Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Ez. 18,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 18,2 

quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud
in terra Israel dicentes
patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
Numérotation du verset Ez. 18,3 

vivo ego dicit Dominus Deus si
erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel
Numérotation du verset Ez. 18,4 

ecce omnes anime mee sunt
ut anima patris ita et anima filii mea est anima que peccaverit ipsa morietur
Numérotation du verset Ez. 18,5 

et vir
si fuerit iustus
et fecerit iudicium
et iustitiam
Numérotation du verset Ez. 18,6 

in montibus
non comederit
et
oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et
uxorem proximi sui non violaverit
et
ad mulierem menstruatam non accesserit
Numérotation du verset Ez. 18,7 

et
hominem non contristaverit
pignus debitori reddiderit
per vim
nihil rapuerit
panem
suum
esurienti dederit
et nudum
operuerit vestimento
Numérotation du verset Ez. 18,8 

ad usuram
non commodaverit
et
amplius non acceperit
ab iniquitate
averterit manum suam et1 iudicium verum
1 et] om. Weber
fecerit inter virum et virum
Numérotation du verset Ez. 18,9 

in preceptis meis ambulaverit
et
iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est
vita vivet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 18,10 

quod
si genuerit filium latronem
effundentem sanguinem et fecerit
unum de istis
Numérotation du verset Ez. 18,11 

et hec quidem omnia non facientem
sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Numérotation du verset Ez. 18,12 

egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola
levantem oculos suos abominationem facientem
Numérotation du verset Ez. 18,13 

ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum
universa detestanda hec fecerit
morte
morietur sanguis eius
in ipso erit
Numérotation du verset Ez. 18,14 

quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui que fecit timuerit et non fecerit simile eis
Numérotation du verset Ez. 18,15 

super montes
non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
Numérotation du verset Ez. 18,16 

et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Numérotation du verset Ez. 18,17 

a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in preceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui
sed vita vivet
Numérotation du verset Ez. 18,18 

pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
Numérotation du verset Ez. 18,19 

et dicitis
quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet
quia filius iudicium et iustitiam operatus est
omnia precepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
Numérotation du verset Ez. 18,20 

anima que peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Numérotation du verset Ez. 18,21 

si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis
que operatus est et custodierit universa precepta mea et fecerit
iudicium et iustitiam vita vivet non morietur.
Numérotation du verset Ez. 18,22 

Omnium iniquitatum eius
quas operatus est non recordabor
in iustitia sua
quam operatus est
vivet
Numérotation du verset Ez. 18,23 

numquid voluntatis mee
est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis
et vivat
Numérotation du verset Ez. 18,24 

si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet
omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur
in prevaricatione qua prevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis
morietur
Numérotation du verset Ez. 18,25 

et
dixistis non est equa via Domini audite domus Israel numquid via mea non est equa et non magis vie vestre prave sunt
Numérotation du verset Ez. 18,26 

cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
Numérotation du verset Ez. 18,27 

et cum averterit se impius
ab impietate sua
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam
ipse animam suam
vivificabit
Numérotation du verset Ez. 18,28 

considerans enim
et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet
et non morietur
Numérotation du verset Ez. 18,29 

et dicunt filii Israel non est equa via Domini numquid vie mee non sunt eque domus Israel et non magis vie vestre prave
Numérotation du verset Ez. 18,30 

idcirco unumquemque
iuxta vias suas iudicabo domus Israel ait Dominus Deus convertimini
et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
Numérotation du verset Ez. 18,31 

proicite a vobis omnes prevaricationes vestras in quibus prevaricati estis et facite vobis cor novum
et spiritum novum
et quare moriemini domus Israel
Numérotation du verset Ez. 18,32 

quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini
et vivite.

