Glossa ordinaria

Capitulum 26

Numérotation du verset Ez. 26,1 

Et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 26,2 

fili hominis pro eo quod dixit Tyrus
de Hierusalem
euge confracte sunt porte populorum
conversa est
ad me implebor
deserta est
Numérotation du verset Ez. 26,3 

propterea
hec dicit Dominus Deus ecce
ego
super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas
sicut ascendit mare fluctuans
Numérotation du verset Ez. 26,4 

et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius
et radam pulverem eius de ea
et dabo eam in limpidissimam petram
Numérotation du verset Ez. 26,5 

siccatio
sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus
et erit in direptionem gentibus
Numérotation du verset Ez. 26,6 

filie quoque
eius
que sunt in agro
gladio interficientur
et scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 26,7 

quia hec dicit Dominus Deus ecce
ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor
regem Babylonis
ab aquilone regem regum
cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno
Numérotation du verset Ez. 26,8 

filias tuas
que sunt in agro
gladio interficiet et
circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum
Numérotation du verset Ez. 26,9 

et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua
Numérotation du verset Ez. 26,10 

inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
equitum et rotarum et curruum movebuntur
muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate
Numérotation du verset Ez. 26,11 

ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent
Numérotation du verset Ez. 26,12 

vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas
preclaras subvertent et lapides tuos
et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
Numérotation du verset Ez. 26,13 

et quiescere faciam
multitudinem cantorum1 tuorum
1 cantorum] canticorum Weber
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
Numérotation du verset Ez. 26,14 

et dabo te in limpidissimam petram siccatio
sagenarum eris nec edificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 26,15 

Hec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruine tue et gemitu
interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule
Numérotation du verset Ez. 26,16 

et descendent de sedibus suis
omnes principes
maris et auferent exuvias suas
et vestimenta sua varia
abicient
et induentur stupore
in terra sedebunt
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur
Numérotation du verset Ez. 26,17 

et assumentes super te lamentum
dicent tibi quomodo peristi
que habitas in mari
urbs inclita
que fuisti fortis in mari
cum habitatoribus
tuis quos formidabant universi
Numérotation du verset Ez. 26,18 

nunc
stupebunt
naves in die pavoris tui
et turbabuntur insule in mari eo quod nullus
egrediatur ex te
Numérotation du verset Ez. 26,19 

quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum
et
operuerint te aque multe
Numérotation du verset Ez. 26,20 

et detraxero te cum his qui
descendunt in lacum
ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima
sicut solitudines veteres
cum his qui deducuntur
in lacum
ut non habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium
Numérotation du verset Ez. 26,21 

in nihilum redigam te
et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum
dicit Dominus Deus

