Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Ez. 12,1 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,2 

fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident
et aures ad audiendum et non audiunt
quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,3 

tu ergo fili hominis
fac tibi vasa transmigrationis
et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum
in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,4 

et efferes foras
vasa tua
quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum
tu autem egredieris
vespere coram eis sicut egreditur migrans
Numérotation du verset Ez. 12,5 

ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
Numérotation du verset Ez. 12,6 

in conspectu eorum in humeris portaberis
in caligine effereris
faciem tuam velabis
et non videbis terram
quia portentum dedi te domui Israel
Numérotation du verset Ez. 12,7 

feci ergo sicut preceperat mihi
vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus
in conspectu eorum
Numérotation du verset Ez. 12,8 

et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Numérotation du verset Ez. 12,9 

fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus
exasperans
quid tu facis
Numérotation du verset Ez. 12,10 

dic ad eos hec dicit Dominus Deus
super ducem
onus istud
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que
est in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 12,11 

dic ego portentum vestrum
quomodo feci sic fiet illis
in transmigrationem
et captivitatem
ibunt
Numérotation du verset Ez. 12,12 

et dux qui est in medio eorum in humeris
portabitur
in caligine
egredietur parietem
perfodient
ut educant eum facies eius
operietur
ut non videat oculo terram
Numérotation du verset Ez. 12,13 

et extendam rete meum
super illum et capietur in sagena mea et adducam eum
in Babylonem
in terram Chaldeorum
et ipsam
non videbit
ibique morietur
Numérotation du verset Ez. 12,14 

et omnes qui circa eum sunt
presidium eius
et agmina eius dispergam in omnem ventum
et
gladium evaginabo
post eos
Numérotation du verset Ez. 12,15 

et
scient
quia ego
Dominus
quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Numérotation du verset Ez. 12,16 

et
relinquam ex eis viros paucos
a gladio et fame et pestilentia
ut
narrent
omnia scelera
eorum
in gentibus ad quas ingredientur et
scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,17 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,18 

fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe
Numérotation du verset Ez. 12,19 

et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel
panem suum in solitudine1
1 solitudine] sollicitudine Weber
comedent
et aquam suam
in desolatione
bibent ut desoletur terra
a multitudine sua
propter iniquitatem
omnium qui habitant in ea
Numérotation du verset Ez. 12,20 

et civitates
que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta
et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,21 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,22 

fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies
et peribit omnis visio
Numérotation du verset Ez. 12,23 

ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus
quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et
loquere ad eos quod appropinquaverint dies
et sermo
omnis visionis
Numérotation du verset Ez. 12,24 

non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel
Numérotation du verset Ez. 12,25 

quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris
domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Ez. 12,26 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,27 

fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos
et in tempora longa iste prophetat
Numérotation du verset Ez. 12,28 

propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur
dicit Dominus Deus.

