracone scilicet sic decepti ab hereticis demonum cibus sunt.
dedi te devorandum.
Numérotation du verset Ez. 39,5 
Super faciem agri cades
interl.| qui colitur ab agricolis Dei
quia ego locutus sum
interl.| cuius non possunt verba frustrari
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,6 
et
interl.| ut suscipiat doctrinam
emittam ignem
interl.| ignem veni mittere in terram etc.
in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter
interl.| qui seculi fluctibus transitis se esse securos putant
et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 39,7 
et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel
interl.| qui non autoritate Gog seductus
et non polluam nomen sanctum meum amplius
interl.| occasione falsi nominis scientie in hereticis
et scient gentes
interl.| qua in circuitu
quia ego Dominus Sanctus Israel
Numérotation du verset Ez. 39,8 
ecce venit
interl.| dies scilicet iudicii qui veniens veniet et non tardabit
et factum est
interl.| iam
ait Dominus Deus hec est dies
interl.| penarum scilicet et vindicte
de qua locutus sum
interl.| in prophetis
Numérotation du verset Ez. 39,9 
et egredientur habitatores
interl.| credentes
de civitatibus Israel
interl.| ecclesie recte fidei
et succendent
interl.| unde: arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni
et comburent arma clipeum
interl.| de quibus supra
et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos
interl.| in quibus perversum pascha celebratur
et succendent
interl.| viri ecclesiastici
ea igne septem annis
interl.| quibus lata et insanabilia vulnera inferebant doctrine
marg.| ET  EGREDIENTUR. Septimus annus est remissionis quo servis hebreis libertas datur debita cuncta solvuntur et ad dominos redit antiqua possessio et quies terre tribuitur et omnes fruges pauperibus condonantur quo in septem annis numero sacrato et perfecto hereticorum dispareat armatura.
marg.| HIERONYMUS. Non possumus plenam habere pacem et habitationis confidentiam nisi cunctam adversariorum suppellectilem depredemur ut pereant omnia et crementur in cinerem ut depredemur eos qui nos ante fuerant depredati et vastemus eos qui ecclesiam vastaverant.
Numérotation du verset Ez. 39,10 
et non portabunt ligna de regionibus
interl.| gentium quas malunt salvare quam perdere scilicet hereticorum quos vicerint
neque succident de saltibus quoniam arma
interl.| quibus ecclesiam impugnabant
succendent igne et depredabuntur eos quibus prede fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
interl.| Spiritus Sancti sermone scilicet ecclesiastico quem qui habuerit dicere poterit: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis scripturas
Numérotation du verset Ez. 39,11 
et erit in die illa
interl.| in claro lumine
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel vallem Viatorum ad orientem maris que obstupescere facit pretereuntes et sepelient ibi Gog
interl.| hereticos
et omnem multitudinem eius
interl.| qua semper gaudent
et vocabitur vallis Multitudinis Gog
interl.| gen hebraice poliandrion grece id est sepulcrum plurime multitudinis
marg.| ET  ERIT  IN  DIE  ILLA. Sepulcrum enim Gog non erat in montibus sed in depressis vallibus et confragosis locis que hebraice gen dicuntur que heretici cum in occidente sint in oriente esse fingunt ut decipiant viatores eos scilicet qui seculum istud pertranseunt non habitatores sed peregrini sicut ille qui dicebat: advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. Quis enim pretereuntium de quibus dicitur: et non dixerunt qui preteribant benedictio Domini super vos etc. Non miratur et obstupescit cum vallem videat viatorum que habitatoribus mons videtur.
Numérotation du verset Ez. 39,12 
et sepelient eos domus Israel ut mundent terram
interl.| sordibus hereticorum
septem mensibus
marg.| SEPTEM  MENSIBUS. Sicut et septem annis arma succendent. A primo enim mense quando Domini pascha celebramus et exterminatorem Egypti agni cruore vitamus usque ad exitum anni {t. 3: Erfurt, f. 219va ; facsim., p. 294a} id est usque ad septimum mensem quando tabernacula figimus et inter ceteras frondes palmarum quoque ramis protegimur ut perfecta contra hostes victoria demonstretur festivitates omnes complemus in populis.
