Capitulum 7

Numérotation du verset Ez. 7,1 

Numérotation du verset Ez. 7,{t. 3: Erfurt, f. 190va ; facsim., p. 236a} Et factus est sermo Domini ad me dicens :2 

Et tu fili hominis, hec dicit Dominus1 Deus terre Israel :
1 Dominus] domnus Rusch
Finis
venit finis super
quatuor plagas terre.
Numérotation du verset Ez. 7,3 

Nunc finis super te et immittam2 furorem meum
2 immittam] emittam Weber
in te et iudicabo te iuxta vias tuas
et ponam contra te
omnes abominationes tuas
Numérotation du verset Ez. 7,4 

et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te
et abominationes tue in medio tui erunt
et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 7,5 

hec dicit Dominus Deus afflictio
una afflictio
ecce venit
Numérotation du verset Ez. 7,6 

finis venit venit finis
evigilabit3
3 evigilabit] evigilavit Weber
adversum te ecce venit
Numérotation du verset Ez. 7,7 

Venit contritio4 super te qui habitas in terra. Venit tempus
4 contritio] contractio Weber
prope est dies occisionis
et non glorie montium.
Numérotation du verset Ez. 7,8 

Nunc de propinquo
effundam iram meam super te et
compleam furorem meum in te
et iudicabo te iuxta vias
tuas
et imponam tibi
omnia scelera tua.
Numérotation du verset Ez. 7,9 

Et non parcet oculus meus
neque miserebor sed vias tuas
imponam tibi. Et abominationes tue
in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens
Numérotation du verset Ez. 7,10 

ecce dies ecce venit egressa est contractio
floruit virga
germinavit superbia
Numérotation du verset Ez. 7,11 

iniquitas surrexit in virga impietatis
non ex eis
et non ex populo neque ex sonitu eorum
et
non erit requies in eis
Numérotation du verset Ez. 7,12 

venit tempus appropinquavit dies
qui
emit non letetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
Numérotation du verset Ez. 7,13 

quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur
et adhuc in viventibus vita eorum
visio
enim ad omnem multitudinem eius non
regredietur et vir in iniquitate vite sue non confortabitur
Numérotation du verset Ez. 7,14 

canite tuba
preparentur omnes
et
non est qui vadat ad prelium
ira enim mea
super universum populum eius
Numérotation du verset Ez. 7,15 

gladius foris pestis et fames intrinsecus
qui in agro est
gladio
morietur et qui in civitate
pestilentia et fame devorabuntur.
Numérotation du verset Ez. 7,16 

Et salvabuntur
qui fugerint ex eis et erunt in montibus
quasi columbe
convallium
omnes trepidi unusquisque in
iniquitate sua.
Numérotation du verset Ez. 7,17 

Omnes manus
dissolventur
et omnia genua fluent aquis
Numérotation du verset Ez. 7,18 

et accingent se ciliciis
et operiet eos formido
et in omni facie confusio
et in universis capitibus eorum calvitium
Numérotation du verset Ez. 7,19 

argentum eorum
foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit
argentum eorum
et aurum
eorum
non valebit liberare eos
in die furoris Domini animam suam
non saturabunt et ventres eorum non implebuntur
quia scandalum iniquitatis eorum factum est
Numérotation du verset Ez. 7,20 

et ornamentum
monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud
in immunditiam
Numérotation du verset Ez. 7,21 

et dabo illud in manus alienorum
ad diripiendum et impiis terre in predam et contaminabunt illud
Numérotation du verset Ez. 7,22 

et avertam faciem meam
ab eis
et
violabunt
arcanum meum
et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
Numérotation du verset Ez. 7,23 

fac conclusionem
quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate
Numérotation du verset Ez. 7,24 

et adducam
pessimos
de gentibus et possidebunt domos eorum
et
quiescere faciam superbiam potentium
et possidebunt sanctuaria
eorum
Numérotation du verset Ez. 7,25 

angustia superveniente requirent pacem et non erit
Numérotation du verset Ez. 7,26 

conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum
et querent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus.
Numérotation du verset Ez. 7,27 

Rex
lugebit et princeps
induetur merore et manus populi
terre
conturbabuntur.
Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum
iudicabo eos et
scient
quia ego Dominus.

