Glossa ordinaria

Capitulum 40

Numérotation du verset Ez. 40,1 

In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostre
in exordio
anni decima mensis quarto decimo anno postquam percussa est civitas
in ipsa hac die
facta est super me
manus Domini
et adduxit
me
illuc
Numérotation du verset Ez. 40,2 

in visionibus Dei
adduxit me in terram Israel et dimisit me super montem excelsum
nimis super quem erat quasi
edificium civitatis
vergentis ad austrum
Numérotation du verset Ez. 40,3 

et introduxit me illuc
et ecce vir
cuius erat species quasi
species aeris et funiculus lineus
in manu eius
et calamus mensure in manu eius
stabat autem in porta
Numérotation du verset Ez. 40,4 

et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis
et auribus tuis audi
et pone cor tuum
in omnia que ego ostendam tibi
quia ut ostendantur tibi adductus es huc
annuntia omnia que tu vides
domui Israel
Numérotation du verset Ez. 40,5 

et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
et in manu viri
calamus mensure
sex cubitorum
et palmo et mensus est latitudinem edificii
calamo uno
altitudinem quoque calamo uno.
Numérotation du verset Ez. 40,6 

Et venit
ad portam
que respiciebat viam orientalem
et ascendit
per gradus eius
et mensus est limen
porte
calamo uno latitudinem id est limen unum
calamo uno in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,7 

et thalamum
uno calamo in longum et uno calamo in latum
et inter thalamos quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,8 

et limen
porte
iuxta vestibulum
porte
intrinsecus
calamo uno
Numérotation du verset Ez. 40,9 

et
mensus est vestibulum porte
octo cubitorum
et frontem eius
duobus cubitis
vestibulum
autem porte erat intrinsecus
Numérotation du verset Ez. 40,10 

porro thalami
porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium
et mensura una frontium
ex utraque parte
Numérotation du verset Ez. 40,11 

et mensus est latitudinem
liminis porte decem cubitorum
et longitudinem
porte
tredecim cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,12 

et marginem
ante thalamos cubiti unius
et cubitus unus
finis
utrimque
thalami autem sex cubitorum erant hinc
et inde
Numérotation du verset Ez. 40,13 

et mensus est portam
a tecto
thalami
usque ad tectum eius
latitudinem
viginti et quinque cubitorum
ostium
contra ostium
Numérotation du verset Ez. 40,14 

et fecit frontes
per sexaginta cubitos
et ad
frontem atrium
  porte
undique
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 40,15 

et ante faciem
porte
que pertingebat usque ad faciem vestibuli
porte interioris quinquaginta cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,16 

et
fenestras obliquas
in thalamis
et in frontibus eorum
que erant intra portam undique per circuitum
similiter autem erant
et in vestibulis fenestre
per gyrum intrinsecus
et ante frontes
pictura
palmarum
Numérotation du verset Ez. 40,17 

et
eduxit me ad atrium exterius
et ecce gazophylacia
et pavimentum stratum
lapide
in atrio
per circuitum
triginta
gazophylacia in circuitu pavimenti
Numérotation du verset Ez. 40,18 

et pavimentum
in fronte
portarum
secundum longitudinem
portarum erat inferius
Numérotation du verset Ez. 40,19 

et
mensus est latitudinem
a facie porte
inferioris
usque ad frontem atrii
interioris
extrinsecus
centum cubitos
ad orientem et ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 40,20 

portam
quoque que respiciebat
viam
aquilonis
atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,21 

et thalamos eius tres hinc et tres inde
et frontem eius
et vestibulum eius
secundum mensuram porte
prioris
quinquaginta cubitorum
longitudinem eius et latitudinem
viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,22 

fenestre
autem eius
et vestibulum
et scalpture
secundum mensuram
porte
que respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus
eius
et vestibulum ante eam
Numérotation du verset Ez. 40,23 

et porta atrii
interioris
contra portam
aquilonis et orientalem
et mensus est a porta
usque ad portam
centum
cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,24 

et duxit me ad viam australem et ecce porta que respiciebat ad austrum et mensus
est frontem eius
et vestibulum eius iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,25 

et fenestras eius
et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,26 

et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celate palme erant una hinc
et altera inde in fronte eius
Numérotation du verset Ez. 40,27 

et porta atrii interioris in via australi
et mensus est
a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,28 

et introduxit me
in atrium interius
ad portam
australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,29 

thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,30 

et vestibulum per gyrum
longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,31 

et vestibulum eius ad atrium exterius
et palmas eius
in fronte et octo gradus erant
quibus ascendebatur per eam
Numérotation du verset Ez. 40,32 

et introduxit me in atrium interius per viam orientalem
et mensus est portam
secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,33 

thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudinem1 quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
1 longitudinem] longitudine Weber
Numérotation du verset Ez. 40,34 

et vestibulum eius id est atrii exterioris et palme celate in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,35 

et introduxit me
ad portam que respiciebat ad aquilonem
et mensus est secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,36 

thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum
et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,37 

vestibulum eius respiciebat2
2 respiciebat] om. Weber
in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,38 

et per singula gazophylacia
ostium in frontibus portarum ibi
lavabunt
holocaustum
Numérotation du verset Ez. 40,39 

et in vestibulo
porte
due mense
hinc et due mense inde ut immoletur super eas holocaustum
et pro peccato
et pro delicto
Numérotation du verset Ez. 40,40 

et
ad latus exterius
quod ascendit ad ostium porte
que pergit ad aquilonem due mense
et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense
Numérotation du verset Ez. 40,41 

quatuor mense
hinc
et quatuor mense inde per latera porte octo mense erunt
super quas immolabunt
Numérotation du verset Ez. 40,42 

quatuor autem mense
ad holocaustum
de lapidibus
quadris extructe
longitudine
cubiti unius
et dimidii et latitudine cubiti unius
et dimidii
et altitudine
cubiti unius
super quas ponant vasa
in quibus immolatur holocaustum
et victima
Numérotation du verset Ez. 40,43 

et labia earum
palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis
Numérotation du verset Ez. 40,44 

et extra portam interiorem gazophylacia cantorum
in atrio interiori quod erat in latere porte
respicientis ad aquilonem. Et facies eorum
contra viam australem
una ex latere porte orientalis
que respiciebat ad viam aquilonis
Numérotation du verset Ez. 40,45 

et dixit ad me
hoc est gazophylacium quod respicit viam
meridianam
sacerdotum
qui excubant
in custodiis templi
Numérotation du verset Ez. 40,46 

porro
gazophylacium quod respicit
ad viam aquilonis
sacerdotum erit qui excubant
ad ministerium altaris
isti sunt filii Sadoc
qui accedunt de filiis
Levi
ad Dominum ut ministrent
ei
Numérotation du verset Ez. 40,47 

et
mensus est atrium
longitudine
centum cubitorum
et latitudine
centum cubitorum
per quadrum
et altare
ante faciem
templi
Numérotation du verset Ez. 40,48 

et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis
hinc et quinque cubitis inde et latitudinem
porte trium cubitorum hinc
et trium cubitorum inde
Numérotation du verset Ez. 40,49 

longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo
gradibus ascendebatur ad eam
et columne erant in frontibus
una hinc et altera inde

