Glossa ordinaria

Capitulum 21

Numérotation du verset Ez. 21,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,2 

fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria
et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset Ez. 21,3 

et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Numérotation du verset Ez. 21,4 

pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 21,5 

ut sciat omnis caro
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
irrevocabilem
Numérotation du verset Ez. 21,6 

et tu fili hominis ingemesce
in contritione lumborum et in amaritudinibus
ingemesce coram eis
Numérotation du verset Ez. 21,7 

cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit et
tabescet omne cor
et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus
et per cuncta genua fluent aque
ecce venit
et fiet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,8 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,9 

fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus
loquere gladius
gladius exacutus est et limatus
Numérotation du verset Ez. 21,10 

ut cedat victimas
exacutus est ut splendeat limatus est qui
moves sceptrum filii mei
succidisti omne lignum
Numérotation du verset Ez. 21,11 

et dedi eum
ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Numérotation du verset Ez. 21,12 

clama
et ulula
fili hominis
quia hic factus est in populo meo
hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant
gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Numérotation du verset Ez. 21,13 

quia
probatus est
et hoc cum sceptrum subverterit
et non erit dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,14 

tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
et duplicetur gladius
ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
Numérotation du verset Ez. 21,15 

et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti1
1 acuti] amicti Weber
ad cedem
Numérotation du verset Ez. 21,16 

exacuere
vade
ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
Numérotation du verset Ez. 21,17 

quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 21,18 

et
factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,19 

et tu fili
hominis pone tibi duas vias ut veniat
gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite
vie civitatis coniciet
Numérotation du verset Ez. 21,20 

viam pones ut veniat gladius ad Rabbath
filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem
munitissimam
Numérotation du verset Ez. 21,21 

stetit enim rex Babylonis
in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens
sagittas
interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset Ez. 21,22 

ad dexteram eius
facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os
in cede ut elevet vocem
in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
Numérotation du verset Ez. 21,23 

eritque
quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et
sabbatorum otium imitans
ipse autem
recordabitur iniquitatis ad capiendum
Numérotation du verset Ez. 21,24 

idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et
revelastis
prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu
capiemini
Numérotation du verset Ez. 21,25 

tu autem
profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,26 

hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est
que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Numérotation du verset Ez. 21,27 

iniquitatem iniquitatem iniquitatem
ponam eam et hoc nunc factum est
donec veniret
cuius
est iudicium et tradam ei
Numérotation du verset Ez. 21,28 

et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum
et dices mucro mucro evaginate
ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset Ez. 21,29 

cum
tibi viderentur vana
et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum
quorum venit dies
in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,30 

revertere
ad vaginam tuam
in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
Numérotation du verset Ez. 21,31 

et effundam super te
indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Numérotation du verset Ez. 21,32 

igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.