Numérotation du verset Ez. 39,13 
sepeliet autem
interl.| ne liberum aerem captet
omnis populus terre
interl.| non solum magistri
et erit eis nominata dies
interl.| anniversaria
in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,14 
interl.| sepulto Gog
viros
interl.| ecclesiasticos scilicet qua hoc habeant officii ne quid in terra Israel sordidum remaneat aut morticinum
iugiter constituent lustrantes terram
interl.| ecclesiam
qui sepeliant et requirant eos
interl.| mortuos ut mundetur terra ecclesie
qui remanserant super faciem terre ut emundent eam post menses autem septem
interl.| quando debent omnia esse purgata
querere incipient
interl.| quibus hec cura incumbit
Numérotation du verset Ez. 39,15 
et circuibunt peragrantes terram cumque viderint
interl.| superesse
os hominis
interl.| duriciam heretice pravitatis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores
interl.| ut cum notati fuerint qui sunt huiusmodi vel emundentur vel sepeliantur cum Gog
in valle Multitudinis Gog
interl.| ubi sepultus est cum multitudine sua
Numérotation du verset Ez. 39,16 
nomen autem civitatis
interl.| ubi victoria servorum Dei ubi iacent adversarii et omnis inimicorum multitudo
Amona
interl.| vel Poliandrion ut finis omnium restitutio puritatis sit
et mundabunt terram
Numérotation du verset Ez. 39,17 
tu ergo fili hominis hec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri
interl.| demonibus qui celeriter currunt omnia persecutantes
interl.| demonibus crudelissimis quibus traduntur adversarii in interitum carnis ut spiritus salvus fit et discant non blasphemare
convenite properate concurrite undique ad victimam meam
interl.| hereticorum principes
quam ego immolo vobis
interl.| devorandam
victimam grandem
interl.| comedendam scilicet
super montes Israel
interl.| apostolos prophetas sanctos viros. In illis enim contrariorum dogmatum magistri corruunt et ab illis vulnerati pereunt super quos edificatur ecclesia
ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
interl.| caro et sanguis regnum Dei non #[possunt] possidere
marg.| TU  ERGO  FILI  HOMINIS. HIERONYMUS. Hec usque ad edificationem templi Iudei et nostri iudaizantes referunt ad ultimum tempus quo carnibus Gog et omnis exercitus ei quasi pinguissimis bestiis volucres bestieque saturentur et restituantur fili Israel in pristinum statum et a gentibus ultra non expugnentur et effundat Spiritum suum super eos Deus ut habitant in terra sua non omnes gentes sed proprie domus Israel.
marg.| Nos autem ceptam tropologiam sequimur.
Numérotation du verset Ez. 39,18 
carnes
interl.| qui contra Dei scientiam pugnabant
fortium
interl.| vel gigantium
comedetis et sanguinem principum
interl.| qui terrena sapuerunt
terre
interl.| non celi
bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque
interl.| hec animalia Deo immolantur et heretici Dei sacrificia imitantur sed oblatio eorum cibus est demonum
altilium et pinguium omnium
interl.| impinguantur enim sanguine deceptorum usque in ebrietatem. Hos ergo immolat Dominus per ecclesiasticos viros pessimis conviviis ut bibant usque ad vomitum et ebrietatem
Numérotation du verset Ez. 39,19 
et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
Numérotation du verset Ez. 39,20 
et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti
interl.| equum et ascensorem proiecit in mare
interl.| cum viri sancti scripturis imbuti tales equos et equites truncabunt
et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,21 
et
interl.| sic
ponam gloriam meam in gentibus
interl.| fidelibus scilicet
et
interl.| tunc
videbunt
interl.| intelligent
omnes gentes
interl.| ecclesie sanctorum
iudicium meum quod fecerim
interl.| super adversarios
et manum meam quam posuerim super {t. 3: Erfurt, f. 219vb ; facsim., p. 294b} eos
interl.| comprimendos
Numérotation du verset Ez. 39,22 
et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa
interl.| victorie scilicet
et deinceps
interl.| in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 39,23 
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit
interl.| ab hereticis
domus Israel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis
interl.| opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
et tradiderim eos in manu hostium
interl.| hereticorum
et
interl.| traditi
ceciderint in gladio universi
Numérotation du verset Ez. 39,24 
iuxta immunditiam eorum et scelus feci eis et
interl.| propter hec omnia
abscondi faciem meam ab illis
interl.| oportet esse hereses ut qui probati sunt manifesti fiant
Numérotation du verset Ez. 39,25 
propterea hec dicit Dominus Deus nunc reducam
interl.| in terram viventium
captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israel
interl.| ecclesie scilicet in qua habitant videntes Deum
et
interl.| qui visus sum negligere huc usque
assumam zelum pro nomine sancto meo
quod blasphematur in gentibus propter hereticos
Numérotation du verset Ez. 39,26 
et portabunt
interl.| liberati
confusionem suam
interl.| confundantur et erusbescant valde velociter
et omnem prevaricationem
interl.| unde apostolus: continuus dolor est cordi meo quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
quam prevaricati sunt in me
interl.| derelicta catholica fide
cum habitaverint in terra sua
interl.| viventium scilicet mitium
confidenter neminem
interl.| hereticorum
formidantes
interl.| hereticorum insidias
Numérotation du verset Ez. 39,27 
et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
interl.| qua et ipse Domino crediture
Numérotation du verset Ez. 39,28 
et scient quia ego Dominus Deus eorum
interl.| hic est finis beatitudinis
eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam
interl.| Iudeam terram confessionis viventium mitium
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
interl.| hereticis
Numérotation du verset Ez. 39,29 
et non abscondam ultra faciem meam
interl.| gratiam notitiam
ab eis eo quod effuderim spiritum meum
interl.| quasi: gratia est non meritum
interl.| gratie de quo Iohel: effundam de Spiritu meo super omnem carnem
super omnem domum Israel
interl.| mansio Dei sunt qui Deum cernunt
ait Dominus Deus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_39)

Notes :