Glossa ordinaria

Capitulum 44

Numérotation du verset Ez. 44,1 

Et convertit me ad viam porte sanctuarii exterioris que respiciebat ad orientem et erat clausa
Numérotation du verset Ez. 44,2 

et dixit Dominus ad me porta hec
clausa erit non aperietur
et vir
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israel
ingressus est per eam
eritque clausa
Numérotation du verset Ez. 44,3 

principi
princeps ipse
sedebit in ea ut comedat
panem
coram Domino per viam vestibuli porte
ingredietur
et per viam eius
egredietur
Numérotation du verset Ez. 44,4 

et adduxit me
per viam porte aquilonis in conspectu domus
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum
Domini et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset Ez. 44,5 

et dixit ad me Dominus
fili hominis pone
cor tuum
et vide
oculis tuis
et
auribus tuis audi omnia
que ego loquor ad te de universis cerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et
pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
Numérotation du verset Ez. 44,6 

et dices ad exasperantem me domum Israel hec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel
Numérotation du verset Ez. 44,7 

eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos
adipem
et sanguinem
et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris
Numérotation du verset Ez. 44,8 

et non servastis precepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
Numérotation du verset Ez. 44,9 

hec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur
sanctuarium meum omnis filius alienus
qui est in medio
filiorum Israel
Numérotation du verset Ez. 44,10 

sed et levite
qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt
iniquitatem suam
Numérotation du verset Ez. 44,11 

erunt
in sanctuario meo editui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
Numérotation du verset Ez. 44,12 

pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
Numérotation du verset Ez. 44,13 

et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua que fecerunt
Numérotation du verset Ez. 44,14 

et dabo eos ianitores domus
in omni ministerio eius et universis que fiunt in ea
Numérotation du verset Ez. 44,15 

sacerdotes autem
levite filii Sadoc
qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 44,16 

ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
et custodiant cerimonias meas
Numérotation du verset Ez. 44,17 

cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis
induentur
nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
Numérotation du verset Ez. 44,18 

vitte linee
erunt in capitibus eorum
et feminalia linea erunt in lumbis eorum
et non accingentur in sudore
Numérotation du verset Ez. 44,19 

cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazophylacio sanctuarii
et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
Numérotation du verset Ez. 44,20 

caput autem suum
non radent neque comam nutrient
sed tondentes attondent capita sua
Numérotation du verset Ez. 44,21 

et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius
Numérotation du verset Ez. 44,22 

et viduam
et repudiatam
non accipient uxores sed virgines
de semine domus Israel sed et viduam
que fuerit vidua a sacerdote accipient
Numérotation du verset Ez. 44,23 

et populum meum
docebunt
quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et immundum ostendent eis
Numérotation du verset Ez. 44,24 

et cum fuerit controversia
stabunt in iudiciis meis
et iudicabunt leges meas et precepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
et sabbata mea sanctificabunt
Numérotation du verset Ez. 44,25 

et ad mortuum hominem
non ingredientur
ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium
et filiam
et fratrem et sororem
que alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
Numérotation du verset Ez. 44,26 

et postquam fuerit emundatus
septem dies
numerabuntur ei
Numérotation du verset Ez. 44,27 

et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 44,28 

erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et
possessionem non dabitis eis in Israel
ego enim possessio eorum
Numérotation du verset Ez. 44,29 

victimam et pro peccato
et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israel ipsorum erit
Numérotation du verset Ez. 44,30 

et primitiva omnium primogenitorum
et omnia libamenta ex omnibus que offeruntur sacerdotum erunt
et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui sue
Numérotation du verset Ez. 44,31 

omne morticinum
et captum a bestia de avibus
et de pecoribus
non comedent sacerdotes