Capitulum 21

Numérotation du verset Ez. 21,1 
{t. 3: Erfurt, f. 203rb ; facsim., p. 261b} Et factus est sermo Domini ad me dicens
interl.| quia apertam querebant sententiam quod supra methaphorice dictum est manifeste aperitur
Numérotation du verset Ez. 21,2 
fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
interl.| hoc saltum supra appellavit
et stilla ad sanctuaria
interl.| id est
et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset Ez. 21,3 
et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum
interl.| hunc supra flamam vocavit
de vagina sua et occidam in te iustum et impium
interl.| lignum viride et aridum unde: si in viridi hoc faciunt in arido quid fiet
Numérotation du verset Ez. 21,4 
pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 21,5 
ut sciat omnis caro
interl.| supra: videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam flamam scilicet vel silvam nec extinguetur
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
interl.| quia modico tempore interiecto Hierusalem cum templo suo Babylonio igne succensa est
irrevocabilem
Numérotation du verset Ez. 21,6 
et tu fili hominis ingemesce
interl.| quasi non mederato dolore
in contritione lumborum et in amaritudinibus
interl.| ut gemitus tuus eximis visceribus et amaritudine animi proferatur
ingemesce coram eis
marg.| ET  TU  FILI  HOMINIS. Precipitur prophete ut tacentibus illis nec interrogantibus cur ista vaticinatus sit faciat cur interrogetur et respondeat que Dominus locutus est.
Numérotation du verset Ez. 21,7 
cumque dixerint ad te quare tu gemis
interl.| quasi cur tanto dolore ingemiscis quid tibi mali accidit
dices pro auditu quia venit et
interl.| tunc
tabescet omne cor
interl.| ut preterite mentes hominum repugnare non audeant
et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus
interl.| bellatorum
et per cuncta genua fluent {t. 3: Erfurt, f. 20 3va ; facsim., p. 2 62a } aque
interl.| urine
ecce venit
interl.| quod sepe predixi
et fiet
interl.| opere
ait Dominus Deus
interl.| non ego
marg.| PRO  AUDITU  QUIA. Quem scilicet ante audieram nunc opere completur Babylonii scilicet furentis exercitus qui iam imminet.
marg.| ET  PER  CUNCTA. Naturale est ut timore cogente urine vesica laxetur quod et morborum magnitudine accidere solet.
Numérotation du verset Ez. 21,8 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,9 
fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus
interl.| ad gladium
loquere gladius
interl.| Nabuchodonosor
interl.| diabolus
gladius exacutus est et limatus
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 203va; facsim., p. 262a} GLADIUS. diabolus unde: tradere huius modi Satane in iteritum carnis. Et in psalmo: misit in eos iram indignationis sue per angelos malos. Hunc gladium quidam putant fuisse in manu angeli sub David quando percutiebat Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 21,10 
ut cedat victimas
interl.| occidat scilicet multos
exacutus est ut splendeat limatus est qui
interl.| tu es Nabuchodonosor
moves sceptrum filii mei
interl.| Israel
succidisti omne lignum
interl.| populi scilicet multitudinem
Numérotation du verset Ez. 21,11 
et dedi eum
interl.| gladium
ad levigandum ut teneatur manu
interl.| Nabuchodonosor
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
interl.| ergo
Numérotation du verset Ez. 21,12 
clama
interl.| o propheta
et ulula
interl.| instantia mala lamentatione testare
fili hominis
interl.| quia gladius iste nulli pepercit
quia hic factus est in populo meo
interl.| in ecclesia scilicet
hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant
interl.| alii hospites
gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
interl.| id est habitum plangentis assume
Numérotation du verset Ez. 21,13 
quia
interl.| mihi
probatus est
interl.| gladius
et hoc cum sceptrum subverterit
interl.| regnum scilicet quod ultra non erit et in Sedechia rege finietur
et non erit dicit Dominus Deus
marg.| PROBATUS  EST. A Domino comprobatur quando Iudam et similes subvertit qui postquam bucellam comediti travit in illum Satanas.
Numérotation du verset Ez. 21,14 
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
interl.| #sicut prius femur pro stupore et miraculo
et duplicetur gladius
interl.| ut solvantur peccata Hierusalem quia suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
