Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Ez. 2,1 

Hec visio
similitudinis glorie Domini
et vidi
et
cecidi in faciem meam
et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos
et loquar tecum
Numérotation du verset Ez. 2,2 

et ingressus est in me spiritus
postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos
et audivi loquentem ad me
Numérotation du verset Ez. 2,3 

et dicentem fili hominis
mitto ego te ad filios Israel ad gentes
apostatrices
que recesserunt a me
patres eorum prevaricati sunt
pactum meum
usque ad diem
hanc
Numérotation du verset Ez. 2,4 

et filii
dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te
et dices
ad eos: Hec dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 2,5 

si forte
vel ipsi
audiant
et si forte quiescant
quoniam domus
exasperans est
et scient
quia propheta fuerit in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 2,6 

tu ergo fili hominis
ne timeas
eos
neque sermones eorum metuas
quoniam
increduli
et subversores
sunt tecum
et cum scorpionibus
habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum
ne formides
quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 2,7 

loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam irritatores sunt
Numérotation du verset Ez. 2,8 

tu autem fili hominis audi quecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est
aperi os tuum
et comede quecumque ego do tibi
Numérotation du verset Ez. 2,9 

et vidi et ecce manus
missa ad me
in qua erat involutus
liber
et expandit
illum coram me qui erat scriptus
intus
et foris
et scripte erant in eo lamentationes
et carmen
et ve