Capitulum 12

Numérotation du verset Ez. 12,1 
{t. 3: Erfurt, f. 194rb ; facsim., p. 243b} et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,2 
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident
interl.| oculis cordis pertinacia privatis
et aures ad audiendum et non audiunt
interl.| non vitio sensuum unde: si ceci essetis peccatum non haberetis
quia domus exasperans est
marg.| EXASPERANTIS me scilicet ad amaritudinem convertentis cum natura sim dulcis unde: gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
Numérotation du verset Ez. 12,3 
tu ergo fili hominis
interl.| captivitatem Sedechie in hoc capitulo signat
fac tibi vasa transmigrationis
interl.| ut imaginibus non solum auditu sed et visu oculorum captivitatem cognoscant
et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum
interl.| de celestibus ad terrena
in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
marg.| TU  ERGO  FILI  HOMINIS. Quidam volunt captivitatem Sedechie qui interpretatur iustus Dominus in typum precedere salvatiris qui de celestibus ad terrena descedens humanum corpus assumpsit quasi vasa captivitatis quod non probamus. Non enim rex impius in figuram illius precedre potest qui totius pietatis exemplum est.
marg.| ET  TRANSMIGRABIS. Ad litteram Sedechiam captum a Babiloniis atque Chaldeis et Hieremias propheta et Regum narrat historia et ductum de loco in locum de Hierusalem scilicet in Babylonem et cetera que Ezechiel in sequentibus dicit.
marg.| HIERONYMUS. Qui volunt per Sedechiam Christum intelligi vasa captivitatis humanum corpus accipiunt et perfossum parietem quia inferni claustra perfregit et resurgens solis credentibus apparuit portatus in humeris quando cum angelicis potestatibus in celum ascendit absconditus egreditur et vela faciem ne in carne mortali videatur divinitas non videt terram ne eius oculis illustretur que ius aspecutmnonmertur. Oculi enim Domini super iustos hec autem omnia fecit ut per similitudinem hominis dura Israelis corda ad fidem converteret. In portentum quoque datus unde: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in etc.
Numérotation du verset Ez. 12,4 
et efferes foras
interl.| facere iubetur in figura que Sedechias fecit re ipsa
vasa tua
interl.| sarcinas scilicet
quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum
interl.| his gestis
tu autem egredieris
interl.| vel gradieris
vespere coram eis sicut egreditur migrans
Numérotation du verset Ez. 12,5 
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
marg.| PERFODE  TIBI  PARIETEM. Nocte enim Sedechias suffosso muro fugit ad deserta Iordanis ibique comprehensus est a Babyloniis et ductus in Reblatha et ibi {t. 3: Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 244a} filii sui trucidati sunt coram eo.
marg.| Illud autem notandum quod eodem tempore Hieremias prophetabat in Hierusalem et Ezechiel in Babilone et illius prophetia mittebatur ad captivos et huius ad eos qui habitabant in Hierusalem ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur et intelligerent audientes que populo accidunt non idolorum potestate sed Domini fieri iussione.
Numérotation du verset Ez. 12,6 
{t. 3: Erfurt, f. 194va ; facsim., p. 244a} in conspectu eorum in humeris portaberis
interl.| Septuaginta: portabis
interl.| sarcinulas scilicet et qua in solacium fugientes portare solent
in caligine effereris
interl.| ne a quoque videaris
faciem tuam velabis
interl.| vel in cecitatis signum. Cecatus enim est a Nabuchodonosor vel ne cognoscatur et maiori cura servetur
et non videbis terram
interl.| cecus enim in Babylonem ductus est et non vidit eam
quia portentum dedi te domui Israel
interl.| in figura enim precesserunt tam prophetarum dicta #quod facta
Numérotation du verset Ez. 12,7 
feci ergo sicut preceperat mihi
interl.| scilicet
vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus
interl.| vel portans
in conspectu eorum
Numérotation du verset Ez. 12,8 
et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Numérotation du verset Ez. 12,9 
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus
interl.| scilicet
exasperans
interl.| dulcedinem meam
quid tu facis
interl.| hoc
Numérotation du verset Ez. 12,10 
dic ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| non homo
super ducem
interl.| Christum
interl.| Sedechiam
onus istud
interl.| quod sustineo
interl.| est
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que
interl.| vel qui
est in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 12,11 
dic ego portentum vestrum
interl.| id est qua futura sunt vobis portendo
quomodo feci sic fiet illis
interl.| duci et suis
interl.| quia
in transmigrationem
interl.| Christus quoque et sui captivi in hoc mundo
et captivitatem
interl.| Babyloniam
ibunt
Numérotation du verset Ez. 12,12 
et dux qui est in medio eorum in humeris
interl.| angelorum
interl.| vel iumentorum vel comitu suorum
portabitur
interl.| in celum
in caligine
interl.| ignotus incredulis
egredietur parietem
interl.| medium inimiciciarum parientes solventes
perfodient
interl.| socii eius
ut educant eum facies eius
interl.| Christi
operietur
interl.| vel timore vel cecitatis velamine
ut non videat oculo terram
interl.| Iudeorum super corda enim eorum velamen positum est
interl.| Babylonem
Numérotation du verset Ez. 12,13 
et extendam rete meum
