Capitulum 22
Numérotation du verset
Ez. 22,1
Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,2
et tu fili hominis num iudicas
num iudicas civitatem sanguinum
Numérotation du verset
Ez. 22,3
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
civitas effundens sanguinem in medio sui
ut
veniat tempus eius
et que fecit idola contra semetipsam
ut pollueretur
Numérotation du verset
Ez. 22,4
in sanguine tuo
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
Numérotation du verset
Ez. 22,5
que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
nobilis
grandis interitu
Numérotation du verset
Ez. 22,6
ecce principes Israel singuli
in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
Numérotation du verset
Ez. 22,7
patrem et matrem
contumeliis affecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam
contristaverunt apud te
Numérotation du verset
Ez. 22,8
sanctuaria mea sprevistis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset
Ez. 22,9
viri detractores
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes
comederunt in te scelus
operati sunt in medio tui
Numérotation du verset
Ez. 22,10
verecundiora
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
humiliaverunt in te
Numérotation du verset
Ez. 22,11
et unusquisque in uxorem proximi sui
operatus est abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset
Ez. 22,12
munera acceperunt
apud te ad effundendum sanguinem
usuram et
superabundantiam accepisti et avare
proximos tuos
calumniabaris meique oblita es
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 22,13
ecce complosi
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset
Ez. 22,14
numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset
Ez. 22,15
et dispergam te
in nationes et ventilabo te in terras
et deficere faciam immunditiam tuam a te
Numérotation du verset
Ez. 22,16
et possidebo te in conspectu gentium et scies
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 22,17
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,18
fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
omnes isti aes
et stagnum
et ferrum
et plumbum
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
Numérotation du verset
Ez. 22,19
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset
Ez. 22,20
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
ad conflandum sic congregabo
in furore meo
et in ira mea et requiescam
et conflabo vos
Numérotation du verset
Ez. 22,21
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 22,22
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset
Ez. 22,23
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,24
fili hominis dic ei: Tu es terra immunda et non compluta in die furoris
Numérotation du verset
Ez. 22,25
coniuratio prophetarum in medio eius
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
in medio illius
Numérotation du verset
Ez. 22,26
sacerdotes eius contempserunt legem meam
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
in medio eorum
Numérotation du verset
Ez. 22,27
principes eius
in medio illius quasi lupi rapientes predam
ad effundendum sanguinem
et perdendas animas et avare sectanda lucra
Numérotation du verset
Ez. 22,28
prophete autem eius liniebant eos
absque temperamento videntes vana et divinantes
eis
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset
Ez. 22,29
populi
terre
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
Numérotation du verset
Ez. 22,30
et quesivi de eis virum
qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
Numérotation du verset
Ez. 22,31
et
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
Capitulum 22
Numérotation du verset
Ez. 22,1
{t. 3: Erfurt, f. 204ra ; facsim., p. 263a}
Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,2
et tu fili hominis num iudicas
interl.|
alias nonne
num iudicas civitatem sanguinum
marg.|
NON
IUDICAS. Quasi ostende ei quia iuste iudicatur et imminentem captivitatem merito sustinet et multis sanguinibus adduxit tempus ruine sue
Numérotation du verset
Ez. 22,3
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
interl.|
hec scilicet est
civitas effundens sanguinem in medio sui
interl.|
publice
ut
interl.|
ideo
veniat tempus eius
interl.|
captivitatis
et que fecit idola contra semetipsam
interl.|
idolatria quasi maxima primo exprobratur
ut pollueretur
Numérotation du verset
Ez. 22,4
in sanguine tuo
interl.|
quem effudisti
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
interl.|
quia opera manuum tuarum
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
interl.|
per hec omnia
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
interl.|
vel gentibus
marg.|
ADDUXISTI
TEMPUS. quod scilicet multo ante predicebatur et #differebatur ut ageres penitentiam. Tu autem secundum duriciam tuam et impenitens cor tuum thesaurizas tibi ira in die id est propterea etc.
