Capitulum 34
Numérotation du verset
Ez. 34,1
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 34,2
fili hominis propheta de pastoribus
Israel propheta et dices pastoribus hec dicit Dominus Deus ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos
nonne greges pascuntur a pastoribus
Numérotation du verset
Ez. 34,3
lac comedebatis
et lanis operiebamini
et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
Numérotation du verset
Ez. 34,4
quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrotum non sanastis quod fractum est
non alligastis
et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quesistis
sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
Numérotation du verset
Ez. 34,5
et disperse sunt
oves mee eo quod non esset pastor
et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri
et disperse sunt
Numérotation du verset
Ez. 34,6
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso
et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei
et non erat qui requireret
non erat inquam qui requireret
Numérotation du verset
Ez. 34,7
propterea pastores
audite verbum Domini.
Numérotation du verset
Ez. 34,8
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant
Numérotation du verset
Ez. 34,9
propterea pastores
audite verbum Domini
Numérotation du verset
Ez. 34,10
hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos
et liberabo gregem meum de ore eorum
et non erunt ultra eis in escam
Numérotation du verset
Ez. 34,11
quia hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas
et visitabo eas
Numérotation du verset
Ez. 34,12
sicut visitat pastor gregem suum
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo disperse fuerant in die nubis et caliginis
Numérotation du verset
Ez. 34,13
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas
in terram suam
et pascam eas in montibus Israel
in rivis et in cunctis sedibus terre
Numérotation du verset
Ez. 34,14
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
Numérotation du verset
Ez. 34,15
ego pascam oves meas
et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 34,16
quod perierat
requiram et quod abiectum erat
reducam et quod confractum fuerat alligabo
et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
et pascam illas in iudicio
Numérotation du verset
Ez. 34,17
vos autem greges mei
hec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
Numérotation du verset
Ez. 34,18
nonne satis vobis erat pascuam bonam
depasci
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
Numérotation du verset
Ez. 34,19
et oves mee his que conculcata pedibus vestris
fuerant pascebantur
et que pedes vestri turbaverant hec bibebant
Numérotation du verset
Ez. 34,20
propterea hec dicit Dominus Deus ad eos
ecce ego ipse
iudico
inter pecus pingue et macilentum
Numérotation du verset
Ez. 34,21
pro eo quod lateribus
et humeris impingebatis
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
Numérotation du verset
Ez. 34,22
salvabo
gregem meum et non erit ultra in rapinam
et iudicabo inter pecus et pecus
Numérotation du verset
Ez. 34,23
et suscitabo super ea pastorem unum
qui pascat ea servum meum
David
ipse pascet ea
et ipse erit eis in pastorem
Numérotation du verset
Ez. 34,24
ego
autem Dominus ero eis in Deum
et servus meus David princeps
in medio eorum
ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset
Ez. 34,25
et faciam cum eis pactum pacis
et cessare faciam bestias pessimas
de terra
et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
Numérotation du verset
Ez. 34,26
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem
et deducam imbrem in tempore suo pluvie benedictionis erunt
Numérotation du verset
Ez. 34,27
et dabit lignum
agri fructum suum
et
terra dabit germen suum
et erunt in terra sua
absque timore et scient quia ego Dominus
cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
Numérotation du verset
Ez. 34,28
et non erunt ultra in rapinam gentibus
neque bestie terre devorabunt eos
sed habitabunt
confidenter absque ullo terrore
Numérotation du verset
Ez. 34,29
et suscitabo eis germen nominatum
et non erunt ultra imminuti fame
in terra neque portabunt amplius opprobria gentium
Numérotation du verset
Ez. 34,30
et
scient quia ego Dominus Deus eorum
cum eis et ipsi populus meus
domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 34,31
vos autem greges mei
greges pascue mee
homines estis et ego
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
Capitulum 34
Numérotation du verset
Ez. 34,1
{t. 3: Erfurt, f. 215rb ; facsim., p. 285b}
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|
ET
FACTUM
EST
VERBUM. Post captam Hierusalem quod annunciavit in Babylone qui fugerat locutus est de his qui habitant in ruinosis Hierusalem deinde ad eos qui in captivitate positi nihilominus in nequitia perseverabant prophete verba audire nolentes nunc ad pastores id est principes sermonem dirigit quorum vitio oves id est populi dissipati sunt.