Capitulum 40

Numérotation du verset Ez. 40,1 
{t. 3: Erfurt, f. 219vb ; facsim., p. 294b} In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostre
interl.| Hieronimus: Ezechiel in prima captivitate cum Ioachim rege traditus est in Babyloniam
in exordio
interl.| tempus simpliciter exprimit ut in corde audientium historie radicem figat unde spiriutales fructus proferat
anni {t. 3: Erfurt, f. 220ra ; facsim., p. 295a} decima mensis quarto decimo anno postquam percussa est civitas
interl.| secundo
in ipsa hac die
interl.| qua luce enim iustitie superbos percutit eadem afflictos et penitentes vivificat
facta est super me
interl.| qui corpore in Babilone eram
manus Domini
interl.| virtus potestatis
et adduxit
interl.| in spiritu
me
interl.| qui corpore in Babylone eram
illuc
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 219vb ; facsim., p. 294b} IN  VICESIMO  ET. HIERONYMUS. In exordio anni decima mensis etc. Theodotio: in novo anno. Novus annus apud hebreos dicitur mensis septimus qui apud eos dicitur theri ut kalendis mensis septimi sit tubarum clangor et eiusdem decima die dies ieiunii et placationis quinta decima vero quando totus lune orbis expletur dies scenophegiarum datur intelligi quod decima die placationis dominice monstratum sit Ezechieli edificium civitatis.
marg.| IN  VICESIMO  ET  QUINTO  ANNO. HIERONYMUS. Si in quinto anno transmigrationis Ioachim in quarto mense et in quinta mensis aperti sunt celi Ezechieli iuxta fluvium Thobar et vidit visiones Dei. Nunc autem dicitur quod in vicesimo et quinto anno transmigrationis eiusdem in exordio anni decima mensis Domini manus facta sit super eum etc. patet quia undeviginti annis et novum mensibus et quinque diebus anni vicesimi completis omnis eius prophetia contexta fit.
marg.| IN  VICESIMO  ET  QUINTO  ANNO. HIERONYMUS. Hec et que sequuntur usque ad finem voluminis melius arbitramur tacere quam parum de eis dicere.
marg.| GREGORIUS. Dicturus mystica historiam premittit ut sciatur ex tempore quod credatur in revelatione. In exordio libri quo anno prophetare ceperit indicavit in fine quo extremam visionem vidit.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 220ra ; facsim., p. 295a} QUARTO  DECIMO  ANNO. GREGORIUS. Undecim enim annis Sedechias post captivitatem primam in Hierusalem regnavit post cuius captivitatem que secunda est quartodecimo anno propheta ultimam visionem vidit undecim vero et quatuordecim vigintiquinque sunt. Vidit autem primam visionem quinto prioris captivitatis anno hanc ultimam in vicesimoquinto anno. Patet itaque usque ad ultimam visionem viginti annos interfuisse. Superius vicesimiseptimi anni mentionem fecit sed tempus describit regis de quo prophetare cepit.
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORIA. Quatuordecim generationes significat quibus completis usque ad David et ab eo usque ad transmigrationem inde usque ad nativitatem Christi urbis reparatio promittitur. Unde: ipse edificavit civitatem meam etc. Et alibi: ut predicarem captivis remissionem etc.
marg.| Quomodo restitutionem populi imo vivificationem in ossibus campi sub resurrectionis imagine monstravit sic instaurationem urbis que ante annos quatuordecim Babilonio igne delata est sub descriptione eius Dominus pollicetur ut sicut captivitatem et eversionem in olla succensa ab aquilone signavit et prophetia in opere vera patuit ita ex fide preteritorum future edificationis veritas vaticinio preparetur.
marg.| Non de illo tempore hoc dicitur sicut Iudei #delirant quo sub Zorobabel et Iesu templum extructum est. Hoc enim multo dignius Salomonico illud quasi nihil comparatione eius.
Numérotation du verset Ez. 40,2 
in visionibus Dei
interl.| non visione
interl.| in contemplatione. Nihil enim de hac civitate ad litteram dicitur
interl.| id est
adduxit me in terram Israel et dimisit me super montem excelsum
interl.| Christum scilicet
interl.| de quo: venite ascendamus ad montem Domini. De quo Isaias: in montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion
interl.| ad comparationem montium ceterorum. De quibus: levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum et alibi: montes in circuitu eius
nimis super quem erat quasi
interl.| similitudo enim est non tres ipsa
edificium civitatis
interl.| ecclesie. De qua: gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Et alibi: Hierusalem qua edificatur ut civitas. Et alibi:fluminis impetus letificat civitatem Dei. Et: non potest civitas abscondi supra montem posita
vergentis ad austrum
interl.| id est humiliantis se ad austrum Spiritus Sancti afflatus
interl.| non ad aquilonem ut synagoga
marg.| SUPER  QUEM  ERAT. GREGORIUS. Quia mores et culpas omnium solus sustinet. Unde: laboravi sustinens.
marg.| AD  AUSTRUM. HIERONYMUS. Unde: Surge aquilo et veni auster etc. Fugatur enim aquilo ventus durissimus ne in orto Dei refrigeretur dilectio floresque marcescant.
marg.| AD  AUTRUM ? Ubi lumen plenum et sol iustitie in summo celi vertice positus.Unde: surge aquilo et veni auster perfla ortum meum et fluant aromata illius.
Numérotation du verset Ez. 40,3 
et introduxit me illuc
interl.| ut cuncta qua intus erant ostenderet
et ecce vir
interl.| de quo: ecce vir oriens nomen eius
interl.| idem qui mons
cuius erat species quasi
interl.| non electri ut in principio voluminis dicitur neque erat accinctus zona aurea ut in Apocalypse dicitur
{t. 3: Erfurt, f. 220rb ; facsim., p. 295b} species aeris et funiculus lineus
interl.| linea qua omnia in ordine ponuntur
in manu eius
interl.| qua fecit docuit
et calamus mensure in manu eius
interl.| calamus mensure in manu eius scriptores in occulti iudicii Dei dispensatione
stabat autem in porta
marg.| ILLUC. id est ad edificium civitatis ille intrat qui sanctorum vias quas imitetur considerat.
marg.| SPECIES  ERIS. HIERONYMUS. Hec enim materia vocalior est omnibus metallis et tinnitu longe resonat unde in Danielis statua regnum grecorum pro domestica ipsis eloquentia in eris similitudine monstratur per quam manifestum est adhuc eos indigere doctrina qui templi spiritualiter edificandi nondum plena novere mysteria.
marg.| ERIS quod durabile et sonorum et Christus resurgens a mortuis iam non moritur etc. per cuius assumptionem humanitatis sonuit gloria maiestatis.
marg.| FUNICULUS. HIERONYMUS. de quo dicit Zacharias quod funiculum geometricum in manu habuerit ut latitudinem et longitudinem civitatis mensuraret.
marg.| FUNICULUS  LINEUS. subtilis id est spiritualis predicatio que synagoge non convenit.
marg.| FUNICULUS  LINEUS. Alii cementariorum angelorum scilicet qui Dei imperio ministrant vel Moysi et omnium prophetarum et apostolorum qui edificant civitatem Dei.
marg.| IN  MANU. GREGORIUS. id est in potestate Christi vel in opere fecit que docuit.
marg.| CALAMUS  MENSURE. GREGORIUS. scriptura scilicet sancta in qua omnem vite nostre actionem metimur.
marg.| CALAMUS. gratia prophetalis. De qua: lingua mea calamus scribe velociter scribentis. Et de Ioanne dicitur: quid existis in desertum videre calamum vento agitari ? quem calamum imitari cupiunt qui scribentes scribunt iniquitatem quibus imprecatur {t. 3: Erfurt, f. 220rb ; facsim., p. 295b} David: increpa feras calami.
marg.| STABAT  AUTEM  IN  PORTA. HIERONYMUS. quia per eum ad Patrem ingredimur sine quo in civitatem intrare non possumus ut dignos suscipiat indignos excipiat.In porta quoque iudicium est. Unde: oderunt arguentes in porta. Et alibi: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
marg.| GREGORIUS. Qui stat in porta parte foris parte intus est partim videtur partim absconditur et Christus per humanitatem visibilis per divinitatem invisibilis.
Numérotation du verset Ez. 40,4 
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis
interl.| primum
et auribus tuis audi
interl.| post
et pone cor tuum
interl.| considera
interl.| insuper nihil enim prodest vidisse et adisse nisi commendes memorie
in omnia que ego ostendam tibi
interl.| intentum facit autorem ut memoriter teneat
quia ut ostendantur tibi adductus es huc
interl.| GREGORIUS. quasi ideo adductus es ut videas ideo vides ut annuncies
annuntia omnia que tu vides
interl.| ut qui per se videre non possunt per te discant
domui Israel
interl.| his scilicet qui mente Deum conspiciunt de quibus erat Nathaniel qua studiosissime querebat Christum et audivit: ecce vere Israelita in quo dolus non est
marg.| IDEM  VIR. HIERONYMUS. verus scilicet architectus quem imitatur Paulus dicens: ut sapiens architectus fundamentum posui ad distinctionem scilicet illius qui stultus est.
marg.| Et in ZACHARIA pastor insipiens vocatur.
marg.| GREGORIUS. Vir qui prophete quem in edificium introduxerat in porta stans loquitur facie interius tergo exterius stetit propheta vero faciem ad portam tenebat unde verba loquentis audiebat. Oculi enim Domini semper in edificium suum aspiciunt et qui verba Dei audit incessanter quando de hac vita exeat debet oculis cordis semper intueri unde:cupio dissolui et esse cum Christo.
marg.| FILI  HOMINIS. GREGORIUS. Quasi: spiritu alia spiritualiter aspice sed carnalis infirmitatis tue memorare. Sepe enim contingit ut qui in contemplatione levatur eo amplius tentatione fatigetur.
marg.| OCULIS  TUIS. spiritualibus. Huic simile: levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt ad messem. Et: qui habet aures audiendi audiat. Videtur autem edificatio civitatis auditur ordo cerimoniarum et sacerdotii et terre descriptio.
marg.| Ostendit nihil theoria et scientia dulcius unde: unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vite mee ut videam voluptatem Domini et addit: Domine dilexi decorem domus tue.
marg.| ADNUNCIA  OMNIA. GREGORIUS. Unde alibi: qui audit dicat veni
Numérotation du verset Ez. 40,5 
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
interl.| secundum humanitatem intus enim divinitas
et in manu viri
interl.| qui est scilicet
calamus mensure
interl.| non solus funiculus geometricus
sex cubitorum
interl.| in quibus activa vita
interl.| qui rectius grece palestes id est sexta pars cubiti
et palmo et mensus {t. 3: Erfurt, f. 220va ; facsim., p. 296a} est latitudinem edificii
interl.| etiam altitudinem et latitudo unius calami id est sex cubitorum et palmi
calamo uno
interl.| una mensura
altitudinem quoque calamo uno.
interl.| una mensura quia unaqueque anima quantum dilatatur in amore proximi tantum exaltatur in cognitione Dei
marg.| ET  ECCE  MURUS.  SYMACHUS et  SEPTUAGINTA. peribolus qui scilicet ex omni parte domum id est templum Domini circumdabat.
marg.| GREGORIUS. Murus ipse salvator unde: salvator ponetur in ea murus et ante murale prophete scilicet qui priusquam Dominus appareret in carne ad construendam fidem prophetando missi sunt.
marg.| FORINSECUS. Probat verus architectus vivos lapides qui apti fundamento qui medio muro qui locis superioribus qui inferioribus qui extra templum in circuitu periboli collocari.
marg.| INCIRCUITU  DOMUS  UNDIQUE. GREGORIUS. hominum scilicet et angelorum.
marg.| GREGORIUS. Hoc edificium iuxta littera accipi non potest quod prius dicitur mensurari calamo sex cubitorum et palmo post quatuordecim cubitis cuius porte frontes sexaginta cubitorum. Minus enim est quod continetur maius quod continet.
marg.| IN  MANU  VIRI scilicet in potestate Christi vel in opere fecit que docuit.
marg.| CALAMUS  MENSURE. GREGORIUS. scilicet scriptura sancta in qua omnem vite nostre actionem metimur.
marg.| CALAMUS. Qui significat notam esse conversationem nostram que in sex diebus in quibus factus est mundus et rationem operum singulorum ut scilicet aliud ad opera pertineat aliud ad mentem unde et latitudo equa est altitudini quorum latitudo ad opera altitudo ad animum qui ad alta festinat.
marg.| PALMO. Qui iam de septinario est sed cubitus non est. Activam enim opere perficimus de contemplativa vix parum aliquid attingimus etiam cum cor tendimus. {t. 3: Erfurt, f. 220va ; facsim., p. 296a} Unde: nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Et recte prius sex cubiti post palmus ponitur quia activa precedit contemplativa succedit.