Numérotation du verset
Ez. 22,5
{t. 3: Erfurt, f. 20
4rb
; facsim., p. 2
63b
}
que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
interl.|
quia munda esse desiist
nobilis
interl.|
in malo qua quondam in bono cetera urbes superabas
grandis interitu
interl.|
#quanto sublimior tanto gravius ruis
Numérotation du verset
Ez. 22,6
interl.|
quia
ecce principes Israel singuli
interl.|
quasi ut cetera pretermittam pauca numero
in brachio suo
interl.|
non in iustitia sed in roboris fortitudine iudicantes
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
interl.|
innoxium
Numérotation du verset
Ez. 22,7
patrem et matrem
interl.|
alii
interl.|
cum scriptum sit: qui maledixerit patri vel matri morte morietur
contumeliis affecerunt in te
interl.|
alii maledixerunt
advenam calumniati sunt in medio tui
interl.|
quasi non sufficeret ad angustiam peregrinatio et exilium
pupillum et viduam
interl.|
quorum omne presidium in legibus
contristaverunt apud te
interl.|
alii oppresserunt quod peius est
Numérotation du verset
Ez. 22,8
sanctuaria mea sprevistis
interl.|
ut non discerneritis inter sanctum et pollutum et inter dies consecratos religioni et permissos operibus et necessitatibus carnis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset
Ez. 22,9
viri detractores
interl.|
Thoedotio et Symachus dolosi qui omnia dolose et violenter agebant
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
interl.|
innocentem cum scriptum sit: innocentem et iustum non interficies
et super montes
interl.|
alta sapientes contra Deum elevati
comederunt in te scelus
interl.|
vel incestum
operati sunt in medio tui
interl.|
publice
interl.|
quod in angulis quoque raro sit dum timent qui faciunt deprehendi
Numérotation du verset
Ez. 22,10
verecundiora
interl.|
noverce scilicet contra ius et fas copulati
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
interl.|
non parcentes nature nec inducias dantes turpitudini
humiliaverunt in te
Numérotation du verset
Ez. 22,11
et unusquisque in uxorem proximi sui
interl.|
ad uxorem proximi hinnientes vel intrantes
operatus est abominationem et
interl.|
quod peius
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
interl.|
nesciens iura sororis ut non uterinam sed eiusdem patris violaret sororem
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset
Ez. 22,12
munera acceperunt
interl.|
necessitatem pauperum verterunt in lucrum ut usuram acciperent
apud te ad effundendum sanguinem
interl.|
innoxium
usuram et
interl.|
id est
superabundantiam accepisti et avare
interl.|
lucri causa
proximos tuos
interl.|
amicos
calumniabaris meique oblita es
interl.|
quasi: hec omnia fecisti quia mei oblita. Memoria Dei excludit omnia flagicia
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 22,13
ecce complosi
interl.|
habitum irascentis assumpsi ut intelligas scilicet et mente cognoscas utrum vel animo vel manibus possis meam iracundiam sustinere
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset
Ez. 22,14
numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam
{t. 3: Erfurt, f. 20
4va
; facsim., p. 2
64a
}
tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset
Ez. 22,15
et dispergam te
interl.|
cum capta fueris
interl.|
o Hierusalem
in nationes et ventilabo te in terras
interl.|
quasi inutiles paleas huc illucque rapeindas
et deficere faciam immunditiam tuam a te
interl.|
quasi sevitia mea vertetur in clementiam. Hoc enim faciam ut deficiat immundicia tua et pristinam puritatem recipias et sic possidebo te
Numérotation du verset
Ez. 22,16
et possidebo te in conspectu gentium et scies
interl.|
possessa a me
quia ego Dominus
interl.|
qua reddo unicuique secundum opera sua
Numérotation du verset
Ez. 22,17
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 22,18
fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
interl.|
sordes et purgamenta metalli
omnes isti aes
interl.|
quod aurum mentitur
et stagnum
interl.|
quod argento simile
et ferrum
interl.|
que omnia argentum violant
et plumbum
interl.|
pondus iniquitatis
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 204va; facsim., p. 264a}
FILI
HOMINIS. Consequente captivitate imminente urbis excidio ignis adhibetur ut sub translatione conflationis purum argentum remaneat quod ere stanno ferro plumboque mixtum fuerat et impuratum quorum tria es stannum plumbum confusiles materie sunt et igne solvuntur. Ferrum vero inter incudem et malleum mollescit tenuatur diversasque accipit formas pro voluntate artificis. Sicut igitur argentum quod supra dicta metalla violant in fornacem mittitur sic congregabo vos etc.
Numérotation du verset
Ez. 22,19
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset
Ez. 22,20
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
interl.|
famis pestilentie
ad conflandum sic congregabo
interl.|
vos
in furore meo
interl.|
ut ablatis sordibus purum argentum remaneat
et in ira mea et requiescam
interl.|
contentus dolore penarum vestrarum ultionem compescam
et conflabo vos
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 204vb; facsim., p. 264b}
ET
CONFLABO
VOS. Unde Malachias: quasi ignis conflatorii et sicut herba lavantium et sedebit conflans quasi aurum et quasi argentum et conflabit filios Levi. Et Isaias: lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion etc. Cui simile: proba me Domine et tenta me et post infertur: ure renes meos et cor meum ut scilicet lumborum nostrorum noxii humoris universa pituita siccetur.