Capitulum 18

Numérotation du verset Ez. 18,1 
{t. 3: Erfurt, f. 200rb ; facsim., p. 255b} Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 18,2 
quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud
interl.| ego sum qui reddo peccata patrum in filios
in terra Israel dicentes
interl.| derisorie
patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
interl.| quasi: sicut ridiculum est patres comedere vuam acerbam et dentes filiorum obstupescere ita iniquum est patres peccare et filios nepotesque cruciari
marg.| QUID  EST  QUOD  INTER  VOS. Parabola est enim illud quod in Exodo dicitur: ego sum qui reddo peccata patrum super filios usque ad tertiam et quartam generionem his qui oderunt me. Et alibi: reddens iniquitatem patrum super filios et filios filiorum usque in tertiam et quartam generationem. Hoc enim aliud verbis sonat aliud sensu continet. Nos usque nunc putamus duo testimonia que super posita sunt non esse parabolam sed simplicem explicare sententiam et quanquam non audemus quicquam dicere sicut nec vas fictile contra figulum. Quare me ita fecisti ? scandalum tamen patimur occultum quod iniustitia videatur Dei alium peccare et alium peccata lugere. Si enim peccata reddit usque in tertiam et quartam generationem iniustum videtur ut alius peccet et alius puniatur. Sed addit: his qui me oderunt. Non enim ideo puniuntur filii quia peccaverunt patres eorum sed quia eis similes quodam hereditatio malo Deum oderunt.
marg.| In Exodo legitur: ego sum qui reddo peccata patrum super filios usque ad tertiam et quartam generationem. Sed hic inquiunt heretici qui Vetus Testamentum non recipiunt quanta est crudelitas Dei legis et prophetarum qui usque in tertiam et quartam generationem extendit iram suam. Sed his respondendum est etiam in hoc Dei creatoris clementiam demonstrari. Misericordia enim est non statim punire sed sententiam tenere vindictam differre. Sunt qui ita edifferunt. Patrem in nobis levem punctum sensuum et incentiva vitiorum dicunt esse. Filium vero si cogitatio conceperit peccatum. Nepotem si quod cogitaveris atque conceperis opere compleveris. Pronepotem autem id est quartam generationem si non solum feceris sed in peccato glorieris secundum illud: impius cum in profundum venerit vitiorum contemnit. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum quas greci propateias vocant sine quibus nullus hominum esse potest non punit sed si cogitata quis facere decreverit et ipsa que fecerit noluerit corrigere penitentia. {t. 3: Erfurt, f. 200rb ; facsim., p. 255b} Unde: nullus hominum sine peccato nec si unius quidem diei fuerit vita eius. Et alibi: quis gloriabitur castum se habere cor ? Et astra quoque non sunt munda in conspectu eius et adversus angelos suos perversum quid excogitavit. Si autem illa sublimis natura peccato non caret quanto magis fragilis homo qui dicit cum apostolo: quis me liberabit de corpore mortis huius ? Qui cum bona omnia fecerit dicere debet servus inutilis sum quod debui facere feci. Et illud: nisi Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam. Ad probandum quod primus pulsus cogitationis imo parvus mentis instinctus non puniatur a Deo sed si quod mente conceperis opere consumes. Illud de Genesi afferendum est: Cham peccavit irridens nuditatem patris et sententiam non ipse sed Chanaan #filius eius accepit. Maledictus ait Chanaan servus erit fratribus suis. Que enim iustitia est ut pater peccaverit et filius punitus sit. Et illud quod econtra ponit apostolus salvam esse scilicet mulierem si filii eius permanserint in fide et sanctitate et pudicicia videtur non esse iustum ut scilicet si boni fuerint filii et nepotes salventur parentes. Multi enim sancti parentes habent filios malos et multi peccatores filios sanctos habent. Secundum hunc sensum ergo quem diximus accipiendum est peccata patrum in ramis non in radice puniri hoc de proverbio vel parabola dixisse sufficiat quod lex et prophete id est Exodus et Ezechiel imo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est in sententiis discrepare non videatur aut hic corrigere quod ibi maledixerit.
Numérotation du verset Ez. 18,3 
vivo ego dicit Dominus Deus si
interl.| aposiopesis
erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel
interl.| quamvis in aliis qui Dei notitiam non habent
Numérotation du verset Ez. 18,4 
ecce omnes anime mee sunt
interl.| natura non merito sicut Moyses et Helias dicitur homo Dei homo peccati et filius iniquitatis non vocatur homo Dei
ut anima patris ita et anima filii mea est anima que peccaverit ipsa morietur
interl.| quia non est cum eo qui est vita
marg.| ANIMA  QUI  PECCAVERIT. HIERONYMUS. non abolitione substantie sed ab eo remota qui dicit: Ego sum via veritas et vita. Et alibi: omnis qui vivit et credit in me non morietur in eternum et: qui sermonem meum custodierit mortem non videbit in sempiternum. Illud autem quod dicit Balaam. Moriatur anima nostra morte iustorum sic accipiendum est. Moriatur seculo et peccato et vivat cum animabus iustorum quorum vita Christus. Qui dicere possunt: placebo Domino in regione vivorum. Non est Deus mortuorum sed vivorum. Balaam quoque qui interpretatur vanus populus id est gentes que disiderant habere consortium cum animabus iustorum Abraham et Isaac et Iacob qui #cyathos eic id est recti et iusti nuncupantur unde liber Geneseos ex eorum vocabulo nomen accepit.
marg.| ANIMA  QUE  PECCAVERIT. Quasi: sicut peccata filiorum non nocent patribus sic peccata patrum in filios non redundant sed anima que peccaverit ipsa morietur.
Numérotation du verset Ez. 18,5 
et vir
interl.| pater
si fuerit iustus
interl.| catalogus virtutum patris qua in decem et septem partes dividuntur
et fecerit iudicium
interl.| prima
et iustitiam
interl.| secunda similis prime
marg.| ET  VIR. Quasi: In hoc potestis scire quod dictum est reddam peccata patrum etc. non id sonare quod multi estimant nec esse simile huic sententie patres comederunt uvam acer et huiusmodi.
marg.| ET  VIR  SI  FUERIT  IUSTUS. In proverbiis dicitur: cogitationes iustorum iudicia. Qui hanc virtutem habet ut nihil sine iudicio et ratione faciat illud propheticum securus cantat. Iudicia Domini vera iustificata #in semet et in iudicio non accipiat personam hic in tantam proficiet beatitudinem ut Dei iudicia intelligat que sunt abyssus multa.
marg.| ET  IUSTITIAM. HIERONYMUS. Hanc qui habet habet Christum qui factus {t. 3: Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 256a} est nobis iustitia et sanctificatio ut faciat iustitiam veram nec personam in iudicio recipiat.
Numérotation du verset Ez. 18,6 
interl.| tertia
non comederit
interl.| adorando idola
et
interl.| quarta
oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et
interl.| quinta
uxorem proximi sui non violaverit
interl.| adulterium prohibet
et
interl.| sexta
interl.| etiam in tua modum serva
ad mulierem menstruatam non accesserit
interl.| per singulos menses gravia et torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur
marg.| IN  MONTIBUS  NON  COMEDERIT. Sicut qui dicebat: gratias ago tibi Deus quia non sum sicut hic publicanus. Heretici quoque qui altiora requirunt in montibus superbie comedunt.
marg.| AD  IDOLA. Simulacra que de corde suo fingunt heretici ad que oculos cordis levant dum falsitatem atque mendacium putant veritatem.
marg.| DOMUS  ISRAEL. Quia in Ecclesia reperiuntur et occasione falsi nominis scientie simplices seducunt ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel id est eorum qui mente Deum conspiciunt.
marg.| ET  UXOREM  PROXIMI  SUI. HIERONYMUS. Uxor sancti viri sapientia est unde Salomon: ama illam et amplexabitur te dilige illam et custodiret te hanc contaminat qui aliorum benedicta reprehendit et facibus invidie accensus sancta violat casta corrumpit.
marg.| Omnis homo est proximus. Aliter enim inimici tui vel extranei uxorem libere pollueres sed omnis homo proximus tuus est nihil enim homini homine proximius est. Preterea secundum hanc parabolam: homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho etc. Omnis enim qui benefacit proximus est.