marg.| ET  MENSUS  EST  LATITUDINEM. GREGORIUS. Omnipotens Deus qui nec in magnis tenditur nec in minimis angustatur sic de tota simul ecclesia loquitur ac si de una anima loquitur et econverso sicut in hoc loco: et mensus est latitudinem edificii.
marg.| LATITUDINEM  EDIFICII. GREGORIUS. caritatem scilicet proximi. Latitudo enim in equalitate est. Unde: latum mandatum tuum nimis. Et alibi: diligite inimicos vestros. Altitudo que in sublimitate tendit ad cogitationem respicit contemplatoris.
marg.| CALAMO  UNO. GREGORIUS. Quia antiqui patres qui redemptorem nostrum et prophetando et bene vivendo predicarunt tamquam sex cubitos in perfectione operis et palmum in inchoatione contemplationis habuerunt.
marg.| Sciendum omnia #proprie verba hebraica et nomina que in greca et latina translatione sunt posita nimia vetustate esse corrupta et scriptorum vitiorum depravata.
Numérotation du verset Ez. 40,6 
Et venit
interl.| in membris
interl.| vir scilicet cuius nomen oriens ut illuminet eos quos in prima parte vestibuli reperit vel in ipso introitu porte hec est porta Domini iusti intrabunt per eam
ad portam
interl.| scripturam fidem
que respiciebat viam orientalem
interl.| ego sum via veritas et vita
et ascendit
interl.| nobis proficientibus
per gradus eius
interl.| quia locus non erat equalis et ipsa edes in excelsioribus
interl.| porte
et mensus est limen
interl.| ut scias omnia patere notitie Dei limen in latitudine dicitur unius calami et de altitudine siletur et longitudine. Via enim est et introitus et per eam ad interiora pergendum
porte
interl.| id est sancte scripture
interl.| id est
calamo uno latitudinem id est limen unum
interl.| est enim et aliud
calamo uno in latitudine
marg.| ET  VENIT  AD  PORTAM. GREGORIUS. Ipse vir ipse porta. Ipse intrat per se dum membra intrant per ipsum et quisquis nobis ianuam aperit celi.
marg.| AD  PORTAM  QUE  RESPICIEBAT  VIAM. Noluit per alias intrare cum essent plurime
marg.| PER  GRADUS. Gradus merita virtutum. Nemo enim repente fit summus.
marg.| PER  GRADUS. Plures scilicet quorum siletur numerus ut ascensionis appareat difficultas et quotcumque gradus tibi proposueris scias minus esse ab eo quod dubium relinquitur.
marg.| PORTE. GREGORIUS. id est sancte scripture duo limina id est interius allegoria exterius littera. De exteriori id est littera pervenimus ad interius allegoriam scilicet utraque enim suo modo edificant.
marg.| LIMEN  UNUM. GREGORIUS. Porta a limine surgit ut porta sit. Limen itaque porte patres ex quibus Christus secundum carnem.
Numérotation du verset Ez. 40,7 
et thalamum
interl.| vel cubiculum
uno calamo in longum et uno calamo in latum
interl.| ut interiora scilicet cubiculorum plenam habeant mensuram calami id est sex cubita et palmum dum opus ratioque conveniunt
et inter thalamos quinque cubitos
interl.| superius thalamum posuit sed multi faciunt unum sicut multe ecclesie unam
marg.| ET  THALAMUM. corda eorum scilicet in quibus anima per amorem sponso invisibili iungitur.Uno calamo in longum etc.Quantum enim amat tantum proximum longanimitate tolerat si desinat tolerare desinit amare.
marg.| ET  INTER  THALAMOS  QUINQUE etc. GREGORIUS. Sunt enim in huiusmodi thalamis quidam qui adhuc subtilia non valent penetrare quinque adhuc sensibus depressi. Hi non thalami sed inter thalamos quia per eos qui Deum perfecte diligunt ad perfectum mentis ducuntur.
marg.| ET  INTER  THALAMOS. Que scilicet exterius sunt nondum enim Christi secreta penerarunt nec dicere possunt. Introduxit me rex in cubiculum suum. Unde alibi: omnis gloria filie regis intrinsecus. Sed discipulis cum Christo domi commorantibus alii qui mysteria eius audire non possunt foras ad se sermonem Dei exire cupiunt. Ideo quinque cubitorum in eis mensura ponitur ut ad quinque sensus omnia referre doceantur.
Numérotation du verset Ez. 40,8 
et limen
interl.| aliud
interl.| per limen portam quisque ingreditur. Sunt autem duo limina patres veteris et novi testamenti
porte
interl.| alterius
iuxta vestibulum
interl.| de quo prius
porte
interl.| Christi hanc portam intrat qui credit
intrinsecus
interl.| quia aliud extrinsecus
calamo uno
marg.| ET  LIMEN  PORTE  IUXTA  VESTIBULUM. GREGORIUS. Limen exterius patres veteris testamenti per quorum predicationem opera perversa punita sunt per limen interius doctores novi testamenti accipimus quorum predicatione ab illicitis cogitationibus animus cohercetur. Illi extrinsecus fuerunt quia Christum in carne non viderunt sed a sancta ecclesia divisi non fuerunt quia mente opere predicatione ista fidei sacramenta tenuerunt. Sicut enim nos in preterita passione Christi ita illi per fidem in eadem ventura sunt salvati. Illi ergo foris non extra mysterium sed extra tempus.
marg.| Quia in sacra scriptura et doctrina perfecte operationis et inicium invenitur superne contemplationis in porta predicator accipitur limen exterius est vita activa interius contemplativa per illam enim ambulatur in fide per hanc festinatur ad spem.
Numérotation du verset Ez. 40,9 
et
interl.| tertio
mensus est vestibulum porte
interl.| atria eterne beatitudinis
octo cubitorum
interl.| qua ad resurrectionis et dominice #dici pertinent sacramentum
et frontem eius
interl.| presentis vite meritum
duobus cubitis
interl.| dilectione Dei et proximi
interl.| propter utrunque testamentum vel litteram et spiritum vel mysterium forcipis qua in Isaia carbo de altari comprehenditur unde labia prophete purgantur
vestibulum
interl.| per quod venimus ad templum Dei
autem porte erat intrinsecus
interl.| non extrinsecus
marg.| VESTIBULUM  PORTE  OCTO  CUBITORUM. GREGORIUS. Interius vestibulum {t. 3: Erfurt, f. 220vb ; facsim., p. 296b} eterne vite latitudo que modo intra angustias vite presentis iam per spem mente conspicitur unde: intrate portas eius in confessione a eius in hymnis confitemini illi. Dum enim peccata nostra per lacrimas confitemur anguste vite portam ingredimur sed cum ad eternam vitam perducimur porte nostre atria intramus unde: intrate per angustam portam. Vestibulum ergo octo cubitis mensuratur. Ibi enim omnes recipiendi sunt qui ea que septem diebus volvuntur sic disponunt ut per hec attingant ad regnum celorum. Dum enim modo caute agimus ad diem iudicii que octava est intenti properamus. Unde: da partes septem nec non et octo. Ses quia nemo ad illam venit nisi qui dilectionem Dei et proximi devote tenuerit sequitur et frontem eius duobus cubitis. Sicut enim per vestibulum intrinsecus eterna requies sic per frontem porte necesse est qualitatem visibilis vite significari cuius mensura est dilectio Dei et proximi que est coccus bis tinctis.
marg.| VESTIBULUM non id quod supra unde additur: vestibulum autem porte erat intrinsecus.
Numérotation du verset Ez. 40,10 
porro thalami
interl.| cubicula qua post portam orientalem edificata in vestibulis respiciebant ad viam orientalem
interl.| corda ferventium in amorem Dei qui et in veteri et in Novo Testamento amoreTrinitatis accensi sunt
porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium
interl.| ad septentrionem scilicet et meridiem respicientes ad orientalem viam
et mensura una frontium
interl.| idem replicatur
ex utraque parte
interl.| veteris et novi testament
marg.| PORRO  THALAMI. Ne putaremus duos tantum esse thalamos ternos ex utraque parte posuit ut senarium demonstraret qui in evangelicis hydriis demonstratur in quibus aque in vinum mutate et quotidie iudaici latices vertuntur in vinum quod letificat cor hominis et fit dulcius cruore Christi.
marg.| GREGORIUS. Via orientalis inter tres hinc et tres in de thalamos Dei Filius qui inter veteres et novos patres in carne apparuit.
marg.| Vel tres thalami tres virtutes fides spes caritas sine quibus qui aliquid operari possunt salvari non possunt que eadem tam in novis doctoribus quam in veteribus fuerunt. Vel quia tres distinctiones patrum veterum fuerunt tresque in novorum. Patres enim fuerunt ante legem et in lege et postmodum prophete. In novo populo prius Hebreorum primicie crediderunt et subsecuta est plenitudo gentiu accedent in fine reliquie Iudeorum. In utroque etiam testamento tres ordines sunt predicatoru continentium coiugatorum unde idem propheta tres viros liberatos vidit Noe Daniel et Iob.
marg.| TRES  HINC  ET  TRES  INDE. Unde: in circuitu eius tabernaculum eius.
marg.| MENSURA  UNA  TRIUM. Fides eadem quamvis diversa merita et vite qualitas vel quamvis omnibus eadem dignitas non sit erit tamen omnibus una vita beatitudinis unde: in domo Patris mei mansiones multe sunt de quoque omnes unum denarium in vinea accipiunt quamvis diversis horis veniunt quia et si alium plus alium minus omnes tamen unum gaudium de conditoris sui visione letificat.
marg.| FRONTIUM. scilicet patrum veteris et novi testamenti qui per hoc quod bona eorum nobis innotescunt merito frontes dicuntur per hoc quod intus latet vestibulum unde: sicut cortex mali punici gene tue absque occultis tuis.
Numérotation du verset Ez. 40,11 
et mensus est latitudinem
interl.| sub lege
liminis porte {t. 3: Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 297a} decem cubitorum
interl.| qui numerus perfectus et decalogi et quatuor evangeliorum continet sacramenta qui ab uno incipiens ita ad quatuor pervenit ut denarium impleat.
et longitudinem
interl.| altitudinem scilicet
porte
interl.| sub gratia
tredecim cubitorum
interl.| eo enim mandata legis perficit quo Trinitatem esse omnipotentem Deum credit
marg.| ET  MENSUS  EST  LATITUDINEM. GREGORIUS. Prius uno calamo limen porte post decem cubitis mensus est latitudinem longitudinem tredecim quia sancti patres quos per sanctam scripturam ante legem fuisse cognoscimus unum quidem omnipotentem Deum sanctam scilicet Trinitatem esse noverunt sed eam aperte non predicaverunt qui vite munditiam servantes quasi in sex cubitis calami habuerunt perfectionem operis et sepe angelos videntes palmum contemplationis. Lege autem data populus Hebreorum mandata decalogi servavit.
marg.| ET  MENSUS  EST  LATITUDINEM  LIMINIS  PORTE  DECEM  CUBITORUM. Quia antiquus ille populus subtilitatem fidei ignorabat mandatis decalogi serviebat et longitudinem porte tredecim cubitorum quia per testamentum novum in corde fidelis populi super mandata decalogi cognitio Trinitatis crevit.
marg.| ET  MENSUS  EST  LATITUDINEM  LIMINIS  PORTE. GREGORIUS. Plus Moyses quam Abraham et prophete quam Moyses et apostoli quam prophete Dei scientia eruditi sunt.
marg.| LIMINIS  PORTE. Limen porte Christus qui dicit: ego sum ostium in quo sacratus numerus veteris et novi testamenti. Vel sancti per quos ingredimur ad notitiam Dei.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 297a} TREDECIM  CUBITORUM. R<ABANUS>. Tredecim cubiti post octonarium librorum Moysi continent sacramentum quod et in quinque panibus monstratur et in Samaritana que arguitur quod quinque viros habuerit et sextum quem se putabat habere non habebat. Octonarius tamen et quinarius uno cubito id est quarto decimo consummatur quia in Christo omnia recapitulantur unde: et cubitus unus finis utrinque.
Numérotation du verset Ez. 40,12 
et marginem
interl.| fidem que antecedit caritatem
ante thalamos cubiti unius
interl.| ne dividatur in errores et scismata
et cubitus unus
interl.| in unum cubitum extrema artabantur
interl.| dum vetus et Novum Testamentum una Christi mensura complectitur et latitudinem triginta cubitorum in arca Noe unus cubitus includit
finis
interl.| Christus in quo utrunque testamentum completur unde: finis legis Christus
utrimque
interl.| id est utrorumque
thalami autem sex cubitorum erant hinc
interl.| de Iudeis scilicet et gentibus
interl.| in Christum enim omnes electi in synagoga et in ecclesia crediderunt
et inde
interl.| ex utraque parte
