Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
Numérotation du verset
Ez. 5,2
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem
dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio
in circuitu eius
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium
nudabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,3
et sumes inde parvum numerum
et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset
Ez. 5,4
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
et combures eos igni ex eo
egredietur ignis in omnem domum Israel
Numérotation du verset
Ez. 5,5
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam
et in circuitu eius terras
Numérotation du verset
Ez. 5,6
et
contempsit iudicia mea
ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt
et in preceptis meis non ambulaverunt
Numérotation du verset
Ez. 5,7
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
Numérotation du verset
Ez. 5,8
Ideo hec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
Numérotation du verset
Ez. 5,9
et faciam in te que non feci
et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
Numérotation du verset
Ez. 5,10
ideo patres comedent filios
in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
Numérotation du verset
Ez. 5,11
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam
et non parcet oculus meus
et non miserebor
Numérotation du verset
Ez. 5,12
tertia tui pars
peste morietur et fame consumetur in medio tui
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,13
et compleam furorem meum
et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor
et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Numérotation du verset
Ez. 5,14
et dabo
te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
Numérotation du verset
Ez. 5,15
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione
et in increpationibus ire
Numérotation du verset
Ez. 5,16
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
panis
Numérotation du verset
Ez. 5,17
et immittam in vos famem
et bestias pessimas
usque ad internicionem et pestilentia
et sanguis
transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
{t. 3: Erfurt, f. 189va ; facsim., p. 234a}
Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
interl.|
famem et pestilentiam signat
marg.|
ET
DUCES
PER
CAPUT
TUUM. HIERONYMUS. Cesaries et barba pulcritudinis ac virilitatis indicium sunt quibus rasis feda nuditas apparescit et pars bona capitis quasi emortua. Sic Hierusalem et populus eius emortuus et a vivo Dei corpore separatus fami pestilentie cedi gladio captivitati et dispositioni traditur.
Numérotation du verset
Ez. 5,2
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem
interl.|
vel computationem
dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio
interl.|
foris cedes est bella
in circuitu eius
interl.|
civitatis
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium
interl.|
insuper
nudabo post eos
interl.|
ne captivitas sit summa malorum
Numérotation du verset
Ez. 5,3
et sumes inde parvum numerum
interl.|
eos scilicet qui de captivitate redituri sunt
et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset
Ez. 5,4
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
interl.|
Macedones signat sub quibus habitatores Iudee et precipue Ierusalem multa perpessi
et combures eos igni ex eo
interl.|
populo scilicet Iudeorum
egredietur ignis in omnem domum Israel
marg.|
EX
EO etc. HIERONYMUS. Sicut Machabeorum narrat historia quandam partem Iudeorum se tradidisse Anthiocho Epyphane et eum in persecutionem populi concitasse et multa alia que in ea scribuntur historia et in libris Iosephi et precipue dissensionem Hyrcani et Alexandri quorum occasione Pompeius in Hierusalem venit et eam Romanis subdidit. Post ea vero sub Tito et Vespasiano urbs capta est templumque subversum et post quinquaginta annos sub Helyo Adriano usque ad solum deleta civitas pristinum quoque nomen amisit.
Numérotation du verset
Ez. 5,5
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
interl.|
quasi umbilicus mundi unde: operatus est salutem in medio terre
posui eam
interl.|
in exemplum boni
et in circuitu eius terras
marg.|
IN
MEDIO
GENTIUM
POSUI. HIERONYMUS. Ab oriente cingitur Asia ab occidente Europa a meridie Lybia et Africa et a septentrione Scithia et Armenia et Perside et cunctis Ponti nationibus. In medio igitur gentium sita est ut quia erat notus #in Iudea in Israel magnum nomen eius. Omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla sed ipsa circa se gentium positarum impietatem secuta est.
Numérotation du verset
Ez. 5,6
et
interl.|
econtrario
contempsit iudicia mea
interl.|
sequens exemplum gentium
ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt
interl.|
retrorsum
et in preceptis meis non ambulaverunt
interl.|
proficiendo
Numérotation du verset
Ez. 5,7
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
{t. 3: Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 234b}
fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
marg.|
QUIA
SUPERASTIS. HIERONYMUS. quasi quid causer ego quod in preceptis meis non ambulatis et iudicia mea non facitis cum etiam in scelere superaveritis gentes que in circuitu ve sunt nec feceritis ea que gentes naturali lege in cordibus suis scripta sepe fecerunt.
marg.|
QUIA
SUPERASTIS
GENTES. HIERONYMUS. Ad hoc tertio retulit ideo primo: Ideo hec dicit Dominus Deus: ecce ego ad te etc. secundo: ideo patres comendent filios suos in medio tui ; tertio: ideo vivo ego dicit Dominus. Et notandum quod honesta et decora pro merito eorum qui sustinent seipsum facere profitetur que tristia et Deo indigna non se facere sed tantum fieri dicit ut hic ideo patres comedent filios suos in medio tui.
Numérotation du verset
Ez. 5,8
Ideo hec dicit Dominus Deus: Ecce ego
interl.|
non alius
ad te et ipse ego
interl.|
non per angelum non per quemlibet ministrum
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
interl.|
quamvis iratus non excedam penarum mensuram
Numérotation du verset
Ez. 5,9
et faciam in te que non feci
interl.|
ante
interl.|
quia: servus voluntatem sciens Domini sui et non faciens vapulabit multis et: potentes potenter tormenta patientur
et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
marg.|
SIMILIA. HIERONYMUS. Multo duriora post mortem Filii facturus est. Aliud est enim coluisse aliquando idola aliud Dei Filium trucidasse.
