Glossa ordinaria

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 

Tu autem fili hominis propheta super montes Israel
et dices montes Israel audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 36,2 

hec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitudines sempiterne
in hereditatem date sunt nobis
Numérotation du verset Ez. 36,3 

propterea vaticinare et dic hec dicit Dominus Deus pro eo
quod desolati estis
et conculcati
per circuitum
et facti in hereditatem reliquis gentibus
et ascendistis super labium lingue
et opprobrium populi
Numérotation du verset Ez. 36,4 

propterea montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
et urbibus derelictis que depopulate sunt et subsannate a reliquis gentibus
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 36,5 

propterea hec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumea universa
qui dederunt terram meam
sibi in hereditatem cum gaudio
et toto corde ex animo et eiecerunt
eam ut vastarent
Numérotation du verset Ez. 36,6 

idcirco
vaticinare super humum Israel
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
hec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo
locutus sum
eo quod confusionem gentium sustinueritis
Numérotation du verset Ez. 36,7 

idcirco hec dicit Dominus Deus ego levavi
manum meam
ut
gentes que in circuitu vestro sunt ipse confusionem suam portent
Numérotation du verset Ez. 36,8 

vos autem montes Israel
ramos vestros
germinetis et fructum vestrum
afferatis populo meo Israel prope est enim ut veniat
Numérotation du verset Ez. 36,9 

quia ecce ego
ad vos
et convertar ad vos
et arabimini
et accipietis sementem
Numérotation du verset Ez. 36,10 

et
multiplicabo
in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur
civitates
et ruinosa instaurabuntur
Numérotation du verset Ez. 36,11 

et replebo vos hominibus
et iumentis
et multiplicabuntur
et crescent
et habitari vos faciam sicut a principio
bonisque donabo maioribus
quam habuistis ab initio et
scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 36,12 

et adducam super vos homines populum meum Israel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis
Numérotation du verset Ez. 36,13 

hec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
Numérotation du verset Ez. 36,14 

propterea homines non comedes amplius
et gentem tuam non necabis ultra
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,15 

nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et opprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam
non amittes amplius
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,16 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 36,17 

fili hominis domus Israel
habitaverunt
in humo sua
et polluerunt eam in viis suis
et in studiis suis iuxta immunditiam
menstruate facta est via eorum coram me
Numérotation du verset Ez. 36,18 

et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et
in idolis suis
polluerunt eam
Numérotation du verset Ez. 36,19 

et dispersi eos in gentes
et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
Numérotation du verset Ez. 36,20 

et ingressi sunt ad gentes
ad quas introierunt
et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis
populus Domini iste est
et de terra eius
egressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,21 

et peperci nomini meo sancto
quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,22 

idcirco dices domui Israel hec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israel
sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
Numérotation du verset Ez. 36,23 

et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
Numérotation du verset Ez. 36,24 

tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos1 de universis terris et adducam vos in terram vestram
1 vos] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 36,25 

et effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis
vestris et ab universis idolis vestris
mundabo vos
Numérotation du verset Ez. 36,26 

et dabo vobis cor novum
et spiritum novum ponam in medio vestri
et
auferam cor lapideum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum
Numérotation du verset Ez. 36,27 

et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam ut in preceptis meis ambuletis
et iudicia mea
custodiatis
et operemini
Numérotation du verset Ez. 36,28 

et habitabitis in terra
quam dedi patribus vestris
et
eritis
mihi in populum et ego
ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ez. 36,29 

et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum
et multiplicabo illud
et non imponam in vobis famem
Numérotation du verset Ez. 36,30 

et multiplicabo fructum ligni
et genimina agri
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus
Numérotation du verset Ez. 36,31 

et recordabimini
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestre
et scelera vestra
Numérotation du verset Ez. 36,32 

non propter vos
ego faciam
ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israel
Numérotation du verset Ez. 36,33 

hec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes
et instauravero ruinosa
Numérotation du verset Ez. 36,34 

et terra
deserta fuerit exculta
que quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris
Numérotation du verset Ez. 36,35 

dicent
terra illa inculta
facta est
ut hortus voluptatis
et civitates
deserte
et destitute
atque suffosse
munite
sederunt
Numérotation du verset Ez. 36,36 

et
scient gentes quecumque derelicte fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus edificavi
dissipata plantavique inculta
ego Dominus locutus sum
et fecerim
Numérotation du verset Ez. 36,37 

hec dicit Dominus Deus
adhuc in hoc invenient me domus Israel
ut faciam eis
multiplicabo eos sicut gregem
hominum
Numérotation du verset Ez. 36,38 

ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem
in sollemnitatibus eius
sic erunt civitates deserte pleneque gregibus hominum et
scient quia ego
Dominus

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 
{t. 3: Erfurt, f. 216va; facsim., p. 288a} Tu autem fili hominis propheta super montes Israel
interl.| supra posuit faciem contra montem Seyr propheta hic filius hominis loquitur ad montes vel super montes Israel
et dices montes Israel audite verbum Domini
interl.| apostoli prophete hi enim audierunt verbum Domini
marg.| TU  AUTEM  FILI. HIERONYMUS. Hec per anfrasticos more iudaico dicuntur que illi exspectant in mille annorum regno quando civitatem Hierusalem asserunt extruendam et templum illud quod in fine voluminis describitur et rerum omnium felicitatem alii sub Zorobabel completa sed sequentia non patiuntur. Tunc enim non tanta bona habuerunt quanta a principio ne dum maiora.
marg.| HIERONYMUS. Prophetie totius ad montes Israel breviter hic sensus est. Quia insultavit vobis inimicus id est mons Seyr et putavit se vos in perpetuum possidere et altitudines quondam Domini nunc desertas cessisse sibi in hereditatem et aliquanto tempore possedit propterea hec dicit Dominus montibus et collibus etc.
Numérotation du verset Ez. 36,2 
hec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
interl.| mons Seyr
interl.| diabolus insultans de vobis
euge altitudines sempiterne
interl.| quondam Dei
interl.| de quibus dicitur: montes in circuitu eius
in hereditatem date sunt nobis
interl.| in persecutionis angustiis
Numérotation du verset Ez. 36,3 
propterea vaticinare et dic hec dicit Dominus Deus pro eo
interl.| non solum enim dixit sed aliquandiu possedit
quod desolati estis
interl.| dum multi labuntur
et conculcati
interl.| quasi vile lutum
per circuitum
interl.| omnium nationum vel gentium
et facti in hereditatem reliquis gentibus
interl.| persecutoribus vitiis demonibus
et ascendistis super labium lingue
interl.| ab omnibus blasphemati
et opprobrium populi
interl.| estis scilicet
Numérotation du verset Ez. 36,4 
propterea montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus
interl.| non tantum montibus Seyr sed et montibus eius et collibus etc.
interl.| conculcatis
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
interl.| ecclesiis scilicet sub Diacleciano et Maximiano in toto orbe dissipatis
et urbibus derelictis que depopulate sunt et subsannate a reliquis gentibus
interl.| a gentilibus ab hereticis
per circuitum
interl.| ubique terre
marg.| COLLIBUS. inferioribus in monte ecclesie constitutis per singulos gradus unde: non potest abscondi civitas super montem posita.
marg.| TORRENTIBUS. HIERONYMUS. Torrentibus quorum scilicet hyeme persecutionum et tempestate pressure augetur fides vallibus his scilicet qui humilitate depressit sunt.
Numérotation du verset Ez. 36,5 
propterea hec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de
interl.| contra
reliquis gentibus et de Idumea universa
interl.| precipue
interl.| qua terrenis operibus volebat omnes posita imagine celestis portare imaginem terreni
interl.| ecclesiam
sibi in hereditatem cum gaudio
interl.| in gladio possederunt
interl.| tam materiali quam spirituali
et toto corde ex animo et eiecerunt
interl.| de sedibus suis
eam ut vastarent
interl.| habitatores
Numérotation du verset Ez. 36,6 
idcirco
interl.| o propheta
vaticinare super humum Israel
interl.| quasi: nihil proderit gentibus nihil hereticis ecclesiam persequi
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
interl.| Septuaginta: nemorosis qua amenitate paradisi virebant
hec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo
interl.| quasi: opprobrii vestri ultor existam
locutus sum
interl.| contra adversarios qui ecclesiam persecuti sunt
eo quod confusionem gentium sustinueritis
Numérotation du verset Ez. 36,7 
idcirco hec dicit Dominus Deus ego levavi
interl.| levabo
manum meam
interl.| potentiam
ut
interl.| vel in
gentes que in circuitu vestro sunt ipse confusionem suam portent
interl.| qua vos confuderunt
Numérotation du verset Ez. 36,8 
vos autem montes Israel
interl.| apostoli et apostolici viri