marg.| ET  CUBITUS  UNUS  FINIS  UTRINQUE. Porte scilicet et liminis vel marginis et thalamorum quia cum maiestas Domini apparuerit fides finietur ut non sit caritas ut perfecte sit.
marg.| THALAMI  AUTEM  SEX  CUBITORUM. #R. Non habebant palmum nec rationem desuper additam que presentem conversationem ad futuram beatitudinem provocaret sed tantum sex cubita unde sequitur: et mensus est portam.
marg.| Thalami. Cogitationes fidelium in quibus caste anime suo conditori amore iunguntur. Sed superius thalamum uno calamo qui habet sex cubitos et palmum mensuratum dicit quia sunt qui Deum amantes solum modo bonis operibus exercentur quod in senario designatur et sunt qui palmum contemplationis possident.
Numérotation du verset Ez. 40,13 
et mensus est portam
interl.| scripturam
a tecto
interl.| quia adhuc fervor amoris in occult
interl.| vel pariete
thalami
interl.| caritatis
usque ad tectum eius
interl.| vel parietem
latitudinem
interl.| quia inter scientiam et caritatem testis est bona operatio que si defuerit certum est nec portam #sancti eloquii nec thalamum esse
interl.| quia scriptura partim operta est unde: extendens celum sicut pellem qui tegis aquis superiora eius altiora scilicet mutitudini angelorum
viginti et quinque cubitorum
interl.| tantum scilicet erat spacium inter hostium et hostium sive portam et portam
ostium
interl.| fidei
contra ostium
interl.| rei
marg.| A TECTO  THALAMI. GREGORIUS. Quia per occulta scripture humilitas nostra probatur per ea autem que de caritate nostra nos loquimur in conspectu Dei verius comprobamur.
marg.| LATITUDINEM  VIGINTIQUINQUE  CUBITORUM. GREGORIUS. Quinarius in se extensus vigintiquinque #facit et quinque sensus in se multiplicantur dum in quod per ipsos agitur in bono augmentatur.
marg.| VIGINTIQUINQUE. Qui numerus quamvis quadratus tamen refertur ad quinque sensus. Quinquies enim quinque fiunt vigintiquinque qui est inter tectum thalamorum et tectum et tamen utrimque e regione sui positum a summis partibus habet hostium contra hostium.
Numérotation du verset Ez. 40,14 
et fecit frontes
interl.| opera scilicet que videntur et perfecta sunt. Senarius enim perfectus est
per sexaginta cubitos
interl.| GREGORIUS. perfectio operum secundum decalogum exprimitur
et ad
interl.| iuxta
frontem atrium
interl.| latitendo operum ex caritate unde: latum mandatum tuum nimis
interl.| celi
undique
interl.| ut ubique caritas
per circuitum
marg.| ET  FECIT  FRONTES  PER  SEXAGINTA. Id est per hoc ostenditur in introitu porte statimque ingredientibus murum sexaginta occurrere cubita cum variis ornamentis que referuntur ad conditionem mundi ut ex creaturis creator intelligatur. Et omnia ordine et ratione currentia ostendant mundi varietatem qui apud grecos cosmos ab ornatu nomen accepit et sex diebus factus est ut per singulos dies decades singule supputentur quem perfectum numerum supra diximus. Post hoc ingredientibus nobis atrium interius occurrunt ante ipsum vestibulum porte interioris thalami cum fenestris obliquis qui quinquaginta cubitorum tenent spacium qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii ogdoadis prima incipit dies que est resurrectionis et introducit nos ad vicinam templi. Cum enim omnia fecerimus agentes prioris erroris penitentiam tunc vicini et proximi efficimur Deo ut in exteriori atrio notitiam creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia et in interiori verus iubelius in quo omnia nobis debita dimittuntur veram nos instruat theologiam et introducat ad sancta sanctorum. Notandum quoque quod interius atrium plures habeat fenestras non directas et equales sed obliquas et angustas exterius et se intrinsecus dilatantes ut per parva quedam foramina possimus ad interiora penetrare et ad clarissimi luminis quod versatur in templo plenitudinem pervenire.
marg.| Et fecit frontes etc. Puto inter murum templi extrinsecus per #circumitum et ipsam edem in atrio id est in medio quedam fuisse in ornamentum posita que Symachus vocat circumstantias id est stantia quedam de solo in sublime erecta.
Numérotation du verset Ez. 40,15 
et ante faciem
interl.| locus interior ante portam describitur
porte
interl.| interioris scilicet
que pertingebat usque ad faciem vestibuli
interl.| id est quod respiciebat portam interiorem
porte interioris quinquaginta cubitos
interl.| spacii
interl.| quinquaginta cubitorum scilicet
marg.| ATRIUM  PORTE etc.  ET  ANTE  FACIEM etc. GREGORIUS. Per portam fides. Per atrium caritas. Per locum qui ad faciem vestibuli porte interioris propinquat spes signatur {t. 3: Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 297b} sine quibus quiquis iam ratione uti potest celeste edificium ingredi non potest.
marg.| QUINQUAGINTA  CUBITOS. GREGORIUS. Per quinquaginta requies eterna significatur habet enim septenarius perfectionem suam qui in eo dierum numerus completur. Et per legem sabbatum in requiem datur. Qui per se multiplicatus in undequinquaginta surgit cui si monas additur ad quinquagenarium pervenitur quia omnis nostra perfectio in illius unius visione erit in cuius visione salutis et gaudii perfectio erit. Hunc et iubileus id est quinquagesimus annus in requiem datus quia quisquis ad gaudia eterna pervenerit laborem et gemitum ulterius non habebit.
Numérotation du verset Ez. 40,16 
et
interl.| ibi
fenestras obliquas
interl.| Septuaginta: absconditas
in thalamis
interl.| singulis scilicet cubiculis
interl.| ubi sponsus delectatur
et in frontibus eorum
interl.| in maioribus
interl.| porticibus que ante cubicula
que erant intra portam undique per circuitum
interl.| GREGORIUS. quia qui cor intus habet lumen contemplationis videt
similiter autem erant
interl.| GREGORIUS. summis enim et minimis gratia contemplationis datur quam sepe habet etiam coiugatus
et in vestibulis fenestre
interl.| que in imo id est in minoribus
per gyrum intrinsecus
interl.| animus enim circumit ut inveniat que querit
et ante frontes
interl.| porticuum scilicet
pictura
interl.| vel celatura
palmarum
interl.| victorie
interl.| quia in mundo non est res sed umbra
marg.| FENESTRAS  OBLIQUAS. GREGORIUS. Quarum pars exterior angusta est interior lata quamvis enim sancti aliquid tenuiter de vero lumine videant in se tamen dilatantur.
marg.| Fenestre oblique sine coziche ideo a sagittis vocabubum perceperunt quod instar sagittarum angustum in edes lumen immittatur et intrinsecus dilatatur omnia autem per circumitum plena erant huiusmodi fenestris.
marg.| Fenestre oblique per quas lumen intrare potest fur non potest.
marg.| ET  IN  FRONTIBUS. GREGORIUS. Frontes summos viros qui aliis videndi proponuntur.
marg.| ET  ANTE  FRONTES  PICTURA  PALMARUM. Post sexaginta et quinquaginta cubita et thalamos et porticus et frontes porticuum et fenetras plurimas per circumitum palmarum nobis pictura monstratur ut de mundo victoriam possidentes digni efficiamur palmas videre virtutum.
Numérotation du verset Ez. 40,17 
et
interl.| post hec
eduxit me ad atrium exterius
interl.| vir prefatus
et ecce gazophylacia
interl.| GREGORIUS. de quibus thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis
interl.| Septuaginta: thalami Aquila cellaria Symachus exedre que habitationi levitarum atque sacerdotum fuerant preparata
et pavimentum stratum
interl.| humilitas auditorum
lapide
interl.| fortitudine fidei
in atrio
interl.| latitudine caritatis qua invicem subiecti sunt sibi
per circuitum
interl.| gazophilaciorum
triginta
interl.| ubi denarius ter ducitur ut vita et lingua doctoris in Trinitate solidetur
gazophylacia in {t. 3: Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 298a} circuitu pavimenti
interl.| ut doctores sibi subiectos custodiant et ab eis ad meliora accendantur. Sunt enim gazophilacia in circumitu pavimenti et econverso
marg.| GAZOPHILACIA. GREGORIUS. Doctorum corda sapientie et scientie divitiis plena. Ductus autem propheta ad atrium externus gazophilacium foris vidit quia alia est contemplatio que quantum videt dicere non valet. Alia vero scientia atque doctrina que tantum videt quantum per linguam exprimere potest. Philaxe grece servare. Gaza persice divitie.
marg.| Gazophilacia que divitiis spiritualibus plena. (de quibus dicitur: redemptio anime viri proprie divitie. Et apostolus gratulatur quod discipuli sui pleni sunt omni verbo et omni scientia. Gaza persica lingua divitie vel thalami que grece pastophoria) ostendunt sponso cubicula preparata que sunt triginti ut perfectam etatem habitantium demonstrent.
marg.| ET  PAVIMENTUM  STRATUM  LAPIDE. Sive intercolunnia ut ostendatur atrium habere ante #fores ordinem colunnarum et pavimentum in fronte portarum sive porticus post tergum portarum in quibus porticibus puto colunnas ordine fuisse dispositas ut ante gazophilacium essent porticus et in frontibus porticum colunne porticus sustentantes.
marg.| Pavimentum stratum etc. Ne luto scilicet et terra et pulvere peccatorum habitantium polluantur vestigia sed super vivos incedant lapides quibus edificatur templum Dei. Sive intercolunnia erant ante fores thalamorum que impositum desuper edificium sustentarent. De quibus: dextras dederunt michi et Barnabe Petrus et Ioannes qui videbantur esse colunne. Et alibi: colunna et firmamentum veritatis. Ioannes in Apocalypsi: qui vicerit faciam illum colunnam in templo Dei mei.
marg.| TRIGINTA. GREGORIUS. Denarius numerus pro perfectione accipitur quia in decem preceptis legis custodia continetur activa etenim vita et contemplativa in decalogo coniuncta est in quo et amor Dei et proximi servari iussus est que ut {t. 3: Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 298a} doctor habeat in sancte Trinitatis fide proficiat.
Numérotation du verset Ez. 40,18 
et pavimentum
interl.| vel porticus post tergum portarum que habitatores thalamorum ab imbribus defendebant
in fronte
interl.| in ascensione porticus
portarum
interl.| doctorum
secundum longitudinem
interl.| longanimitatem
interl.| quia ipsam spem et fidem quam habent doctores debent habere et auditores
portarum erat inferius
interl.| quia subiectorum merita doctoribus non equantur
marg.| INFERIUS  ERAT. Semper enim que inferiora sunt in altioribus collocantur ut scilicet ad mystica atque secreta et divitiis spiritualibus plena ascensu et gradibus pervenire possimus. Plenusque numerus atque perfectus in decem decadarum numero est qui et sementem Isaac centena fruge multiplicat. Sed quia in terra erat et adhuc dicere poterat: advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei ordeum sevisse et centesimam frugem messuisse narratur. Nec dum enim granum tritici mortuum erat in terra quod multas fruges faceret et famem iudaici populi audiendi scilicet verbum Dei saturaret pane qui de celo descendit.
Numérotation du verset Ez. 40,19 
et
interl.| per magistros ecclesie
mensus est latitudinem
interl.| caritatis amplitudinem quam proximis ostenderunt per operationem
a facie porte
interl.| fidei scilicet que nobis ad huc in terra positis aperit cognitionem Dei
inferioris
interl.| active vite
usque ad frontem atrii
interl.| signa quibus ostendit quantum intus videat
interioris
interl.| contemplationis
extrinsecus
interl.| quia a fructibus exterioribus cognoscitur
centum cubitos
interl.| decies decem centum fiunt unde per centum magna perfectio signatur unde centuplum accipiet id est perfectionem ut nihil in mundo velit
ad orientem et ad aquilonem
`hoc in sequenti capitulo patebit
marg.| #TRIGINTA  GAZOPHILACIA # CENTUM  CUBITOS  AD  ORIENTEM. Huic vaticinio illud evangelicum convenit. Semen cecidit in teram bonam et attulit fructum aliud tricesimum aliud sexagesimum aliud centesimum. Hic enim et tricesimum et sexagesimum et centesimum ponuntur ut in his quasi gradibus ad perfectam scientiam perveniamus. Ita duntaxat ut ad interiorem edem nos quinquegenarius perducat qui finito septenario hebdomadarum sabbato in diem resurrectionis evadit.
marg.| MENSUS  EST  LATITUDINEM A  FACIE  PORTE  INFERIORIS etc. Quia redemptor noster quotidie in mensura perfectionis metitur vitam fidelium vel in spem boni operis per fidem vel in sanctis desideriis per contemplationem.
