Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Ez. 25,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 25,2 

Fili hominis pone
faciem tuam contra filios Ammon
et prophetabis de eis
Numérotation du verset Ez. 25,3 

et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus
pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum
quia pollutum est
et super terram Israel quoniam desolata est et
super domum Iuda
quoniam ducti sunt in captivitatem
Numérotation du verset Ez. 25,4 

idcirco ego tradam te filiis orientalibus
in hereditatem et collocabunt
caulas suas
in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas
et ipsi bibent lac tuum
Numérotation du verset Ez. 25,5 

daboque Rabbath
in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 25,6 

quia hec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu
et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israel
Numérotation du verset Ez. 25,7 

idcirco ecce ego
extendam manum meam
super te et tradam te in direptionem gentium
et interficiam te
de populis
et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 25,8 

hec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt
Moab et Seir ecce sicut omnes gentes
domus Iuda
Numérotation du verset Ez. 25,9 

idcirco ecce ego aperiam
humerum Moab
de civitatibus de civitatibus
inquam eius et de finibus eius inclitas
terre Bethiesimoth
et Beelmeon
et Chariathaim
Numérotation du verset Ez. 25,10 

filiis orientis
cum filiis Ammon
et dabo eam
in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
Numérotation du verset Ez. 25,11 

et
in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 25,12 

hec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem
ut se vindicaret
de filiis Iuda
peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
Numérotation du verset Ez. 25,13 

idcirco hec dicit Dominus Deus
extendam manum meam
super Idumeam et auferam de ea hominem
et iumentum
et faciam eam desertum ab austro
et qui sunt in Daedan
gladio
cadent
Numérotation du verset Ez. 25,14 

et dabo ultionem meam
super Idumeam per manum
populi mei Israel
et facient
in Edom
iuxta iram meam
et furorem meum et scient vindictam meam
dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 25,15 

hec dicit Dominus Deus
pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres
Numérotation du verset Ez. 25,16 

propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritime regionis
Numérotation du verset Ez. 25,17 

faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore
et scient
quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos

Capitulum 25

Numérotation du verset Ez. 25,1 
{t. 3: Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 269a} Et factus est sermo Domini ad me dicens:
marg.| ET  FACTUS  EST  SERMO. HIERONYMUS. Capta vel obsessa Hierusalem postquam venit in Babylonem qui potuit evadere et nunciavit urbem captam vel iamianque capiendam templumque iuxta consuetudinem omnium prophetarum adversum ceteras in circuitu nationes que insultaverunt ruine civitatis templique incendio sermo convertitur et primum contra filios Ammon.
Numérotation du verset Ez. 25,2 
Fili hominis pone
interl.| alii obfirma
faciem tuam contra filios Ammon
interl.| qui de Loth
et prophetabis de eis
Numérotation du verset Ez. 25,3 
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus
interl.| non ego
pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum
interl.| insultastis scilicet gaudentes in ruina templi
quia pollutum est
interl.| ingressu hostium
et super terram Israel quoniam desolata est et
interl.| specialiter
super domum Iuda
interl.| duas tribus
quoniam ducti sunt in captivitatem
marg.| FILI  HOMINIS. HIERONYMUS. Amodo supponit increpationem filiorum Ammon et ceterarum gentium et vaticinium futurorum.
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORICE. Possumus per filios Ammon qui de semine Loth in spelunca et in ebrietate ex incestu generati sunt omnes hereticos intelligere de quibus Ioannes: a nobis exierunt sed ex nobis non erant . Si enim fuissent ex nobis permanissent utique nobiscum . Hi de declinatione orti sunt. Hoc enim signat Loth quia omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum. Adversus eos ponitur vel obfirmatur facies prophete ut sua eos autoritate conterat et dicit eis: Quia insultastis ecclesie in persecutione et vitiorum oppressione quod pollutum esset sanctuarium vel vitio servientium vel crudelitate hostium terra quoque Israel id est sensus Deum videntes {t. 3: Erfurt, f. 207rb; facsim., p. 269b} desolata a choro virtutum et filii Iude id est veri fideles et recte confitentes ducti in captivitatem Domino servire desierunt. Ideo o omnis insultans traderis filiis orientalibus qui a lumine ceciderunt ut tu quoque discas confiteri Dominum. Per translationem autem dicitur quod filii orientis ponant super eos caulas suas et figant tentoria et bibant lac et comedant fruges et civitas quondam superba fiat habitaculum camelorum qui deposito onere peccatorum possint intrare perforamen acus et filios Ammon in cubile pecorum qui reguntur a pastore bono ut cum fuerint traditi orientis pastoribus sciant quod ipse sit Dominus. Rursumque exprobrat eis quod insultaverunt nimio cordis affectu ruine populi et terram Israel putaverunt omnino desertam pro quo merentur manum ulciscentis Dei ut qui excesserunt modum insultationis et gaudii super ruina domus Iude non tradantur filiis orientis sed sint in direptionem cunctarum gentium et interficiantur de populis et pereant et conterantur et non de stirpe Abrae sed de omnibus nationibus esse credendi sunt et tunc cognoscant malorum magnitudine contritione populi interfectione quod ipse sit Dominus.
marg.| HIERONYMUS. Quod generaliter de ecclesia intelligimus super unumquemque sanctorum intelligere possumus ad quorum ruinam gaudent homines huius seculi et demones si longam perdiderint pudiciciam dum putant consolationem suam si plures habeant consortes criminis et supplicii. Hoc autem nemo facit nisi filius Ammon filius scilicet populi qui in declinatione generatus est.
marg.| Madianite et tota heremi vestitas adiacet terre Arabie qui habent camelorum greges oviumque et caprarum multitudines et his opibus victitant hoc et terre Israel in Libro Iudicum accidisse narrat historia quando venerunt Madianei et depasti sutn usque Gazam omnes regiones eorum.
marg.| Metaphorice ergo per Madianeos Hismaelitas et Agarenos qui nunc Saraceni dicuntur assumentes sibi falso nomen Sare ut de ingenua et domina videantur esse generati scriptura signat.
marg.| HIERONYMUS. Rabath est metropolis filiorum Ammon que post a Ptholomeo Philadelpho qui Arabiam tenuit Philadelphia vocata est.
marg.| HIERONYMUS. Ne dubitemus Nabuchodonosor Arabiam subvertisse capta Hierusalem supra scriptura testatur: et tu fili hominis pone tibi duas vias Ammon et Hierusalem et veniat gladius regis Babylonis.
Numérotation du verset Ez. 25,4 
idcirco ego tradam te filiis orientalibus
interl.| Nabuchodonosor et exercitui eius
in hereditatem et collocabunt
interl.| metaphorice