Capitulum 44

Numérotation du verset Ez. 44,1 
{t. 3: Erfurt, f. 227ra ; facsim., p. 309a} Et convertit me ad viam porte sanctuarii exterioris que respiciebat ad orientem et erat clausa
interl.| virgo Maria virgo ante partum virgo in partum virgo post partum
marg.| ET  CONVERTIT  ME. Multe sunt porte in descriptione templi tam intus quam foris altaris quorum figura et consecratio et sacrificia sermo preteritus percurrit quo finito venit ad portam sanctuarii exteriorem que respiciebat ad orientem et erat clausa. Unde et convertit me ad viam.
marg.| PORTE  SANCTUARII. De qua: ve vobis scribe et pharisei hypocrite et ve vobis legis doctoribus qui tollitis clavem scientie. Ipsi non ingredimini etc. Hic est liber signatus in Isaia hic est liber cuius nemo potest solvere et aperire signacula nisi leo de tribu Iuda.
Numérotation du verset Ez. 44,2 
et dixit Dominus ad me porta hec
interl.| scripturarum scientia
clausa erit non aperietur
interl.| ad plenum
et vir
interl.| quamvis perfectus comparatione aliorum
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israel
interl.| solus
ingressus est per eam
interl.| unde: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
interl.| qui clausis ingressus est hostiis
eritque clausa
marg.| PORTA  HEC  CLAUSA  ERAT ect. RABANUS. Prius quam salvator humanum corpus assumeret et se formam servi accipiens humiliaret clausa erat lex et prophetia et omnis scientia scripturarum clausus erat paradisus.
marg.| Postquam autem ille pependit in cruce et ait latroni hodie mecum eris in paradiso statim velum templi scissum est et omnia aperta sunt ablatoque velamine dicimus:nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes etc. Si in Christo revelata sunt omnia quomodo porta clausa erit et non aperietur ? Sed quamvis ad summam scientiam venerimus comparatione divine scientie, nunc ex parte scimus,"ex parte cognoscimus"a ; «cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est»b. Unde et Paulus:nunc perfectum se nunc imperfectum dicit. Est enim comparatione aliorum perfectus comparatione divine scientie imperfectus.
a 1Cor. 13, 9.
b 1Cor. 13, 10.
marg.| Quod autem porta orientalis extra terminos mundi semper clausa sit Ioannes aperit cum dicit: Deum nemo vidit umquam sed unigenitus qui est in sinu Patris ipse enarravit. Quasi aliis verbis dixerit: Eritque clausa principi et princeps ipse sedebit in ea {t. 3: Erfurt, f. 227rb ; facsim., p. 309b} ut comedat panem perfecte et consummat scientie. Nemo autem novit Filium nisi Pater et nemo novit Patrem nisi FiIius et cui FiIius voluerit revela.
marg.| ERITQUE  CLAUSA. RABANUS. Nemo enim potest passionis corporisque et sanguinis Domini pro maiestate rei sacramenta cognoscere tante autem bonitatis et clementie est princes noster ut cum solus sedeat in porta que clausa est et panem coram Domino comedat velit tamen plures mense sue habere confortes et dicat: ecce ego ad hostium sto et pulso si quis mihi aperit introibo ad eum et cenabo cum ipso et ipse mecum. Solus autem comedit panem coram Domino quia substantia eius divinaque natura ab omnibus separata est.
Numérotation du verset Ez. 44,3 
principi
interl.| Verbi Dei
interl.| Septuaginta: vel duci
interl.| in cuius adventu reserabitur
interl.| ad usum eius
princeps ipse
interl.| Christus scilicet qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Mechisedek ipse hostia
sedebit in ea ut comedat
interl.| nobiscum
panem
interl.| celestem et vinum de quo: non bibam amodo de hoc genimine vitis nisi in regno Patris mei illo scilicet regno de quo dicitur: regnum Dei intra vos est
coram Domino per viam vestibuli porte
interl.| quia intus est in omnibus infusus
ingredietur
interl.| ut eos qui per se intrare non possunt introducat
interl.| quia foris est omnibus circumfusus
egredietur
interl.| ut alios introducat et loquatur eis qui difficiliora non capiunt
Numérotation du verset Ez. 44,4 
et adduxit me