marg.| AD  ORIENTEM. Propter Iudeos de quibus ortus sol iustitie.
marg.| AD  AQUILONEM. Propter gentes perfidie frigore torpentes in quibus regnabat ille qui dixit: ponem sedem meam ad aquilonem. Vel per orientem iusti signantur qui sicut in luce fidei nati sunt in innocentia perstiterunt. Per aquilonem vero peccatores qui in mentis frigora dilapsi sub peccati sui umbra torpuerunt. Sed hi quoque per penitentiam ad perfectionem veniunt.
Numérotation du verset Ez. 40,20 
portam
interl.| predicatorem scilicet
interl.| Septuaginta: et introduxit me ad aquilonem et ecce porta respiciens atrium exterius
quoque que respiciebat
interl.| cognoscendo annunciando
viam
interl.| vitam
aquilonis
interl.| peccatoris
atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
marg.| PORTAM  QUOQUE  QUE  RESPICIEBAT  VIAM etc. #I. In quo considerandum est quid primum introducatur per portam aquilonis. Secundo per portam austri. Tertio per portam orientalem. Ab aquilone enim exardescunt mala super habitantes terram. Qui enim habitator terre est non advena et peregrinus patet iaculis eius qui ab aquilone venit cuius ignita iacula scuto fidei extinguuntur et ad aquilonem exterius atrium nominatur ad meridiem vero interius. Dicit enim: et introduxit me ad atrium interius ad portam australem quod et in orientali atrio scriptum similiter invenitur. Primus enim ad virtutem ingressus est aquilonem calcare pedibus et per #quinquaginta et vigintiquinque ad summitatem centenarii pervenire deinde introduci ad australem plagam et aquilonis frigus expellere tunc ad perfectam pervenire virtutem id est ad portam orientalem in qua oritur sol iustitie per quam solus ingreditur pontifex. Notandum autem quod cum quatuor plage sint de occidentali porta tacetur de qua: iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi ut soli preparantes iter Domino secundum illud: Parate viam Domini rectas fecite semitas Dei nostri possimus audire quod in fine psalmi dicitur. Qui ascendit super celum celi ad orientem.
marg.| ATRII  EXTERIORIS. GREGORIUS. Vite presentis in qua omne quod corporaliter videtur tam in longitudine quam in latitudine menseratur quia cum ad fidem peccator ducitur necesse est ut eius doctor consideret quantum in longitudine spei et latitudine caritatis eius admonitione proficiat. Hec predicatoris sunt quia per eum in subiectis sunt.
Numérotation du verset Ez. 40,21 
et thalamos eius tres hinc et tres inde
interl.| quia tam littera quam spiritus tam historia quam tropologia ad Trinitatis sacramenta pertinent
interl.| visibilia opera
et vestibulum eius
interl.| fidem que potius1 insinuatur per quam ad opera venitur
1 potius] coniec., ptius Rusch (Erfurt)
secundum mensuram porte
interl.| orientalis scilicet
prioris
interl.| merito non ordine
quinquaginta cubitorum
interl.| ut supra
interl.| in quibus post septem hebdomadas eterna requies signatur tenditur enim per diem resurrectionis ad regna celorum in quibus vera requies
longitudinem eius et latitudinem
interl.| proximi caritatem
interl.| cuncta enim bona que corporaliter fiunt per quinque sensus exhibentur
viginti quinque cubitorum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 221vb ; facsim., p. 298b} ET  THALAMOS  EIUS. GREGORIUS. Porte scilicet tres hic et tres inde id est sanctas auditorum animas Dei sponsas per admonitionem predicatoris proficientes in fide Trinitatis audita predicatione veteris et novi testamenti.
marg.| QUINQUAGINTA  CUBITORUM  LONGITUDINEM  EIUS. Quia ad eternam requiem pervenire non potest nisi qui ad eam modo spem suam tendere longanimiter potest.
marg.| ET  LATITUDINEM  VIGINTIQUINQUE  CUBITORUM. Quinarius numerus per seipsum dictus ad vicesimumquintum pervenit quia bona opera cum agi ceperint per fervorem animam ad augmentum excitant et per semetipsa multiplicantur unde et latitudinem in mente faciunt ut non sint angusta per temporem sed expassa per caritatem.
marg.| VIGINTIQUINQUE  CUBITORUM. Qui ad quinque sensus referuntur #per quinque ordines quadranguli quorum alterum longitudini coaptatur alterum latitudini. In longitudine requies et dilectio sacratioris scientie. In latitudine #pntium que ad sensus pertinet ratio demonstratur.
Numérotation du verset Ez. 40,22 
fenestre
interl.| contemplationis
autem eius
interl.| GREGORIUS. omnia ut supra
marg.| FENESTRE  AUTEM  EIUS. GREGORIUS. Habet porta que est ad aquilonem fenestras et vestibulum et sculpturas quia cum peccator ad vitam reducitur sepe contemplationis lumen accipit et de memoria iniquitatis sue gratiam humilitatis et efficaciam bone operationis ut omne quod fieri percipetur in vita eius sculptum videatur.
et vestibulum
interl.| humilitatis
et scalpture
interl.| Septuaginta: palme
interl.| boni operis
interl.| erant
marg.| ET  VESTIBULUM. Quia quicumque in introitu virtutum positus tres et tres thalamos fuerit ingressus frontemque et vestibulum mensure porte prioris agnoverit ad ea quoque perveniet illaque conspiciet que in porta orientali plenissime suscepturus est.
marg.| ET  VESTIBULUM  ANTE  EAM. GREGORIUS.   Vestibulum ante gradus est quia qui prius credit postea virtutum gradibus ad porte aditum ascendit. Per fidem venit Cornelius ad operationem sed per opera solidatus est in fide.
secundum mensuram
interl.| quia sicut iustos sic et penitentes post peccatum recipit unde: cinerem tamquam panem manducabam
porte
interl.| erat scilicet
que respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus
interl.| id est per septiformem Spiritum a timore enim qui est initium sapientie ad pietatem scandimus deinde ad cetera Isaias autem quia de celestibus loquebatur descendendo posuit spiritus sapientie et intellectus etc.
marg.| SEPTEM  GRADUUM. Quia per septem gradus hebdomadis et olle que a facie aquilonis accenditur et cerimonias Iudeorum quibus dedit Deus precepta non bona et iustificationes in quibus non vivant scandimus ad altiora et ad vestibulum porte.
eius
interl.| porte scilicet per quam aditus vite aperitur
et vestibulum ante eam
interl.| portam
marg.| GREGORIUS. Et vestibulum ante eam . Quia nisi quis prius humilitatem habuerit ad hos gradus spiritualium donorum non ascendit. Unde: super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum ? Et: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum etc. Et alibi: qui emittit fontes in convallibus.
marg.| GREGORIUS. Et vestibulum ante eam . Fides scilicet per fidem enim venitur ad opera. Cornelius quoque per fidem venit ad opera Deum enim unum credebat sed Filium eius nesciebat incarnatum. Per fidem placuerunt Deo eius opera. Sine fide enim impossibile est placere Deo.
Numérotation du verset Ez. 40,23 
et porta atrii
interl.| aditus eterne beatitudinis
interioris
interl.| vel interius
contra portam
interl.| per directum
aquilonis et orientalem
interl.| quia recipit peccatores et iustos
interl.| inchoationis
interl.| exteriori scilicet aquilonis
usque ad portam
interl.| interiorem eiusdem aquilonis
interl.| Gregorius: perfectionis et consummationis ingressum ad quam curritur per viam perfectionis que per centum significatur
centum
interl.| ut his quasi gradibus recedentes a porta exteriori ad interiore perveniamus
cubitos
interl.| ut supra
marg.| ET  PORTA  ATRII  INTERIORIS. Non solum una porta est aquilonis que supra porta appellatur exterior sed altera que habet similitudinem porte orientalis ut manifestius dixere Septuaginta. Et porta atrii interior respiciens portam aquilonis sicut erat porta que respiciebat ad orientem.
marg.| GREGORIUS. Porta atrii interioris posita contra portam orientis et aquilonis dicitur quod de australi non dicitur. Quia per orientem inchoantes per aquilonem lapsos accipimus. Dignum igitur fuit ut inchoantibus et lapsis atrii interioris intrandi fortitudo daretur. De his autem qui fervore spiritus in virtutibus permanent nemo dubitat certum est enim quod eis introitus celi pateat.
marg.| ET  MENSUS  EST A  PORTA  USQUE  AD  PORTAM etc. GREGORIUS. Ideo a porta usque ad portam centum sunt cubiti ut quasi eundi quedam mora sit ipsa dilatio vivendi per quam quotidie virtutibus crescitur ut ad interiorem aditu perfectius veniatur.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 299a} GREGORIUS. Et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos . Mensuratur atrium interius quod a portis exterioribus usque ad portam interiorem tenditur centum cubitis ut qui intrare amando cepit latitudinem perfectionis habeat in mente et per atrium perfectionis currat quousque ad gaudia secreta perveniat.
Numérotation du verset Ez. 40,24 
et duxit me ad viam australem et ecce porta que respiciebat ad austrum et mensus
interl.| simili mensura
est frontem eius
interl.| hec in porta orientis et aquilonis superius exposita sunt
et vestibulum eius iuxta mensuras superiores
marg.| ET  EDUXIT  ME  AD  VIAM. Per singulos introitus Ezechiel (quem confortavit Deus hoc enim nomen eius interpretatur) ducitur et de porta aquilonis transit ad portam australem.
marg.| GREGORIUS. Notandum quia in spirituali edificio aditus est ad orientem et ad aquilonem et ad austrum. Patet via ad orientem ut qui sacramenta fidei bene inchoarunt et nulla profunditate mersi sunt ad gaudia eterna perveniant. Porta patet ad aquilonem ut post inchoationem caloris et luminis qui in peccatorum frigora et obscuritatem lapsi sunt per penitentiam ad veniam redeant et que sit interne retributionis vera letitia cognoscant. Patet via ad meridiem ut qui sancto desiderio in virtutibus fervent spirituali intellectu quotidie interni gaudii mysteria penetrent.
marg.| GREGORIUS. Cum sit quatuor mundi plage tres tantum porte ponuntur in exteriori edificio quod spirituale est sancta scilicet ecclesia quibus pervenit ad gaudia eterna fides spes caritas. In oriente est fides per quam lux vera nascitur in mente. Ad aquilonem spes quia peccator si de Dei misericordia desperat omnino perit unde necesse est ut qui per suam iniquitatem extinctus est per spem misericordie reviviscat. Ad meridiem caritas quia igne amoris ardet. In meridiana et enim porta sol in altum ducitur quia per caritatem lumen fidei in Dei et proximi dilectione sublevatur his tribus portis ad interius atrium id est ad gaudia secreta pervenitur.
Numérotation du verset Ez. 40,25 
et fenestras eius
interl.| cuncta scilicet erant plena luminis ad partes referatu
et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum
marg.| ET  FENESTRAS  EIUS. Per quas scilicet ad animam videntis lumen ingreditur presertim si longitudo vite eius quinquagenarii anni id est iubilei mysterio fuerit protelata et ad divinioris sensus latitudinem potuerit pervenire. In qua latitudine et plateis agit sapientia confidenter et sublimi voce clamitat et septem gradibus ingreditur ut perveniat ad vestibulum et per palmas propositi sui atque conatus victoriam teneat sempiternam.
Numérotation du verset Ez. 40,26 
et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celate palme erant una hinc
interl.| a dextris ne extollatur in prosperis quod fit per timorem
et altera inde in fronte eius
interl.| a sinistris ne frangatur in adversis quod fit per spem
marg.| ET  CELATE  PALME. GREGORIUS. Superius dixit: pictura palmarum quod est ostensio signorum nunc celate palme dicuntur in quo bonorum operum demonstratio signatur. Unde: videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum etc. Qui in vita sua impressa esse sancta opera demonstrant palmas in fronte celatas portant quia quanta illos in posterum victoria sequatur in operibus demonstrant. Vel in orientis porta pictura est in porta aquilonis et austri celatura quia signum victorie quod inchoantibus ostenditur in revertentibus atque ferventibus solidius et robustius tenetur.