interl.| concedente Domino et dispensante captus est
super illum et capietur in sagena mea et adducam eum
interl.| mea est potesteas non hostium
in Babylonem
interl.| confusionem scilicet mundi
in terram Chaldeorum
interl.| qui interpretantur quasi demonia ut demonibus mancipatos retraheret ad salutem et «captivam duceret captivitatem» a
a Eph. 4, 8.
et ipsam
interl.| suo visu indignam
non videbit
interl.| cecus factus
ibique morietur
interl.| ut omnes sua morte vivificet
marg.| ET  EXTENDAM  RETE. Eum enim qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit et alibi: Spiritus vultus nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris.
marg.| Periculosum quidem est regis impii captivitatem et necem sacramento Domini comparare.
Numérotation du verset Ez. 12,14 
et omnes qui circa eum sunt
interl.| apostolos et apostolicos viros
presidium eius
interl.| scilicet
interl.| coadiutores scilicet
et agmina eius dispergam in omnem ventum
interl.| in omnem terram exivit sonus eorum
et
interl.| etiam
gladium evaginabo
interl.| manibus hostium
post eos
interl.| ut variis coronentur martiriis
Numérotation du verset Ez. 12,15 
et
interl.| sic tandem
scient
interl.| vel ipsi vel per eos conversi
interl.| non alius
Dominus
interl.| cuius voluntate fient omnia
quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
interl.| ut fructum afferant et fructus eorum maneat
Numérotation du verset Ez. 12,16 
et
interl.| tamen
relinquam ex eis viros paucos
interl.| sicut Ioannem apostolum
a gladio et fame et pestilentia
interl.| liberatos
ut
interl.| relicti
narrent
interl.| sermone vel exemplo
omnia scelera
interl.| pro quibus tanta sustinuerunt
eorum
interl.| Iudeorum et gentium ad quas ingredientur
in gentibus ad quas ingredientur et
interl.| tunc
scient
interl.| ut scilicet accepta penitentia sciant quia ego Dominus
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,17 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,18 
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe
Numérotation du verset Ez. 12,19 
et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel
interl.| habitatores scilicet ecclesie qui si Deum offendunt comedent panem suum in sollicitudine
panem suum in solitudine1
1 solitudine] sollicitudine Weber
interl.| vel: sollicitudine
interl.| fame verbi Dei
interl.| famis
comedent
interl.| obsessi a Nabuchodonosor et a Chaldeis
et aquam suam
interl.| doctrine
in desolatione
interl.| sitis
bibent ut desoletur terra
interl.| habitatores terre deleantur
a multitudine sua
interl.| fidelium
propter iniquitatem
interl.| quasi non sine causa
omnium qui habitant in ea
marg.| PANEM  SUUM  IN  SOLITUDINE. HIERONYMUS. Post principem et socios eius venit ad populum. Dicitur autem ad habitatores Hierusalem quod in malo obsidionis panem suum comedant in egestate et angustia et aquam non in abundantia sed in tormento et tribulatione bibant.
marg.| PROPTER  INIQUITATEM vel vitio scilicet principum qui capiendi sunt et tradendi Babyloniis vel nostra duricia sermonem Dei perdimus.
Numérotation du verset Ez. 12,20 
et civitates
interl.| totius orbis ecclesie
que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta
interl.| ab omni cultura
et scietis
interl.| quasi cognoscetis sevientem quem noluistis miserantem cognoscere
quia ego Dominus
marg.| ET  SCIETIS  QUIA  EGO. ut cognoscatur Deus offensus quod quidem in persecutionis tempore videre possumus.
Numérotation du verset Ez. 12,21 
et factus est sermo Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUS  EST  SERMO. Supra prophetaverat contra principem deinde contra populum. Sed multitudo non credens tritum assumebat proverbium scilicet in longum differetur comminatio prophetarum ideo factus est ad eum sermo Domini.
Numérotation du verset Ez. 12,22 
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies
interl.| comminationis
et peribit omnis visio
interl.| prophetarum
marg.| IN  LONGUM  DIFFERENTUR. usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipiunt sed omnia que prophete comminantur et que evangelium in aliud tempus estimant differendum.
Manifesta perstringimus ut in obscuris immoremur.
Numérotation du verset Ez. 12,23 
ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| qui nescit mentiri
quiescere faciam
interl.| ne amplius dicatur
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et
interl.| ideo
loquere ad eos quod appropinquaverint dies
interl.| captivitatis
et sermo
interl.| res
omnis visionis
Numérotation du verset Ez. 12,24 
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel
interl.| que finem habeat incertum ut alio tempore dicatur alio compleatur
Numérotation du verset Ez. 12,25 
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius {t. 3: Erfurt, f. 195ra ; facsim., p. 245a} sed in diebus vestris
interl.| vicinam captivitatem significat et Sedechiam cum populo Iamianque capiendum
domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Ez. 12,26 
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,27 
fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos
interl.| differtur
et in tempora longa iste prophetat
Numérotation du verset Ez. 12,28 
propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur
interl.| cito
dicit Dominus Deus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_12)

Notes :