interl.| vir predictus
per viam porte aquilonis in conspectu domus
interl.| templi scilicet
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum
interl.| templum scilicet
Domini et cecidi in faciem meam
interl.| maiestatem ferre non sustinens
marg.| ET  ECCE  IMPLEVIT  GLORIA. RABANUS. In consummatione tabernaculi et in edificatione templi Salomonis apparuit gloria Domini que postea evangelice glorie comparatione destructa est. Unde Paulus: etenim non est glorificatum quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. Non autem destructionem prioris glorie abolitionem putemus. sed cum venerit quod perfectum est destruitur quod ex parte est velut si solis radiis lampadem compares vel lucernam. Unde: ille erat lucerna ardens #l l a etc. Postquam vero sol iustitie venit lumen lucerne absconditum est unde: illum oportet crescere me autem minui.
marg.| ET  CECIDI  IN  FACIEM etc. Nedum plus cernere cupiat quam quod humana potest infirmitas ipsum oculorum lumen amittat. Unde: familiarius vocat eum Dominus filium hominis.
Numérotation du verset Ez. 44,5 
et dixit ad me Dominus
interl.| quia humiliter cecidit confortari meruit
fili hominis pone
interl.| primum
cor tuum
interl.| animum
et vide
interl.| secundo
oculis tuis
interl.| interioribus de quibus dicitur Abrae: leva oculos tuos et vide stellas celi
et
interl.| tertio
interl.| qui habet aures audiendi audiat
auribus tuis audi omnia
interl.| cerimonias templi et legitima
que ego loquor ad te de universis cerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et
interl.| tandem
pones cor tuum
interl.| quia multi introitus significant ordinem cerimoniarum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
interl.| prohemium scilicet est et preparatio prophete est ad intelligenda ea que postea super templi ordine cogniturus est
marg.| CEREMONIIS. #R. Nota quod in mundi huius plaga qui in maligno positus est et in aquilonis frigore constitutus celestium nobis cerimoniarum ordo monstratur.
Numérotation du verset Ez. 44,6 
et dices ad exasperantem me domum Israel hec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel
interl.| hoc est primum peccatum
marg.| SUFFICIANT  VOBIS. Ad penitentiam peccatorum priorum hortatur ne peccata peccatis addamus materiam preparantes futuro incendio.
Numérotation du verset Ez. 44,7 
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos
interl.| propositionis scilicet in omnibus ecclesiis de uno pane pullulantes
adipem
interl.| de quo adipe frumenti saciavit eos
et sanguinem
interl.| qui Christi passione fusus est
et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus {t. 3: Erfurt, f. 227va ; facsim., p. 310a} vestris
interl.| quasi cum tales in sanctuarium eum inducatis et domum meum polluantis quomodo audetis offerre panes etc. mystica scilicet sacramenta et non intelligitis quod solveritis pactum meum etc.
marg.| EO  QUOD  INDUCITIS. Modicum fermentum totam massam corrumpit. In quibusdam exemplaribus habetur. Ne introducas impium in tabernaculum iustorum.
marg.| ALIENOS. RABANUS. Alieni nisi circumcisi corde carne auribus labiis oculis gustu odoratu in sanctuarium non debent introduci. Audiant hoc episcopi presbiteri ne tales introducant. Unde: nemini cito manus imposueris.
marg.| INCIRCUMCISOS. Cultello Dei cor nostrum circumcidimus et preputium auferimus cum turpes cogitationes de corde nostro non exeunt. Ne de nobis illud dicatur: Incrassatum est cor populi huius. Caro similiter circumciditur si non luxurie sed necessitati tantum mancipantur in victu in vestitu et ceteris ut audiat: hodie abstuli opprobrium Egypti a vobis Egyptii {t. 3: Erfurt, f. 227va ; facsim., p. 310a} enim magnarum carnium sunt.
Numérotation du verset Ez. 44,8 
et non servastis precepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
interl.| non mihi scilicet
interl.| qui vobis serviant et ob vestra refrigeria meum polluistis sanctuarium