Capitulum 7

Numérotation du verset Ez. 7,1 
Numérotation du verset Ez. 7,{t. 3: Erfurt, f. 190va ; facsim., p. 236a} Et factus est sermo Domini ad me dicens :2 
Et tu fili hominis, hec dicit {t. 3: Erfurt, f. 190vb ; facsim., p. 236b} Dominus1 Deus terre Israel :
1 Dominus] domnus Rusch
interl.| id est sive duodecim tribubus
Finis
interl.| captivitas
venit finis super
interl.| non modo super montes et colles
quatuor plagas terre.
interl.| orientem occidentem meridiem septentrionem scilicet ex omni parte Israel
marg.| FINIS  VENIT. HIERONYMUS. iam in presenti. Quinto enim anno Sedechie cepit Ezechiel in Babylone prophetare capitivis et nono anno Nabuchodonosor Hierusalem obsedit et anno Sedechie vicesimo primo eam cepit.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 190vb ; facsim., p. 236b} SUPER  QUATUOR  PLAGAS. HIERONYMUS. alii alas unde Isaias: Domine ab alis terre potenta audivimus que scilicet per apostolos in toto orbe gerebantur et alibi: Si dormiatis inter medios cleros penne columbe deargentate et alibi: quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et alibia: «Expandit alas suas et assumpsit eos» et quidam spirituales alas terre2 quibus ad celestia vocamus quatuor ponunt genera credentium domum Aaron et domum Levi et domum Israel et timentes Dominum unde: domus Israel benedicite Dominum, domus Aaron benedicite Dominum, domus Levi benedicite Dominum qui timetis Dominum benedicite Dominum. In Aaron sacerdotium, in Levi edituos et ministros. In Israel cunctum populum. In timentibus Dominum proselitos intelligentes.
a Dt. 32, 11.
2 terre] coniec., terlae cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ez. 7,3 
Nunc finis super te et immittam3 furorem meum
3 immittam] emittam Weber
interl.| antropospatos
in te et iudicabo te iuxta vias tuas
interl.| quasi non iniuste et tamen ex indignatione
et ponam contra te
interl.| ut intelligas que gessisti
omnes abominationes tuas
Numérotation du verset Ez. 7,4 
et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te
interl.| ut videas
et abominationes tue in medio tui erunt
interl.| ut cognoscas
et scietis
interl.| sic
quia ego Dominus
interl.| solus
marg.| ET  NON  PARCET  OCULUS  MEUS  SUPER  TE. HIERONYMUS. Sicut medicus incidit urit ut parcat non parcit. Immedicabile vulnus ense recidendum est ne pars sincera trahatur flagellat Deus omnem filium quem recipit unde: ego percutiam et sanabo. Omnis medicina habet ad tempus amaritudinem sed fructus doloris sanitate monstratur unde Amos: quoniam vos cognovi de universis tribubus terre idcirco ulciscar super vos omnia peccata vestra.
marg.| VIAS  TUAS etc. Cui simile est hoc: ulciscar Iacob servum meum secundum vias suas et iuxta adiuventiones eius reddam illi.
Numérotation du verset Ez. 7,5 
hec dicit Dominus Deus afflictio
interl.| singularis
una afflictio
interl.| ultio Dei
ecce venit
interl.| quasi in oculis est non amplius effugies
Numérotation du verset Ez. 7,6 
finis venit venit finis
interl.| completa est iniquitas tua
evigilabit4
4 evigilabit] evigilavit Weber
interl.| hucusque dormivit
adversum te ecce venit
interl.| quasi ne me putes futura minari digito ostendo
marg.| VENIT  FINIS. HIERONYMUS. id est extremum peccatorum tuorum secundum illud: implete mensuram patrum vestrorum et illud: nondum completa sunt peccata Amorreorum dum hoc impleretur dilatum est supplicium.
marg.| HIERONYMUS. Possumus hoc spiritualiter interpretari contra populum Iudeorum super quem venit finis et consummatio a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie filii Barachie quandiu enim non miserunt manus et Filium Dei dormitavit eis Domini sententia et dilata est postquam autem interfecerunt heredem ut periret hereditas evigilavit contra eos omnis ordo miseriarum atque perplexio quia non celestia quesierunt sed terre herere cupierunt.