marg.| AD  MULIEREM. HIERONYMUS. Si quis accesserit dicuntur concepti fetus vicium contrahere seminis ut leprosi et elephantici ex hac corruptione nascantur et feda in utroque sexu corpora parvitate vel deformitate membrorum. Sanies enim corrupta degenerat. Precipitur ergo ut viri non solum in alienis sed et in suis uxoribus quibus lege videntur iuncti secundum illud: crescite et multiplicamini et replete terram et modum et tempora servent unde: tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Caveat ergo uxor ne illud celet desiderio coeundi et vir ne vim faciat ei putans omni tempore subiectam sibi voluptate coniugii unde: ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore unde in sexti pithagorici sententiolis: adulter est uxoris proprie amator ardentior.
Numérotation du verset Ez. 18,7 
et
interl.| septima
hominem non contristaverit
interl.| nolite contristare spiritum scilicet qui habitat in vobis
interl.| Septuaginta: oppresserit unde Abacuc: quare impius opprimit iustum
interl.| octava
pignus debitori reddiderit
interl.| non omni alioquin multis occasio recipiendorum pignorum divitiarum fieret materia sed si manifeste pauper est
per vim
interl.| nona
nihil rapuerit
interl.| de raptoribus dicit apostolus: cum huiusmodi nec cibum sumere
panem
interl.| decima
interl.| quemcumque cibum
suum
interl.| non de rapina
esurienti dederit
interl.| non saturo non qui ructant plenitudine sed qui cruciantur inanitate
et nudum
interl.| undecima
operuerit vestimento
interl.| veste vel fide et virtutibus
interl.| de quo: nudus eram et cooperuistis me
interl.| quotquot baptisati estis Christum induistis
marg.| HOMINEM  NON  CONTRISTAVERIT. Ne audiat. Quid gloriatur terra et cinis ? ut scilicet oblitus conditionis sue ponat in celum os suum et dicat cum vero Nabuchodonosor: ascendam in celum super astra celi ponam thronum meum.
marg.| PIGNUS  DEBITORI  REDDIDERIT. Ei scilicet qui pauper est et proprium oppignoravit vestimentum et ante solis occasum debet recipere ne oppressus figore clamet ad Dominum qui est ultor iniurie. Pignus quoque debitori reddimus quando ei cui dilectio ne coniungimur et qui nobis debet mutuam caritatem reddimus pignus suum nihil debiti eius apud nos retinentes.
marg.| PER  VIM  NIHIL  RAPUERIT. HIERONYMUS. Omnis rapina violentie mixta est. Est et sancta violentia et optabilis rapina unde: a diebus Ioannis Baptiste regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Adversarie autem potestes in rapinam animarum festinant. Unde Iacob: bestia mala comedit eum bestia rapuit Ioseph unde et oves que sequuntur Dominum non rapiuntur de manibus eius.
marg.| PANEM  SUUM. HIERONYMUS. Hic docemur eleemosynam non esse saturis faciendam nec his qui eructant plenitudine sed qui cruciantur inanitate. In pane omnis cibus accipitur. Suum non de rapinis aut de usuris et alieno malo acquisitum panem vertamus in misericordiam. Redemptio anime viri proprie divitie. Multi clientes pauperes et agricolas (ut taceam de militantium et iudicum vi) opprimunt per potentiam vel furta committunt ut de multis pauca tribuant pauperibus et in suis sceleribus glorientur et diaconus publice in ecclesiis recitat offerentium nomina tantum offert ille tantum ille pollicitus est placentque {t. 3: Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 256b} sibi ad plausum populi quos torquet conscientia damusque materiam miseris ut gaudeant ad ea que tribuunt et non lugeant ea que rapiunt. Melius est autem ut dicamus panem iusti esse eum qui dicit: ego sum panis vivus qui de celo. De quo in oratione dicimus: panem nostrum substantivum vel superventurum da nobis ut quem postea semper accepturi sumus in presenti seculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem iustus esurientibus tribuit qui scilicet esuriunt et sitiunt iustitiam. Hic panis non est dandus his qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt et incrassati calcitraverunt ne evomant eum. Unde Salomon: evomet eum et contaminabit sermones tuos bonos unde salvator: ne detis sanctum canibus.
marg.| NUDUM  OPERUERIT. Hoc vestimento nudus de convivio nuptiali proiectus est unde ad Hierusalem: Tu autem eras nuda et confusionis plena.
Numérotation du verset Ez. 18,8 
ad usuram
interl.| duodecima
non commodaverit
interl.| cuique quodcumque
et
interl.| tertia decima
amplius non acceperit
interl.| dequacumque re superabundantiam quamcumque
ab iniquitate
interl.| quarta decima
interl.| ut in omni opera fugiat iniquitatem