Numérotation du verset Ez. 44,9 
hec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur
interl.| quamvis cum populo Israel esse videatur
sanctuarium meum omnis filius alienus
interl.| a Deo
qui est in medio
interl.| corpora
filiorum Israel
marg.| OMNIS  ALIENIGENA etc. Quamvis filius quamvis cognatus quamvis antiqua consuetudine vel necessitudine devinctus si incircumcisus corde vel carne non introducamus in sanctuarium Domini nec ministros Christi nostros faciamus ministros et pro carnalibus refrigeriis altare Domini polluamus.
Numérotation du verset Ez. 44,10 
sed et levite
interl.| sacerdotalis gradus
qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt
interl.| vel [porta]bunt
iniquitatem suam
marg.| SED  ET  LEVITE  QUI  LONGE etc. HIERONYMUS. Significat secundum Septuaginta quod levite sacerdotalis gradus qui erraverunt postquam receperint iniquitates suas stent in sanctuario et mactent holocausta et isti stent ut ministrent eis etc. Quod si ita est quomodo stare poterit ut levite qui recesserunt post idola ispi ministrent in domo et mactent holocuasta ? Quid enim amplius facturi sunt sacerdotes filii Sadoch qui custodierunt cerimonias Dei ? Hebraicum hunc habet sensum: levite mali portabunt iniquitates eo quod fuerint in sanctuario meo ministrantes in officio portarum. Ipsi enim offerebant holocausta et victimas et stabant in conspectu Domino etc. Simachus lectionis ordinem et sensum considerans rectius interpretatur est dicens: posueram eos custodes ianuarum domus et universi ministerii eius et omnium que fiunt in ea ut non ad eos pertineant qui futuri sunt in templo sed ad eos qui fuerunt.
marg.| ET  ERRAVERUNT. Si qui in tempore erroris vel persecutionis idola secuti sunt que de corde suo confinxerunt et non solum voce sed manus subscriptione Dei Filium creatura confirmaverunt quomodo pontificale vel sacerdotale retinent fastigium qui redacti in laycos pristina debuerunt scelera deplorare. Sed quicquid a multis peccatur multum est.
Numérotation du verset Ez. 44,11 
erunt
interl.| Septuaginta: erunt in sanctis meis ministrantes
in sanctuario meo editui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
Numérotation du verset Ez. 44,12 
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
Numérotation du verset Ez. 44,13 
et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua que {t. 3: Erfurt, f. 227vb ; facsim., p. 310b} fecerunt
Numérotation du verset Ez. 44,14 
et dabo eos ianitores domus
interl.| in sempiternam ignominiam ut ab omni intrante et exeunte videantur degradati
in omni ministerio eius et universis que fiunt in ea
marg.| ET  DABO  EOS  IANITORES etc. Quasi pro sacerdotali officio quo holocaustum et victimas et omne #sacrificium offerre consueverant in ultimum convertentur gradum.
Numérotation du verset Ez. 44,15 
sacerdotes autem
interl.| scilicet
levite filii Sadoc
interl.| id est iustorum vel iusti Dei
qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
interl.| pinguissimam hostiam vivam scilicet et Deo placentem
Numérotation du verset Ez. 44,16 
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
interl.| accendant scilicet thimiamatha
et custodiant cerimonias meas
interl.| omnem ritum scilicet sacrificii
Numérotation du verset Ez. 44,17 
cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis
interl.| non laneis
induentur
interl.| unde: induimini Dominum Iesum Christum. Et alibi: induite vos viscera misericordie bonitatis humilitatis mansuetudinis et patientie. Et iterum:induite novum hominem qui secundum Deum creatus est
nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
interl.| id est in abditis sanctisque sanctorum
marg.| VESTIBUS  LINEIS. HIERONYMUS. Utuntur Egyptii sacerdotes non solum intrinsecus sed extrinsecus. Religio autem divina alterum habet habitum in ministerium alterum in usum.
