Glossa ordinaria

Capitulum 37

Numérotation du verset Ez. 37,1 

facta est super me manus Domini
et eduxit me in spiritu Domini
et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
Numérotation du verset Ez. 37,2 

et circumduxit me
per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi
siccaque vehementer
Numérotation du verset Ez. 37,3 

et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista
et dixi Domine Deus tu nosti
Numérotation du verset Ez. 37,4 

et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
ossa arida audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 37,5 

hec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Numérotation du verset Ez. 37,6 

et dabo super vos nervos
et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem
et
dabo vobis spiritum et
vivetis et
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 37,7 

et prophetavi sicut preceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Numérotation du verset Ez. 37,8 

et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
Numérotation du verset Ez. 37,9 

et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hec dicit Dominus Deus a quatuor ventis
veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivescant
Numérotation du verset Ez. 37,10 

et prophetavi sicut preceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et
vixerunt
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
Numérotation du verset Ez. 37,11 

et dixit ad me fili hominis ossa hec universa domus Israel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
Numérotation du verset Ez. 37,12 

propterea vaticinare
et dices ad eos
hec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
Numérotation du verset Ez. 37,13 

et
scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
Numérotation du verset Ez. 37,14 

et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis
quia ego Dominus
locutus sum et feci ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 37,15 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 37,16 

et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud
Iude
et filiorum Israel
sociis eius et tolle lignum alterum
et scribe super eum
Ioseph lignum
Ephraim
et cuncte domui Israel sociorumque eius
Numérotation du verset Ez. 37,17 

et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
Numérotation du verset Ez. 37,18 

cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
Numérotation du verset Ez. 37,19 

loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam lignum Ioseph
quod est in manu Ephraim et tribus Israel
que iuncte sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda
et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
Numérotation du verset Ez. 37,20 

erunt autem ligna super que scripseris in manu tua in oculis eorum
Numérotation du verset Ez. 37,21 

et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
Numérotation du verset Ez. 37,22 

et faciam eos gentem unam
in terra in montibus Israel
et rex unus
erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes
nec dividentur amplius in duo regna
Numérotation du verset Ez. 37,23 

neque polluentur ultra
in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt
et mundabo eos et
erunt mihi populus et ego ero eis Deus
Numérotation du verset Ez. 37,24 

et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum
in iudiciis meis ambulabunt
et mandata mea custodient
et facient ea
Numérotation du verset Ez. 37,25 

et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
et filii filiorum eorum usque in sempiternum
et David
servus meus princeps eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,26 

et percutiam
illis fedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos
et multiplicabo
et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,27 

et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
Numérotation du verset Ez. 37,28 

et scient gentes
quia ego Dominus sanctificator Israel
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum
in perpetuum