caulas suas
interl.| quasi pastores
in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas
interl.| immissis gregibus camelorum et omnium populorum
et ipsi bibent lac tuum
interl.| ubertatem terre
Numérotation du verset Ez. 25,5 
daboque Rabbath
interl.| proprium nomen vel ob magnitudinem interpretatur enim maxima
in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis
interl.| malorum necessitate
quia ego Dominus
interl.| qui futura predixi et implevi
Numérotation du verset Ez. 25,6 
quia hec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu
interl.| non modo insultasti aut dixisti euge euge etc.
et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
interl.| desolatam
Israel
Numérotation du verset Ez. 25,7 
idcirco ecce ego
interl.| non per angelum non per quemlibet ministrum
extendam manum meam
interl.| ad percutiendum
super te et tradam te in direptionem gentium
interl.| non camelorum aut omnium
et interficiam te
interl.| eradicando
de populis
interl.| de numero populorum
et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
interl.| qui omnia iudico qua in omnes gentes potestatem habeo
Numérotation du verset Ez. 25,8 
hec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt
interl.| insultantes domui Iuda quia a Chaldeis capta
{t. 3: Erfurt, f. 207va ; facsim., p. 270a} Moab et Seir ecce sicut omnes gentes
interl.| sine auxilio Dei
domus Iuda
interl.| patens Babylonie potestati
marg.| PRO  EO  QUOD  DIXERUNT. HIERONYMUS. Fabulantur Iudei quia urbe capta temploque {t. 3: Erfurt, f. 207va ; facsim., p. 270a} reserato filii Ammon et Moab et Seyr videntes cherubim obumbrantia propitiatorium dixerunt: Sicut omnes gentes colunt simulacra sic et Iudas habet sue religionis idola et ideo iratus Dominus tradidit eos captivitati.
marg.| HIERONYMUS. ALLEGORICE. Moab ex patre Seyr pilosus et hispidus usque nunc despicit domum Iuda in qua vera confessio et putat tam facile subverti quam ceterarum urbium munimenta unde Dominus comminatur aperturum se vel dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum ut civitates habere desistant et in dialetica arte non confidant sed cuncti illius termini quos pro illisione fluctuum vocant pro montoria destruantur et inclite atque electe terre Bethiesimoth id est domus solitudinis atque deserta et Beelmeon id est habens fontem vel super fontem et Cariathaim quam Septuaginta civitatem maritimam transtulerunt pereant quamvis habeant robur pugnatorum et incliti pergant ad prelium arte pugnandi et undique muniti. Inclita tamen terre eorum non est domus habitationis sed solitudinis sed que putant habere fontem scientie et urbem maritimam que omnes sustinere possint seculi tempestates patientiam sibi et fortitudinem promittentes tunc illuc convertentur ut tradantur filiis orientis veri in Christo luminis sicut filii Ammon qui in heretica multitudine confidebant. Confideremus autem profectum et in ipsa comminatione clementiam Dei ut tradantur cum filiis Ammon filiis orientis in hereditatem ut nulla heresis nominetur in gentibus sed factis in Moab iudiciis et ultionibus pro arrogantia rerum fine cognoscant Dominum esse qui cuncta dispensat. Quod autem per Moab philosophorum habeatur superbia de quibus: perdam sapientiam sapientum etc. Amos ostendit sic: super tribus impietatibus Moab etc. usque eo quod combussit ossa regis Idumee in cineres. Quicquid enim in seculo perversorum dogmatum est quicquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur esse robustum hoc dialetica arte subvertitur et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur ut probetur esse nihili quod putabatur esse fortissimum unde Isaias: audivimus contumeliam Moab contumeliosus est valde.
Numérotation du verset Ez. 25,9 
idcirco ecce ego aperiam
interl.| in presentiarum
humerum Moab
interl.| fortitudinem Moab ut ad ipsos quoque Babilonius introeat
de civitatibus de civitatibus
interl.| ut esse desistant
inquam eius et de finibus eius inclitas
interl.| civitates
terre Bethiesimoth
interl.| villa deserta
et Beelmeon
interl.| vicus maximus
et Chariathaim
interl.| civitas maritima
Numérotation du verset Ez. 25,10 
filiis orientis
interl.| Babyloniis
cum filiis Ammon
interl.| tradetur scilicet Moab
et dabo eam
interl.| Moab
in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
interl.| sicut scilicet filiorum Ammon non est memoria ultra in gentibus sic in Moab faciam iudicia
Numérotation du verset Ez. 25,11 
et
interl.| ita
in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
