Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Ez. 3,1 

Et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris
comede
comede
volumen istud et
vadens loquere
ad filios Israel
Numérotation du verset Ez. 3,2 

et aperui
os meum
et cibavit me volumine illo
Numérotation du verset Ez. 3,3 

et dixit ad me fili hominis venter tuus
comedet
et viscera tua
complebuntur
volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est
in ore meo
sicut mel dulce
Numérotation du verset Ez. 3,4 

et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israel
et loqueris
verba
mea
ad eos
Numérotation du verset Ez. 3,5 

non enim ad populum profundi sermonis
et ignote lingue
tu mitteris
ad domum Israel
Numérotation du verset Ez. 3,6 

neque ad populos multos profundi sermonis et ignote lingue
quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
Numérotation du verset Ez. 3,7 

Domus autem { Israel nolent audire te quia nolunt audire me
omnis quippe domus Israel attrita
fronte
est et duro corde
Numérotation du verset Ez. 3,8 

ecce dedi faciem tuam
valentiorem faciebus eorum
et frontem tuam
duriorem frontibus eorum
Numérotation du verset Ez. 3,9 

ut adamantem
et ut silicem
dedi faciem tuam
ne timeas eos
neque metuas a facie
eorum quia
domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,10 

et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos
quos loquor ad te assume in corde tuo et auribus tuis audi
Numérotation du verset Ez. 3,11 

et
vade ingredere
ad transmigrationem
ad filios populi tui
et loqueris ad eos et dices eis hec dicit Dominus Deus si forte audiant
et quiescant
Numérotation du verset Ez. 3,12 

et assumpsit me
spiritus
et audivi post me vocem
commotionis
magne
benedicta gloria Domini de loco suo
Numérotation du verset Ez. 3,13 

et vocem alarum animalium
percutientium alteram ad alteram et
vocem rotarum
sequentium animalia et vocem commotionis magne
Numérotation du verset Ez. 3,14 

spiritus
quoque levavit me
et assumpsit me
et abii
amarus in indignatione
spiritus mei
manus
enim Domini erat mecum
confortans me
Numérotation du verset Ez. 3,15 

et veni ad transmigrationem
ad cervum1 novarum
1 ad cervum] acervum Weber
frugum
ad eos
qui habitabant iuxta
flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant
et mansi ibi
septem diebus
merens in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,16 

cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 3,17 

fili hominis speculatorem dedi te domui Israel et
audies
de ore meo
verbum
et annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset Ez. 3,18 

si dicente me ad impium morte morieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate
sua
morietur
sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,19 

si autem tu annuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur
tu autem animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,20 

sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam
offendiculum
coram eo ipse morietur quia non annuntiasti ei
in peccato suo morietur
et non erunt in memoria
iustitie eius quas fecit
sanguinem vero eius
de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,21 

si autem tu annuntiaveris
iusto
ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens
vivet
quia annuntiasti ei
et tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,22 

et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens
egredere
in campum et ibi loquar tecum
Numérotation du verset Ez. 3,23 

et surgens
egressus sum in campum
et ecce ibi
gloria Domini
stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset Ez. 3,24 

et
ingressus est in me spiritus
et statuit
me
super pedes meos
et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tue
Numérotation du verset Ez. 3,25 

et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula
et ligabunt te in eis
et non egredieris in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,26 

et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans
quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,27 

cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
qui audit
audiat
et qui quiescit
quiescat
quia domus exasperans est.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ez. 3,1 
Et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris
interl.| in libro hoc
comede
interl.| non dicit bibe obscura enim et dura auditurus es
comede
interl.| prius
volumen istud et
interl.| post
interl.| quasi saturare et eructuare
ad filios Israel
marg.| COMEDE. GREGORIUS. pertracta intellige id est prius mande et post deglutire poteris et alios docere.
marg.| COMEDE  VOLUMEN. Nisi ante comederimus apertum volumen docere non possumus filios Israel. unde David misericordiam consecutus: Docebo inquit iniquos vias tuas et impii ad te convertentur.
Numérotation du verset Ez. 3,2 
et aperui
interl.| sicut preceptum est
os meum
interl.| cordis
et cibavit me volumine illo
interl.| aliter comedere non poteram
marg.| ET  APERUI.  SEPTUAGINTA. Aperuit Deus scilicet quia ipse aperuit os prophete et cibavit eum.
marg.| GREGORIUS. Os aperimus quando sensum ad intelligentiam sacri verbi preparamus.
marg.| HIERONYMUS. Aperto ore Dominus cibos largitur ut inicia voluntatis in nobis sint perfectionem beatitudinis a Domino consequimur non est enim volentis neque currentis sed Dei miserentis. Velle tamen et currere nostri est arbitrii.
marg.| CIBAVIT. GREGORIUS. Qui tociens ad os cordis nostri quasi malum porrigit quotiens nobis intellectum aperit.
Numérotation du verset Ez. 3,3 
et dixit ad me fili hominis venter tuus
interl.| Sepuaginta: os tuum
interl.| mens
comedet
interl.| legendo simplicem historiam
et viscera tua
interl.| Septuaginta: venter tuus
interl.| mentis interna
complebuntur
interl.| pia promissio multi enim legunt et vacui recedunt et si enim mente intellectum sacri verbi percipiunt in cordis visceribus servando non reponunt.
volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est
interl.| quia viscera mea compleverat
in ore meo
interl.| predicatione
interl.| quia in corde tinxi calamum lingue
sicut mel dulce
interl.| plus proficit ad predicandum sancti amoris conscientia quam sermonis exercitata scientia
marg.| VENTER  TUUS  COMEDET. GREGORIUS. Mens scilicet secundum illud: ventrem meum doleo id est mentis afflictionem sentio. Et alibia: «Flumina de ventre eius fluent aque vive». De mente scilicet predicationes sancte et viscera mentis interna id est intentio recta sanctum desiderium humilitas ad Deum pia voluntas ad proximum.
a Io. 7, 38.
marg.| COMPLEBUNTUR. HIERONYMUS. assidua meditatione recondendo in thesauro memorie ut cum apostolo habeamus viscera misericordie et impleatur venter de quo Hieremias: ventrem meum doleo ventrem meum doleo.
marg.| SICUT  MEL. Unde: quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Et alibi: iudicia Domini dulciora super mel et favum. Et Samson: favum mellis in ore leonis invenit.
marg.| SUPER  MEL  DULCE. GREGORIUS. Quia illi de Domino suaviter loqui noverunt qui eum prius cordis visceribus amare didicerunt sermo dulcedinem non habet quem vita remordet.
marg.| SICUT  MEL  DULCE. Dominus post resurrectionem favum mellis comedit. Et in Proverbiis de api dicitur quamvis hoc in hebreo non habeatur: Vade ad apem et disce quomodo operatrix sit et opus suum castum faciat cuius laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur. Hoc fecerunt Moyses et prophete et evangeliste et alii sancti ut quicumque rex fuerit cuius cor in manu Dei est ducibus utatur cibis. Qui vero simplex et sine serpentis astutia habet innocentiam columbarum simplici fide credat atque salvetur quia ubique insidie et diabolus transfigurat se in angelum lucis. Mel quorum distillat de labiis meretricis dulcia promittens venenaque inserens.
Numérotation du verset Ez. 3,4 
et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israel
interl.| quasi ipsi nolunt venire ad te
et loqueris
interl.| imponit frenum moderaminis
verba
interl.| tantum
mea
interl.| non tua
ad eos
marg.| VADE  AD  DOMUM quamvis enim corpore non erat cum eis mente cuius sanctitas eorum offendebatur iniquitate. Hoc idem faciebat Moyses procul a castris multitudinis figens tabernaculum quod cum fuisset ingressus descendebat columna nubis et stabat ante ostium tabernaculi.
marg.| LOQUERIS  VERBA  MEA. Qui in exposione sacri eloquii ut auditoribus placeat aliquid fingit sua verba loquitur non Dei. Qui autem aliter quam is qui protulit senserit et sub alio intellectu ad edificationem caritatis Domini sunt verba que dicit quia ad hoc solum Deus nobis per totam sacram scripturam loquitir ut nos ad suum et proximi amorem trahat.
Numérotation du verset Ez. 3,5 
non enim ad populum profundi sermonis
interl.| non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
et ignote lingue
interl.| quasi nulla excusatio tibi non sunt tibi barbari nosti linguam eorum bene potes eis loqui
tu mitteris
interl.| sed
ad domum Israel
interl.| una tibi domus cum eis
Numérotation du verset Ez. 3,6 
neque ad populos multos profundi sermonis et ignote lingue