averterit {t. 3: Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 256b} manum suam et1 iudicium verum
1 et] om. Weber
interl.| quinta decima
interl.| idem videtur in primo sed hic additur verum
interl.| similis prime sed in partes divisa
fecerit inter virum et virum
marg.| AD  USURAM  NON. HIERONYMUS. In hebraico cunctarum specierum usura prohibetur. Septuaginta: pecuniam suam ad usuram non dedit sicut in Psalmo: pecuniam suam non dedit ad usuram. In quo tantum pecunie usura prohibetur. In lege dicitur: fratri tuo non fenerabis alienorum fenerabis. Nota profectum. In principio legis a fratribus tantum fenus tollitur. In propheta ab omnibus. In evangelio augmentum est: fenerabimini his a quibus non speratis accipere.
marg.| ET  AMPLIUS  NON. Putant aliqui usuram tantum esse in pecunia sed scriptura divina aufert omnis rei superabundantiam ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti vini et olei ceterumque specierum usure exigi velut sermo divinus non vocet hoc superabundantiam velut si in hyeme demus decem modios ut in messe quindecim recipiamus id est amplius mediam scilicet partem. Qui iustissimum se putat quartam partem plus accipit. Solent argumentari et dicere dedi unum modium qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam cum ille mea liberalitate novem et semis habeat. Nolite inquit Paulus errare Deus non irridetur. Respondeat misericors fenerator utrum habenti dederit aut non habenti. Habenti utique dare non debuit sed dedit quasi non habenti. Quare plus ergo exigit quasi ab habente. Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis sed intelligant usuram vocari superabundantiam quicquid est si ab eo quod dederint plus est.
marg.| AB  INIQUITATE  AVERTERIT  MANUM. HIERONYMUS. Ut scilicet in omni opere fugiat iniquitatem que non solum manu sed et aliis membris committitur unde Salomon: iniqua labia sint procul a te et alibi: iniquitatem in excelso locuti sunt. Pes quorum currit ad iniquitatem et oculus si alienam uxorem viderit ut concupiscat non imitator eius de quo dicitur: qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius.
marg.| IUDICIUM  VERUM  FECERIT  INTER  VIRUM  ET  VIRUM. HIERONYMUS. sive proximum suum. Hoc idem videtur esse si fuerit iustus et fecerit iudicium sed addita veritate iudicii epitasim cernitur habere virtutum unde et in Proverbiis: Post multa precepta infertur correctio iudicii et post omnia corrigere iudicium. Ideo apostolus reprehendit habentes inter se iudicia quia minimus et contemptus eligitur qui iuxta evangelium primus est ut iudicet inter virum et virum qui destruxit ea que sunt parvuli et pervenit ad perfectum virum et tunc maiori sententia indiget ut possit ad veritatem iudicii pervenire.
Numérotation du verset Ez. 18,9 
in preceptis meis ambulaverit
interl.| sexta decima
interl.| preceptum Domini lucidum illuminans oculos
et
interl.| septima decima
interl.| iudicia Domini vera iustificata in semetipsa
iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est
interl.| qui hec non illa fecerit non morietur pro peccatis patris
vita vivet
interl.| virtutibus suis
ait Dominus Deus
marg.| IN  PRECEPTIS  MEIS # AMBULAVERIT. HIERONYMUS. Iudicia mea sive iustificationes meas custodierit ut faciat scilicet et facta custodiat unde: iustitie Domini recte letificantes corda preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Queritur autem quomodo in hoc propheta eodem dicit Deus: dedi eis iustificationes non bonas in quibus non vivant. Sed non vivunt Iudei sequentes litteram occidentem et vivunt christiani intelligentes Spiritum vivificantem.
marg.| HIC  IUSTUS  EST. HIERONYMUS. Vir iustus est ecclesiasticus qui fidem {t. 3: Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 257a} catholicam predicat filius eius discipulus qui si fuerit hereticorum errore deceptus pestilens vocabitur unde: in cathedra pestilentias non sedit. Iste effundit sanguinem deceptorum et in se omnia peccata congeminat comedens in montibus superbie et ecclesiam proximi sui polluens egenos et pauperes in scientia scripturarum contristans opprimens et subplantans rapiens eos quos de ecclesia seduxit non reddens pignus quod a magistro accepit non implens illud: gratis accepistis gratis date.