marg.| Et celate palme etc. De quibus in septentrionalis plage porta dictum est hoc tantum admonuisse sufficiant quod ea que dicuntur ibi iuxta litteram in meridiana spiritualiter intelligimus eisdem enim lineis et historia currit et tropologia. Sed illa humilior ista sublimior. illa heret terre ista ad celestia subvolat.
Numérotation du verset Ez. 40,27 
et porta atrii interioris in via australi
interl.| ne putemus unum tantum atrium esse
et mensus est
interl.| ut post hebdomadis et instumenti veteris sacramentum ad terram bonam et evangelii gratiam perveniret
a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,28 
et introduxit me
interl.| non solum secundum atrium in porta australi est
in atrium interius
interl.| tertium scilicet
ad portam
interl.| Iudeam
australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
interl.| hec omnia superius dicta et exposita sunt
marg.| ET  INTRODUXIT  ME etc. GREGORIUS. ea in tribus portis interioribus replicantur que secundo iam vel tertio de exterioribus dicta sunt.
marg.| GREGORIUS. Hic rursum tres porte describuntur per quas sicut superius predicatores {t. 3: Erfurt, f. 222rb ; facsim., p. 299b} accipimus. Una autem ecclesia est in predicatoribus veteris et novi testamenti. Porte superius septem hic octo gradus habent quia Sancti Spiritus septiformem gratiam concorditur predicant et retributionis eterne gaudia nunciant. Unde: da partes septem necnon et octo. Exteriores porte antiqui patres qui per precepta legis opera populi magis quam corda custodiebant. Interiores predicatores ecclesie qui spiritualibus monitis auditorum corda custodiunt. Ille porte septem graduum iste octo quia in veneratione legis dies septimus et in Novo Testamento octavus in sacramento est qui tertius a passione octavus a conditione qui septimum sequitur. Si vero portarum nomine solos accipimus apostolos qui primi ecclesie predicatores qui fidem spem et caritatem nos summopere tenere docuerunt. Ipsis in his virtutibus porte sutn qui nos per easdem virtutes ad interiorem intellectum sapientie eterne perducunt. Ipsi exteriores porte ipsi est interiores inchoantibus enim exteriora perfectis mystica loquuntur. Unde: lac vobis potum dedi non escam. Et alibi: sapientiam loquimur inter perfectos. Et: non potui vobis loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus. Ipsi nos in primo aditu fidei spei et caritatis instituunt. Ipsi proficientibus celestis regni mysteria predicant et per subtiliorem sensum nos ad interiora perducunt unde: prius septem gradus earum post modum octo dicuntur.
marg.| IN  ATRIUM. Singula atria habent mensuras et ordines suos et in eisdem mensuris diversa gratia est dum easdem res aliter in principio aliter in provectu aliter in fine agnoscimus.
marg.| AD  PORTAM  AUSTRALEM. GREGORIUS. In prima descriptione orientalis porta est ante portam aquilonis at austri. In secunda inter portam austri et aquilonis quia Christus ex divinitate antecessit omnia et humanitate #venit inter omnia qui decedentis Iudee finis factus est et subsequentis gentilatis initium superius portam aquilonis porte australi preposuit quia gentilitas ante synagogam fuit #heb enim a quo hebrei gentilis fuit.
Numérotation du verset Ez. 40,29 
thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,30 
et vestibulum per gyrum
interl.| hoc nondum dictum est
longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
interl.| quia per vitam simplicem que quinque sensibus ducitur circa amorem proximi dilatantur
marg.| ET  VESTIBULUM  PER  GYRUM  LONGITUDINE  VIGINTI  QUINQUE  CUBITORUM etc. Si enim octo triplicamus viginti quatuor facimus cui unus additur ut viginti quinque impleatur. Auditores enim boni qui vestibula sunt portarum eterne spei longanimitatem tenent et octavum diem in Trinitatis fide que unus Deus est. Octo itaque per tria ducuntur sed unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula quia talium humilia sunt corda. Habent longitudinem quia in spe longanimiter perseverant. Viginti quinque cubitis longitudo mensuratur quia in resurrectione carnis in octava per Trinitatem credunt et eandem unum Deum. Potest per vestibulum quod est interius perfectorum fides accipi. Per illud vero quod respicit exterius fides inchoantium. Vel per vestibulum interius precepta altiora per id quod exterius respicit minima. Per vestibulum enim itur ad gradus et portam et per precepta ad virtutes et aditum gratie celestis.
marg.| LONGITUDINE  VIGINTI  QUINQUE  CUBITORUM. Ut prioris atrii latitudinem id est viginti quinque cubitos exterioris atrii possideant longitudo et latitudo quinque cubitos teneat quas mensuras id est viginti quinque et quinque ad quinque sensus referimus quos si ad altiora conscendimus duplicamus quinquies et de carnalibus faciamus spirituales. Unde: levate oculos vestros et videte quoniam messes albe sunt. Et: qui habent aures audiendi audiat. Et: gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Et: Christi bonus odor sumus Deo et: manus notre contrectaverunt de Verbo vite. Et ad extremum nequaquam ut de septentrionali plaga septem tantum gradus efficiunt sed post septenarium octonarius adest numerus ut de synagoga ad ecclesiam de Veteri Testamento ad novum de terrenis ad celestia transeamus.
Numérotation du verset Ez. 40,31 
et vestibulum eius ad atrium exterius
interl.| intro sunt par amorem. Sed quia quidam adhuc secundum sensus corporeos vivunt foris per simplicitatem respiciunt
et palmas eius
interl.| hoc supra expositum est
in fronte et octo gradus erant
interl.| hoc quoque restat dicendum
quibus ascendebatur per eam
Numérotation du verset Ez. 40,32 
et introduxit {t. 3: Erfurt, f. 222rb ; facsim., p. 299b} me in atrium interius per viam orientalem
interl.| quod de orientali porta hic dicitur de australi supra dictum est
et mensus est portam
interl.| Dominum
secundum mensuras superiores
marg.| ET  INTRODUXIT  ME etc. HIERONYMUS. De septentrionali plaga ad cuius atrium {t. 3: Erfurt, f. 222va ; facsim., p. 300a} septem tantum gradibus ascenditur transit ad australem portam et ad atrium eiusdem porte. Ad quod non solum septem sed octo gradibus ascenditur scilicet ut per vetera transeamus ad nova id est per patriarchas et prophetas veniamus ad apostolos ut in altero hebdoada in altero ogdoada sit. Nunc autem venit ad summum et introduxit prophetam per viam porte interioris sive per atrium ad quod itur per viam orientalem. Via iuxta Septuaginta in hoc tantum habetur loco in septentrionali et australi plaga omnino tacetur ut intelligamus in orientali tantum plaga viam illam esse que dicit: ego sum via veritas et vita per ipsum enim venimus ad Patrem de quo:beati immaculati in via qui scilicet nihil sinistrum de Christo sapiunt sed fides eorum pura nulla est heresi polluta.
Numérotation du verset Ez. 40,33 
thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudinem2 quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
2 longitudinem] longitudine Weber
Numérotation du verset Ez. 40,34 
et vestibulum eius id est atrii exterioris et palme celate in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
marg.| ET  VESTIBULUM  EIUS  ID  EST  ATRII  EXTERIORIS. HIERONYMUS. Ut orientali lumine omnia videantur inclusa secundum illud: nec est qui se abscondat a calore eius. Si autem exterius et interius accipimus atrium sic intelligimus quod Deus et circumfusus et infusus sit. Unde: qui tenet celos palmo et terram pugillo. Et: celum mihi sedes est terra autem scabellum pedum meorum ut scilicet intra omnia esse credatur. Unde: totamque infusa per artus mens agitat molem etc. Cum autem transierimus par arma iustitie a dextris et a sinistris per gloriam et ignominiam per bonam et malam famam per laudes et vituperationes et victoriam de isto seculo ceperimus tunc palme nobis dantur ex utroque latere quos nec gaudia mutavere nec meror nec prospera nec adversa fregere. Et non per septem gradus sicut in plaga aquilonis nec per septem et octo sicut in meridie sed per octo tantum gradus ad summa ascendimus quia sufficit nobis octonarii sacramentum id est evangelium ut dicamus: et si novimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus eum secundum carnem sed secundum spiritum.
Numérotation du verset Ez. 40,35 
et introduxit me
interl.| rursum sed non ut supra ad atrium exterius sed interius unde in sequentibus vestibulum respiciebat ad atrium exterius in quo profectus ingredientis ostenditur dum in singulis locis nomina mensureque sunt proprie et fenestre per circumitum lumine scientie universa plena monstrantes
ad portam que respiciebat ad aquilonem
interl.| gentes
et mensus est secundum mensuras superiores
marg.| ET  INTRODUXIT  ME  AD  PORTAM  QUE  RESPICIEBAT  AD  AQUILONEM etc. GREGORIUS. Que de porta australi et orientali superius dicuntur eisdem verbis de porta aquilonis hic replicantur.
Numérotation du verset Ez. 40,36 
thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum
interl.| in quibus sacramenta remissionis
et latitudine viginti quinque cubitorum
interl.| in quibus divini sensus
marg.| VESTIBULUM  EIUS. Vestibulum porte predicationis verba que prius humiliter accipimus ut ad sacri eloquii intelligentiam veniamus. Sit ergo nobis porta interior Novum Testamentum vetus exterior quia hoc spiritualem intelligentiam aperit illud rudibus sacri eloquii historiam custodit. Habet autem porta interior duo latera dilectionem Dei et proximi.
marg.| GREGORIUS. Quid exteriori atrio quid thalamo quid frontibus quid vestibulo quid fenestris quid longitudine quid latitudine quid palmarum celatura signetur supra dictum est.
marg.| Quid sumus de mysticis sensibus Ezechielis prophete locuturi qui ipsa verba historie eius vix capimus.
Numérotation du verset Ez. 40,37 
vestibulum eius respiciebat3
3 respiciebat] om. Weber
interl.| ut per hoc scilicet in vestibulo atrii interioris posit exteriora videamus et preteritorum et presentium notitiam contemplantes per quam veniamus ad duplices palmas atque victorias et octo graduum mysteria cognoscamus et introgressi gazophilacia in quibus templi divitie continentur et #orcnes nostre ab omni sorde peccati lavantur.
{t. 3: Erfurt, f. 222vb ; facsim., p. 300b} in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
marg.| IN  OCTO  GRADIBUS. GREGORIUS. Septem gradus habent porte spiritualis edificii quia timorem pietatem scientiam fortitudinem consilium intellectum et sapientiam auditoribus suis predicant. Sed cum iam omnia dimitti precipiunt et ad contemplationem celestis patrie intendi et in eius mysteriis delectari gradum octavum addunt et ad interiora traiiciunt unde ei qui legis precepta servasse a iuventute dicebat adiunctum est adhuc: unum tibi deest. Si vis perfectus esse vade venda omnia etc. Per octonarium quoque dies eterni iudicii carnis resurrectio signatur unde psalmus qui pro octava inscribitur a pavore iudicii inchoatur. Domine ne in furore tuo arguas me etc. In quo omne hoc tempus finitur quod septem diebus volvitur et qui post septem dies sequitur iure octavus dicitur in quo et caro nostra resurget ex pulvere unde per legem quoque octava die circumcisio fit nam per membrum quod circumciditur mortalis generatur propagatio decedentium et succendentium numerus augetur quod post resurrectionem non erit quia neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in celo octavo autem die preputium preciditur quia ibi iam locum carnis propagatio non habet ubi resurgens caro perseverantiam eternitatis habet.
Numérotation du verset Ez. 40,38 
et per singula gazophylacia
interl.| doctorum corda que divitias scientie servant
ostium in frontibus portarum ibi
interl.| in hostio scilicet quod est in fronte portarum Amoniti verbis et operibus patrum
lavabunt
interl.| lacrimis compunctionis
holocaustum
interl.| seipsos quos Domino consecrarunt sed tamen quia in multis offendunt lacrimis lavant ut holocaustum pingue fiat et medullatum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 222vb ; facsim., p. 300b} IN  FRONTIBUS  PORTARUM. GREGORIUS. Verbis et operibus predicatorum quibus eos foris agnoscimus qualiter apud se vivant. Est autem hostium per singula gazophilacia in frontibus portarum qui unusquisque doctorum in corde auditoris intellectum aperit in dictis et operibus patrum alioquin in frontibus portarum hostium non habet et spiritualis edificii gazophilacium dici non debet.
