Glossa ordinaria

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 

Et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 31,2 

fili hominis dic pharaoni regi Egypti
et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
Numérotation du verset Ez. 31,3 

ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher
ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Numérotation du verset Ez. 31,4 

aque nutrierunt illum
abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Numérotation du verset Ez. 31,5 

propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
Numérotation du verset Ez. 31,6 

cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum
et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 31,7 

eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset Ez. 31,8 

cedri
non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes
non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius
Numérotation du verset Ez. 31,9 

quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus et emulata sunt eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
Numérotation du verset Ez. 31,10 

propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
in altitudine sua
Numérotation du verset Ez. 31,11 

tradidi eum
in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
Numérotation du verset Ez. 31,12 

et succident illum
alieni et crudelissimi nationum et proicient
eum
super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre
et recedent de umbraculo eius
omnes populi terre
et relinquent eum
Numérotation du verset Ez. 31,13 

in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset Ez. 31,14 

quam ob rem
non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque
ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum
omnia que irrigantur aquis
quia omnes
traditi sunt
in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum
ad eos qui descendunt in lacum
Numérotation du verset Ez. 31,15 

Hec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos indixi luctum
operui eum
abysso
et prohibui flumina
eius
et coercui aquas multas.
Contristatus est super eum
Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
Numérotation du verset Ez. 31,16 

a sonitu ruine eius
commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his
qui descendebant in lacum
et consolata sunt
in terra
infima omnia ligna voluptatis
egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur
aquis
Numérotation du verset Ez. 31,17 

nam et ipsi cum ea
descendent ad infernum ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit
sub umbraculo
eius in medio nationum
Numérotation du verset Ez. 31,18 

cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce
deductus es cum lignis voluptatis
ad terram ultimam
in medio incircumcisorum
dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est pharao
et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 
{t. 3: Erfurt, f. 212rb ; facsim., p. 279b} Et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUM  EST. Invehitur hic contra eundem pharaonem qui comparatur regi Assirio et post longissimam prophetiam lamentatio super eodem assumitur et deinceps contra omnem Egyptum.
marg.| UNDECIMO  ANNO.  ALLEGORICE. Nondum enim venerant ad duodecimum qui {t. 3: Erfurt, f. 212va ; facsim., p. 280a} numerus plene consummateque virtutis est unde et duodecim sunt filii Iacob a quibus postea duodecim dicuntur tribus et duodecim nomina prophetarum uno volumine continentur et apostoli duodecim sunt quorum unus Iudas proditor cuius in locum Matthias eligitur et archisynogogi filia annorum duodecim a Domino suscitatur. Emoroissa quoque anno duodecimo recipit sanitatem sed quia corripitur pharao et postea plangitur tertius mensis et unus dies undecim annorum numero cumulantur unde in sequentibus duodecimo anno mense duodecimo una mensis fit verbum Domini ad Ezechielem dicensa:"Fili hominis assume planctum super pharaon regem Egypti et dices ad eum1". Qui enim plangitur ideo plangitur ut intelligat quanta bona perdiderit et tamen quia pharao erat et brachium eius nondum fuerat colligatum nec pristinam receperat fortitudinem ideo in anno et in mense duodecimo undetricesima dies adhuc remanent ut duodecim annorum numerus commpleatur una igitur mensis die fit sermo Domini ad prophetam.
a Ez. 32, 2: « Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum ».
1 regem... eum] r.e.et.d.a.e. Rusch
Numérotation du verset Ez. 31,2 
{t. 3: Erfurt, f. 212va ; facsim., p. 280a} fili hominis dic pharaoni regi Egypti
interl.| antichristo quo corruente et alii rectores tenebrarum harum et principes mundo facilius corruant
et populo eius
interl.| alii multitudini. Multi enim sunt vocati pauci vero electi
cui similis factus es in magnitudine tua
interl.| alii altitudine omnis qui se exaltat humiliabitur
marg.| CUI  SIMILIS  FACTUS. Quasi: non mireris si Babylonii te vincant atque subvertant et imperium tuum et opes Egyptias destruant cum Assur multo te fortior ab eis deletus sit.
Numérotation du verset Ez. 31,3 
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher
interl.| sub figura arboris describit potentiam Assyrii regis
ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
marg.| ECCE  ASSUR  QUASI  CEDRUS. HIERONYMUS. Pulcritudo illius predicatur que in turpitudinem prava voluntate mutata est unde:confringet Dominus cedros Lybani ut excelsus scilicet in altissimo montium Libano constitutus quanto fuerit sublimior tanto fortius caderet unde sensus magnus dicitur.
marg.| Sciendum autem quia quecumque dicuntur de rege Assyriorum futuro #tempore a septuaginta quasi transacta memorantur et sic vel ad arborem vel ad principem loquitur Assyriorum ut tam masculino quam feminino genere in una persona utatur dum et arbor refertur ad Assyrium et Assyrius in arbore nominatur.
Numérotation du verset Ez. 31,4 
aque nutrierunt illum
interl.| quasi ideo tantum concrevit quia aque nutrierunt illum
interl.| non Syloe qua vadunt cum silentio sed aque Rasim et Egypti
marg.| AQUE scilicet abundantissime. Abyssus enim multitudo sonitus aquarum.
abyssus exaltavit eum
interl.| super quam in principio mundi tenebre ferebantur
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 280b} ABYSSUS. HIERONYMUS. ad quam in evangelio demones rogant ne mittantur.
flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
interl.| socios illius scilicet
marg.| FLUMINA. De quibus: quid tibi et vie Assyriorum ut bibas aquam fluminium et alibi: ecce Dominus inducet super vos aquam fluminis fortem et multam regem Assyriorum et omnem gloriam eius.
Numérotation du verset Ez. 31,5 
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
interl.| unde hec omnia tradita sunt mihi
et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
interl.| irrigati scilicet aquis abyssi
Numérotation du verset Ez. 31,6 
cumque extendisset umbram suam
interl.| ut omnes subiiceret sue ditioni
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi
interl.| omnis qui facit peccatum de diabolo natus est et in ramorum eius numero computatur
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum
interl.| qua Christi mansuetudinem perdiderunt
et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
interl.| hec sunt volatilia he bestie scilicet
marg.| IN  RAMIS  EIUS. HIERONYMUS. Nota in ipsa habitatione diversa conditio est. Alii habitant in ramis quasi volatilia scientiam sibi in philosophia et in hereticorum dogmatibus pollicentes. Alii quasi bestie fere immites atque crudeles. Alii quasi multitudo gentium plurimarum commixti scilicet diversis vitiis.
marg.| VOLATILIA  CELI. Que iuxta viam comedere sementem vel quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei unde: omnes declinaverunt similis inutiles facti sunt ideo in ramis eius fecerunt nidos.
Numérotation du verset Ez. 31,7 
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum
interl.| ut nullus esset qui non eius tegeretur umbraculo preter cum qui dixit: venit princeps huius mundi et in me non habet quicquam
erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset Ez. 31,8 
cedri
interl.| vel cyparissi
non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes
interl.| vel pini
non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei
interl.| ut singulas arbores colligam
non est assimilatum illi et pulchritudini eius
marg.| OMNE  LIGNUM. Per hoc multi intelligunt non de rege Assiriorum hoc dici sed de contraria fortitudine que in sermone Tyri inter cherubim dicitur esse generata et pretiosis distincta lapidibus et postea ad terrena suo vitio concidisse qui cadens lucifer dicitur unde: videbam Satanam quasi fulgur de celo cadentem. Sed nos hec omnia ut sequamur historiam hyperbolicos dicta intelligimus quod tante potentie Assyrius fuerit et sic cunctas nationes oppresserit ut se angelorum altitudini compararet.