marg.|
Et notandum quod a duodecimo anno decimo mense quinta mensis captivitatis Iechonie et qui cum eo capti fuerant usque ad vicesimum et quintum annum quando super montem urbis edificate templum extruitur et incredibilia ecclesie sacrametna panduntur nullus in medio annus nullumque tempus positum est sed simpliciter dicitur et factus est sermo Domini ad me dicens.
marg.|
Loquere ad illos vel ad illos ut intelligamus omnia que leguntur per tredecim annos diversis dicta temporibus et tamen inter se certa spacia temporum non habere. Ad pastores autem Israel factum est verbum Domini id est reges et principes vel scribas et phariseos et magistros iudaici populi et in evangelio ad episcopos presbiteros diaconos. Vel allegorice ad angelos ecclesiarum singularum ad quos scribit Ioannes in Apocalypsi.
Numérotation du verset
Ez. 34,2
fili hominis propheta de pastoribus
interl.|
principibus
Israel propheta et dices pastoribus hec dicit Dominus Deus ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos
interl.|
luxurie sue studentes non subdito gregi providentes
nonne greges pascuntur a pastoribus
Numérotation du verset
Ez. 34,3
lac comedebatis
interl.|
omnes opes intellige
et lanis operiebamini
interl.|
multiplici vestium varietate
et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
interl.|
divites scilicet adulando laudando peccata fovendo lucri causa unde: populus meus qui beatum te dicunt ipsi te seducunt
Numérotation du verset
Ez. 34,4
quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrotum non sanastis quod fractum est
interl.|
criminali peccato
non alligastis
interl.|
correctione
et quod abiectum est
interl.|
errore heresi
non reduxistis quod perierat non quesistis
interl.|
magis enim qui presunt in ecclesia cupiunt devorare quam perditos salvare
sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
interl.|
hoc proprie de supercilio episcoporum qui operibus dedecorant nominis dignitatem pro humilitate assumentes superbiam qui honorem se assecutos putant non onus.
marg.|
QUOD
INFIRMUM de quo: infirmum in fide assumite. Et alibi: suscipite infirmos. Ad quos scilicet sanandos mittitur sermo Domini unde:
{t. 3: Erfurt, f. 215va ; facsim., p. 286a}
misit verbum suum et sanavit eos.
marg.|
HIERONYMUS. Magnopere cavendum et illud nobis est timendum ne queras iudex fieri ne forte non possis auferre iniquitates. Et illud: quanto maior est humiliate in omnibus. Et: ducem te constituerunt ne eleveris esto inter eos quasi unus ex illis unde et apostolus: quasi parvulum et lactentem inter discipulos esse ostendit.
Numérotation du verset
Ez. 34,5
et disperse sunt
interl.|
vitiis heresibus
oves mee eo quod non esset pastor
interl.|
bonus scilicet qui ponit animam suam pro oves suas sed tantum mercenarii unde: mercenarius autem et qui non est etc.
et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri
interl.|
de quibus: posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestie agri etc.
et disperse sunt
Numérotation du verset
Ez. 34,6
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso
interl.|
qui elevantur contra scientiam Dei qui per hereticam superbiam despiciunt ecclesie simplicitatem
et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei
interl.|
terrena scilicet non celestia querentes
et non erat qui requireret
interl.|
qui enim delicias procurant gregis dominici damna non curant
non erat inquam qui requireret
Numérotation du verset
Ez. 34,7
propterea pastores
interl.|
nomine non ex re
{t. 3: Erfurt, f. 215va ; facsim., p. 286a}
audite verbum Domini.
interl.|
quia scilicet hec fecistis qua scilicet enumero vel enumeravi
Numérotation du verset
Ez. 34,8
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant
Numérotation du verset
Ez. 34,9
propterea pastores
interl.|
nomine non re
audite verbum Domini
Numérotation du verset
Ez. 34,10
hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
interl.|
quibus: expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eorum etc. quam ut scandalizent unum de populo Dei
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos
interl.|
hec scilicet erit eis maxima pena ut non sub occasione ovium seipsos pascant opes congerant
et liberabo gregem meum de ore eorum
interl.|
quem avidis faucibus devorant
et non erunt ultra eis in escam
Numérotation du verset
Ez. 34,11
quia hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas
interl.|
dispersas
et visitabo eas
interl.|
egras macilentas
Numérotation du verset
Ez. 34,12
sicut visitat pastor gregem suum
interl.|
hec omnia translative
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo disperse fuerant in die nubis et caliginis
interl.|
unde Ioel: dies tenebrarum et caliginis etc.