Capitulum 2

Numérotation du verset Ez. 2,1 
Hec visio
interl.| est
interl.| totum quod predictum est
interl.| non ipsius glorie
interl.| que enim interius sit spiritus gloria aspicere non valet Isaias dicitur vidisse gloriam Dei sed secundum id quod in mundo agit
et vidi
interl.| similitudinem
et
interl.| ideo
cecidi in faciem meam
interl.| conscientia fragilitatis humane
et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos
interl.| post penitentiam per bona opera
interl.| quia ex humilitate ceciderat a Domino sublevatur
et loquar tecum
interl.| aliud quam iacenti scilicet ut predicet et qui iam se correxit alios corigat quod non potest qui in confusi ne adhuc iacet
marg.| ET  VIDI etc. Quid ergo si ipsam essentiam vidisset. Notandum autem in quantum miseriam cecidimus qui ipsum bonum ferre non possumus ad quod videndum creati sumus.
marg.| ET  CECIDI. HIERONYMUS. Non elatus visionum magnitudine. Sic Paulus collaphizatur ne revelationum magnitudine extollatur. Abraham quoque cecidit in faciem suam postquam audivit sermones Dei.
marg.| IN  FACIEM. GREGORIUS. Sancti leguntur cadere in faciem ubi scilicet vident quia in visibilibus istis sponte se humiliant ut in invisiblibus erigantur. Mali vero retro ubi scilicet non vident quia ibi cadunt ubi quid eos sequatur ignorant.
marg.| HIERONYMUS. Aliud est cadere in faciem aliud retro. Abraham audita nativitate Isaac cecidit in faciem et risit ; Hely retro et in evangelio qui ad Iesum comprehendendum venerant ceciderunt retrorsum in terram.
marg.| GREGORIUS. Cum aliquid de Deo conspicimus in faciem cadimus quia ex malis erubescimus que nos egisse memoramus. Ibi enim cadit homo ubi confunditur.
marg.| FILII  HOMINIS etc. GREGORIUS. Nota ordinem locutionis et operis prius similitudo glorie videtur ut deiiciat post alloquitur ut elevet deinde abundantis gratie spiritum mittit et levat et supra pedes statuit.
marg.| Nisi enim alquid de eternitate mente videamus penitendo non cadimus. Iacentes autem vox Dominum consolatur ut in opere surgamus sed nostra virtute non surgimus sed spiritus nos implet et levat et supra pedes statuit ut qui proni in penitentia pro culpa iacuimus recti postea in bono opere stemus.
Numérotation du verset Ez. 2,2 
et ingressus est in me spiritus
interl.| sanctus
interl.| sine quo stare non poteram
postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos
interl.| simile: statuit supra petram pedes meos nullum peccatorum stantem legimus se dicitur illi non erit stabile vestigium pedis tui
et audivi loquentem ad me
marg.| STA  SUPRA  PEDES etc. Quasi iacens audire non postes. Moysi quoque dicitur: tu vero stabis mecum et Daniel ait: et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos.
marg.| STA  SUPRA  PEDES. GREGORIUS. Cui simile est: eduxit me de lacu miserie et de luto fecis et stuti supra petram pedes meos et direxit gressus meos et immisit in os meum canticum novum.
marg.| GREGORIUS. Paulus predicator futurus prius prosternitur iacet et audit: Surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.
marg.| ET  INGRESSUS  EST  IN. GREGORIUS. Aliter surgere non potuit cum diceretur ei sta super pedes tuos quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus sed hec implere nisi iuvet ipse qui iubet non possumus. Deus est enim inquit apostolus qui operatur in nobis et velle et perficere undea:"Sine me non potestis facere quicquam". Sciendum enim quia mala nostra solum nostra sunt bona autem et omnipotentis Dei sunt et nostra. Ipse enim aspirando nos prevenit ut velimus adiuvando subsequitur ne inaniter velimus. Prevenit ergo gratia et sequitur bona voluntas et sic omnipotentis donum fit meritum nostrum unde Paulus: non autem ego sed gratia Dei mecum quasi in eo quod solo Dei dono preventus sum non ego sed quia donum voluntate subsecutus sum et ego hoc contra Pelagium et Celestinum.
a Io. 15, 5.
Numérotation du verset Ez. 2,3 
et dicentem fili hominis
interl.| crebro ad Ezechiel et David dicitur fili hominis utrique cui in persona eius qui dixerat filius hominis non habet ubi caput reclinet captivum populum consolatur et ad penitentiam cohortatur
mitto ego te ad filios Israel ad gentes
interl.| quasi non populum Dei
apostatrices
interl.| que ad pravum opus reverse
que recesserunt a me
interl.| non tantum patres quasi par est utrorumque impietas
patres eorum prevaricati sunt
interl.| Septuaginta: irritantes me sive in amaritudinem convertentes Deus enim natura benignus et dulcis vitiis amarus efficitur
pactum meum
interl.| una culpa superbie
usque ad diem
interl.| continue
hanc
interl.| altera obstinationis
marg.| AD  GENTES  APOSTATRICES. GREGORIUS. Sicut qui fide recedit a Deo apostota est sic qui ad perversum opus redit etiam si fidem tenuerit. Unum enim sine altero prodesse non poterit nisi forte pro fide percipienda fiant opera sicut Cornelius faciebat.