marg.| RABANUS. Vestibus lineis id est cum mortale hoc induet immortalitatem et corruptibile incorruptionem. Hec vestimenta proprio nobis labore conficimus que desuper texta sunt qualem tunicam Dominus habuit que scindi non potuit his induimur quando secreta et arcana Domini cognoscimus et Spiritum habemus qui etiam alta et profunda scrutatur que non sunt populo monstranda qui non est sanctificatus nec Domini sanctitudini {t. 3: Erfurt, f. 227vb ; facsim., p. 310b} preparatus ne si maiora se audierit maiestatem scientie ferre non possit et quasi solido suffocetur cibo qui adhuc lacte nutriendus est. Sunt et pessima vestimenta. Unde: induit maledictionem sicut vestimentum. Et paulo post: fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua per precingitur unde et Dominus qui peccata portavit nostra in Zacharia sordida dicitur habere vestimenta.
Numérotation du verset Ez. 44,18 
vitte linee
interl.| alii cidares
erunt in capitibus eorum
interl.| coronam gratie unde: corona gratiarum excipiet vertex tuus
et feminalia linea erunt in lumbis eorum
interl.| ut honestas decorque servetur ne scilicet gradus ascedentes altaris et in ministerium discurrentes revelent turpitudinem
et non accingentur in sudore
interl.| arte constricte ne in ministeriis sacerdotalibus et leviticis inhabiles fiant et tenere et cedere victimas attrahere atque discurrere nequeant
marg.| VITTE  LINEE  IN  CAPITIBUS. In sanctis capita operiunt sacerdotes quia non iustificatur in conspectu Domini omnis vivens. Et: ab infantia cor hominis appositum est ad malitiam. Et: feminalia linea erunt in lumbis eorum ne in conspectu Domini ulla pollute conscientie et operis nuptialis appareat turpitudo. unde: sint lumbi vestri precincti. Et apostolus ait: state ergo accincti lumbos vestros in veritate et imitatores Christi audiant. Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius.
marg.| ET  NON  ACCINGENTUR. Ne inviti bonum continentie observare videantur et in sudore vultus sui comedere panem sed preceptum Domini implere voluntate.
Numérotation du verset Ez. 44,19 
cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt {t. 3: Erfurt, f. 228ra ; facsim., p. 311a} et reponent ea in gazophylacio sanctuarii
interl.| ubi divitie domi conservantur
et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
interl.| alia doctrina ad vulgus procedat ignobile ne sanctificetur populus in stolis eorum
marg.| CUMQUE  EGREDIENTUR  ATRIUM  EXTERIUS  AD  POPULUM etc. RABANUS. Grave est multitudinis onus ultra vires suas suscipere dicente Salomone: laqueus est viri cito quid de suis sanctificare cum enim votum fecerit surrepit penitentia. Nazarei sponte se offerunt et quicumque aliquid voverit et non impleverit voti reus est. Unde de viduis: habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt. Melius est non promittere quam promissa non perficere. Anna obtulit Samuelem qui in eterna sanctitate permansit. Manuel obtulit Sansonem filium sed sanctificationem capillorum eius Dalide libido turbavit et Dominus ab eo recessit et cecitate damnatus est nisi quod postea crescentibus capillis pirstinum robur accepit et in typo Christi multo plures alienigenarum mortuus quam vivus cecidit.
marg.| EXUENT  SE  VESTIMENTIS  SUIS  IN  QUIBUS  MINISTRAVERANT. RABANUS. Ne si sanctas vestes habuerint sanctificent populum foris positum qui necdum fuerit santificatus nec se preparaverit in sanctificatione templi ut Nazareus Domini sit. Unde: discimus non quotidianis et quibuslibet pro usu vite communis pollutis vestibus nos ingredi debere sancta santorum sed munda conscientia et mundis vestibus tenere Domini sacramenta.
Numérotation du verset Ez. 44,20 
caput autem suum
interl.| capilli capitis apostolorum omnes numerati sunt de hoc capite dicitur: oculi sapientis in capite eius caput autem viri Christus
non radent neque comam nutrient
interl.| ut nec rasis capitibus sint, sicut sacerdotibus et cultoribus Isidis et Serapidis mos est, nec rursum comam dimittent quod proprie luxuriosorum est et barbarorum et militantium sed sit honestus habitus sancerdotum