ramos vestros
interl.| adversariis interfectis pace reddita ecclesie
germinetis et fructum vestrum
interl.| Septuaginta: uvas quibus scilicet populus meus saturetur
afferatis populo meo Israel prope est enim ut veniat
interl.| ne putetis post longum tempus futurum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 216vb; facsim., p. 288b} FRUCTUM. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. uvas calcandas scilicet in prelo Domini de quibus: musta funduntur que inebriant et vinum exprimitur quod letificat cor hominis ut omnis fructus montium de quibus conficitur panis de celo descendens comedatur a populo Dei Israel et ne desperemus in persecutionibus addit: prope est etc.
Numérotation du verset Ez. 36,9 
quia ecce ego
interl.| ne vobis videatur difficile
ad vos
interl.| veniam scilicet in auxilium
et convertar ad vos
interl.| qui aversus eram
et arabimini
interl.| Christi vomere
interl.| ut priorem culturam recipiatis
et accipietis sementem
interl.| virtutum
Numérotation du verset Ez. 36,10 
et
interl.| sic
multiplicabo
interl.| de semente
in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur
interl.| redeuntibus turbis
civitates
interl.| ecclesie
interl.| qua ante destructe
et ruinosa instaurabuntur
Numérotation du verset Ez. 36,11 
et replebo vos hominibus
interl.| qui pollent scientia scripturarum
et iumentis
interl.| non solum hominibus
interl.| simplicibus
et multiplicabuntur
interl.| iumenta
et crescent
interl.| ecclesie
et habitari vos faciam sicut a principio
interl.| ante persecutionem
bonisque donabo maioribus
interl.| martirum victoriis
quam habuistis ab initio et
interl.| tunc
scietis
interl.| antequam captivitates varias sentiretis
quia ego Dominus
interl.| qui restituo plebem meam qua possideat ecclesias et ipsa sit ecclesiarum hereditas
marg.| A PRINCIPIO. quando due tribus et semis trans Iordanem Moyse duce acceperunt possessionem et sub Iosue tribus alie terram Iudeam.
Numérotation du verset Ez. 36,12 
et adducam super vos homines populum meum Israel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis
interl.| quos in persecutione perdideras
interl.| vel liberis
Numérotation du verset Ez. 36,13 
hec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
marg.| PRO  EO  QUOD  DICUNT. Quasi: non ultra persecutorum patieris opprobria nec insultabunt iugulatum populum tuum sicut oves occisionis pace enim reddita omnia opprobria cessaverunt.
Numérotation du verset Ez. 36,14 
propterea homines non comedes amplius
interl.| quasi devoratrix
et gentem tuam {t. 3: Erfurt, f. 217ra; facsim., p. 289a} non necabis ultra
interl.| sicut improperant
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,15 
nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et opprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam
interl.| unde insultant tibi
non amittes amplius
interl.| sedata persecutione
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,16 
et factum est verbum Domini ad me dicens
interl.| quasi: veritas promissionis ipso Domino loquente firmata est
Numérotation du verset Ez. 36,17 
fili hominis domus Israel
interl.| populus Iudeorum
habitaverunt
interl.| quando educti de Egypto
in humo sua
interl.| Iudea scilicet
et polluerunt eam in viis suis
interl.| idolatria
et in studiis suis iuxta immunditiam
interl.| in tantum polluti
menstruate facta est via eorum coram me
interl.| cui omnia aperta
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 217ra; facsim., p. 289a} FILI  HOMINIS. Reddit Dominus causam manifestius quare populum Israel captivitati tradiderit et propter clementiam suam se reducturum pollicetur et multo ampliora tributurum.
marg.| FILI  HOMINIS. HIERONYMUS.  ALLEGORICE. Quicumque est de domo Israel et cernit pacem Christi que exuperationem sensum habitat in terra sua id est ecclesia vel carnis hospitio quod ei a Deo traditum est. Si autem utranque polluerit et immundicie menstruate fuerit comparatus effundet Deus indignationem suam super eum pro sanguine vel suo vel eorum quos scandalizaverit.
Numérotation du verset Ez. 36,18 
et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et