Numérotation du verset Ez. 2,4 
et filii
interl.| magna Dei clementia qui ad tales mittit ut nemo desperet
dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te
interl.| magna prophete confidentia qui ad tales ire non formidat
et dices
interl.| autoritas persone tribuitur ne a tam perversis propheta despiciatur
ad {t. 3: Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 227b} eos: Hec dicit Dominus Deus
interl.| non ego
marg.| ET  FILII  DURA. GREGORIUS. Impudentia filiorum culpa gravis mala faciunt nec erubescunt nec post culpam ad penitentiam redeunt quia indomabili corde sunt.
marg.| ET  FILII  DURA. Unde: nervus ferreus collum tuum et frons tua enea. Hi quoque in sequentibus arguuntur cordis lapidei quod Dominus evulsurum se dicit et pro illo carneum redditurum ut emollitum Dei precepta suscipiat.
Numérotation du verset Ez. 2,5 
si forte
interl.| simile in Hieremia si forte audiant et agant penitentiam et in evangelio forsitan filium meum verebuntur
vel ipsi
interl.| filii
audiant
interl.| me
et si forte quiescant
interl.| a peccato
quoniam domus
interl.| quia Deus ibi habitare ceperat per fidem
exasperans est
interl.| vitiis me scilicet natura mitem
interl.| per operationem
et scient
interl.| hospitem mansuetum
interl.| inexcusabiles aut audita predicatione proficientes
quia propheta fuerit in medio eorum
marg.| SI  FORTE  VEL etc. GREGORIUS. Quasi pauci audient vel ipsi peribunt cum patres scilicet penitere noluerint in culpa defuncti.
marg.| HIERONYMUS. Ambigentis affectu loquitur Deus ut liberum hominis monstret arbitrium ne prescientia boni malive immutabile faciant quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognosit necesse est nos facere quod ille prescivit sed quod nos propria voluntate sumus facturi ille quasi Deus futurum novit.
Numérotation du verset Ez. 2,6 
tu ergo fili hominis
interl.| quasi ne timore humilitatem fingas cum non solum populo sed et senioribus loqui habeas
ne timeas
interl.| quamvis peerursi
eos
interl.| mala scilicet inferentes
interl.| libertas predicantis
neque sermones eorum metuas
interl.| Septuaginta: nec a facie eorum formides quoniam insanient et congregabuntur contra te in circuitu quasi licet dura cervice sint et indomabili corde mea precepta sunt fortiora ne dicas non fuisse predictum. Insanient et congregabuntur contra te in circuitu nullum scilicet relinquentes refugium
interl.| comminationes vel detractiones
quoniam
interl.| ideo non timendi quasi ne queras placere eis qui Deo displicent unde:nonne qui oderunt te Domine oderam
increduli
interl.| in se
interl.| Deo
et subversores
interl.| preceptorum
interl.| infirmis
sunt tecum
interl.| aliorum ne soli moriantur
et cum scorpionibus
interl.| quia blandi et malitiosi non possunt subvertere
habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum
interl.| verba eorum ne timeas
ne formides
interl.| quasi timendi essent nisi me in suis actibus exasperassent
quia domus exasperans est
marg.| NEQUE  SERMONES etc. Unde: Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die
marg.| CUM  SCORPIONIBUS. GREGORIUS. Unde: circumdederunt me sicut apes que scilicet in ore habent mel et in cauda aculeum bonis non nocet cum malis esse corpore sed mente si desit spiritus non adiuvat locus. Loth in Sodomis sanctus extitit in monte peccavit et in paradiso princips nostri generis Abel fieri non valet quem Cain malitia non exercet. Infirmi autem pravorum societatem declinent ne mala que frequenter aspiciunt et corrigere non valent imitari delectentur.
marg.| SCORPIONIBUS. HIERONYMUS. Qui arcuato vulnere et fistulato aculeo percutiunt ut eadem plaga et cutem aperiant et venena diffundant unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum. Unde dicitur phariseis: generatio viperarum et de Herode qui versipellis: ite et dicite vulpi huic ; et pseudo prophete vulpibus comparantur et nunc corde indomabili scorpiones dicuntur et in evangelico dicitur: non audierunt eos oves. Qui ergo fures et latrones audierunt ovium vocabulum perdiderunt et non quasi oves perierunt sed quasi viperes vulpes scorpiones.
Numérotation du verset Ez. 2,7 
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam irritatores sunt
interl.| Deum peccando irritant
marg.| SI  FORTE  AUDIANT. HIERONYMUS. Licet mali sint quibus loquimus non tamen cessemus sed oportune et inoportune predicemus ut qui durus est emollliatur et audiat et qui obediens est mutata voluntate non surdescat.
Numérotation du verset Ez. 2,8 
tu autem fili hominis audi quecumque loquor ad te {t. 3: Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 228a} et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est
interl.| ne simile peccatum penam similem mereatur
aperi os tuum
interl.| recta loquendo
et comede quecumque ego do tibi