marg.| HIERONYMUS. Ideo nulla arbor in paradiso adequatur ei quia omne lignum non est assimilatum illi et pulcritudini eius quia non erecta in superbiam sed noverunt humilitatem suam nec similitudinem Dei sacrilego ausu affectarunt.
Numérotation du verset Ez. 31,9 
quoniam speciosum feci eum
interl.| vel eam
et multis condensisque frondibus et emulata sunt {t. 3: Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 280b} eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
marg.| ET  EMULATA  SUNT. Quantos enim Assur cupit habere in perditionem tantos cupiunt in salutem.
Numérotation du verset Ez. 31,10 
propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine
interl.| metaphoricos
et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
interl.| antichristi scilicet
in altitudine sua
interl.| ut diceret: ero similis altissimo
Numérotation du verset Ez. 31,11 
tradidi eum
interl.| vel eam
in manu fortissimi gentium
interl.| Babylonii scilicet regis ut quod vicit Assyrium Dei potentie esse intelligatur
faciens faciet ei
interl.| secundum Domini imperata
iuxta impietatem eius eieci eum
interl.| occulte Babylonium monet ne populum Dei crudeliter opprimat qui sibi traditus est ne similia Assyrio patiatur qui crudelis fuit et impius
marg.| FORTISSIMI  GENTIUM. HIERONYMUS. alii scilicet destestabili potestati cui traditur ad puniendum antichristi id est Satane.
Numérotation du verset Ez. 31,12 
et succident illum
interl.| vel eam
interl.| interficient
interl.| securis ad radicem arboris posita est
alieni et crudelissimi nationum et proicient
interl.| ut corruat in superbia sua
eum
interl.| alias eam
super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre
interl.| ut ad tartarum omnes deducantur qui fuerunt in comitatu eius participes pene sicut culpe
et recedent de umbraculo eius
interl.| quo tegebantur ne viderent solem
omnes populi terre
interl.| volatilibus celi et bestiis terre comparati
et relinquent eum
interl.| vel eam
Numérotation du verset Ez. 31,13 
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset Ez. 31,14 
quam ob rem
interl.| visa perditione tua
non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
interl.| in superbiam nec se aliquid exstimabunt nec irrigatione aquarum suarum proprias estimabunt divitias
neque
interl.| metu confusa
ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum
interl.| alias sua
omnia que irrigantur aquis
interl.| qua erant sub imperio Assur
quia omnes
interl.| qua per metaphoram dixit aperit
interl.| reges
traditi sunt
interl.| unde: cadent omnes qui descendunt in terram
in mortem ad terram ultimam
interl.| infernum unde: ingredientur ad extrema terre
in medio filiorum hominum
interl.| non arborum
interl.| non cum angelis Dei
ad eos qui descendunt in lacum
interl.| inferni
interl.| alii in foveam sempiternam
Numérotation du verset Ez. 31,15 
Hec dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos indixi luctum
interl.| socii eius vel sanctis fortitudinibus qua illum dolebunt ad inferos descendisse
operui eum
interl.| per translationem secundum illud: veni in altitudinem maris et tempestas demersit me
interl.| cuius aquis ante irrigabatur
et prohibui flumina
interl.| nationes
eius
interl.| abyssi
et coercui aquas multas.
interl.| ne errigarent eum sed oppromerent
Contristatus est super eum
interl.| Assyrium vel eam arborem scilicet
Libanus
interl.| in quo fuerat exaltatus
et omnia ligna agri concussa sunt
interl.| idem sibi timentia
Numérotation du verset Ez. 31,16 
a sonitu ruine eius
interl.| aperte ostendit se de Assyrio metaphorice loqui. Cuius enim arboris ruina commoveret omnes gentes
commovi gentes
interl.| ut omnes scirent perditionem eius
cum deducerem eum ad infernum
interl.| hoc quoque arbori non convenit
cum his
interl.| sociis suis
qui descendebant in lacum
interl.| inferni
et consolata sunt
interl.| dum vident mala malis et bona bonis retribui
in terra
interl.| in corde terre
infima omnia ligna voluptatis
interl.| hebraice eden
interl.| paradisi
egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur
interl.| sicut ipse
aquis
interl.| Dei
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 213ra ; facsim., p. 281a} OMNIA  LIGNA  VOLUPTATIS. Vel omnia ligna que quondam fuerunt bona et irrigabantur aquis et in Libani altitudine morabantur accipient consolationem quando principem suum viderint similia sustinere tormenta.
Numérotation du verset Ez. 31,17 
nam et ipsi cum ea
interl.| arbore vel eo Assyrio scilicet
descendent ad infernum ad interfectos gladio
interl.| ligna non interficiuntur gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit
interl.| requiescet
sub umbraculo
interl.| pena
eius in medio nationum
interl.| non silvarum sed gentium
interl.| que in inferno erunt
Numérotation du verset Ez. 31,18 
cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
interl.| postremo apostropha facit ad ipsum Assyrium
interl.| quasi nullus tibi similis omnes reges superasti
ecce
interl.| tamen
deductus es cum lignis voluptatis
interl.| regibus qui erant in comitatu tuo
ad terram ultimam
interl.| inferos scilicet unde: introibunt in inferiora terre tradentur in manus gladii partes etc.
in medio incircumcisorum
interl.| immundorum
interl.| hec sunt ligna qua cedros vel ciparisios vocavit
dormies
interl.| non in requie
cum his qui interfecti sunt gladio
interl.| Domini
ipse est pharao
interl.| cui dicitur cui assimilatus ego inclite etc.
et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.
marg.| CUI  ASSIMILATUS  ES O  INCLITE. o pharao scilicet cui dictum est in principio cui similis factus es in altitudine tua etc. Assyrio scilicet qui corruit.
marg.| IPSE  EST  PHARAO.  SEPTUAGINTA. Sic est pharao et omnis multitudo eius ut quomodo supra Assyrius succisus est et corruit sic et Egyptius.
marg.| IPSE  EST  PHARAO. Anterioribus extremo coniungit qui supra dixerat. Cui similis factus es in magnitudine tua ecce Assur quasi cedrus in Libano etc. Nunc infert: sic est pharao et omnis multitudo eius quasi: sicut Assyrius cedrus et cypressus Babilonio succidente deiecta est sic et pharao et populus eius id est ipsa arbor et rami illius a Babylonio succidentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_31)

Notes :