Capitulum 37

Numérotation du verset Ez. 37,1 
{t. 3: Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 290a} facta est super me manus Domini
interl.| Filius per quem Pater operatur. Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
et eduxit me in spiritu Domini
interl.| non in corpore sed extra
et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
marg.| FACTA  EST  SUPER. HIERONYMUS. Per resurrectionis parabolam de restitutione Israel agitur. Quomodo enim videtur incredulum quod ossa arida et multa vetustate confecta resurgant sic restitutio populi Israel in captivitatem ducti et toto orbe dispersi sed his qui non noverunt Dei potentiam sed tamen futura est quia ego inquit Dominus locutus sum et faciam que pollicitus sum denique et prior prophetia in qua montibus Israel antiquus status promittitur quibus dicitur: convertar ad vos et arabimini etc. ad hoc perntinet quod nunc sub parabola dicitur ad ossa arida impleto eo quod in evangelio dicitur: que apud homines impossibilia sunt apud Deum possibilia sunt. Educti sunt {t. 3: Erfurt, f. 217vb ; facsim., p. 290b} autem de sepulcris captivitatis et vinculis quibus in servitute Babylonia tenebantur astricti. Iudei hec sub Zorababel completa mentiuntur quando commotio magna facta est et regnum Chaldeorum in Medos Persasque translatum vel in presentia christi sui quem exspectant. Nos autem spiritualiter post crucem salvatoris et quotidie fieri in his qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati ad vocem Domini suscitantur et vere sunt domus Israel arens quondam et nullam spem habens salutis sed intrante in se spiritu gratie et porrigente Domino manum de profundo inferi liberantur et qui prius dixerant: Domine Deus tu nosti hec postea audient liberati. Modice fidei quare dubitasti.
Numérotation du verset Ez. 37,2 
et circumduxit me
interl.| non passa quiescere
per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi
interl.| non operta humo
siccaque vehementer
interl.| arida temporis vetustate
Numérotation du verset Ez. 37,3 
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista
interl.| poterint vivere
et dixi Domine Deus tu nosti
interl.| qui plenam habes scientiam futurorum
Numérotation du verset Ez. 37,4 
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis
interl.| mirum quod ad ossa arida loquitur que ante nervos carnes et cutem et spiritum vivificantem Dei non possunt audire sermonem
ossa arida audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 37,5 
hec dicit Dominus {t. 3: Erfurt, f. 217vb ; facsim., p. 290b} Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Numérotation du verset Ez. 37,6 
et dabo super vos nervos
interl.| ut coniungamini
et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem
interl.| pro pulcritudine ut scilicet nudarsi carnium operiat feditatem
et
interl.| tunc
dabo vobis spiritum et
interl.| in eo
vivetis et
interl.| post hec
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 37,7 
et prophetavi sicut preceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Numérotation du verset Ez. 37,8 
et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
interl.| iacebant tantum humana corpora spiritum non habentia
Numérotation du verset Ez. 37,9 
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hec dicit Dominus Deus a quatuor ventis
interl.| scilicet plagis mundi
veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivescant
marg.| ET  INSUFFLA. ut quomodo in prima conditione hominis insufflavit Deus in faciem eius et factus est homo in animam viventem sic et secunda conditio id est resurrectio mortuorum insufflante spiritu vivificetur.
Numérotation du verset Ez. 37,10 
et prophetavi sicut preceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et
interl.| sic
vixerunt
interl.| unde: emitte Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terre
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
interl.| congregatio mortuorum
Numérotation du verset Ez. 37,11 
et dixit ad me fili hominis ossa hec universa domus Israel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
marg.| FILI  HOMINIS  OSSA. Videtur facere questionem cum non de generali sed de resurrectione domus Israel hec dicantur que dicit: aruerunt ossa nostra etc. Quid enim necesse fuit specialiter dici ? Sed qui de generali resurrectione hoc capitulum legunt hoc ad sanctoum referunt resurrectionem. De qua: beatus qui habet partem in resurrectione prima super eum secunda mors non habet potestatem quia alia sanctorum alia peccatorum unde et in Psalmo: non resurgunt impii in iudicio etc.
Numérotation du verset Ez. 37,12 
propterea vaticinare
interl.| tertio
et dices ad eos
interl.| quasi compulsus ab his qui hoc dicunt
hec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
interl.| quasi: non in toto orbe resurgant. Sed terram Israel illam dicunt de qua dicitur: beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Et iterum: placebo Domino in regione vivorum
marg.| ECCE  EGO. Hic quoque queritur si aperiuntur tumuli quomodo erant ossa super faciem campi et sicca vehementer?
marg.| ET  EDUCAM  VOS. Secundum illud: venit hora quando qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei et exibunt qui bona egerunt in resurrectionem vite. Et alibi: qui audierint vivent.
Numérotation du verset Ez. 37,13 
et
interl.| tunc
interl.| educti de tumulis
scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
Numérotation du verset Ez. 37,14 
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis
interl.| per hec omnia
quia ego Dominus
interl.| qui promissa opere compleo
locutus sum et feci ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 37,15 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 37,16 
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud
interl.| nomen
interl.| id est
Iude
interl.| duarum tribuum
et filiorum Israel
interl.| nomen
interl.| cum
sociis eius et tolle lignum alterum
interl.| duo enim regna fuerunt diu sibi contraria
et scribe super eum
interl.| propheta iubetur hoc facere in typo Domini qui dicit: in manibus prophetarum assimilatus sum
Ioseph lignum
interl.| alii virga
Ephraim
interl.| qui de Ioseph id est decem tribuum
et cuncte domui Israel sociorumque eius