sed tondentes attondent capita sua
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 228ra ; facsim., p. 311a} CAPUT  AUTEM  SUUM  NON  RADENT. RABANUS. Vult Dominus sacerdotes suos capillos sanctificationis habere perpetuos et operiri capita eorum non aliquo extrinsecus velamento sed sua naturali cesarie non ad ornatum atque luxuriam sed ad honestatem. Unde: capilli capitis vestri omnes numerati sunt. De quo capite legitur: oculi sapientis in capite eius caput viri Christus est quod peccator conculcat et despicit et radit novacula et aufert eius pulchritudinem. Quod et filii Ammon fecerunt his quos David legatos miserat. Si autem legis prevaricantor Deum inhonorat qui regis precepta conservat honorat eum ut omnes #honorifi[ci]cent Filium sicut honorificant.
marg.| HIERONYMUS. Non radent. Rasa capita habet superstitio gentilis.
Numérotation du verset Ez. 44,21 
et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius
interl.| in quo est luxuria de quo: bonum est vinum non bibere et carnem non manducare. Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere Thymotheo vinum concedit apostolus sed propter infirmitatem
marg.| ET  VINUM  NON  BIBET. Quia ebrietate status mentis evertitur quod in omnibus vitiis intelligitur et omnibus negociis secularibus quibus mens inebriatur et fluctuat et statum tenere non potest. Et quia fragili carne circumdamur et cogimur pro victu aque vestitu et corporis necessariis facere que non debemus hoc saltem a nobis exigitur ut quando in nos revertimur et scimus cur nati simus et interiora templi ingredimur recedamus a vitiis et neminima quid peccata faciamus per que ostenditur et peccare nos pro carnis necessitatibus levia peccata et rursum esse tempus quando atrium ingredientes ulterius ab omni ebrietate mundi alieni esse debeamus.
Numérotation du verset Ez. 44,22 
et viduam
interl.| synagogam que Dominum non receipt unde iure eiecta est
et repudiatam
interl.| hereticorum frequentiam qui a nobis exierunt sed ex nobis non erant
non accipient uxores sed virgines
interl.| que nutrite in domo Dei in lege et prophetis unde: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo de hac virgine dicitur: ama illam et servabit te sapientiam scilicet
de semine domus Israel sed et viduam
interl.| scientiam scilicet quam alius Dei cultor invenerit neque enim nova tantum doctrina contenti esse debemus sed et veterem excolere et nostro #comitanti iungere si tamen sacro cultu fuerit erudita
que fuerit vidua a sacerdote accipient
Numérotation du verset Ez. 44,23 
et populum meum
interl.| hoc est officium sacerdotis
docebunt
interl.| dogmatizando
quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et immundum ostendent eis
interl.| operando
Numérotation du verset Ez. 44,24 
et cum fuerit controversia
interl.| super qualibet re
stabunt in iudiciis meis
interl.| ut scilicet non accipiant personam vel pauperis vel divitis
et iudicabunt leges meas et precepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
interl.| ut sciant quomodo nobis Christus pacha sit immolatus quomodo septem hebdomadas implere debeamus gaudii et letitie et humiliare animas nostras in ieiunio clangoremque tubarum intelligere et scenophegias spirituales in quibus dicimus: advena ego sum et peregrinus sicut omnes patres mei
{t. 3: Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 311b} et sabbata mea sanctificabunt
interl.| non de quibus dicitur: neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Et alibi: sacerdotes in templo sabbatum violant et sine culpa sunt sabbatum scilicet Iudeorum quod recte violant qui sunt genus electum sacerdotium regale
marg.| STABUNT. Memores illius eulogii: Deus stetit in synagoga deorum in medio autem deos diiudicat. Deos dicit qui habent de hominibus iudicandi potestatem qui in quo iudicio iudicaverint iudicabitur #de eis.
