Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 15,2 

fili hominis quid fiet ligno vitis
ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum
Numérotation du verset Ez. 15,3 

numquid tolletur de ea
lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Numérotation du verset Ez. 15,4 

ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus.
Numérotation du verset Ez. 15,5 

Et1 cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit
1 Et] etiam Rusch
nihil ex eo fiet operis
Numérotation du verset Ez. 15,6 

propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 15,7 

et ponam faciem meam
in eos de igne egredientur
et ignis
consumet eos
et scietis quia ego Dominus
cum posuero faciem meam in eos
Numérotation du verset Ez. 15,8 

et dedero terram inviam et desolatam
eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 
{t. 3: Erfurt, f. 196rb ; facsim., p. 247b} et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 15,2 
fili hominis quid fiet ligno vitis
interl.| variis similitudinibus eversio Urbis prefiguratur
ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum
marg.| QUI  FIET  LIGNO  VITIS. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est de qua in Isaia plantavi vineam soreth id est pulcram et electam hac vinea dum fructificat nihil in omnibus lignis pretiosius alioquin cum radice et propaginibus igni traditur. Alia autem ligna etiam succisa aliquam habent utilitatem.
marg.| HIERONYMUS. Simile in evangelio: Si sal infatuatum fuerit etc. et oculus qui totum corpus illuminat si fuerit excecatus audit a Domino: si lumen quod in te est tenebre sunt ipse tenebre quanta erunt ? Comparatione enim prevaricatoris et eius qui prius confessum negat Deum lovor est pena eorum qui numquam Deum cognoverunt. Ligna autem silvarum secundum varietatem credentium in domo Dei habent aliquam utilitatem in qua non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia.
marg.| HIERONYMUS. Possumus vineam et Hierusalem accipere credentium multitudinem que si pristine religionis culturam amiserit nec fruges virtutum {t. 3: Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 248a} fecerit nec vinum quod letificat cor hominis attulerit eternis ignibus tradetur et in nihilum reputabitur. Servus enim qui scit voluntatem domini sui et non facit vapulabit multis. Simile in evangelio dicitur: ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Omnis palmes qui manet in me et non facit fructum tollet eum et qui affert fructum purgabit eum ut fructum plus afferat. Si salvator vitis est et nos palmites et Pater agricola dum precepta Dei servamus semper extollimur et cultura nostra purgatio est. Non est enim volentis neque currentis sed miserentis Dei. Quia si afferentes fructum purgamur a Patre ut plus afferamus ostenditur quia ad finem et fructum plenitudinis perveniemus adiutorio Dei. Palmes qui non facit fructum tollitur a Patre sed quid post Deo fiat scriptura non dicit. Forte enim separatio a corpore Christi perpetuus est interitus.
Numérotation du verset Ez. 15,3 
numquid tolletur de ea
interl.| vite
lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Numérotation du verset Ez. 15,4 
ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis
interl.| cum malleoli exciduntur utranque #partem eorum
et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus.
interl.| combustum
Numérotation du verset Ez. 15,5 
{t. 3: Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 248a} Et1 cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit
1 Et] etiam Rusch
interl.| vel consumpserit
nihil ex eo fiet operis
Numérotation du verset Ez. 15,6 
propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 15,7 
et ponam faciem meam
interl.| Septuaginta: obfirmabo
in eos de igne egredientur
interl.| incense urbis
et ignis
interl.| hostilis gladius
consumet eos
interl.| qui evaserunt
et scietis quia ego Dominus
interl.| qui evaseritis a pondere miseriarum
cum posuero faciem meam in eos
Numérotation du verset Ez. 15,8 
et dedero terram inviam et desolatam
interl.| in eternam scilicet solitudinem
eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
interl.| aliud est enim contemnere quod ignores aliud negligere quod colueris



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_15)

Notes :