Numérotation du verset Ez. 18,10 
quod
interl.| sed
si genuerit filium latronem
interl.| Septuaginta et Theodotio: pestilentem. Sicut enim pestilentia morbos creat et regiones vastat sic homo pestilens populatur universa
effundentem sanguinem et fecerit
interl.| Septuaginta: peccata
unum de istis
marg.| QUOD  SI  GENUERIT  FILIUM. Hoc etiam in nobis accipi potest quibus dicitur: audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui et concupiscet rex decorem tuum ut qui de gentium stirpe sumus generati relinquamus parentum crimina et faciamus iudicium atque iustitiam et vivamus in ea.
Numérotation du verset Ez. 18,11 
et hec quidem omnia non facientem
interl.| sed patris virtutes contaminantem
sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Numérotation du verset Ez. 18,12 
egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola
interl.| que de corde suo finxit
levantem oculos {t. 3: Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 257a} suos abominationem facientem
interl.| ut errorem magistri augeat diligentia discipuli et repetit ab his quibus tribuit plusquam dederit
Numérotation du verset Ez. 18,13 
ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum
interl.| quia
universa detestanda hec fecerit
interl.| sed
morte
interl.| eterna
morietur sanguis eius
interl.| damnatio
in ipso erit
interl.| non in alio non in patre
Numérotation du verset Ez. 18,14 
quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui que fecit timuerit et non fecerit simile eis
interl.| quasi ne miremini si veri iusti filius declinans ad peccata moriatur quia econtrario si peccator genuerit filium qui videns omnia peccata
Numérotation du verset Ez. 18,15 
super montes
interl.| scilicet
non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
Numérotation du verset Ez. 18,16 
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Numérotation du verset Ez. 18,17 
a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in preceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui
interl.| cui dissimilis
sed vita vivet
Numérotation du verset Ez. 18,18 
pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
interl.| non aliena
Numérotation du verset Ez. 18,19 
et dicitis
interl.| questionem proponit
quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet
interl.| solvit
quia filius iudicium et iustitiam operatus est
interl.| quasi iustus est et patris opera non secutus
omnia precepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
interl.| sicut pater iniquus morte morietur
interl.| quia fecit opera vite
Numérotation du verset Ez. 18,20 
anima que peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Numérotation du verset Ez. 18,21 
si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis
interl.| declina a malo
que operatus est et custodierit universa precepta mea et fecerit
interl.| fac bona
iudicium {t. 3: Erfurt, f. 201rb ; facsim., p. 257b} et iustitiam vita vivet non morietur.
marg.| SI  AUTEM  IMPIUS. Quasi: In tantum filius patris sceleribus non gravatur nec alius alienis sceleribus involuitur ut ipse unus atque idem qui prius impius fuit atque peccator si penitentiam egerit non damnetur pro prioribus peccatis.
Numérotation du verset Ez. 18,22 
Omnium iniquitatum eius
interl.| si ab omnibus penituit
quas operatus est non recordabor
interl.| quia ille meminit
in iustitia sua
interl.| qua omnia custodivit precepta
quam operatus est
interl.| libero arbitrio
vivet
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 201rb ; facsim., p. 257b} IN  IUSTITIA  SUA. HIERONYMUS. Non tam mea scilicet quam sua licet iustitie mee sit bona bonis et mala malis reddere.
Numérotation du verset Ez. 18,23 
numquid voluntatis mee
interl.| Deus vult omnes salvos fieri et ad notitiam veritatis venire ubi severa et truculenta Dei videtur sententia sed non homines sed peccata condemnat
est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis
interl.| peccata scilicet pereant homo salvus fiat
et vivat
Numérotation du verset Ez. 18,24 
si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet
interl.| qui mortis filius
omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur
interl.| in salutem eius