interl.| insuper
in idolis suis
interl.| perversis cogitationibus
polluerunt eam
marg.| PRO  SANGUINE. propherarum et aliorum iustorum. Unde: Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt et: sanguis qui effusus est requietur a generatione hac a sanguine Abel iusti usque ad saguinem Zacharie.
marg.| HIERONYMUS. Alii Iudeorum referunt hec ad tempus Zorobabel quando sub Cyro rege multi de Iuda et Beniamin in Iudeam reducti sunt. Alii ad regnum mille annorum quando sub Christo quem putant venturum et civitas Hierusalem extruatur et templum de quo in ultima parte huius prophetie agitur
Numérotation du verset Ez. 36,19 
et dispersi eos in gentes
interl.| ut incredulis gentibus comparentur
interl.| Babylonia captivitate vel Romana quoniam effuderunt sanguinem Christi
et ventilati sunt in terris
interl.| tamquam palee a frumento ecclesie
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
Numérotation du verset Ez. 36,20 
et ingressi sunt ad gentes
interl.| quasi: nec sic senserunt peccatum suum sed polluerunt nomen Domini cum diceretur de eis: ecce populus Domini etc.
ad quas introierunt
interl.| captivi
et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis
interl.| per irrisionem
populus Domini iste est
interl.| qui se solum iactabat cultum Dei nosse
et de terra eius
interl.| ecclesia
egressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,21 
et peperci nomini meo sancto
interl.| non propter eos creator enim omnium sum
quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,22 
idcirco dices domui Israel hec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israel
interl.| non nobis Dominie non nobis sed nomini tuo da gloriam
sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
Numérotation du verset Ez. 36,23 
et sanctificabo nomen meum magnum
interl.| sanctum demonstrabo
quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum
interl.| coram omnibus
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
interl.| reducendo vos in pristinam gloriam
interl.| scilicet si egerint penitentiam tunc omnis turba gentium cognoscet quod ego tollam eos etc.
Numérotation du verset Ez. 36,24 
tollam quippe vos de gentibus et congregabo {t. 3: Erfurt, f. 217rb; facsim., p. 289b} vos1 de universis terris et adducam vos in terram vestram
1 vos] om. Weber
interl.| scilicet ecclesiam
Numérotation du verset Ez. 36,25 
et effundam super vos aquam mundam
interl.| credentes scilicet et ab errore conversos
interl.| doctrine sermonis Dei
interl.| baptismi salutaris
et mundabimini ab omnibus inquinamentis
interl.| peccatis
vestris et ab universis idolis vestris
interl.| que in corde simulastis
mundabo vos
Numérotation du verset Ez. 36,26 
et dabo vobis cor novum
interl.| quod per peccatum perdidistis
interl.| credendi in Filium Dei
et spiritum novum ponam in medio vestri
interl.| unde David: cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova etc.
et
interl.| tunc
auferam cor lapideum
interl.| omnem duriciam
interl.| incredulum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum
interl.| quod precepta Dei suscipiat
interl.| molle tenerum quod possit in se recipere Spiritum Sanctum inscriptum litteris salutaribus
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 217rb; facsim., p. 289b} SPIRITUM  NOVUM. HIERONYMUS. Nota quod spiritum novum et cor novum dat post effusionem aque.
Numérotation du verset Ez. 36,27 
et spiritum meum ponam in medio vestri et
interl.| tunc
faciam ut in preceptis meis ambuletis
interl.| de virtute in virtutem
et iudicia mea
interl.| qua prius neglixistis
custodiatis
interl.| corde
et operemini
Numérotation du verset Ez. 36,28 
et habitabitis in terra
interl.| confessionis
quam dedi patribus vestris
interl.| magistris
interl.| Abraham Isaac Iacob et omnibus sanctis et prophetis
et
interl.| sic
eritis
interl.| rursum
mihi in populum et ego
interl.| quem offendistis
ero vobis in Deum
interl.| hoc presenti tempore comprobatur
Numérotation du verset Ez. 36,29 
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum
interl.| de quo efficitur celestis panis
et multiplicabo illud