Capitulum 26

Numérotation du verset Ez. 26,1 
{t. 3: Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 270b} Et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUM  EST. Post Palestinos succedit regio Phenicis cuius metropolis {t. 3: Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 271b} Tyrus que hebraice et syriace Sor dicitur.
marg.| HIERONYMUS. Sor interpretatur angustia et signat animam que perturbationibus est occupata que cum viderit vitiis suis subverti Hierusalem et in qua fuit templum et pacis visio exultat et ad se imperium urbis quondam inclite transferri putat. Hoc et in contrariis dogmatibus accipitur et in hominibus seculi cum viderint aliquem iustum per negligentiam lapsum gaudent insultant quasi aliorum ruina sua resurrectio sit unde sequitur: propterea hec dicit etc.
Numérotation du verset Ez. 26,2 
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus
interl.| insultans et gaudens
de Hierusalem
interl.| capta
euge confracte sunt porte populorum
interl.| quasi ego portum habeo tutissimum
conversa est
interl.| illa capta
interl.| multitudo scilicet que illius regebatur arbitrio
ad me implebor
interl.| illa deserta
deserta est
interl.| qua ante plena
Numérotation du verset Ez. 26,3 
propterea
interl.| quia hec scilicet dixisti
hec dicit Dominus Deus ecce
interl.| quasi presens est
ego
interl.| non per alios sed ego ipse
super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas
interl.| Babylonios cum multis nationibus
sicut ascendit mare fluctuans
Numérotation du verset Ez. 26,4 
et dissipabunt muros Tyri
interl.| oppugnatione argumentorum munitiones
et destruent turres eius
interl.| sophismata
et radam pulverem eius de ea
interl.| usque ad solum scilicet ut etiam pulvis radatur
et dabo eam in limpidissimam petram
interl.| quasi sic humiliabitur ut petre nitidissime comparetur exinanita
Numérotation du verset Ez. 26,5 
siccatio
interl.| ut sagene expandantur in urbe quondam frequentissima
{t. 3: Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 271a} sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus
interl.| cuius verba irrita esse non possunt
et erit in direptionem gentibus
marg.| SAGENARUM. quibus deceptam multitudinem piscabantur. Sagenas faciet siccari ut subeant alii piscatores quos Dominus misit ad piscandum.
Numérotation du verset Ez. 26,6 
filie quoque
interl.| urbes opida vici
eius
interl.| Phenicis
que sunt in agro
interl.| Phenicis
gladio interficientur
interl.| metaphorice quia filias appellavit interfectionem gladium ponit
et scient
interl.| rerum fine
quia ego Dominus
interl.| qui hec fieri precepi
marg.| FILIE  QUOQUE  EIUS. HIERONYMUS. Filie que quasi in thalamo servabantur et pro secretioribus doctrinis nulli facile credebantur protrahentur in publicum ecclesiastico mucrone truncande
marg.| ET  SCIENT  QUIA  EGO  DOMINUS. HIERONYMUS. qui Hierusalem pro peccatis patrum perdendam reliqui et Tyri pro insultatione et gaudio munimenta destruxi.
Numérotation du verset Ez. 26,7 
quia hec dicit Dominus Deus ecce
interl.| enim
ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor
interl.| diabolus
regem Babylonis
interl.| confusionis
ab aquilone regem regum
interl.| non solummodo populorum
interl.| regnorum scilicet de quibus dicit: hec omnia tibi dabo si cadens adoravit me
cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno
interl.| animas in angustia peccati
marg.| AB  AQUILONE. qui ventus durissimus et sinister nomine dexter vocatur presumens sibi nominis dignitatem.
marg.| CUM  EQUIS  ET. De quibus: fallax equus ad salutem et: dormitaverunt qui ascenderunt equos et alibi: equum et ascensorem proiecit in mare.
Numérotation du verset Ez. 26,8 
filias tuas
interl.| urbes scilicet tibi subditas et castella
que sunt in agro
interl.| in campo mundi
interl.| in littore
gladio interficiet et
interl.| post
circumdabit te munitionibus
interl.| ne diaboli evadas imperium
et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum
Numérotation du verset Ez. 26,9 
et vineas et arietes temperabit in muros tuos
interl.| quicquid forte habuerit in dogmatibus
et turres tuas destruet in armatura sua
interl.| multitudine armatorum suorum
Numérotation du verset Ez. 26,10 
inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
interl.| tanta scilicet erit multitudo
equitum et rotarum et curruum movebuntur
interl.| opinione
muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate
interl.| securus quasi in campo
Numérotation du verset Ez. 26,11 
ungulis equorum suorum
interl.| tanta erit securitas victorum
conculcabit omnes plateas tuas
interl.| lata et spaciosa est via que ducit ad mortem
populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent
interl.| scilicet idola que corde finguntur unde: imaginem ipsorum ad nihilum rediges
Numérotation du verset Ez. 26,12 
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas
interl.| in quibus exultabas
preclaras subvertent et lapides tuos
interl.| in tantam scilicet desolationem venies
et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
Numérotation du verset Ez. 26,13 
et quiescere faciam
interl.| ego Dominus
multitudinem cantorum1 tuorum
1 cantorum] canticorum Weber
interl.| quibus in sapientia seculi confidebas
interl.| alia littera: canticorum tuorum