interl.| qua extranea ab eloquio legis
quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
interl.| populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obedivit mihi
marg.| NEQUE  AD  POPULOS  MULTOS. Ac si diceret: quid loquar de populo { t. 3: Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 229a} uno ? Si ad diversas te mitterem nationes autoritas et potentia mea omnem vinceret difficultatem utinamque tempus esset quo ad omnes missurus sum nationes et liguarum daturus gratias ut predicent apostoli mei et totum mundum et diversitatem linguarum una fide subdant meo imperio facilius illi audirent qui profundi sunt altique sermonis nihil habentes iudaice levitatis sed gravi et solido incedunt pede et cum ignote sint lingue note fidei sunt. Unde sequitur: et si ad illos mittereris ipsi audirent te etc. Denique postea misit et omnes pariter crediderunt. Unde: ecce convertimur ad gentes et alibi: non inveni tantam fidem in Israel.
Numérotation du verset Ez. 3,7 
Domus autem { t. 3: Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 229a} Israel nolent audire te quia nolunt audire me
interl.| quasi ne contristeris quia me etiam nolunt audire cui simile: qui vos spernit me sprernit
interl.| liberum monstratur arbitrium cum dicitur nolunt audire me et cause due quia scilicet: attrita fronte est et duro corde
omnis quippe domus Israel attrita
interl.| sine reverentia
fronte
interl.| per impudentiam
interl.| scilicet cordis
est et duro corde
interl.| Septuaginta: contentionis sepe scilicet ad salutem vocati audire noluerunt
marg.| attrita fronte sunt qui non solum laborare pro his mundanis non fugiunt sed et in laboribus qui sibi negantur importuni videri non erubescunt. Quibusdam enim previs mentibus nihil est laboriosus quam si in huius mundi laboribus non laborare precipiantur.
marg.| GREGORIUS. Quo culpa frequentius committitur eo minus committentis animus verecundatur. Unde: frons mulieris meretricis facta est tibi modo erubescis.
Numérotation du verset Ez. 3,8 
ecce dedi faciem tuam
interl.| tu tamen esto decurus quia ecce dedi
valentiorem faciebus eorum
interl.| qui erubuerit me coram hominibus
et frontem tuam
interl.| contra frontem eorum
duriorem frontibus eorum
interl.| ut audeas loqui qua mente cepisti
marg.| ECCE  DEDI  FACIEM. GREGORIUS. Verecundia in malo laudabilis in bono econtra erubescere malum sapientie est bonum #attritatis unde est confusio adducens gloriam et est confusio adducens peccatum.
marg.| valentiorem ut nullo pudore superetur. Hinc discimus quia interdum gracie est impudentie resistere et cum locus fuerit frontem fronte conterere ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias emulorum.
Numérotation du verset Ez. 3,9 
ut adamantem
interl.| qui in honore
et ut silicem
interl.| qui vilis conculcatus
dedi faciem tuam
interl.| ergo
ne timeas eos
interl.| qui auctorem non timent
neque metuas a facie
interl.| impudentia
eorum quia
interl.| ideo scilicet
domus exasperans est
interl.| nimis exasperans est cuius asperitas tam crebro repetita est
marg.| UT  ADAMANTEM. Ne scilicet per exhibitum honorem ab auditoribus refrenetur lingua ex verecundia et ut silicem ne per despectum scilicet taceat ex infirmitate.
Numérotation du verset Ez. 3,10 
et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos
interl.| hic est cibus voluminis et hec sunt verba quibus pro diversitate audientium vel lamenta vel carmen vel ve hominibus loquitur. Notandum autem quia ante sermones Dei in corde nostro condendi et diligenti nos attendendi et sic ad populum sunt proferendi
quos loquor ad te assume in corde tuo et auribus tuis audi
interl.| prius
marg.| AURIBUS  TUIS  AUDI. Verba Domini audimus dum facimus et sic recte proximis predicamus unde et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius et loquebatur recte.
Numérotation du verset Ez. 3,11 
interl.| post
vade ingredere
marg.| ET  VADE  INGREDERE. HIERONYMUS. Dominus quoque venit ad populum Iudeorum Patre mittente ut predicaret captivis remissionem in quo impleturb: «Captivam duxit captivitatem dona dedit hominibus».
b Eph. 4, 8.
ad transmigrationem
interl.| alii in captivitatem
interl.| tam mente quam corpore
interl.| id est
marg.| AD  TRANSMIGRATIONEM. GREGORIUS.  ALLEGORICE. qui a bonis operibus in perversa cadit a Ierusalem in Babilonem venit unde: adiutor meus non emigrabo. Non tamen de talibus desperandum est. Propheta enim ad transmigrationem mittitur unde: venies usque in Babilonem et ibi liberaberis
ad filios populi tui
interl.| non mei quem offendit
et loqueris ad eos et dices eis hec dicit Dominus Deus si forte audiant
interl.| corde
et quiescant
interl.| cum sepe hoc repetitur transmigrati populi duricia signatur et prelatis consolatio datur ne in admonitionibus forte a subiectis despecti contristentur
marg.| SI  FORTE  AUDIANT. GREGORIUS. Sepe dum subditos corrigimus alii corriguntur alii negligunt unde: plui super una civitatem et super alteram non plui. Sepe autem una eademque civitas in parte compluitur in parte arescit dum idem audita correctione quedam vitia corrigit et quasi complutus in parte fructum facit quedam autem retinet et quasi in parte incompluta sterilis et aridus est.