marg.| AUDI  QUECUMQUE. GREGORIUS. Ne facias quod prohibes ne in quo alterum iudicas teipsum condemnes. Unde Balaam Dei spiritu ad loquendum repletus sed in carnali vita suo spiritu retentus de semetipso ait: dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam altissimi et visiones omnipotentis videt qui cadens apertos habuit oculos qui rectum quod diceret vidit ; sed recte vivere contempsit.
marg.| NOLI  ESSE  EXASPERANS. GREGORIUS. Ne tibi commissa tacendo et malefacta non increpando Deum exasperes sicut illi male faciendo.
marg.| APERI  OS  TUUM. Id est: dignum te prebe sermonibus meis et cibum spiritualem suscipe unde: aperi os tuum et implebo illud. Et ille respondit: osmeum aperui et attraxi spiritum. Sicut dicitur: qui habet aures audiendi audiat. ita hic: qui habet os apertum ad comedendum comedat. Apostolus quoque: qui habebat thesauro sapientie ait: os meum apertum est ad vos. Et de Domino dicitur: aperiens os suum docebat eos.
marg.| ET  COMEDE etc. GREGORIUS. Post apertionem oris comedimus quia augetur in nostris sensibus cibum vite cum ceperimus predicare. Unde: «Os meum aperui et attraxi spiritum».
Numérotation du verset Ez. 2,9 
et vidi et ecce manus
interl.| Filius Dei qui sanctis suis scripturam aperuit
missa ad me
interl.| Septuaginta: extenta
in qua erat involutus
interl.| obscurus
liber
interl.| sancte scripture
et expandit
interl.| ut intelligerem
interl.| GREGORIUS. Expandit dum enigmata exposuit unde: aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas
illum coram me qui erat scriptus
interl.| qui in Isaia populo non credenti dicitur signatus sicut usque hodie super corda iudeorum velamen positum est in Veteri Testamento
intus
interl.| spirituali sensu maioribus
et foris
interl.| in historia infirmis
et scripte erant in eo lamentationes
interl.| tam intus quam foris
et carmen
interl.| super his qui dignis sunt Dei testimonio quibus dicitur: cantate Domino canticum novum
et ve
interl.| super illis qui penitus desperant et eum venerint in profundum peccatorum contemnunt
marg.| ET  ECCE  MANUS. Ad eos manus Domini extenditur qui beneficium consequuntur aliis contrahitur. Unde: tota die expandi manus meas ad populum non credentem ut congregaret scilicet filios Hierusalem sicut gallina pullos suos sub alas et extensione manuum eius superaret Israel Amalech.
marg.| IN  QUA  ERAT  INVOLUTUS.  SEPTUAGINTA. #capitulum libri de quo in psalmo: In capite libri scriptum est de me. In principio scilicet hic involutus est quem nemo potest legere nemo aperire nisi leo de tribu Iuda radix David nec totus devoratur sed in capitulo. Non enim fieri potest ut humana natura totos huius libri thesauros devoret.
marg.| GREGORIUS. per Ezechielem predicatorum ordo per librum scriptura signatur
marg.| INTUS  ET  FORIS. Alii ante et retro id est futuris et preteritis.
marg.| INTUS. scilicet intelligentia spirituali unde: omnis gloria eius filie regis abintus.Unde montes excelsi cervis petra refugium erinaciis.
marg.| INTUS quia invisibilia promittit et celestia foris quia visibilia preceptorum suorum rectitudine disponit terrena et contemptibilia qualiter vel in usu sint habenda vel ex desiderio fugienda precipit alia in exterioribus actionibus iubet et que foris precipit patent alia de secretis celestibus que plene comprehendi non possunt. Unde: extendens celum sicut pellem qui tegis aquis superiora eius. Celum enim scriptura est de qua nobis et sol sapientie et luna scientie et ex antiquis patribus stelle exemplorum atque virtutum lucent quod sicut pellis extenditur quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo explicatur. Aquis vero id est angelis de quibus dicitur: laudate eum celi celorum et aque que super celos sunt laudent nomen Domini. Superiora celi regit qui alta sacri eloquii que scilicet de natura divinitatis dicuntur aut de eternis gaudiis nobis adhuc nescientibus solis angelis patefecit.
marg.| LAMENTATIONES. de his qui ad penitentiam vocantur. Sicut Samuel et Paulus plangebant atque lugebant Saul et Chorinthios quos salvare cupiebant.
marg.| LAMENTATIONES. GREGORIUS. ut peccata punias. Lege que in hoc volumine scripta sunt: Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et rursum: Miseri estote et lugite et huiusmodi.
marg.| ET  CARMEN. GREGORIUS. Quasi ut de promissione sequentis gaudii hilarescas cognosce que in hoc volumine scripta sunt. «Beati qui habitant in domo tua in secula seculorum laudabunt te», et ex lapide pretioso et mundo omnes platee eius sterentur et per omnes vicos eius alleluia cantabitur et ve quasi si adhuc presenti seculo inheres {t. 3: Erfurt, f. 186vb ; facsim., p. 228b} mente si terrenis voluptatibus delectaris et amare non potes eterna gaudia que audis cognosceve ut ab animo expellas que diligis unde: ibi erit fletus et stridor dentium et vermis eorum non morietur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_2)

Notes :