Numérotation du verset
Ez. 34,13
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas
interl.|
congregatas
in terram suam
interl.|
viventium
et pascam eas in montibus Israel
interl.|
de quibus: levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
in rivis et in cunctis sedibus terre
interl.|
in domo Patris mei mansiones multe sunt
Numérotation du verset
Ez. 34,14
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
interl.|
dicentes: Dominus pascit me et nihil mihi deerit in loco pascue ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me animam meam convertit
Numérotation du verset
Ez. 34,15
ego pascam oves meas
interl.|
magna spes beatitudinis Dominus ipse promittit: ego pascam oves meas
interl.|
non commitam aliis pastoribus
et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
interl.|
ut requiescant in sinu Abraham et Isaac et Iacob
Numérotation du verset
Ez. 34,16
quod perierat
interl.|
in populis gentium
requiram et quod abiectum erat
interl.|
ab hereticis
reducam et quod confractum
{t. 3: Erfurt, f. 215vb ; facsim., p. 286b}
fuerat alligabo
interl.|
unde: qui alligat contritiones eorum et sanat infirmitates eorum et alibi: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa #o mea
interl.|
cor contritum et humiliatum Deus non despicies
et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
interl.|
ne voretur a bestiis
et pascam illas in iudicio
interl.|
cui ovi qua pascua debeantur discernens
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 215vb ; facsim., p. 286b}
IN
IUDICIO. HIERONYMUS. Diverse enim mansiones apud Patrem sunt et Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio.
Numérotation du verset
Ez. 34,17
vos autem greges mei
interl.|
audite scilicet
hec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
marg.|
ECCE
EGO
IUDICO. Superius ad pastores nunc ad oves id est ad populum loquitur et ad utriusque pecoris gregem id est ovium et caprarum et etiam ad arietes et hircos id est ad principes quibus ait: nonne satis erat vobis.
Numérotation du verset
Ez. 34,18
nonne satis vobis erat pascuam bonam
interl.|
scripturarum
depasci
interl.|
non subaudis sed insuper
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
interl.|
eloquii mei
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
marg.|
ET
CUM
PURISSIMAM. HIERONYMUS. Hoc omnes heretici faciunt sed et catholici qui dogmatum non custodiunt veritatem sed de corde suo confingunt et habent magistram presumptionem suam. Simili errore bachantur qui cum populo persuaserint vera esse que fingunt et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores immemores imperitie sue adducto supercilio suo libratis sermonibus atque trutinatis magistrorum sibi assumunt autoritatem.
Numérotation du verset
Ez. 34,19
et oves mee his que conculcata pedibus vestris
interl.|
cum per se bone vitio vestro corrupte
fuerant pascebantur
interl.|
scriptura sancta et cibus est et potus
et que pedes vestri turbaverant hec bibebant
Numérotation du verset
Ez. 34,20
propterea hec dicit Dominus Deus ad eos
interl.|
alias ad vos
ecce ego ipse
interl.|
pastor bonus
iudico
interl.|
qua omne iudicium accepi a Patre
interl.|
iudex verus
inter pecus pingue et macilentum
interl.|
inter pecus scilicet et pecus
Numérotation du verset
Ez. 34,21
pro eo quod lateribus
interl.|
cum bos cornupeta secundum legem puniebatur
et humeris impingebatis
interl.|
quasi fortiores
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
interl.|
sicut hodie superbia prepositorum multi ab ecclesia iniuste pelluntur
Numérotation du verset
Ez. 34,22
interl.|
sed
salvabo
interl.|
pastor bonus
gregem meum et non erit ultra in rapinam
interl.|
prelatorum
et iudicabo inter pecus et pecus
interl.|
non iuxta nomina dignitatum quibus tument sed inter hominem et hominem iuxta opera iuxta id quod uterque servus Domini est
Numérotation du verset
Ez. 34,23
et suscitabo super ea pastorem unum
interl.|
singularem
interl.|
unde: magister vester unus est Christus
qui pascat ea servum meum
interl.|
`secundum hominem qui de David
David
interl.|
qua manu fortis interpretatur
ipse pascet ea
interl.|
pane angelorum
et ipse erit eis in pastorem
interl.|
Filius iuxta assumptam carnem
marg.|
PASTOREM. HIERONYMUS. qui scilicet dicit: ego sum pastor bonus.