Numérotation du verset Ez. 3,12 
et assumpsit me
interl.| quia non eram in carne et ambulans spiritu carnis opera non implebam
spiritus
interl.| qui assumit mansuetos
et audivi post me vocem
interl.| afflictionis penitentie
interl.| conversus ad peccatores babylonios quasi post tergum vocem glorie Domini audiebat cuius locus Hierusalem id est visio pacis
commotionis
interl.| ire Dei super Israel
magne
interl.| GREGORIUS. plerumque in sacro eloqui eloquio aliquid obscure dicitur ut Deo mirabiliter dispensante multipliciter exponatur.
benedicta gloria Domini de loco suo
interl.| anima iusti est locus Dei hospitium Dei vel Filius qui dicit: ego in Patre et Pater in meo
interl.| luce inaccessabili
marg.| ET  ASSUMPSIT. GREGORIUS. Predicatoris mentem Spiritus assumit cum timore Dei elevatam a terrenis desideriis facit alienam ut sola spiritualia agere libeat. Unde: operamini non cibus qui perit sed qui permanet in vitam eternam.
marg.| DE  LOCO  SUO. Locus glorie Dei vel sancta anima vel angelicus spiritus et gloria Domini de loco suo benedicitur cum vel ab electis hominibus vel a sanctis angelis autori omnium laus eterna cantatur. In eo ergo quod iusti de convertendis peccatoribus cogitant quia eorum vitia considerando ad carnales actus oculum ducnt quasi ad Babilonem tendunt qui tamen pro statu sue rectitudinis quia in {t. 3: Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 229b} laude Dei bona sanctorum considerare numquam desinunt quamvis per cogitacionem alio intendunt quasi post se vocem glorie Domini ab Hierusalem id est de loco suo audiunt.
marg.| ET  AUDIVI GREGORIUS. Prophetam vox magne commotionis sequitur quia post verbum predicationis penitentium luctus auditur qui ante quasi taciti in peccatis suis iacebant securi unde: requievit in fecibus suis. Hoc psalmista exorat dicensc: «Qui sedes super cherubim moveatur terra» et alibid: «Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones eius quia commota».
c Ps. 98, 1.
d Ps. 59, 4.
marg.| ET  AUDIVI. Cum preterita iudicia Domini animo revolvimus vocem commotionis magne post tergum audimus cum futura meditamur ex his que ante sunt commovemur.
marg.| HIERONYMUS. Quia Spiritus Dei erat in eo terrena contemnens rapitur a Spiritu et audit post se vocem commotionis magne preteritorum obliviscens et in futurum se extendens ut inimicorum insidias post tergum relinqueret. In Exodo quoque cum pharao et omnis exercitus eius persequebatur Israel angelus in columna nubis deseruit priora castrorum et veniens post tergum tota nocte stetit inter Israel et Egyptios ut preteritis adversariis audiret Israel benedicta gloria Domini de loco suo.
marg.| BENEDICTA  GLORIA. GREGORIUS. Locus maligni spiritus fuerunt corda peccantium sed per penitentiam locus glorie Domini fiunt et inde auditur benedictio glorie in laudem Dei. Unde: prius creatoris iniuria de amore seculi miris etiam operibus ad alta proficiunt ut animalia Dei fiant et signis et virtutibus et desiderio ad alta volent.
marg.| DE  LOCO  SUO. Unde Micheas: ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet super excelsa terre et commovebuntur montes super eum et tabescent valles sicut cera a facie ignis et sicut aqua que defertur in princeps. Descendente enim salvatore a Patre excelsa terre montesque commoti sunt et inferiora vallium liquefacta.
Numérotation du verset Ez. 3,13 
et vocem alarum animalium
interl.| supra expositum est
interl.| quia ex ipso luctu penitentium oriuntur virtutes sanctorum ut tantomagis in bono proficiant quanto se nequius egisse meminerunt
percutientium alteram ad alteram et
interl.| post
vocem rotarum
interl.| testamentorum
interl.| quia postquam in honorem venit vita sanctorum veneranda apparuerunt hominibus eloquia testamentorum
sequentium animalia et vocem commotionis {t. 3: Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 230a} magne
interl.| post predicationem prima commotio est plangere mala que fecimus post vocem vero alarum et rotarum secunda est magno fletu querere celestia bona qua audivimus
marg.| ET  VOCEM  ALARUM  ANIMALIUM. Vel unumquodcumque animal alas suas collidebat vel alterius vicissim. Una enim nostrarum virtutum alteram a perfectionem pulsat ut Verbi Dei scientia et misericordie viscera et omnes sancti se vicissim suis virtutibus ad provectum mutuis exemplis incitant dum alter miratur in altero quod non habet in seipso unde: superiores sibi invicem arbitrantes. Hoc ergo facit Deus in cordibus hominum quod in regionibus terrarum non uni omnia tribuit sed aliud alii. Nisi enim vicissim mutuis fructibus indigerent communionem ad invicem non haberent. Sic ergo omnes una caritate iunguntur.