marg.| LEGES  MEAS  ET  PRECEPTA  MEA  IN  OMNIBUS  SOLLENNITATIBUS. RABANUS. Prima virtus est sacerdotis non tantum docere que noverit sed omnes Dei festivitates custodire ut possit aliis custodienda precipere cum ipse studeat observare. Sacerdotis autem officium legis habere notitiam. Unde Malachias: labia sacerdotis custodiunt scientiam etc.
marg.| ET  SABBATA  MEA. RABANUS. scilicet que relinquuntur scilicet populo Dei. Unde: si intrabunt in requiem meam que hebraice nominatur sabbatum. Hec sanctificat qui non portat onus peccati in sabbato nec dicit: sicut onus grave gravate sunt super me. Qui talis et non colligit ligna in sabbato nec superedificat fundamento Christi ligna fenum stipulam nec accendit ignem qui inutilem consumat materiam et die sabbati in uno permanet loco nec foris egreditur sed quasi columna in templo Dei positus permanet. Unde: qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius.
Numérotation du verset Ez. 44,25 
et ad mortuum hominem
interl.| dimitte mortuos sepelire mortuos suos
non ingredientur
interl.| non est sacerdotis morticinum tangere qui pro aliorum vitiis deprecaturus mundus debet accedere ad altare
ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium
interl.| cogitationem
et filiam
interl.| operationem
et fratrem et sororem
interl.| qui eodem renatus est Spiritu si mortuum putaverit contaminatur
que alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
interl.| RABANUS. Si virgo permanserit nullius viri maculata complexu unde intelligimus privilegium virginitatis quod scilicet cuiuslibet viri contactus perfectam auferat puritatem
marg.| NISI  AD  PATREM etc. RABANUS. Super hoc nature probatur affectus ut ordine caritatis sicut scriptum est: ordinavit in me caritatem post omnium Deum patrem carnis quoque pater diligatur et mater et filius et filia frater et soror ita scilicet fide domo non exierit nec in alterius transierit potestatem.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 228rb ; facsim., p. 311b} IN  QUIBUS  CONTAMINABUNTUR. Contaminantur in patre mortuo quando relinquunt creatorem suum et in matre si ecclesiam.
marg.| Sciendum quod omnia que per prophetam hic loquitur Dominus per Moysen quoque predixerat. Sed que in mentibus hominum vel negligentia legendi vel contemptu audiendi et oblivione deleta erant viva voce innovantur que non sunt scripta calamo et atramento sed Spiritu et Verbo Dei. Unde et salvator nullum volumen doctrine reliquit quamvis hoc mentiantur apochrisi sed Patris et Spiritu suo quotidie loquitur in corde fidelium. Hec quoque causa est cur que in Pentatheuco dicuntur in prophetis replicantur.
Numérotation du verset Ez. 44,26 
et postquam fuerit emundatus
interl.| secundum mosaicam legem
septem dies
interl.| qui est perfectius numerus plenitudinis ut post consummationem mundi quando ad veram transiens ogdoadem introeat sancta sanctorum
numerabuntur ei
Numérotation du verset Ez. 44,27 
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
interl.| sancta sanctorum
ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 44,28 
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et
interl.| ideo
possessionem non dabitis eis in Israel
interl.| in vulgo
ego enim possessio eorum
interl.| Dominus pars hereditatis mee
marg.| POSSESSIONEM  NON  DABITIS  EIS  IN  ISRAEL. RABANUS. Qui talis erit ut ministret in sanctuario et atrium interius ingrediatur et offerat semper Domino sacrificium imitator veri sacerdotis qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedek nullam habebit hereditatem nisi Deum qui est hereditas eius. Nec accipiet possessionem in Israel inter vulgus ignobile sed sacerdotalem quia ipseDominus hereditas eius.
Numérotation du verset Ez. 44,29 
victimam et pro peccato
interl.| unde: peccata populi mei comedent
et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israel ipsorum erit