interl.| qui tradidi Iudam pro peccato et in filios Ammon et Moab vindicabo
Numérotation du verset Ez. 25,12 
hec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem
interl.| caro que insurgit contra spiritum
ut se vindicaret
interl.| quia a Iacob supplantatus in utero a quo Iudas
interl.| prius dominantem modo subditam
de filiis Iuda
interl.| qui sequuntur spiritum
peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
marg.| PRO  EO  QUOD  FECIT  IDUMEA. HIERONYMUS. Cum supra duo simul posuerit Moab et Seyr post de Seyr tacens contra Moab locutus est deinde ad Seyr {t. 3: Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 270b} redit. Sciendum autem quod idem Edom Seyr Esau dictus est et una gens Idumea et Duma et Edom et Esau et Seyr. Seyr quia hispidus pilosi nomen accepit Edom sanguinarius qui ob lenticule rufe coctionem primogenita perdidit et ab edulio sortitus est hoc vocabulum Esau quorum factura interpretatur.
Numérotation du verset Ez. 25,13 
idcirco hec dicit Dominus Deus
interl.| ergo
extendam manum meam
interl.| ego ipse non per alios
super Idumeam et auferam de ea hominem
interl.| qui rationalis videtur
et iumentum
interl.| simplicis fidei
et faciam eam desertum ab austro
interl.| alii de Theman que interpretatur deficiens
et qui sunt in Daedan
interl.| civitate que cognationem sonat
gladio
interl.| spirituali
cadent
marg.| EXTENDAM  MANUM. manum meam super Idumeam. Sciendum autem quod in hebreo numquam scribitur Idumea sed semper Edom quem Idumeam expressit greca translatio.
Due legiones David altera Phileti altera Cherethi id est interfectorum vocabantur.
Numérotation du verset Ez. 25,14 
et dabo ultionem meam
interl.| cum de Iuda se ulti fuerint
super Idumeam per manum
interl.| non per alium
populi mei Israel
interl.| in quem exercuere vindictam
et facient
interl.| populus meus
in Edom
interl.| gentem inimicam
iuxta iram meam
interl.| meam explentes indignationem
et furorem meum et scient vindictam meam
interl.| iustam scilicet fuisse
dicit Dominus Deus
marg.| ET  DABO  ULTIONEM. HIERONYMUS. In manu Israel ponit gladium ut subvertatur Edom et iram Domini sentiat et furorem et intelligat vindictam eius ad hoc profecisse ut serviat domui Iude unde: Iacob dilexi Esau autem odio habui. Diligit autem Iacob quia carneum et terrenum supplantat et benedictiones illius meretur accipere. Prius enim iuxta carnem et post iuxta spiritum vivimus ante sunt vitia deinde virtutes quibus vitia subvertuntur. Cor enim hominis appositum est ad malitia a puericia erroresque adolescentie matura etas condemnat unde: delicta quis intelligit et ignorantias meas ne memineris. Et notandum quod Iacob primam accepit benedictionem Esau secundam et ad extremum dicitur de eo: servus eris fratris tui ut postquam caro spiritui subiecta fuerit et coniuncta illi caro esse desistat et Idumea transeat in Iudeam.
Numérotation du verset Ez. 25,15 
interl.| Septuaginta: Adonai Dominus
pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres
marg.| PRO  EO  QUOD  FECERUNT  PALESTINI. Post filios Ammon et Moab et Seyr qui et ipsi sunt Idumei per Loth et Esau populo Israel et domui Iude cognatione sociantur venit ad Philistiim qui sutn in littore et funiculo maris.
marg.| Philistim potione cadentes qui de aureo Babylonis calice inebriati seviunt et toto animo insultant veterum inimiciciarum contra Israel recordantes quibus a Dei populo divisi sunt cumque Dominus dicat: mihi vindictam et ego retribuam ipsi se ulciscuntur implentes veteres inimicicias.
Numérotation du verset Ez. 25,16 
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam
interl.| ut interficiam interfectores
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritime regionis
interl.| que salsis tunditur fluctibus
marg.| PALESTINOS. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. allophilos id est alienigenas transtulerunt non generali nomine gentium que non sunt de genere Iudeorum sed speciali gentis sue que nunc dicitur Palestina mutata fe littera iuxta grecorum consuetudinem in pi sicut apud nos pro hebraico fasca grecum et latinum pascha celebratur.
Numérotation du verset Ez. 25,17 
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore
interl.| qui tamen finem habeat misericordie quia sic scient etc.
et scient
interl.| Palestini
quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
interl.| qui percutit ipse medetur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_25)

Notes :