marg.| SEQUENTIUM  ANIMALIA. GREGORIUS. Quia in sanctorum patrum vita cognoscimus quid in scriptura intelligere debeamus quorum nobis actio aperit quod in suis predicacionibus pagina testamenti dicit: levavit me et assumpsit. Balaam per prophetie spiritum elevatus erat quo longe post futura cognoscebat sed assumptus non erat quia mentem a terrenis desideriis non #seperabat. Et abii amarus. Quanto predicatori dulce fit quod intus videt tanto in amaritudinem vertuntur que foris sustinet unde: in multa sapientia multa indignatio. Et: qui apponit scientiam apponit dolorem.
Numérotation du verset Ez. 3,14 
spiritus
interl.| iterum
quoque levavit me
interl.| ad maiora scilicet ad que predicator proficit dum sensus audientium ad Dei desiderium provehit unde: rivos eius inebrians multiplicata genimina eius in stillicidiis eius letabitur germinans
et assumpsit me
interl.| constante tenuit
et abii
interl.| levatus et assumptus
amarus in indignatione
interl.| intellecta indignatione Dei et significationem visionis mente pertractans
spiritus mei
interl.| hominis scilicet unde Isaias: de nocte consurgit spiritus meus ad te Deus
manus
interl.| Filius per quem omnia
interl.| non transfertur propheta spiritu sed corpore quod de Abacuc legitur
enim Domini erat mecum
interl.| qui aite: «Sine me nihil potestis facere» de quo per Moysen dicitur: levabo ad celum manum meam
e Io. 15, 5.
confortans me
marg.| ET  ABII quo ferebar vel sublimis impetu sui spiritus ferebatur cupiens ire quo Dominus imperebat.
marg.| AMARUS  IN  INDIGNATIONE. GREGORIUS. De Achab quoque dicitur ad prophetam: Nonne humiliatum vidisti Achab coram me igitur non inducam malum in diebus eius. Unde colligitur quomodo talis amaritudo in sanctis Deo placeat qui amittere Deum timent si sic ei et in reprobo penitentia placuit qui timebat amittere presens seculum et quomodo #grata sit spontanea affictio pro culpis in eis qui placent si hoc ad tempus placuit et in eo qui displicebat.
marg.| AMARUS  IN  INDIGNATIONE. GREGORIUS. Liber enim dulcis in ore cordis animum contra se amarum facit ut displiceat sibi placeat creatori.
marg.| MANUS  ENIM. ut possim nomen scilicet speculatoris accipere et docere quod didici.
marg.| MANUS. GREGORIUS. Nullus enim hoc ex toto corde pro Dei amore agere prevalet nisi eius animam Spiritus Sancti assumpserit. Ad bona quippe surgere perfecte non possumus nisi nos Spiritus et perveniendo elevet et subsequendo confortet.
Numérotation du verset Ez. 3,15 
et veni ad transmigrationem
interl.| scilicet
ad cervum1 novarum
1 ad cervum] acervum Weber
interl.| filiorum
frugum
interl.| animarum sanctarum
ad eos
interl.| scilicet
qui habitabant iuxta
interl.| ut supra
flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant
interl.| predicaturus eis compatitur quia sermo libenter accipitur qui a compatiente profertur
et mansi ibi
interl.| videns eorum scelera et iustam Dei in peccatores sententiam
interl.| ut prius videam quam corrigam
interl.| qui speculator futurus est et Dei verba populo narraturus multo tempore debet quiescere et ad ea que videt dolere nihilque eorum in conscientia habere que in aliis debet corrrigere
septem diebus
interl.| quibus tacui subaudis
merens in medio eorum
marg.| ET  VENI  AD  TRANSMIGRATIONEM. GREGORIUS. In prophetis sicut verbis res ita nonnumquam rebus verba exponuntur ut eorum non solum verba sed et res geste prophetie sint unde: veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum filios scilicet Israel quorum patres multi iam mortui erant de filiis autem plures credituri erant et ad fertilitatem boni operis perventuri unde: acervus frugum dicuntur bone enim anime fruges Dei unde: sanctus Israel Domino primitie frugum eius. Primi enim Israelite crediderunt gentes secute sunt.
marg.| AD  ACERVUM. Thesabib hebreum significat tempus quo nova frumenta vel ordea congregantur et post famem et penuriam antequam terantur in area spem #ciborum aliquam repromittunt ita Israel parvus et tenuis quasi reviviscens ortusque de terra iudaici populi sementem promittebat.
marg.| MERENS. HIERONYMUS. Theodotio: admirans ut stuporem prophete iniquitates eorum cernentis exprimeret. Aquila: quiescens ut quamvis in medio eorum fuisset mente separatum se ostendat.
marg.| GREGORIUS. Merens compatiens miseris sicut ferrum prius liquatur ut cum ferro iungatur vel quia domus Israel exasperans est nec per flagella culpam agnoscit merens inter gaudentes sedet ut tacendo ostendat quod loqui venerat.
Numérotation du verset Ez. 3,16 
cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| CUM  AUTEM. GREGORIUS. Missus ad predicandum fuerat et tamen septem diebus merens tacebat quia ille loqui veraciter novit qui tacere didicit. Quoddam enim nutrimentum est verbi censura silentii. Unde: tempus tacendi et tempus loquendi tacendi prius loquendi posterius. Si propheta sanctus qui missus est ad loquendum tacet ut recte loquatur quanta culpa est non tacere quem necessitas loqui non cogit. Tacendo ergo loqui discamus.
Numérotation du verset Ez. 3,17 
fili {t. 3: Erfurt, f. 187vb ; facsim., p. 230b} hominis speculatorem dedi te domui Israel et
interl.| prius
audies
interl.| quasi ne presumas loqui quod non audieris. Unde: inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