Numérotation du verset Ez. 40,39 
et in vestibulo
interl.| populo scilicet
porte
interl.| id est predicatoris qui porta interior
due mense
interl.| dum populous humili mente verba predicationis suscipit in eo mense a sacrificium ex virtutibus construuntur
hinc et due mense inde ut immoletur super eas holocaustum
interl.| quod totum sacer ignis absumat
interl.| cum totus homo Deo vovetur et omnia terrena dimittit
et pro peccato
interl.| quod scienter commisimus
interl.| quod est malefacere
interl.| in opere
et pro delicto
interl.| ignoranter
interl.| cogitatione
marg.| ET  IN  VESTIBULO  PORTE  DUE  MENSE  HINC. GREGORIUS. Dum quaterne mense per latera describuntur et summa conclusionis dicitur. Octo mense erant super quas immolabant patet quia non de singulis sex portis que dicta sunt hoc dicitur: similis enim omnes non octo sed quadraginta octo mensas habent. De una quoque dici non potest nam post descriptum porte vestibulum ubi due mense hinc et due mense inde narrantur adhuc ad latus exterius quod ascendit ad hostium porte que pergit ad aquilonem due mense memorantur atque subiungitur et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense intra quas etiam porta que respicit viam aquilonis esse memoratur unde patet aliud vetibulum esse intrinsecus et aliud extrinsecus quia et post interior et post exterior aquilonis porta describitur. Nam cum tres portas superius descripsisset tres quoque alias interioris atrii esse memoravit et extremam aquilonis portam. Nunc ergo cum due mense hinc in porte vestibulo describuntur et due mense adhuc de eadem interiori porta sermo contexitur quia subditur quia ad latus exterius quod ascendit ad ostium porte et ad latus ante vestibulum porte due mense. Porta ergo interior binas per latera in vestibulo mensas habere descripta est et porta exterior similiter binas quatuor autem hinc et quatuor inde mense paritur fiunt dum per latera singula bine in vestibulo porta interioris et bine hinc et inde exterius in vestibulo aquilonis porte describuntur que simul omnes octo sunt in quibus immolatur.
marg.| GREGORIUS. Et in vestibulo porte due mense. ALLEGORICE. Porta nostra in interiori vestibulo quatuor mensas habet quia sancta ecclesia ad eruditionem fidelium quatuor accepit ordines regentium unde ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios evangelistas alios pastores et doctores qui unus ordo sunt ille enim vere pascit qui docet. Habet et porta exterior mensas quatuor synagoga scilicet principes sacerdotum seniores populi scribas et phariseos qui pharisei legis doctores vocati sunt. In utraque porta due mense sunt hinc: due inde quia in exordio sancta ecclesia apostolos et prophetas habuit qui scilicet post apostolos orti sunt nunc autem habet evangelistas atque doctores evangeliste sunt qui gaudia celestis patrie annunciant apostoli vero et prophete sublati sunt. Itaque he bine mense quasi in alio latere fuerunt.
marg.| UT  IMMOLETUR  SUPER  EAS  HOLOCAUSTUM etc. GREGORIUS. Recte in interioris porte quatuor mensis immolatur holocaustum et pro peccato et pro delicto. Qui enim mundum plene contemnit et seipsum holocaustum Deo tribuit hic autem perfecte novit plangere peccata et operis et cogitationis vel malum quod fecit vel bonum quod debuit et non fecit.
Numérotation du verset Ez. 40,40 
et
interl.| quod est bona facienda pretermittere
ad latus exterius
interl.| quia in exteriori custodia littere lex data tenebatur
quod ascendit ad ostium {t. 3: Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 301a} porte
interl.| historicum intellectum legis
que pergit ad aquilonem due mense
interl.| quia sub timore minarum frigida Iudeorum corda contrinxit
et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense
marg.| ET  AD  LATUS  EXTERIUS  QUOD  ASCENDIT  AD  HOSTIUM etc. Habet et porta que pergit ad aquilonem duas mensas hinc et duas mensas inde principes scilicet sacerdotum et seniores populi in maiori autoritate regiminis scribasque et phariseos qui minori loco populo prefuerunt. Sed he mense iuxta portam que pergit ad aquilonem sunt quia cum populo preessent synagoga in persecutione redemptoris nostri seviens ad torporem perfidie prorupit que tamen mense sacrificium habuerunt quod scilicet iuxta litteram tenuerunt unde ad torperem lapsi sunt qui flama spiritus succensi non sunt. Interioris autem porte mense holocaustum habent qui sive in cordibus apostolorum atque prophetarum sive in mente evangelistarum atque doctorum ignis spiritus exarsit et ardet qui quia omnem cogitationem in bono opere absumet flama amoris Dei quasi holocaustum {t. 3: Erfurt, f. 223ra ; facsim., p. 301a} totum simul quod invenit incendit. Mense vero he ex quadris lapidibus facte sunt quia dum quotidie sacri eloquii verba meditantur ad offerendum Domino orationis holocaustum quasi ex quadris lapidibus construuntur verba enim sancte scripture lapides quadri sunt que ubique firmiter stant nusquam reprehenduntur. Nam in omne quod preteritum narrant in omne quod venturum predicant in omne quod spiritualiter sonant in omne quod moraliter annunciant quasi in diverso latere statum habent quia reprehensionem non habent. Corda itaque sanctorum mense Dei sunt ad holocaustum quadris lapidibus constructe quia qui semper verba Dei cogitant semetipsos a carnali vita mactant. Unde: lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius. Et alibi: in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi.
marg.| DUE  MENSE  HINC  ET  INDE. GREGORIUS. Bine mense hinc et inde quia in dilectione Dei necessaria est fides et vita unde: sine fide impossibile est placere Deo. Et alibi: fides sine operibus mortua est. In dilectione proximi patientia et benignitas unde: caritas patiens est benigna est ut scilicet illata mala equanimiter sustineat et sua bona benigne impendat. Habet quoque exterior porta id est lex duo latera id est spirituales patres et carnalem populum in quibus mense sunt in spiritualibus doctrina et prophetia in carnalibus circumcisios et sacrificium.
Numérotation du verset Ez. 40,41 
quatuor mense
interl.| fides vita doctrina et prophetia in mentibus bonorum
interl.| ex utraque parte quatuor
hinc
interl.| cum proficientibus populis sancta predicatio patientiam et benignitatem servat que prius in carnalibus circumcisionem et sacrificium custodivit
et quatuor mense inde per latera porte octo mense erunt
interl.| omnes simul
super quas immolabunt
interl.| Hieronimus: alie scilicet et sunt simul sedecim mense quo numero prophetarum mysteria demonstrantur ut quiquid in Novo Testamento offerimus predictum eorum #vaticinio approbemus.
marg.| OCTO  MENSE  ERANT Q. R. I. GREGORIUS. Quia quicquid fides credit quicquid vita exemplo bonis operibus ostendit quicquid patientia humiliter tolerat quicquid benignitas largitur ministrat quicquid doctrina salubriter docet quicquid prophetia premonet quicquid circumcisio ad mandatum exterius legavit quicquid sacrificium ex devotione offerentis egit in omnipotentis Dei oculis hoc esse victimam ostendit. In lege enim que est exterior porta etiam per carnale sacrificium populus devotionem sui cordis immolabat.
Numérotation du verset Ez. 40,42 
quatuor autem mense
interl.| vestibuli interioris
ad holocaustum
interl.| quia alie quatuor ad sacrificium exterioris scilicet
de lapidibus
interl.| hi sunt lapides vivi qui volvuntur super terram et habent secum angularem lapidem quo veteris et novi testamenti parietes continentur quatuor autem evangelica sacramenta demonstrat
quadris extructe
interl.| ut ex omni latere eque stent
longitudine
interl.| spei
cubiti unius
interl.| in se enim sunt perfecti quantum in hoc mundo possunt
et dimidii et latitudine cubiti {t. 3: Erfurt, f. 223rb ; facsim., p. 301b} unius
interl.| caritatis quantum ad proximum
interl.| quia quedam divina mysteria ab homine in hac vita plene comprehendi non possunt. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus.
et dimidii
interl.| quia Deum nec plene scire nec diligere possunt
et altitudine
interl.| fidei que invisibilium est
cubiti unius
interl.| quia unus Deus una fides unum baptisma
super quas ponant vasa
interl.| animas que pietatis capiunt verba ut ex eis holocaustum vite et orationis immoletur
in quibus immolatur holocaustum
interl.| martyres de quibus: «Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius».
interl.| qui omnino mundum relinquunt et seipsos incendunt igne amoris Domino in odorem suavitatis
et victima
interl.| qui mundo adhuc licite utuntur quasi partem sui retinent
marg.| QUATUOR  AUTEM  MENSE  AD  HOLOCAUSTUM. GREGORIUS. Quia et hi qui in sancta ecclesia fidem vitam patientiam atque benignitatem custodiunt summis iam virtutibus pollent et qui in synagoga doctrinam et prophetiam circumcisionem et sacrificium cognoverunt alia offerendo alia retinendo devotionis sue victimam offerunt.
marg.| DE  LAPIDIBUS  QUADRIS. GREGORIUS. Sanctis scilicet quorum vita in prosperitate et in adversitate fortiter stat in prosperitate non extollitur in adversitate non frangitur suasionibus ad mala non trahitur vituperationibus a bono non revocatur.
marg.| GREGORIUS. De lapidibus quadris. De his lapidibus quadris dicitur: lateres ceciderunt id est Iudei sed quadris lapidibus edificabimus id est apostolis martiribus et doctoribus ecclesie de his vestibulum id est populus mensas habet quatuor constructas quia fidem vitam patientiam benignitatem de vita sanctorum in exemplum sumunt.
marg.| LONGITUDINE  CUBITI  UNIUS  ET  LATITUDINE  CUBITI  UNIUS etc. HIERONYMUS. Longitudine et latitudine cubiti unius et dimidii scilicet per quadrum que similis iuncta tres cubitos faciunt qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum ut mysteria Trinitatis unius cubiti id est divine maiestatis mensura conservet. unde: baptizate eos in nomine Patri et Filii et Spiritus Sancti. Nomen autem Dei quasi unius altitudinis cubitus est qui tres complectitur proprietates et holocausta oblationum nostrarum semper absumit.
marg.| SUPER  QUAS  PONANT  VASA. Animas scilicet fidelium unde: vas electionis mihi est iste. Et alibi: mundamini qui ferus vasa Domini vasa scilicet pastores et doctores.
marg.| HOLOCAUSTUM. GREGORIUS. Totum incensum et lex quidem Deum et proximum diligit divina mandata custodire precepit ab alienarum concupiscentia compescuit non tamen iubet omnia dimitti. In Novo Testamento dicitura: «Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus». Et: qui vult venire post me abneget semetipsum etc. Mense ergo interioris porte holocaustum habent quia in virtutibus novi testamenti quasi pro holocausto omnia incendimus quando omnino rebus mundanis abrenunciamus . Mense vero porte exterioris sacrificium habent non holocaustum quia precepta legalia decimas offerri iubent non omnia dimitti.
a Lc. 14, 33 (Vetus latina).
Numérotation du verset Ez. 40,43 
et labia earum
interl.| eorum scilicet qui continentia et corporis sanctitate animas immolant Domino
palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis
interl.| quia pro carnalibus predicatione eorum conversis preces offerunt Domino
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 223rb ; facsim., p. 301b} ET  LABIA  EARUM  PALMI  UNIUS. Quia per predicationem doctorum tenduntur opera auditorum. In palmo enim manus tenditur in qua opera signatur. In palmo maior digitus et minimus tenditur ut admonitione doctoris auditor sic #magna faciat ut parva non obmittat.
marg.| PALMI  UNIUS. GREGORIUS. Ut ex doctorum predicatione sicut unitas in fide ita servetur in opere ne per bonum quod alter agit alter ad malum discordie prorumpat.