Numérotation du verset
Ez. 22,21
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset
Ez. 22,22
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
interl.|
quasi hec omnia faciam ut vel sic sciatis quia ego Dominus et iudex omnium et retributor
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset
Ez. 22,23
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|
ET
FACTUS
EST. Quia quereret auditor que esset scoria que argenti violaverit puritatem et ere plumbo stanno ferroque miscuerit quod ibi sub persona urbis et fornacis hic sub specie terre non rigate neque complute dicitur.
Numérotation du verset
Ez. 22,24
fili
{t. 3: Erfurt, f. 20
4vb
; facsim., p. 2
64b
}
hominis dic ei: Tu es terra immunda et non compluta in die furoris
marg.|
NON
COMPLUTA. unde: mandabo nubibus meis ne pluant super eam ymbrem hanc exspectamus cum datur nobis pluvia temperanea et serotina unde: pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue.
marg.|
IN
DIE
FURORIS. HIERONYMUS. quo quisque sibi consiliat multitudinem paccatorum.
Numérotation du verset
Ez. 22,25
coniuratio prophetarum in medio eius
interl.|
Septuaginta: ducum in medio eius habentium similitudinem leonis. De quo: adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
interl.|
diabolus et socii eius animas non corpora devorare cupiunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
interl.|
occidendo viros
in medio illius
marg.|
CONIURATIO
PROPHETARUM
IN. HIERONYMUS. Hec est scilicet scoria urbis et terre durissime et sentibus plene squalor.
marg.|
ANIMAS
DEVORAVERUNT. Hec tunc accidisse populo Iudeorum nulli dubium est. Propter sacerdotes enim et principes et prophetas adduxit Dominus super eos malum. In nostra quoque Hierusalem multi sunt qui animas devorant et pretium accipiunt et multas viduas faciunt que sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio et coniuratio est ut sibi invicem faveant et omnia turpis lucri causa faciant.
Numérotation du verset
Ez. 22,26
sacerdotes eius contempserunt legem meam
interl.|
cum presules templi esse debeant de quorum ore legis notitia requiritur
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
interl.|
miscentes fasque nefasque
non habuere distantiam
interl.|
nisi pecunie
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
interl.|
differentiam
interl.|
inconsiderati
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
interl.|
quantum in ipsis est
in medio eorum
interl.|
de quo: medius vestrum stetit quem vos nescitis
marg.|
ET A SABBATIS. Diei requiem que in notitia scripturarum est non recogitant nec dicunt cum propheta: revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Nec cum apostolo: nos autem revelata facie gloriam Domini contemplamur.
marg.|
ET
COINQUINABAR. HIERONYMUS. De quo: medius vestrum stetit quem vos nescitis.
Numérotation du verset
Ez. 22,27
principes eius
interl.|
prophete et sacerdotes leonibus principes quasi inferiores lupis comparantur
in medio illius quasi lupi rapientes predam
interl.|
subiectorum
ad effundendum sanguinem
interl.|
non corporum sed animarum
et perdendas animas et avare sectanda lucra
marg.|
ET
AVARE. Non contenti eo. Qui altario serviunt de altario vivunt sed postquam ad altaris ministerium accesserunt Cresi congregant divicias et Alcynoi delicias.
Numérotation du verset
Ez. 22,28
prophete autem eius liniebant eos
interl.|
quia absque commixtione palearum liniebant parietem qui imbribus dissipatur
absque temperamento videntes vana et divinantes
interl.|
non prophetantes
eis
interl.|
terre miserabili
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset
Ez. 22,29
populi
interl.|
qualis magister talis et discipulus
terre
interl.|
non Dei sed terrenorum operum
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
interl.|
non divites. Redemptio enim viri proprie divitie
egenum et pauperem
interl.|
de quo scriptum est: pauper autem non sustinet comminationem vel commutationem
affligebant et advenam opprimebant
{t. 3: Erfurt, f. 20
5ra
; facsim., p. 2
65a
}
calumnia absque iudicio
marg.|
ADVENAM. Qui nondum ecclesie civis sed tantum auditor habens inicia fidei ut cum circuierint mare et aridam ut faciat unum proselitum #facitis eum filium gehenne.
Numérotation du verset
Ez. 22,30
et quesivi de eis virum
interl.|
inter tot et tanta vitia
qui interponeret sepem
interl.|
intercessionem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 205ra; facsim., p. 265a}
INTERPONERET qui scilicet ire mee posset resistere sicut Moyses et Aaron et Samuel unde et Moysi quasi resistenti et renitenti dicitur: dimitte me et delebo populum istum.
Numérotation du verset
Ez. 22,31
et
interl.|
ideo
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
interl.|
quasi non absque iudicio et absque mensural
marg.|
VIAM
EORUM. HIERONYMUS. propria peccata auctoribus tribuens vel in caput populi duces scilicet principes prophetas quorum nullus ausus est Domino irascenti resistere quorum causa terra squalida et deserta imbrem Domini suscipere non meruit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_22)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_22)
Notes :