de ore meo
interl.| Filio
verbum
interl.| doctrine
et annuntiabis eis ex me
marg.| FILI  HOMINIS. HIERONYMUS. Speculator est qui semper in alto stat ut quicquid venturum est longe prospiciat cuius vita alta debet esse et circumspecta.
marg.| GREGORIUS. Predicatorem speculatorem vocat. Cui enim aliena cura committitur speculator dicitur ut in mentis altitudine sedeat et vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Speculator in alto debet stare per vitam ut possit prodesse per providentiam unde: in montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion ut subiectorum vitam transcendat et terrenis animum non supponat et tanto facta eorum subtilius videat.
marg.| GREGORIUS. Loqui de Deo quiete valide et libere mente est unde: terra usque ad fenestras id est terrena cura usque ad sacerdotes ut sicut fenestre clause lumen subditis effundere non possint sed obmutescant ab officio predicationis.
Numérotation du verset Ez. 3,18 
si dicente me ad impium morte morieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate
interl.| qua meruit
sua
interl.| non tua
morietur
interl.| non morte corporis imo anime que admonitione tua semper potuit vivere
sanguinem autem eius de manu tua requiram
marg.| SI  DICENTE  ME. Nec subiectus ex culpa prepositi moritur nec prepositus sine culpa est quando verba vite non audiens ex sua culpa moritur subiectus. Impio enim mors deebetur sed ei a speculatore vite via nuncianda et impietas increpanda. Si autem tacet impius in iniquitate sua morietur quia impietatis eius meritum fuit ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret sed ipse eum occidit qui tacendo morti prodidit.
marg.| SI  DICENTE  ME. HIERONYMUS. Duo sunt impii sive iniqui ut Septuaginta transtulerunt unus qui nihil audita specultore et in sua impietate moritur cuius sanguis de speculatoris manibus queritur. Aliter cui speculator annunciat et ille contemnens vitio suo moritur et speculator a culpa est alienus unde intelligimus Dominum ideo impio comminari et dicere: morte morieris ut avertat a via sua impia et vivat. Comminatio enim non in homines est sed in peccata nec in eos qui covertuntur a vitiis sed qui permanent. Magnumque discrimen est Dei tacere sermones vel timore vel pigricia vel adulatione unde Isaias: ve mihi quia tacui.
marg.| SANGUINEM. GREGORIUS. Sanguine peccatum designatur quod culpe prepositi si tacuerit imputatur unde: libera me de sanguinibus peccatis scilicet carnis.
Numérotation du verset Ez. 3,19 
si autem tu annuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur
interl.| sine te morietur quia in causa mortis a te contradicitur morti vero cui non contradicis adiungeris
tu autem animam tuam liberasti
marg.| SI  AUTEM  TU  ANNUNCIAVERIS. Duo sunt que debet annunciare predicator fides et operatio. Impietas ad infidelitatem pertinet prava via ad actionem. Debet ergo studere ut prius ad pietatem fidei postmodum ad viam pertrahat actionis.
marg.| TU  AUTEM  ANIMAM. Si cuius opus exarserit detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem ut probetur scilicet utrum speculator sine crimine sit mortis eius qui periit an reus. Opus enim magistri salus discipuli.
Numérotation du verset Ez. 3,20 
sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam
interl.| quasi non statim morietur
offendiculum
interl.| ne planam viam inveniat et dicat conversus sum in erumna mea dum confringitur spina
{t. 3: Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 231a} coram eo ipse morietur quia non annuntiasti ei
interl.| culpa tua quasi vivere potuisset si magister docuisset
in peccato suo morietur
interl.| ante casum vigilandum enim erat ne caderet
et non erunt in memoria
interl.| retributionis
iustitie eius quas fecit
interl.| prius
sanguinem vero eius
interl.| quia tacuisti et quia noluisti esse solicitus in predicatione particeps eris in damnatione
de manu tua requiram
interl.| qui custodire debuisti
marg.| SED  ET  SI. Sicut duos impios legimus unum qui non audivit et periit. Alterum qui audivit et in nequitia sua perseveravit. Sic duo iusti sunt unus qui non audivit et periit alter qui audivit et conversus animam suam salvavit. Notandum quoque quod possit iustus cadere et si magitrum habuerit ad meliora converti. Bona igitur opera indigent assiduo preceptore ne vel lapsus ab optimo cursu pedem retrahat.
marg.| PONAM  OFFENDICULUM. GREGORIUS. scilicet quia in quo offenderat penitere noluit contemnenti ponit Deus ubi gravius impingat. Peccatum quippe quod per penitentiam citius non deletur aut peccatum est et causa peccati aut peccatum et pena peccati aut peccatum simul et causa et pena peccati unde Moyses: nondum completa sunt peccata Amorreorum. Et David inquit: appone iniquitatem super iniquitatem eorum et alius propheta: sanguis sanguinem tetigit id est peccatum peccato additur. Paulus quoque ait: ut impleant peccata sua semper. Ioanni quoque per angelum dicitur: qui in sordibus est sordescat adhuc. Et hic quoque: Si fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo. Quasi quia videre penitendo noluit ubi iam impegit iusto eum iudicio deserens ponam ei ubi gravius impingat. Hoc autem non est ad peccatum impellere sed a peccato non liberare. Sicut illud: indurabo cor pharaonis. {t. 3: Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 231a} Obdurare dicitur Deus cum ab induratione non liberat. Non enim cor peccantis obdurat.