interl.| ut non modo semel sed secundo ac tertio veniat gladius ad interficiendum
ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
marg.| TRIPLICETUR  GLADIUS. Primo venit Nabuchodonosor regnante Ioachim. Secundo quando tulit Iechoniam. Tertio quando regnabat Sedechias hic est gladius triplicatus occisionis magne etc.
Numérotation du verset Ez. 21,15 
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti1
1 acuti] amicti Weber
interl.| alias amicti
ad cedem
Numérotation du verset Ez. 21,16 
exacuere
interl.| o gladie
vade
interl.| audacter me duce me adiutore
ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
interl.| impetus
marg.| EXACUERE  ET  VADE. Gaudet autem Dominus et exultat et hortator est gladii sevientis ut vadat ad dexteram sine ad sinistram ut interfectis malis remaneant boni ut impleatur illud: quid paleis ad frumentum dicit Dominus?
Numérotation du verset Ez. 21,17 
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
marg.| QUIN  ET  EGO  PLAUDAM. Ut te scilicet sevientem in adversarios meos quasi fautor instigem ne timeas quod passus est Sennacharib mee minister es voluntatis meam comple sententiam.
Numérotation du verset Ez. 21,18 
et
interl.| post hec
interl.| secundo
factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,19 
et tu fili
interl.| qui vis scire quis sit iste gladius
hominis pone tibi duas vias ut {t. 3: Erfurt, f. 20 3vb ; facsim., p. 2 62b } veniat
interl.| per illas
gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite
interl.| compito
vie civitatis coniciet
marg.| PONE  TIBI  VIAS  DUAS. Qui egreditur quidem uno itinere de terra Chaldeorum sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terre Arabie que appelatur filiorum Amon quarum viarum una Hierusalem ducit ad dexteram partem sinistra vero ad Rabbath filiorum Amon que est metropolis et nunc Philadelphia nuncupatur memor internecionis que accidit regi Assyriorum quando centum octoginta quinque milia nocte una cesa sunt formidabit ad dexteram declinare et stabit incomposito ritu sue gentis oraculum consulens.
marg.| HIERONYMUS. Diabolus in bivio stat suos retinere cupiens et alios acquirendo inardescens ad dexteram semper desiderat pergere id est ad eos {t. 3: Erfurt, f. 203vb; facsim., p. 262b} expugnandos qui in dextera sunt ponendi ut ibi exultet in cede ubi arietibus et congestione terrenorum operum miseram capiat Hierusalem. Et primo quidem videtur nihil agere et frustra conari. Sed recordante illo iniquitates eorum qui in ecclesia sunt et malis operibus reducunt demones ad memoriam scelerum suorum et patescunt omnia peccata populi et cogitationes et ideo capiuntur quia novis vestra peccata cumularunt. Hec alius dixerit nobis cepta historie veritas prosequenda est.
Numérotation du verset Ez. 21,20 
viam pones ut veniat gladius ad Rabbath
interl.| gentes
filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem
interl.| qui sub nomine Christi congregantur
munitissimam
Numérotation du verset Ez. 21,21 
stetit enim rex Babylonis
interl.| diabolus qui in omni viarum capite insidiatur in occulto unde: iuxta iter scandalum posuerunt mihi
in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens
interl.| in pharetra
sagittas
interl.| singulorum nomibus inscriptas ut videat cuius sagitta exeat et quam civitatem prius debeat oppugnare
interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset Ez. 21,22 
ad dexteram eius
interl.| ut pergeret contra Hierusalem et oppugnaret eam
facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os
interl.| hortando suum exercitum
in cede ut elevet vocem
interl.| exultantis exercitus
in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
interl.| quibus clauderet civitatem
Numérotation du verset Ez. 21,23 
eritque
interl.| hoc faciens
quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
interl.| opinione Hierusalem inhabitantium
et
interl.| quasi
sabbatorum otium imitans
interl.| ludens scilicet et nihil operis perpetrans
ipse autem
interl.| Nabuchodonosor
recordabitur iniquitatis ad capiendum
marg.| RECORDABITUR  INIQUITATIS. Non in fortitudine sua sed in eorum iniquitate confidens quia sciet eos offendisse Dominum et patrum peccata novis cumulasse delictis et prevaricationes eorum omnibus patuisse.
Numérotation du verset Ez. 21,24 
idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et
interl.| id est
revelastis
interl.| omnibus
prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu
interl.| Nabuchodonosor
capiemini
Numérotation du verset Ez. 21,25 
tu autem
interl.| Sedechia in quo regum de stirpe David regnum finitum est usque ad Christum
profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
interl.| longe ante
marg.| TU  AUTEM  PROPHANE. Post urbis subversionem et populi captivitatem ad ducem Israel sermo dirigitur.
Numérotation du verset Ez. 21,26 
hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est
interl.| et hoc ideo quia hec est
que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
interl.| id est nihil fecit iudicio sed sicut rex Babylonis quos volebat humiliabat et quos volebat exaltabat
marg.| AUFER  CYDARIM. Quasi propter te periit sacerdotium et regnum Iudeorum. Cydaris enim sacerdotis corona regis.
marg.| NONNE  HEC  EST. HIERONYMUS. Pulcre Symachus. Neque hoc neque illud sacerdotium scilicet vel regnum cessavit utrumque unde qui postea fuerunt usque ad Christum reges pariter et sacerdotes fuerunt quorum Hyrcanus pontifex diadema capiti suo imposuit qui frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare cum regnum ei non deberetur post Sedechiam sed ei cui repositum erat. De his loquitur Malachias: vos sacerdotes contaminastis nomen meum. Et paulo post: non est voluntas mea in vobis et victimas non suscipiam de manibus vestris et paulo post: in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quod fit scilicet in adventu Christi quando venit desideratus cunctis gentibus.
Numérotation du verset Ez. 21,27 
interl.| ergo
iniquitatem iniquitatem iniquitatem
interl.| non semel non bis sed tertio iniquitatem ponam
interl.| ter scilicet in perpetuum
ponam eam et hoc nunc factum {t. 3: Erfurt, f. 20 4ra ; facsim., p. 2 63a } est
interl.| non statim tibi reputatum est
donec veniret
interl.| Christus
cuius
interl.| Pater non iudicat quia sed omne iudicium dedit Filio
est iudicium et tradam ei
interl.| Pater tradet Christo regnum est sacerdotium vel ecclesiam de gentibus congregatam
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 204ra; facsim., p. 263a} CUIUS  EST  IUDICIUM. Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis hic est cui repositum est regnum et sacerdotium unde Iacob: non deficiet sceptrum de Iuda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium.
Numérotation du verset Ez. 21,28 
et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum
interl.| quia et ipsi capiendi
marg.| ET  TU  FILI  HOMINIS. Gladium Babylonii regis stetisse in compito dextre et sinistre quorum dextra ducebat in Hierusalem sinistra Rabbath filiorum Amon et exisse sortem ut pergeret Hierusalem supra dictum est quia expugnata et capta regnum quorum et sacerdotium perisse prenunciat. Restat ergo et divisionis ordo exposcit quid de sinistra factum sit demonstrare. Imperatur ergo prophete ut loquatur ad filios Amon.
et dices mucro mucro evaginate
interl.| ad eundem gladium sermo dirigitur
ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset Ez. 21,29 
cum
interl.| quamvis scilicet
tibi viderentur vana
interl.| a demonibus responderentur quorum omnia vana
et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum
interl.| filiorum Amon
quorum venit dies
interl.| per te scilicet
in tempore iniquitatis prefinita
interl.| a Deo
Numérotation du verset Ez. 21,30 
revertere
interl.| expleto opere
ad vaginam tuam
interl.| in Babyloniam
in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
interl.| scilicet ut in terra nativitatis tue iudicem te
Numérotation du verset Ez. 21,31 
et effundam super te
interl.| quia Medorum et Persarum virtute capieris unde Isaias: ecce ego suscitabo super eos Medos
indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te
interl.| ut faciam scilicet te consumi
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
marg.| IN  IGNE  FURORIS  MEI. HIERONYMUS. Quia sub persona gladii de rege imo de regno Babylonio loquebatur servat metaphoram.
marg.| HOMINUM  INSIPIENTIUM. qui nesciunt cudere gladios et acuere ut scilicet non acuaris et lumeris et fulgeas ad occidendum sed sis ignis cibus et sanguis quem fudisti potius in te redundet cunctis spectantibus et tradaris eterne oblivioni et pereas in perpetuum quia ego Dominus hec locutus sum cuius dixisse fecisse est.
Numérotation du verset Ez. 21,32 
igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_21)

Notes :