marg.| REFLEXA. GREGORIUS. id est ut quod ore dicunt opere compleant conscientiam suam undique circumspicientes ne eorum messem famelicus comedat unde Salomon: abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum porrigit eam. Mensa enim Dei est predicator holocaustum et victimam portat ut currus regit ut auriga.Unde: pater mi currus Israel et auriga eius.
marg.| SUPER  MENSAS  AUTEM etc. #R. Mensarum autem istarum nomina puto in Mattheo et in Marco et Luca et Ioanne contineri quarum reflexa corona desuper intrinsecus per circumitum marginis ambiebat ut holocausta contineret intrinsecus nec passim fluere permitteret et carnes oblationis teneret. Ignosce lector difficultati locorum aut si melius quid invenire potes doce libenter discimus quod nescimus.
marg.| GREGORIUS. Habuit synagoga spirituales patres in doctrina atque prophetia ex quibus exemplum vite in virtutibus traheret sed rudis populus magis per timorem quam per amorem serviens noluit imitari virtutes quas vidit et ideo porta exterior que ad aquilonem pergit mensas non habet ad holocaustum.
Numérotation du verset Ez. 40,44 
et extra portam interiorem gazophylacia cantorum
interl.| quibus dicitur: «Cantate Domino canticum novum» qui cum angelis clamant gloria in excelsis Deo
in atrio interiori quod erat in latere porte
interl.| in qua spes signatur
respicientis ad aquilonem. Et facies {t. 3: Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 302a} eorum
interl.| amborum alterum tamen quasi ad austrum et aquilonem respiciebat
contra viam australem
interl.| in qua caritas
una ex latere porte orientalis
interl.| que est fides
que respiciebat ad viam aquilonis
interl.| ubi torpor peccati
marg.| EXTRA  PORTAM. Scilicet post murum quem Septuaginta transtulerunt peribulum qui totum templum per quadrum ambiebat in circumitu. Introductus est propheta in atrium interius et ad aquilonem et ad austrum et ad portam orientalem et rursum ad aquilonem de quibus supra dictum est. Quorum sensum salvatoris testimonium breviter ostendit. In domo Patris mei mansiones multe sunt quibus expletis ingreditur templum id est sancta sanctorum.
marg.| GREGORIUS. Extra portam interiorem gazophylacia cantorum. Quia adhuc sunt electi quique extra secreta gaudia interioris vite qui omnipotenti Deo desiderium suum per magni amoris ardorem cantant et sic et intra sunt ex extra. Ambulant enim per fidem non per #speciem. Hi sunt cantores qui mandata Dei cantando faciunt id est amore non timore. Unde: cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee. Et alibi: misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine. Iudicium cantat qui ad illud venire non trepidat.
marg.| GREGORIUS. Extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio. Id est porta interior sancta ecclesia. Extra hanc atrium interius quantum ad portas sequentes aquilonis scilicet et austri orientis. Exterius autem respectu interioris porte. Sancta enim ecclesia duas vitas habet unam qua laborat in terra alteram qua remuneratur in celo. In utraque autem offert hic sacrificium compunctionis de quo: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Illic sacrificium laudis. De quo: tunc acceptabis sacrificium iustitie oblationes et holocausta etc. In utroque sacrificio carnes offeruntur hic dum macerantur corpora ibi dum resurgunt in gloria. Porta ergo interior habet interiora sua illam scilicet vitam quam nemo nostrum adhuc vidit. Habet exterius atrium id est vitam presentem in qua omne bonum agitur ut ad bonum sine fine veniatur.
marg.| IN  ATRIO  INTERIORI etc. R<ABANUS>. Quod scilicet respiciebat ad aquilonem et ad austrum et ad meridiem et ad orientem ut semper meminerit cantores Domini et qui angelorum officio detinentur per quos gradus ad summa pervenerint et mysteria singulorum locorum diligenter agnoscant.
marg.| PORTE  RESPICIENTIS  AD  AQUILONEM. GREGORIUS. Sunt autem gazophilacia intra portam aquilonis et orientis et australem viam respiciunt quia corda sanctorum inter fidem et spem posita australem viam respiciunt qui sancte caritatis ignibus inardescunt.
marg.| GREGORIUS. Porte respicientis ad aquilonem. Per aquilonis portam significatur {t. 3: Erfurt, f. 223va ; facsim., p. 302a} gentilitas per quam ille in frigore torporis possidebat qui ait: sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis. Per austri viam Iudea in qua spirituales patres celesti amore ferbuerunt. Per orientis portam ipse Dominus de quo dicitur: ecce vir oriens nomen eius. Et: visitavit nos oriens ex alto. Sunt ergo gazophilacia cantorum ex latere porte aquilonis quia non solum in Iudea fuerunt corda sanctorum spiritualiter accensa sed etiam in gentilitate ad fidem conversa. Sed exempla huius ardoris a spiritualibus synagoge patribus acceperunt unde: gazophilacia in latere aquilonis posita ad viam austri aspiciunt. Notandum autem quod gazophilacia inter portam aquilonis et orientis sunt quia post incarnationem Domini multitudo gentium ad fidem venit atque inter ipsos fideles et sacramenta dominice incarnationis que medullitus diligunt corda amantium surgunt. Habent ergo sancta gazophilacia hinc portam aquilonis inde orientis quia inter ipsa redemptionis sue mysteria que sequuntur et carnales quos intra sanctam ecclesiam tolerant multi Iudeorum forti amore proficiunt et inter illa que amant et que tolerant quasi quedam gazophilacia divitias spiritus in mente servant nec inter hec deficiunt sed ad australem viam oculos mentis tendunt. Quid enim patimur quod pro amore Dei patres nostri non pertulerunt ? Inter portam austri et aquilonis orientalis esse describitur quia Dominus de Iudea natus mox in fidem suam ecclesiam de gentibus traxit. Orientalis quoque porta ad aquilonis portam respicit quia Dominus synagogam deseruit et gentium multitudinem collegit.
marg.| CONTRA  VIAM id est una via est omnibus que dicit: ego sum via
marg.| PORTE  ORIENTALIS. GREGORIUS. Quia post peccata in baptismo dimissa post fidem acceptam in multis offendimus omnes ad viam ergo austri oculos mentis levemus ut ex sancta caritate ferventes calor amoris nos liberet a culpa #torporis et frigoris.
Numérotation du verset Ez. 40,45 
et dixit ad me
interl.| vir scilicet qui introduxit
hoc est gazophylacium quod respicit viam
interl.| solam
meridianam
interl.| in qua lux plenissima
sacerdotum
interl.| maiorum scilicet
qui excubant
interl.| orando predicando benefaciendo malis resistendo ecclesiam defendendo
in custodiis templi
interl.| quod nos sumus
marg.| SACERDOTUM. Hi enim solam meridianam viam respiciunt qui solis spiritualibus occupati semper in his que amoris Dei soliciti sunt.
Numérotation du verset Ez. 40,46 
porro
interl.| sed
gazophylacium quod respicit
interl.| quia eos qui veniunt ab aquilone qui offerunt victimas pro peccatis suscipere et salvare cupiunt
ad viam aquilonis
interl.| et meridianam subaudis
sacerdotum erit qui excubant
interl.| minorum scilicet qui dum maiores maioribus intendunt vitam carnalium corrigendo apta sacrificio reddunt ut in conspectu omnipotentis Dei carnes eorum in odorem suavitatis incendant
ad ministerium altaris
interl.| exterioris
interl.| in quo victime offeruntur pro peccato
isti sunt filii Sadoc
interl.| utrique pro officio suo Domino servientes
qui accedunt de filiis
interl.| electi
Levi
interl.| id est fidelis populi per sacramenta fidei assumpti et a perfidis segregati
ad Dominum ut ministrent
interl.| ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat
ei
interl.| non sibi
marg.| SACERDOTUM  ERIT  QUI  EXCUBANT. Qui corrigendis et discutiendis peccatis presunt et ad aquilonis viam oculos reflectunt ut in mente peccantium que sint frigora torporis videant et tamen caritatis flama calescant.
marg.| FILII  SADOCH. Iusti vel iustificantis scilicet omnipotentis Dei de quo: iustus Dominus et iustitias dilexit equitatem vidit vultus eius.
marg.| QUI  ACCEDUNT  DE  FILIIS  LEVI. HIERONYMUS. Qui interpretatur assumptus et ipsi assumuntur a Domino ut accedant ad eum ne de solo Moyse dicatur: Moyses accedebat ad Dominum sed omnes qui ministrant Deo appropinquare {t. 3: Erfurt, f. 223vb ; facsim., p. 302b} dicantur.
marg.| De filiis Levi: De his filiis dicitur: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Numérotation du verset Ez. 40,47 
et
interl.| idem qui introduxit me scilicet in atrium interius scilicet sancta sanctorum
mensus est atrium
interl.| amplitudinem fidelium populorum
longitudine
interl.| spei
centum cubitorum
interl.| quia perfecta
et latitudine
interl.| caritatis
centum cubitorum
interl.| ut sacerdotes Domini ministerio servientes qui per artam et angustam viam intraverant habeant deambulatoris latissima et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur
per quadrum
interl.| ut vita fidelium in quatuor virtutibus equaliter perficiatur in iustitia scilicet fortitiudine temperantia et prudentia
et altare
interl.| maiores hostia vivens sancta Deo placens
interl.| in exemplum conspiciendum
templi
interl.| minorum qui tamen templum Dei
marg.| ATRIUM. Ipsum in quo erant due exedre vel gazophilacia custodum templi sive altaris habitaculis delegata.
marg.| LONGITUDINE  CENTUM  CUBITORUM  ET  LATITUDINE etc. GREGORIUS. Longitudo spei et latitudo caritatis in cordibus fidelium vacua non sunt nam per fidem quicquid valent operantur. In Christo enim Iesu tantummodo valet fides que per dilectionem operatur. Si ergo in vita fidelium iuxta modum suum per singulos perfecta est longanimitas spei et latitudo caritatis et certitudo fidei et studium operis atrium tempti per quadrum centum cubitos habet in quo omnia latera equalia dum enim in hac vita vivimus omnes has virtutes apud nos equales invenimus. Quantum enim amamus tantum de spe presumimus et quantum credimus tantum amamus. De fide autem et operatione dicit Ioannes: qui se dicit Deum nosse et mandata eius non custodit mendax est. Notitia enim Dei ad fidem custodia mandatorum pertinet ad operationem. Caritas tamen maior fide et spe dicitur quia cum in futuro illa cessabunt hec perficietur.
marg.| ALTARE. Erat scilicet in ipso atrio ut numquam sanctorum ad Dominum cesset oratio.
Numérotation du verset Ez. 40,48 
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis
interl.| quoniam qui ingressus fuerat divinis sensibus erat eruditus et nec dextra nec sinistra sed via regia ingrediebatur
hinc et quinque cubitis inde et latitudinem
interl.| qua intratur ad vestibulum templi
porte trium cubitorum hinc
interl.| mysterium Trinitatis quod porta ad Dominum dum et Pater in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in utroque. Qui numerus una porta est eorum qui post baptismum Trinitatis perveniunt ad salutem
et trium cubitorum inde
marg.| HINC  INDE. HIERONYMUS. Eleganter dictum est non a dextra nec a sinistra ne videretur in sanctis sanctorum aliquid esse sinistrum.
Numérotation du verset Ez. 40,49 
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo
interl.| sacro numero scilicet
gradibus ascendebatur ad eam
interl.| scilicet interiorem portam
et columne erant in frontibus
interl.| unde: qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei
interl.| Petrus et Ioannes columne ecclesie dicuntur
una hinc et altera inde
interl.| non dicit due ne dualem incurrat numerum sed una et una qui numerus est perfectus
interl.| hic numerus in unione Dei sumitur
marg.| VIGINTI  CUBITORUM. Vigenarius sicut dualis propter duas decades in malo solet accipi sicut undenarius qui uno indiget ut sacrum expleat numerum scilicet duodenarium et tamen in vestibulo templi esse dicuntur quia quamvis sancti sunt sacerdotes et in templi ministeriis collocati et quodidie victimas offerant Christo tamen quia in fragili corpore et subiecto vitiis commorantur et viginti habent et undecim. Unde: miser ego homo quis me liberabit de lege mortis huius.
marg.| ET  COLUMNE  ERANT. Sancti columne ecclesie Petrus et Ioannes columne due per quos ingredimur ad sancta sanctorum et quorum doctrina ad Christum noster introitus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_40)

Notes :