marg.| HIERONYMUS. Possunt hec de ultima captivitate dici quando post interfectionem Christi venit eis finis. Et evigilavit adversus eos peccatum et impletum est illud apostoli: nunc pervenit in eos ira Dei in finem tunc iudicati sunt iuxta vias suas quando indignatio Dei super illos effusa est et receperunt secundum scelera sua ut permaneat desolatio usque ad consummationem.
Numérotation du verset Ez. 7,7 
Venit contritio5 super te qui habitas in terra. Venit tempus
5 contritio] contractio Weber
interl.| ve super omnes qui habitant in terra sanctus autem dicit advena ego sum apud te et pergrinus sicut omnes patres mei
prope est dies occisionis
interl.| sicut hodie quoque oculis argumentamur
et non glorie montium.
interl.| magistrorum unde: illuminans tu mirabiliter a montibus eternis
Numérotation du verset Ez. 7,8 
Nunc de propinquo
interl.| non futura predico
effundam iram meam super te et
interl.| iam
compleam furorem meum in te
interl.| quasi non est furor absque iudicio
et iudicabo te iuxta vias
interl.| opera
tuas
interl.| non meas
et imponam tibi
interl.| super caput tuum ut sentias
omnia scelera tua.
marg.| NUNC  DE  PROPINQUO  EFFUNDAM  IRAM  MEAM. Ab anno quinto transmigrationis regis Iechonie usque ad nonum annum regni Sedechie quando Nabuchodonosor obsedit Hierusalem tres anni sunt medii unde merito dicitur: nunc de propinquo.
Numérotation du verset Ez. 7,9 
Et non parcet oculus meus
interl.| qui conspicit omnia solus per quem videt omnia mundus
neque miserebor sed vias tuas
interl.| causa quare non parcat
imponam tibi. {t. 3: Erfurt, f. 191ra ; facsim., p. 237a} Et abominationes tue
interl.| ut cognoscas et penitentia emendes
in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens
interl.| qui percutio quem diligo
Numérotation du verset Ez. 7,10 
ecce dies ecce venit egressa est contractio
interl.| iam a consilio Dei
interl.| id est abreviati instat vicina captivitas
floruit virga
interl.| qua minabatur et de flore fructum plagarum peperit
interl.| quod meruistis
germinavit superbia
marg.| FLORUIT  VIRGA etc. HIERONYMUS. de qua: non auferam virgam a filio tuo. Et apostolus: quid vultis in virga veniam ad vos etc. David quoque ait: visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo finis florentis virge sanitas et correctio que non eorum merito venit qui corrumpuntur.
Numérotation du verset Ez. 7,11 
iniquitas surrexit in virga impietatis
interl.| qua subiectos cedebatis impie
non ex eis
interl.| qui scilicet quasi bruta animalia trahuntur a magistris
et non ex populo neque ex sonitu eorum
interl.| quo seducti a magistris clamaverunt crucifige crucifige eum
et
interl.| et ideo
non erit requies in eis
interl.| sed captivitas eterna
Numérotation du verset Ez. 7,12 
venit tempus appropinquavit dies
interl.| captivitatis
qui
interl.| ergo
emit non letetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
marg.| VENIT  TEMPUS. HIERONYMUS. non modo Hierusalem sed et ei cui dicitur: stulte hac nocte auferetur a te anima tua que autem preparasti cuius erunt et apostolus tempus ait prope est et alibi: preterit figura huius mundi et presens tempus posuit quotidie enim labitur et numquam in eodem statu permanet et Dominus ait: celum et terra transibunt quid ergo potest in humanis rebus esse perpetuum.
marg.| QUI  EMIT  NON. HIERONYMUS. Naturale est in possessionum emptione letari in venditione lugere sed instante captivitate vanum est utrunque unde: tempus breve est qui habent sic sunt quasi non habeant et qui flent quasi non fleant et qui emunt quasi non possideant.
Numérotation du verset Ez. 7,13 
quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur
interl.| more iubilei quia ante iubileum veniet captivitas
et adhuc in viventibus vita eorum
interl.| quasi qui modo vivunt captivitatem videbunt et non differetur in longum
visio
interl.| comminatio previse
interl.| qua fit
enim ad omnem multitudinem eius non
interl.| irrita
regredietur et vir in iniquitate vite sue non confortabitur
interl.| non proderit ei iniquitas sua