Numérotation du verset
Ez. 5,10
ideo patres comedent filios
interl.|
in romana obsidione non solum in babilonia
in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
interl.|
quia romana captivitate in totum mundum dispersi sunt et hoc est in omnem ventum capillorum barbeque dispersion
marg.|
IDEO
PATRES. HIERONYMUS. matres filios devorasse legimus sed nec patres filios nec filios patres.
marg.|
HIERONYMUS. In ecclesia sepe magistri contra discipulos scilicet patres contra filios et discipuli contra magistros id est filii contra patres mutua seditione concitantur unde apostolus: si invicem accusatis videte ne ab invicem consummamini. Inde propheta: ut edant carnes meas. Et Iob: quis det ut carnibus eius laturemur. Insuper magistris qui lucra mundi non subditorum salutem querunt dicitur: qui devorant plebem meam sicut cibum panis. De quibus apostolus: et comedent domos viduarum.
Numérotation du verset
Ez. 5,11
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
interl.|
proprie hoc ad Hierusalem
nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
interl.|
me scilicet deserens in templo meo idola coluisti
et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam
interl.|
idola tua
et non parcet oculus meus
interl.|
cum videro afflictionem vestram
et non miserebor
interl.|
aposiopesis
marg.|
IDCIRCO
VIVO. HIERONYMUS. Hoc idem sacerdotibus et magistris dicit Dominus: sanctum eum violasti etc. Ego quoque vos conteram atque confringam et reddam quod in populum meum inique egistis cuius lanis vos tegitis et lacte et caseo vescimini et fractum ac morbidum non requiritis.
marg.|
ET
NON
MISEREBOR afflictionis tue quia tu misereri noluisti. Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset
Ez. 5,12
tertia tui pars
interl.|
de hoc capitulo dictum est supra
peste morietur et fame consumetur in medio tui
interl.|
Septuaginta: aliter hoc dicunt sed Arsiteus et Iosephus et omnis scola Iudeorum quinque libros Moysi tantum a vinginti translatos esse asserunt
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,13
et compleam furorem meum
interl.|
humano affectu loquitur non quod irascatur sed nos per penas atque cruciatus eum iratum sentimus
et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor
interl.|
accepta vindicta
et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
interl.|
sub metaphora viri et uxoris dum enim uxorem diligit zelotipus est si negligit dicit zelus meus recessit a te ultra non irascar tibi
marg.|
ET
SCIENT
QUIA. HIERONYMUS. Non consumpti fame et peste et gladio sed dispersi in omnem ventum aliorum mortibus suisque miseriis Deum sentient iratum quem clementem scire noluerunt.
Numérotation du verset
Ez. 5,14
et dabo
{t. 3: Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a}
te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
marg.|
ET
DABO
TE
IN
DESERTUM. HIERONYMUS. Prodest Hierusalem in ea vitia desolari et in desertum redigi et sua peccata congoscere ut que ceteris gentibus in exemplum virtutum esse debuerat sit exemplum miseriarum ut qui dicit: advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei unde alibi: et non dixerunt qui preteribant: benedictio Domini super vos ut videant opprobrium eius et doleant.
Numérotation du verset
Ez. 5,15
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione
interl.|
unde Paulusa: «Eramus natura filii ire».
a Eph. 2, 3.
et in increpationibus ire
interl.|
nos quoque cum Hierusalem in hoc tabernaculo gravati ingemiscimus iram Domini sustinentes quoniam peccavimus ei
Numérotation du verset
Ez. 5,16
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos
interl.|
horum nostris temporibus memoria magis re ipsa suscitatur quam littera quoniam videmus captivos
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
interl.|
vel firmamentum
panis
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a}
SAGITTAS
FAMIS etc. HIERONYMUS. Quicquid mali sustinemus pro peccatis nostris accidere manifestum est unde et fames que in Regum volumine et Ruth et sub Helya quando tribus annis et sex mensibus celum clausum est et sub Helyseo cuius incredibilem inopiam repentina abundantia compensavit Dei iudicio missa est.
marg.|
HIERONYMUS. In nos quorum pro peccatis nostris fames mittitur verbi Dei deinde mors ut qui non audimus: gustate et videte quoniam suavis est Dominum sentiamus mors peccatorum pessima.
Numérotation du verset
Ez. 5,17
et immittam in vos famem
interl.|
Verbi Dei panis qui de celo descendit
et bestias pessimas
interl.|
omnia nociva animalia
usque ad internicionem et pestilentia
interl.|
morbus
et sanguis
interl.|
gladius
transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.
marg.|
ET
BESTIAS
PESSIMAS. HIERONYMUS. Bestie pessime in nos mittuntur quando tradimur in passiones ignomine in reprobum sensum et conscientiam peccatorum que excruciant atque lacerant animum nostrum dissentiones hereses scismata emulatio invidia detractio desideria multa avaricia que est radix omnium malorum pessime bestie sunt unde: corrripiet te prevaricatio tua et alibib: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi».
b Ps. 73, 19 (Ps-R).
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_5)

Notes :