marg.| NON  ERUNT  IN  MEMORIA. GREGORIUS. Hoc nobis maxime considerandum est quia cum mala committimus sine causa ad memoriam bona transacta revocamus quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia preteritorum bonorum.
Numérotation du verset Ez. 3,21 
si autem tu annuntiaveris
interl.| ante peccatum
iusto
interl.| etiam iustus magistro eget unde sapientibus et insipientibus debitor sum
ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens
interl.| bene in mundo
vivet
interl.| in celo
quia annuntiasti ei
interl.| quasi magisterio tuo
et tu animam tuam liberasti
interl.| annunciando
Numérotation du verset Ez. 3,22 
et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens
interl.| quia sedit ubi illi sedebant
egredere
interl.| quia ingressus tuerat ad transmigrationem
interl.| a Iudea
in campum et ibi loquar tecum
interl.| quia ibi in medio scilicet captivorum gloriam Dei videre non potes
marg.| SURGENS  EGREDERE  IN. GREGORIUS. Servata veritate historie divina eloquia aliquando ex loco causas designant. Sicut cum Moyse descendente de monte populo Iudeorum in campestribus lex data est. Et Ezechiel iubetur in campum egredi. Aliquando ex tempore sicut predicante Domino Iudeis dicitur hiems erat Dominus ergo in medio Israelitarum ad prophetam locutus dicit: Egredere in campum et ibi loquar tecum prius enim prophetie gratiam Iudee dignatus est infundere et postmodum in latitudine gentium demonstrare.
marg.| EGREDERE  IN  CAMPUM. HIERONYMUS. Non in valles confragosas non in rupes preruptas sed in campi latitudinem que possit gloriam Domini capere. Unde apostolus Corinthiis: dilatamini et vos quando ingreditur ad captivos de quibus dictum est quod insaniant et persequantur eum forti manu indiget ut possit resistere quando autem ingreditur in campum fit super eum manus Domini sine cuius adiutorio exire non poterat sed non additur fortis quia ad videndam gloriam Domini non ad pugnam egreditur.
marg.| GREGORIUS. MORALITER. Egredere in campum extra te scilicet positos corrige et ab iniquitate compesce ibi gloriam Dei predicator videt quia tanto largius doctrine gloriam percipit quanto se in laborem predicationis ex amore proximorum extendit. De campo autem ad domum redit ut in his que dicit qualis ipse sit etiam agnoscat. Si enim bene loquitur et non bene facit ad campum quidem loquendo exit sed semetipsum cognoscendo domum redire contemnit. In medio domus includitur quando per spiritus gratiam ad discutienda mentis sue secreta revocatur ut apud semetipsum in Deo animus quiescat et per exteriores concupiscentias non discurrat unde: tolle grabatum tuum et vade in domum tuam. In domo post campum predicator claudi precipitur ut post gratiam doctrine quam proximis ministrat ad conscientiam redeat est subtilius discutiat ne de his que foris predicat interius laudem querat unde non sint alieni participes tui de quibus scilicet dicitur: alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam dantur super eum vincula quia quanto magis se discutit tanto amplius agnoscit quantis mortilitatis sue infirmitatibus ligatus sit unde: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo et David inquit: ut audiret gemitus vinculatorum et Ieremias: circumedificavit adversum me ut non egrediar agrravavit compedem meum. In medio eorum non egredietur quia propter duras mentes auditorum a bonis quoque obmutescit. Unde sequitur: et linguam tuam adherescere faciam palato tuo. Aliquando vero etiam contra resistentium linguas predicantium corda Dominus zelo sui amoris accendit ne taceant unde subditur: cum autem locutus fuero tibi aperiam os etc.
Numérotation du verset Ez. 3,23 
et surgens
interl.| iubente Domino ingreditur et egreditur sedetque cum sedentibus quia stantem captivi audire non poterant
interl.| gentes qua longe lateque diffuse
et ecce ibi
interl.| in gentibus
gloria Domini
interl.| ipsa maiestas gentibus apparuit que prius se electis Iudeorum spiritu revelante declaravit
stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
interl.| stantem gloriam ferre non sustinens
interl.| visa gloria
marg.| ET  ECCE  IBI  GLORIA. quam ante vidit ambulantem et elevantem se et interdum stantem quia iuxta fluvium huius seculi Chobar qui interpretatur gravissimus gloria videbatur quod significat omnem huius mundi gloriam preterfluere et gradum stabilem non habere. Gloria autem Dei stans et perseverans cum stat propheta in campo videtur que in medio captivorum nec stare poterat nec videri.
marg.| ETCECIDI  IN  FACIEM. GREGORIUS. quia quamvis homo ad intelligenda sublimia levatur ex contemplatione tamen maiestatis Dei infirmitatem sue condicionis intelligit et quasi statum non habet qui se ante Dei oculos esse cinerem et pulverem videt.