Numérotation du verset
Ez. 34,24
ego
interl.|
Pater et Filius et Spiritus Sanctus
autem Dominus ero eis in Deum
interl.|
idem Filius secundum deitatem
et servus meus David princeps
interl.|
proficientibus scilicet pecudibus in rationale animal non iam pastor sed princeps vocabitur
in medio eorum
interl.|
unde: medius vestrum stetit quem vos nescitis
ego Dominus locutus sum
interl.|
cuius verba non transeunt
Numérotation du verset
Ez. 34,25
et faciam cum eis pactum pacis
interl.|
non belli non discordie quia in pace factus est locus eius sed pactum pacis qua exuperat omnem sensum pacis Christi qua ait: pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
et cessare faciam bestias pessimas
interl.|
demones animi perturbationes
de terra
interl.|
viventium
et qui habitant in deserto
{t. 3: Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 287a}
securi dormient in saltibus
interl.|
Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo
interl.|
eiectis bestiis et desolata terra ab eis
Numérotation du verset
Ez. 34,26
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem
interl.|
quia Dominus revelabit condensa silvarum et in templo eius omnes dicent gloriam
et deducam imbrem in tempore suo pluvie benedictionis erunt
interl.|
quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur
Numérotation du verset
Ez. 34,27
et dabit lignum
interl.|
vite scilicet
agri fructum suum
interl.|
de quo: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni
et
interl.|
eodem tempore scilicet
terra dabit germen suum
interl.|
veritas de terra orta est
et erunt in terra sua
interl.|
viventium mitiumque de qua: beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
absque timore et scient quia ego Dominus
interl.|
rerum omnium felicitate
cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
interl.|
demonum
interl.|
quo quasi gravissimo premebantur imperio
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 287a}
ET
DABIT
LIGNUM . HIERONYMUS. Lignum scilicet sapientie. De qua dicitur: lignum vite est his qui apprehenderint eam.
marg.|
HIERONYMUS. Alii ligna regionum plurima sanetorum multitudo
Numérotation du verset
Ez. 34,28
et non erunt ultra in rapinam gentibus
interl.|
vitiis
neque bestie terre devorabunt eos
interl.|
de quibusa: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi» et alibib: «Omnes bestie agri ludunt ibi».
a Ps. 73, 19 (Ps-R).
b Iob. 40, 15.
sed habitabunt
interl.|
in terra viventium
confidenter absque ullo terrore
interl.|
qui confidunt in Domino sicut mons Sion
Numérotation du verset
Ez. 34,29
et suscitabo eis germen nominatum
interl.|
unde: suscitabo David germen iustum
et non erunt ultra imminuti fame
interl.|
Verbi Dei
in terra neque portabunt amplius opprobria gentium
interl.|
unde:propter vos nomen meum blasphematur in gentibus
Numérotation du verset
Ez. 34,30
et
interl.|
sic
scient quia ego Dominus Deus eorum
interl.|
cum erit Deus omnia in omnibus
cum eis et ipsi populus meus
interl.|
scilicet
domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 34,31
vos autem greges mei
interl.|
quibus dictum est: nolite timere pusillus grex
greges pascue mee
interl.|
de qua: in loco pascue ibi me collocavit
homines estis et ego
interl.|
solus
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
interl.|
quasi non Ezechiel non homo quem audire despicitis
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_34)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_34)
Notes :