marg.| QUI  VENDIT etc. HIERONYMUS. possumus dicere quod postquam recesserit a iudeis visio prophetalis lex enim et prophete usque ad Ioannem posr interfectionem salvatoris non regrediatur ad eos nec ultra habeant prophetas et significanter dictum est visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur.
marg.| Regredietur enim ad eos qui credunt ad apostolos scilicet et ad reliquias que salve fiunt.
Numérotation du verset Ez. 7,14 
canite tuba
interl.| vos qui huic preestis officio
interl.| qua audita
preparentur omnes
interl.| yronice
interl.| ad prelium contra Babylonios
et
interl.| tamen
non est qui vadat ad prelium
interl.| quia non profuit moneri
ira enim mea
interl.| irato Deo nihil est humana fortitudo
super universum populum eius
interl.| Hierusalem vel terre Iudeorum
marg.| CANITE  TUBA. HIERONYMUS. de tubis in multis legimus quasi: tuba exalta vocem tuam et alibi: clangite in neomenia tuba in insigni die solennitatis vestra et in apostolo: in iussu et in tuba Dei descendet de celo et in evangelio: nolite tuba canere ante vos. Et tubas ductiles atque argenteas in numeris invenimus qui prophetice doctrine et apostolice comparantur et precipitur ut omnes ad singnum clangoris et buccine preparantur ad bella.
marg.| HIERONYMUS. In nostra quoque terra id est Hiersusalem quando nos vel persecutio publica vel vitiorum incentiva superare nituntur frustra magistri tuba revocant et ad bella preparare festinant cum nulla sit in nobis fortitudo quia iram Dei presentia meruere peccata.
Numérotation du verset Ez. 7,15 
gladius foris pestis et fames intrinsecus
interl.| ut supra
qui in agro est
interl.| extra Domini civitatem id est ecclesiam
gladio
interl.| diaboli
morietur et qui in civitate
interl.| negligens
interl.| non preparans cibos de quibus qui operatur terram suam replebitur panibus
pestilentia {t. 3: Erfurt, f. 191rb ; facsim., p. 237b} et fame devorabuntur.
Numérotation du verset Ez. 7,16 
Et salvabuntur
interl.| pauci scilicet qui hereticorum gladium vel #desidie famem mortemque vitaverint
qui fugerint ex eis et erunt in montibus
interl.| non alibi salvaberis
quasi columbe
interl.| unde: quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam
convallium
interl.| tunc
omnes trepidi unusquisque in
interl.| pro
iniquitate sua.
marg.| QUASI  COLUMBE. HIERONYMUS. He columbe quandiu inn convallibus sunt ad singula trepidant harum iubemur imitari innocentiam de quibus: si dormiatis inter medios cleros penne columbe deargentate etc. In huius specie descendit Spiritus Sanctus et mansit super salvatorem.
Numérotation du verset Ez. 7,17 
interl.| tunc
Omnes manus
interl.| nullus audebit rebellare
dissolventur
interl.| timore
et omnia genua fluent aquis
interl.| pavoris magnitudine non poterit vesica fuentes aquas retinere
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 191rb ; facsim., p. 237b} OMNES  MANUS  DISSOLVENTUR. HIERONYMUS. In nostra quorum Iudea id est ecclesia in qua Dei est confessio cum iniquitas abundat et refrigescit caritas omnes manus bonorum operum dissolvuntur et genua fluunt aquis eorum scilicet qui concubitus immundos querunt sustinentes seminis fluxum. Tales vero debent accingi ciliciis penitencie et venturum iudicem formidare unde: confortamini manus dissolute et genua debilia roboramini.
Numérotation du verset Ez. 7,18 
et accingent se ciliciis
interl.| penitentie
et operiet eos formido
interl.| non hoc solum sub Babiloniis sed sub Romanis in populo illo factum est
et in omni facie confusio
interl.| faciei rubor pudoris indicium conscientia peccatorum lucet in facie quod est spes salutis. Unde: glorianti in peccatis suis dicitur: facies meretricis facta est tibi nescis erubescere
et in universis capitibus eorum calvitium
interl.| quod est signum luctus
marg.| IN  UNIVERSIS. quod luctum scilicet signat quando perdit decorem cesaries et pulcritudinem comarum amittimus unde: pro ornamento capitis habebis calvicium propter opera tua et alius propheta ait: omnia capita in omni loco attondentur et omnis barba redetur et Micheas attondere et decalvare super filios deliciarum tuarum dilata calvicium tuum sicut aquila et super mortuos iubetur fieri calvicium.