interl.| nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manebit
et non imponam in vobis famem
interl.| verbi Dei quam passus est filius prodigus qui dissipavit substantiam suam et fame cogente porcorum siliquis pastus est.
Numérotation du verset Ez. 36,30 
et multiplicabo fructum ligni
interl.| sapientie de qua: lignum vite est omnibus qui amplectentibus eam
et genimina agri
interl.| in similitudine Iacob cuius odor erat sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus
interl.| quod usque hodie Iudeorum patitur incredulitas sed postquam beatitudinem fuerit conssecuti dicent cum apostolo: non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutes sum ecclesiam Dei
Numérotation du verset Ez. 36,31 
et recordabimini
interl.| scientes ubi fueritis dispersi
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestre
interl.| qua ante placebant
et scelera vestra
Numérotation du verset Ez. 36,32 
non propter vos
interl.| qui proprio errore peristis
ego faciam
interl.| supradicta
ait Dominus Deus notum sit vobis
interl.| sed propter clementiam meam subaudis
interl.| ergo
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israel
interl.| super prioribus vitiis et vestrum intelligite creatorem
marg.| CONFUNDIMINI. Cohortatur errantes ut confundantur in viis suis et restituantur in urbes ecclesie.
Numérotation du verset Ez. 36,33 
hec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes
interl.| ecclesias
et instauravero ruinosa
interl.| qua in vobis scilicet corruerunt
interl.| qua in synagogis conciderant
Numérotation du verset Ez. 36,34 
interl.| confessionis
deserta fuerit exculta
interl.| pristinis cerimoniis
interl.| ceremoniis Dei
que quondam erat desolata
interl.| videbatur scilicet omnibus sanctis qui terrene conversationis opera pretereunt
in oculis omnis viatoris
interl.| sanctorum mundana transeuntium
Numérotation du verset Ez. 36,35 
dicent
interl.| admirantes
interl.| quasi: quomodo factum est hoc
terra illa inculta
interl.| olim
interl.| quondam in qua omnes periere virtutes
facta est
interl.| nunc
ut hortus voluptatis
interl.| similis paradiso Dei
et civitates
interl.| Iudee
deserte
interl.| que Deum hospitem non habebant
et destitute
interl.| a Spiritu Sancto
atque suffosse
interl.| sua incredulitate
munite
interl.| fide Christi
sederunt
interl.| confessione et salvatoris nomine
Numérotation du verset Ez. 36,36 
et
interl.| sic
scient gentes quecumque derelicte fuerint in circuitu vestro
interl.| omnis creatura scilicet et angeli qui ambiunt terram Israel
quia ego Dominus edificavi
interl.| in eis
dissipata plantavique inculta
interl.| omnium virtutum arboribus
ego Dominus locutus sum
interl.| quasi implevi quod per prophetas predixi
et fecerim
interl.| quod verbo promisi
Numérotation du verset Ez. 36,37 
hec dicit Dominus Deus
interl.| admonentur penitentes ut etiam cum regressi fuerint in ecclesias semper requirant Dominum et inveniant eum ut multiplicentur redeuntium turbis greges Domini
adhuc in hoc invenient me domus Israel
interl.| quasitum diu et non inventum
ut faciam eis
interl.| tunc
multiplicabo eos sicut gregem
interl.| non solum in predictis sentient liberalitatem meam
hominum
interl.| qui scilicet rtaionis et confessionis sint pleni et fidei
interl.| non brutorum animalium
Numérotation du verset Ez. 36,38 
ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem
interl.| in qua proprie Dei cultus et visio pacis
in sollemnitatibus eius
interl.| quas Domini clementia receperunt
sic erunt civitates deserte pleneque gregibus hominum et
interl.| tunc
scient quia ego
interl.| solus
Dominus
interl.| nolens mortem peccatoris
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 290a} IN  SOLENNITATIBUS. quibus: comeditur azimum sinceritatis et veritatis et agni caro et sanguis et in septem hebdomadiebus et in tabernaculis huius seculi Domini festa celebramus ut civitates quondam deserte plene fiant gregibus hominum et ratione cognoscant quod ipse sit Dominus qui omnia prestitit.
marg.| ET  SCIENT  QUIA  EGO  DOMINUS. dissimulans peccata hominum propter penitentiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_36)

Notes :