marg.| VICTIMAM. Conscientie nec ullum tempus quo non recordetur maculatum se fuisse super patre et matre et filio et filia fratre et sorore. Multa enim facere compellitur in huius seculi angustiis vel condicione carnis vel fragilitate nature.
marg.| PRO  DILECTO. HIERONYMUS. Non tantum gaudendum ad oblationem munerum quantum ad honoris condemnationem timendum si abutimur.
Numérotation du verset Ez. 44,30 
et primitiva omnium primogenitorum
interl.| animantium et inanimantium que prima nascuntur que primo terra gignit
et omnia libamenta ex omnibus que offeruntur sacerdotum erunt
interl.| ciborum nostrorum ut nihil gustemus nisi quod ante sacerdos gustaverit novarum scilicet frugum
et primitiva {t. 3: Erfurt, f. 228va ; facsim., p. 312a} ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui sue
marg.| ET  PRIMITIVA. Grandis dignitas sacerdotum sed si peccant gravis ruina letemur ad ascensum sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsis tenuisse quanti meroris de excelsis cecidisse non enim solum pro nostris delictis rationem reddimus sed pro omnium quorum donis abutimur.
marg.| RABANUS. ALLEGORICE. Hec omnia ad ecclesiam que in mundo laborat et ad celestia festinat referenda sunt ut scilicet de universo mundo eligantur alii in possessionem Dei qui sanctum possideant. Alii qui ad maiora profecerunt teneant sancta sanctorum. In ministris quoque ordo diversus est scilicet sacerdotum et levitarum quorum alii orationibus suis et virtutibus Deo quotidie sacrificia offerant. Alii in secundo et minori gradu ut his ministrent et per eos qui ad virtutum culmina conscenderunt proficiant. Et ad extremum sit dux vel princeps qui tantum possit ut contra unam tribum possessionem accipiat ut uniuscuiusque meritum compenset merita plurimorum. Et primum dum versatur in seculo de mari usque ad mare latitudinem possideat. Deinde ab occidente sive a mari usque ad orientem ut presentia relinquens ad futura festinet. Et habeat {t. 3: Erfurt, f. 228va ; facsim., p. 312a} certam possessionem suam et non princeps aliena desideret. Et unaqueque tribus suam partem teneat quod proprie ad apostolos et ad presbiteros respicit quibus dicitur ut non vastent et depopulentur populum Dei nec terram Israel hereditate possideant sed unusquisque habeat possessionem suam que gradui illius constituta est.
Numérotation du verset Ez. 44,31 
omne morticinum
interl.| absque sanguinis effusione
et captum a bestia de avibus
interl.| que ponunt in celum os suum
et de pecoribus
interl.| que prona in terram et ventri obedientia
non comedent sacerdotes
marg.| OMNE  MORTICINUM etc. RABANUS. Et iuxta littera omni genere electo regali et sacerdotali id est christiano quod unctum est oleo spirituali unde: unxit te Deus Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis. Hec precepta conveniunt ut   morticinum non comedant tam de avibus quam de pecoribus cuius sanguis effusus non est quod in Actibus Apostolorum dicitur suffocatum que necessario observanda apostolorum de Hierusalem epistola monet et captum a bestia quia et ipsum similiter suffocatum est. Et condemnat sacerdotes qui turdis ficedulis gliritus et ceteris huiusmodi hec aviditate1 gule non custodiunt.
1 aviditate] aviditace cacogr. Rusch (Erfurt Graz)
marg.| RABANUS. ALLEGORICE.   Morticinum est in quo anime sanguis emortuus est. Et imitatur Nabal Carmelum qui interpretatur stultus qui, audita ira David, contremuit pavore et emortuum est cor eius in eo. Captus autem a bestiis (quarum, ne morsibus lanietur2, propheta suspirat dicensc: «Ne tradas bestiis animam confitentem tibi» ) ille dicitur qui leonis id est adversarii morsibus devoratur et pardi qui non suam mutat varietatem et urse que sevit raptis catulis et luporum et reliquarum bestiarum quas in varietate demonum accipimus.
c Ps. 73, 19.
2 lanietur] coniec., l nietur Rusch (Erfurt Graz)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_44)

Notes :