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
Numérotation du verset Ez. 26,14 
et dabo te in limpidissimam petram siccatio
interl.| piscatio scilicet cessabit et eris humilis ut sis siccatio sagenarum
sagenarum eris nec edificaberis ultra {t. 3: Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 271b} quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
interl.| quia Nabuchodonosor a Domino tradita omnino subversa est unde: quos tradidi Satane ut discant non blasphemare
marg.| NEC  EDIFICABERIS. in regnum scilicet populorum ut habeas proprium imperium sicut sub Hyram sed ceteri regibus vel Chaldeis vel Macedonibus vel Ptolomeis vel Romanis regibus servitura.
Numérotation du verset Ez. 26,15 
Hec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruine tue et gemitu
interl.| virtutum scilicet
interl.| dum cadit anima diu pudicicie et aliis virtutibus dedita
interl.| in oppugnatione Nabuchodonosor
interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule
interl.| qui falsis huius seculi tenduntur fluctibus
Numérotation du verset Ez. 26,16 
et descendent de sedibus suis
interl.| de throno superbie
omnes principes
interl.| opinione
interl.| qui diversis imperant insulis
maris et auferent exuvias suas
interl.| omnem gloriam regnandi
et vestimenta sua varia
interl.| varietate fulgentia
abicient
interl.| a se
et induentur stupore
interl.| et
in terra sedebunt
interl.| humilitate deiecti
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur
interl.| ex casu tuo nihil putantes in mundo perpetuum
marg.| EXUVIAS. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. coronas quas scilicet bonis operibus videbantur possidere.
marg.| VESTIMENTA  VARIA. varietatem scilicet virtutum.
Numérotation du verset Ez. 26,17 
et assumentes super te lamentum
interl.| flebile carmen
interl.| et
dicent tibi quomodo peristi
interl.| qui prius salvus eras
que habitas in mari
interl.| huius seculi
urbs inclita
interl.| opinione
que fuisti fortis in mari
interl.| contra ignita iacula diaboli
cum habitatoribus
interl.| cogitationibus
tuis quos formidabant universi
interl.| adversarii
marg.| QUE  HABITAS. Tyrus enim prius ut perhibent insula fuit sed {t. 3: Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 271b} iactis aggeribus vel a Nabuchodonosor vel ab Alexandro de insula pene insula facta est.
Numérotation du verset Ez. 26,18 
nunc
interl.| alias tunc
stupebunt
interl.| in casu tuo
naves in die pavoris tui
interl.| quibus seculi fluctus transeunt
et turbabuntur insule in mari eo quod nullus
interl.| fere
egrediatur ex te
marg.| TURBABUNTUR. ne similia sustineant aliorum ruine aliorum exempla sunt. Nam mea res agitur paries cum proximus ardet dum in hoc salo vite numquam certa securaque victoria.
marg.| EO  QUOD  NULLUS  EGREDIATUR  EX  TE. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA in exitu tuo. Non enim ex parteritis sed ex presentibus iudicamur. Cavendumque est et semper timendum ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius hore procella subvertat.
Numérotation du verset Ez. 26,19 
quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum
interl.| metaphorice quia ad insulam sermo est
et
interl.| hostium multitudinem
operuerint te aque multe
interl.| populi multi
marg.| CUM  DEDERO  TE. HIERONYMUS. Hoc ad eos referri potest qui in angustiis seculi constituti deducuntur ad inferos et abyssi fluctibus operiuntur penarum scilicet et trahuntur ad inferiora terre et copulantur his qui in veteri solitudine sunt ut non habitentur a Spiritu Sancto de quibus: impius cum venerit in profundum malorum contemnit. Nec de cetero erunt in terra viventium sed peribunt et redigentur in nihilum ideo esse cessabunt. His testimoniis abutuntur qui dicunt impiorum penas et non peccatorum esse perpetuas qui quesiti a Deo non sunt inventi et in eternum esse cessaverunt quia suo vitio eum perdiderunt qui dicit ego sum vita.
Numérotation du verset Ez. 26,20 
et detraxero te cum his qui
interl.| de quibus: introibunt in inferiora terre
descendunt in lacum
interl.| inferni
interl.| ubi scilicet erit fletus et stridor dentium
ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima
interl.| in qua draco antiquus
sicut solitudines veteres
interl.| ubi nulla sanctorum recordatio
cum his qui deducuntur
interl.| de quibus: introibunt in inferiora terre
in lacum
interl.| inferni
ut non habiteris porro dedero
interl.| econtra
gloriam in terra viventium
marg.| IN  TERRA  VIVENTIUM. De qua: credo videre bona Domini in terra viventium et alibi: beati mites quoniam ipsi possidebunt terram.
Numérotation du verset Ez. 26,21 
in nihilum redigam te
interl.| peribis in eternum
et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum
interl.| seculum
dicit Dominus Deus
marg.| ET  NON  ERIS. unde: remitte mihi ut refirgerer priusquam abeam et amplius non ero quod enim in Deo non est qui solus vere est non esse dicitur.
marg.| ET  REQUISITA ab eo qui venit querere quod perierat. Non est ergo quarentis vicium sed eius qui boni pastoris fugerit manum.
marg.| IN  SEMPITERNUM id est seculum septuaginta scilicet annos que est etas hominis unde: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Ait enim Isaias post septuaginta annos Tyrum restituendam in integrum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_26)

Notes :