interl.| sed
in prevaricatione qua prevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis
interl.| non in alienis
morietur
marg.| SI  AUTEM  AVERTERIT  SE  IUSTUS. Quasi: sicut iustum ante peccatorem non gravant antiqua delicta. Sic peccatorem ante iustum veteres iustitie non adiuvant. Unusquisque enim in quo invenitur in eo iudicatur.
Numérotation du verset Ez. 18,25 
et
interl.| tamen
dixistis non est equa via Domini audite domus Israel numquid via mea non est equa et non magis vie vestre prave sunt
marg.| NUMQUID  VIA  MEA. Quasi: putatis me immerito peccata patrum punire in filiis sed unusquisque in peccato suo moritur et in iustitia sua vivit. In utroque non preterita sed puniuntur presentia. Sententia autem vestra iniqua est qui putatis non esse parabolam sed historiam ut aliorum scelera in aliis puniantur.
Numérotation du verset Ez. 18,26 
cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
marg.| CUM  ENIM  AVERTERIT  SE. Iustus prius populus Israel avertit se a iustitia sua quia iustitie reliquit autorem et fecit iniquitatem Dei filium denegando. In peccato ergo atque in scelere quod operatus est morietur non in pluribus sed in uno heredem interficiens ut perderet hereditatem.
Numérotation du verset Ez. 18,27 
et cum averterit se impius
interl.| gentilis
ab impietate sua
interl.| idolatria
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam
interl.| que lege Iudeis precepta sunt
ipse animam suam
interl.| prius mortuam
vivificabit
Numérotation du verset Ez. 18,28 
considerans enim
interl.| se scilicet interisse in iniquitatibus
et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet
interl.| credens in eum qui dicit: ego sum via veritas et vita
et non morietur
Numérotation du verset Ez. 18,29 
et dicunt filii Israel non est equa via Domini numquid vie mee non sunt eque domus Israel et non magis vie vestre prave
marg.| ET  DICUNT. Usque hodie Israel blasphemat2 Deum cur populum suum reliquerit et gentium multitudinem assumpserit hos arguit Dominus quod vie illorum prave sint. Domini autem iusta sententia ut perditis malis colonis aliis locet vineam suam quod intelligentes Iudei in evangelii parabola dixerunt non erit istud.
2 blasphemat] blaspemat cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ez. 18,30 
idcirco unumquemque
interl.| sive Iudeum sive gentilem non est personarum acceptio apud Deum. Unusquisque in sua fide coronabitur aut in infidelitate damnabitur
iuxta vias suas iudicabo domus Israel ait Dominus Deus convertimini
interl.| Iudei et gentes ad eum scilicet qui potest sanara contritiones vestras
et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in {t. 3: Erfurt, f. 201va ; facsim., p. 258a} ruinam iniquitas
marg.| CONVERTIMINI. Proprie ad Israel sermo iste dirigitur ut agant penitentiam et relinquant iniquitates suas.
marg.| Melius est hanc exhortationem: convertimini et agite penitentiam in persona accipi Iudeorum.
Numérotation du verset Ez. 18,31 
proicite a vobis omnes prevaricationes vestras in quibus prevaricati estis et facite vobis cor novum
interl.| vetustatem littere relinquentes
et spiritum novum
interl.| in novitate spiritus
et quare moriemini domus Israel
interl.| qui estis filii Abraham Isaac et Iacob. De quibus dicitur: Deus vivorum et non mortuorum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 201va ; facsim., p. 258a} ET  FACITE  VOBIS  COR. Cor novum est Israelis credere in eum quem prius negaverat cor novum gentium idola relinquere et mortuorum cultura contempta credere in eum qui est Deus viventium.
Numérotation du verset Ez. 18,32 
quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini
interl.| qui discessistis
et vivite.
interl.| per penitentiam mortui per peccata
marg.| QUIA  NOLO  MORTEM. Nolo vos mori quos in salutem genui filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me.
marg.| Quasi: cur moriemini qui patrum merito et mea debetis vivere misericordia ? quia «Nolo mortem peccatoris»a.
a Cf. sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel ? » ; cf. Ez. 18, 32 <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat » ; cf. Ez. 18, 32 (VL).



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_18)

Notes :