marg.| ET  TU  FILI  HOMINIS  SUME  TIBI  LIGNUM. Decem tribus que dicuntur Israel usque hodie in montibus et urbibus Medorum serviunt captive due autem que Iudas dicuntur a Chaldeis captivate post septuaginta annos in terram suam rediere Dominus autem hic pollicetur quod suo imperio subiiciat utrosque.
marg.| HIERONYMUS. Quod abiecerit Dominus tribum Effraim et elegerit tribum Iuda David dicit sic: et repulit tabernaculum Ioseph et tribum Effraim non elegit sed elegit tribum Iuda. De quo dicitur: non deficiet sceptrum de Iuda etc. In adventu autem salvatoris due virge et secundum hebraicum duo ligna in unum imperii sceptrum iuncta sunt et in baptismo Christi dudum separata sociantur in unum novum hominem et in unam gentem ne polluantur ultra in idolis et abominationibus sed lavacro mundi sint populus Dei et imperet eis Christus et habitent super terram mitium et viventium quam dedit servo suo Iacob qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus iuxta prophetiam Osee que pene omnis ad decem tribus dirigitur id est ad Ioseph et Effraim et Samariam et Israel intelligere falsi nominis scientiam et diversas turbas hereticorum hoc dicimus quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium et omnis Israel salvus fuerit dicemus quod adversarii populi Dei qui contra domum Iude et confessionem ecclesie pugnaverunt tradant se ecclesiastice fidei et universis erroribus relictis et principibus mundi huius qui destruuntur et patriarchis suis qui eos in baratrum demerserunt consurgant et relinquant idola sua et abominationes suas quas de corde finxerunt et de cunctis sedibus suis in quibus peccaverant transeant ad ecclesiasticam fidem et mundentur et sint populus Christi et ipse Deus eorum.
Numérotation du verset Ez. 37,17 
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
interl.| ut non sint duo sed unum nec vocentur Iudas et Israel sed uno nomine Iudei et non teneantur duabus manibus sed una manu salvatoris
Numérotation du verset Ez. 37,18 
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
Numérotation du verset Ez. 37,19 
loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam lignum Ioseph
interl.| decem tribus
quod est in manu Ephraim et tribus Israel
interl.| de quo Hieroboam filius Nabath
que iuncte sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda
interl.| duabus tribubus
et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
interl.| methaplasmus
Numérotation du verset Ez. 37,20 
erunt autem ligna super que scripseris in manu tua in oculis eorum
Numérotation du verset Ez. 37,21 
et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| expositio superiorum
ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
marg.| ECCE  EGO  ASSUMAM  FILIOS  ISRAEL. HIERONYMUS. Si Iudei et Christiani iudaizantes ad mille annorum regnum hec referre voluerint necessitate cogentur ut suscipiant omnes qui salvi fuerint inhabitaturos in terra Israel edificandam Hierusalem extruendum templum omnes legis cerimonias observandas {t. 3: Erfurt, f. 218rb ; facsim., p. 291b} et sabbatum et circumcisionis iniuriam manducandum et bibendum et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus estimandam cum apostolus dicat: esca debetur ventri et venter escis Deus autem et hunc et hanc destruet. Quomodo autem in typo resurrectionis superior prophete sermo restitutionem iudaici populi demonstravit non carnalem sed spiritualem sic et hic non ad carnis sed ad anime pertinet felicitatem et ad Christi fidem qua mundamur in baptismo cuius regnum perpetuum est.
Numérotation du verset Ez. 37,22 
et faciam eos gentem unam
interl.| sub unius regis imperio
in terra in montibus Israel
interl.| ex quibus supra dictum est
et rex unus
interl.| Christus. De quo: et regni eius non erit finis
erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes
interl.| sed unum ovile et unus pastor
nec dividentur amplius in duo regna
Numérotation du verset Ez. 37,23 
neque polluentur ultra
interl.| quasi: ab omnibus vitiis emundabo
in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis {t. 3: Erfurt, f. 218rb ; facsim., p. 291b} sedibus suis in quibus peccaverunt
interl.| dum ad huc captivi
et mundabo eos et
interl.| mundati
erunt mihi populus et ego ero eis Deus
Numérotation du verset Ez. 37,24 
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum
interl.| scilicet non tantum rex sed et pastor magna dignatio superbum nomen imperii mitigat pastoris nomine
in iudiciis meis ambulabunt
interl.| uniti in terra sua
et mandata mea custodient
interl.| corde
et facient ea
interl.| opere
marg.| ET  SERVUS  MEUS. David. De quo: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris eius etc. Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se equalem #m sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens factus obediens usque ad mortem.
Numérotation du verset Ez. 37,25 
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum
interl.| non soli scilicet
et filii filiorum eorum usque in sempiternum
interl.| quasi: et nati natorum et qui nascentur de illis
et David
interl.| Christus
servus meus princeps eorum in perpetuum
interl.| non brevi tempore
Numérotation du verset Ez. 37,26 
et percutiam
interl.| cum sub tali rege fuerint
illis fedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos
interl.| in ecclesia ut dicere possint: statui supra petram pedes meos
et multiplicabo
interl.| numero fidelium vel virtutum
et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
interl.| secundum Iudeos templum quod sub Zorobabel constructum est sed illud Romano igne succensum est. Omnia ergo referenda sunt ad ecclesiam et ad tempora salvatoris quando tabernaculum eius positum est in ecclesia ubi factus est Deus noster et nos populus eius
marg.| FEDUS  PACIS. non certaminis vel belli sicut in Veteri Testamento sed pacis que exupert omnem sensum. De qua: pacem relinquo vobis pacem meam do vobis et alibi: factus est in pace locus eius.
Numérotation du verset Ez. 37,27 
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
Numérotation du verset Ez. 37,28 
et scient gentes
interl.| hic est profectus omnium
quia ego Dominus sanctificator Israel
interl.| in Spiritu
cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum
interl.| fidelium
in perpetuum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_37)

Notes :