Numérotation du verset Ez. 3,24 
et
interl.| ideo
ingressus est in me spiritus
interl.| ut levaret cadentem
et statuit
interl.| levavit
me
interl.| qui humiliter tacui
super pedes meos
interl.| ut in bono opere quasi super pedes ex rectitudine starem
et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tue
marg.| ET  STATUIT  ME. Hoc in campo de propheta agitur quia etiam electis gentium Spiritus Sanctus dandus erat qui eos assumeret et prius a statu superbie deiiceret et post super pedes id est bona opera solidaret unde: gressus rectos facite pedibus vestris.
marg.| ET  LOCUTUS  EST  MIHI. GREGORIUS. secundum historiam obedientie exemplum nobis per prophetam tribuit qui modo huc discurrit modo illuc et sue voluntatis arbitrium semper ad Dei frangit imperium.
marg.| INGREDERE. GREGORIUS. De medio populi exit propheta in campum de campo redit in domum ut predicatio que Iudee facta est egrediatur in gentes quibus fide repletis recipiat Iudea spiritualis doctrine dona que ante amisit et includere in medio domus tue quia antichristi tempore ab his gentibus que in infidelitate remanserint Iudei conversi duris persecutionibus angustiabuntur unde: quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
marg.| INGREDERE etc. Quasi quia roboratus es aspectu dominice maiestatis nihil timeas sed revertere in domum tuam vel ad necessitates corporis ut quidam putant vel in signum future obsidionis et quomodo Isaias discalciatus et nudus trium annorum captivitatem et nuditatem populi nunciavit ita et tu clausus domo opere ipso propheta vicinam obsidionem Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 3,25 
et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula
interl.| minus feriunt iacula que previdentur
et ligabunt te in eis
interl.| mala predicuntur que passurus est in omnibus tamen obediens est
et non egredieris in medio eorum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 218ra ; facsim., p. 291a} ET  TU  FILI  HOMINIS. Quod in domo clauditur quod ligatur quod non egreditur sed inter multitudinem captivorum solitudinem carceris patitur obsedionis iudicium est que clausa Hierusalem et circumdata ab exercitu Caldeorum nullum exire permittet. Hec est olla de qua Ieremias loquitur et Ezechiel in sequentibus in qua carnes populi consumnutur.
marg.| ECCE  DATA. GREGORIUS. In domo propheta ligatur quoniam ab ipso suo genere Iudea fidelis tribulationem sustinebit persecutionis pressa vinculis doloris et non egredieris in medio eorum quia ad corda pravorum predicatio non perveniet et linguam tuam adherere faciam palato tuo quia tunc instantibus reprobis predicatorum scientia tacere compellitur. Cum autem locutus fuero tibi etc. quia Enoch et Helya predicante multi ex Iudeis qui in infidelitate remanserant ad cognitionem veritatis redibunt. Tunc enim velut in extremo os prophete aperitur cum in predicatione Helye et Enoch a Iudeis ad fidem redeuntibus prophetia de Christo fuisse cognoscitur.
Numérotation du verset Ez. 3,26 
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans
interl.| quia ipsi obiurgatione indigni
quia domus exasperans est
marg.| ET  LINGUAM  TUAM. Aliquando pro vitio predicantis aliquando pro vitio audientis subtrahitur sermo predicationis aliquando pro auditoribus bonis datur sermo doctoribus etiam malis aliquando propter utrosque iustificandos aliquando propter utrosque damnandos subtrahitur.
marg.| QUIA  DOMUS quasi tante amaritudinis sunt et contra Deum contentionis ut obiurgantem non mereantur audire. Ex quo patet ubi fuerit multitudo peccatorum peccantes indignos esse quia a Domino corrigantur.
Numérotation du verset Ez. 3,27 
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| tempus tacendi et tempus loquendi
interl.| aure
audiat
interl.| Septuaginta: qui incredulus est incredulu sit
interl.| mente
et qui quiescit
interl.| corpore
interl.| a tumultu mundi
quiescat
interl.| corde
interl.| non revocetur exemplo malorum
quia domus exasperans est.
marg.| QUI  AUDIT. HIERONYMUS. Secunda Aquile editio: qui audit audietur et qui relinquit relinquetur. Quasi: qui habet dabitur ei et qui non habet etiam quod videtur habere auferetur ab eo.
GREGORIUS. Qui audit audiat et qui quiescit quiesciat. Si enim quiescit a malo opere et non quiescat a prava cogitatione aptatur et quod dicitur viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. GREGORIUS. Qui audit verba veritatis audiat id est perseveret quamvis videat alios negigentes unde:noli emulari in malignantibus etc.
marg.| Qui audit audiat. HIERONYMUS. Eiusdem sapientie est et tacere et loqui pro tempore et dare conservis cibaria in tempore unde Isaias: Ad populum non credentem tacui. Numquid semper tacebo dicit Dominus. Qui igitur ob multitudinem peccatorum tacuit quia vidit aliquos posse converti de quibus dicitur: qui audit audiat etc. Aperto ore non propria voluntate sed Domini iussione loquitur ad populum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_3)

Notes :