marg.| Sancti Dei id est Nazarei et qui ad pontificium venire meruerunt non radunt capita sua neque enim mortis opera habent nec immundi fiunt quia sancti id est Nazarei Domini sunt quod si iuxta eos quispiam mortuus fuerit omnes dies pristini non reputabuntur santificationis eorum. Samuel quia sanctus Dei eterna capitis ornamenta possedit unde in Canticis: cincinni tui nigri sunt sicut corvus. Samson qui perdidit comam predidit fortitudinem et renascentibus capillis vires pristinas recuperavit ut moriens multo plures quam vivus occideret. Heliseus licet corporis haberet calvicium tamen quia Nazareus Domini erat cincinnis capitis fruebatur unde parvuli quia parvuli erant nec dum ad virilem etatem pervenerant illudentes calvicio eius atque dicentes: ascende calve ascende calve ferarum morsibus laniati sunt quarum saltus et silve sunt habitaculum.
Numérotation du verset Ez. 7,19 
argentum eorum
interl.| et tunc urgente captivitate ne fugientibus sint oneri que paulo ante fuere voluptati
foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit
interl.| quia munditiam habere non potest qui extra ecclesiam est
interl.| dentes pretiosissimo metallo illisi non minus leduntur quam duro lapide
argentum eorum
interl.| eloquium
et aurum
interl.| sensus
eorum
interl.| qui extra ecclesiam
non valebit liberare eos
interl.| a fame vel obsidione
interl.| ab eterna fame
in die furoris Domini animam suam
interl.| sensualitatem
interl.| oculi impiorum insatiabiles
non saturabunt et ventres eorum non implebuntur
interl.| quia inde idola fabricata cultores suos damnantia
quia scandalum iniquitatis eorum factum est
interl.| argentum et aurum
marg.| ARGENTUM  EORUM  FORIS. HIERONYMUS. Qui fugiunt de Hierusalem aurum suum et argentum proiiciunt in lata et spaciosa via que ducit ad mortem quia angustam salutis viam reliquerunt.
marg.| ARGENTUM  EORUM  ET  AURUM. HIERONYMUS. Argentum eloquia aurum sensus scripturarum que electa sunt mundi et in ornamentum data nobis heretici posuerunt in fomentum et materiam superbie et imagines diversorum dogmatum et abominationum atque offendiculorum suorum fecerunt ex eis ut unde poterant Deum colere et adorare inde offenderent.
Numérotation du verset Ez. 7,20 
et ornamentum
interl.| quasi que dederam in ornamentum
monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex {t. 3: Erfurt, f. 191va ; facsim., p. 238a} eo propter hoc dedi eis illud
interl.| aurum et argentum
in immunditiam
interl.| Simachus: nauseam transtulit sordes idolorum demonstrans
Numérotation du verset Ez. 7,21 
et dabo illud in manus alienorum
interl.| hostium
ad diripiendum et impiis terre in predam et contaminabunt illud
interl.| ideo
marg.| ET  DABO  ILLUD. HIERONYMUS. Nos quoque tradimur in manus inimicorum et a Deo alienorum quando facimus ornamenta nostra simulacra demonum et omnis gloria nostra possidetur ab impiis ut nos sue subiiciant potestati.
Numérotation du verset Ez. 7,22 
et avertam faciem meam
interl.| ne videam has abominationes
ab eis
interl.| qui mea facie indigni
et
interl.| tunc
violabunt
interl.| aversa facit
arcanum meum
interl.| sanctasanctorum que solis sacerdotibus et soli pontifici patebant
et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
marg.| ET  INTROIBUNT  IN  ILLUD. HIERONYMUS. Hoc et a Babyloniis et ab Anthiocho et Pompeio et ad extremum sub Vespasiano et Tito factum esse scimus quando templum subversum est et omnia impleta que sermo propheticus commemorat. Allegorice: ad nostra quorum mala opera avertit Deus faciem suam et sic Dei violatur arcanum ut pro sacerditobus et sanctis emissarii ingrediantur et universa contaminentur ut fiat locus immundicie qui debuit esse sanctitatis unde: domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Numérotation du verset Ez. 7,23 
fac conclusionem
interl.| Dominus ad prophetam
quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate
interl.| idem quoque nobis contingit si fuerit terra nostra plena sanguinibus et habitatio iniquitate
marg.| HIERONYMUS. F ac conclusionem id est iram meam brevi sermone conclude ut quoniam terra plena est iudicio sanguinum omnes enim in sanguine iudicant fundentes innoxium sanguinem quod et in Naboth fecisse Iudeos6 scriptura commemorat sic ipsorum cruor fundatur et plena iniquitatis civitas demonstretur. Nam et sub Manasse repleta est Hierusalem a porta usque ad portam sanguine prophetarum venietque eis conclusio ut nemo possit evadere.
6 Iudeos] udeos cacogr. Rusch (Erfurt facsim.)
Numérotation du verset Ez. 7,24 
et adducam
interl.| in locum prophetarum et sacerdotum
pessimos
interl.| Babilonios vel demones
de gentibus et possidebunt domos eorum
interl.| animas templum Dei semen et quod estis vos
et
interl.| sic
quiescere faciam superbiam potentium
interl.| qua hoc meruit
et possidebunt sanctuaria
interl.| que porcus ingrediens contaminavit et ideo mea non sunt
eorum
interl.| non mea
Numérotation du verset Ez. 7,25 
angustia superveniente requirent pacem et non erit
interl.| que exuperat omnem sensum unde: pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
marg.| ANGUSTIA. HIERONYMUS. Qui enim audivit pax huic domui nec eam servavit nec in corde retinuit sed malis operibus fugavit queret et non inveniet.
Numérotation du verset Ez. 7,26 
conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum
interl.| mala malis accumulans
et querent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus.
interl.| propria verba prophete futura prevident sacerdotes legem interpretantur seniores consilium perscrutantur unde: in consilio iustorum et congregatione magna opera Domini.
marg.| COTURBATIO. Sicut econtra sanctis dicitur: gaudete in Domino semper iterum dico gaudete et: ibunt de virtute in virtutem ut bona presentia bonis futuris cumulent.
marg.| ET  QUERENT. HIERONYMUS. Quotidie hec in ecclesiis requiruntur que cum visionem legem consiliumque perdiderint frustra prophetas et sacerdotes et seniores se habere iactant.
Numérotation du verset Ez. 7,27 
Rex
interl.| ergo
interl.| Sedechias
lugebit et princeps
interl.| omnis Iudeorum
induetur merore et manus populi
interl.| cum hec fuerint
terre
interl.| non Dei unde: recedentes a te in terra# scribentur sanctorum vero nomina scripta sunt in celis
conturbabuntur.
interl.| ordinem suum perdentes
{t. 3: Erfurt, f. 191vb ; facsim., p. 238b} Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum
interl.| secundum illud: in quo iudicio iudicaveritis iudicabitur de vobis et illud: in quo iudicas alterum teipsum condemnas
iudicabo eos et
interl.| sic
scient
interl.| tandem
quia ego Dominus.
interl.| ut scilicet quem non senserunt per beneficia sentiant per tormenta
marg.| REX  LUGEBIT. HIERONYMUS.  ALLEGORICE. Rex lugens nostra peccata Christus est qui ait: que utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem ? et flens super civitatem ait: Hierusalem Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos etc. principes vel boni id est apostoli qui lugent peccatores vel mali quibus dicitur: audite verbum Domini principes Sodomorum qui iuxta Septuaginta induuntur merore quia non habent armaturam Dei nec Christo sunt induti. Quoquot enim in Christo baptisati sunt Christum induti sunt.
marg.| SECUNDUM  VIAM  EORUM. HIERONYMUS. Peccatoribus reddit Deus iuxta vias suas sed in sanctis excedit modum clementia. Non enim condigne sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis. Stipendia peccati mors secundum opera sua. Iustorum autem virtus Domini fruetur largitate unde: gratia autem Dei vita eterna.
marg.| ET  SCIENT  QUIA. HIERONYMUS. Iste versiculus frequenter in hoc libro ponitur quod supplicia atque cruciatus sequatur scientia Dei ut quem non intelligebant per beneficia per tormenta cognoscant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_7)

Notes :