Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
Hec dicit Dominus Deus porta atrii interioris que respicit ad orientem
erit clausa sex diebus
in quibus opus fit die autem sabbati
aperietur
sed et in die calendarum aperietur
Numérotation du verset
Ez. 46,2
et intrabit princeps
per viam vestibuli porte de foris
et stabit in limine porte
et facient sacerdotes
holocaustum eius
et pacifica eius et adorabit super limen porte et egredietur porta autem
non claudetur
usque ad vesperam
Numérotation du verset
Ez. 46,3
et adorabit populus terre
ad ostium porte illius in sabbatis
et in calendis coram Domino
Numérotation du verset
Ez. 46,4
holocaustum autem
hoc offeret
princeps Domino in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
Numérotation du verset
Ez. 46,5
et sacrificium ephi
per arietem
agnis autem sacrificium
quod dederit manus eius
et olei hin
per singula
ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,6
in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et arietes immaculati erunt
Numérotation du verset
Ez. 46,7
et ephi per vitulum ephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,8
cumque ingressurus est princeps
per viam vestibuli porte ingrediatur et per eandem viam exeat
Numérotation du verset
Ez. 46,9
et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane
porro qui ingreditur per viam porte meridiane egrediatur per viam porte aquilonis non revertetur per viam porte per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,10
princeps autem
in medio eorum
cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,11
et
in nundinis et in sollemnitatibus
erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,12
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum
aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta que respicit ad orientem et faciet holocaustum suum
et pacifica sua
sicut fieri solet in die sabbati et egredietur
claudeturque porta postquam exierit
Numérotation du verset
Ez. 46,13
et agnum eiusdem anni immaculatum
faciet holocaustum quotidie
Domino semper mane faciet illud
Numérotation du verset
Ez. 46,14
et sacrificium
faciet super eo cata mane
mane sextam partem ephi
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur
simile
sacrificium Domino legitimum iuge
atque perpetuum
Numérotation du verset
Ez. 46,15
faciet
agnum
et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Numérotation du verset
Ez. 46,16
hec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum
alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
Numérotation du verset
Ez. 46,17
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis
et
revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
Numérotation du verset
Ez. 46,18
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
Numérotation du verset
Ez. 46,19
et introduxit me per ingressum
qui erat ex latere
porte
in gazophylacia sanctuarii
ad sacerdotes
que respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
Numérotation du verset
Ez. 46,20
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
Numérotation du verset
Ez. 46,21
et eduxit me
in atrium exterius
et circumduxit me per quatuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
Numérotation du verset
Ez. 46,22
in quatuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum
et triginta per latum
mensure unius quatuor erant
Numérotation du verset
Ez. 46,23
et paries
per circuitum ambiens quatuor atriola et culine
fabricate erant subter porticus per gyrum
Numérotation du verset
Ez. 46,24
et dixit ad me hec est domus culinarum
in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
{t. 3: Erfurt, f. 229va ; facsim., p. 314a}
Hec dicit Dominus Deus porta atrii interioris que respicit ad orientem
interl.|
unde: oritur sol iustitie
erit clausa sex diebus
interl.|
unde: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
in quibus opus fit die autem sabbati
interl.|
septimo scilicet in quo requies
aperietur
interl.|
per singulas hebdomadas
sed et in die calendarum aperietur
marg.|
HEC
DICIT
DOMINUS
DEUS. Primum perafrasticos verba pandenda sunt.
marg.|
SEX
DIEBUS
IN
QUIBUS
OPERAMUR. RABANUS. Porta orientalis atrii nobis clausa est. Postquam autem venerimus ad sabbatum in quo est requies vel ad diem kalendarum quando post cecam noctem et horribiles tenebras lucis exordium est aperitur nobis porta orientalis.
marg.|
IN
DIE
KALENDARUM. Completis scilicet trigenta diebus die neomenie qui altius mensis finis alterius principium est ut quod privilegium habet septimus dies in hebdomada hoc habeat mens exordium.
Numérotation du verset
Ez. 46,2
et intrabit princeps
interl.|
causa qua aperiatur
per viam
{t. 3: Erfurt, f. 229vb ; facsim., p. 314b}
vestibuli porte de foris
interl.|
atrii scilicet exterioris
et stabit in limine porte
interl.|
interioris atrii que scilicet respicit ad orientem nec ingredietur atrium interius sed illo stante
facient sacerdotes holocaustum
etc.
et facient sacerdotes
interl.|
angelice virtutes
holocaustum eius
interl.|
pro eo scilicet
et pacifica eius et adorabit super limen porte et egredietur porta autem
interl.|
post egressionem principis
non claudetur
interl.|
sed aperta erit
usque ad vesperam
marg.|
ET
INTRABIT
PRINCEPS. HIERONYMUS. Qui nomen ducis scilicet et dignitatem fuerit assecutus.
marg.|
PER
VIAM
VESTIBULI. Id est per mundi huius labores et portam ecclesie que adhuc
{t. 3: Erfurt, f. 229vb ; facsim., p. 314b}
in terrenis finibus sita est non ingredietur autem interius atrium sed ad limen porte interioris stabit autem in ea.a
a Cf.
Hieronymus,
In Ez., lib. 14, c. 46, CCSL 75, lin. 463 sqq.: « Et si quis nostrum per merita uirtutum ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus, per uiam uestibuli portae deforis, hoc est per mundi huius labores, et portam ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur, non interius atrium - hoc enim in praesenti loco scribitur - sed ad limen portae interioris: stabit autem in ea; sin autem princeps in praesenti scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine eius, nulli dubium est nunc ex parte nos uidere et ex parte cognoscere, et necdum reuelata facie gloriam domini contemplari ».
marg.|
STABIT
IN
LIMINE etc. RABANUS. Si princeps in presenti scriptura non ingreditur atrium interius sed stat in limine eius patet quia: nunc ex parte potest videre et ex parte cognoscere et nondum revelata facie gloriam contemplari Domini.
marg.|
HOLOCAUSTUM
EIUS. Indigemus enim misericordia Dei et omnis creatura ad comparationem creatoris immunda est divino igne purganda. Unde Isaie prugata sunt labia.
marg.|
ET
ADORABIT
SUPER
LIMEN. Ut postquam hostia principis sacro igne fuerit concremata ipse reconciliatus Deo tunc adorare possit super limen porte interioris atrii in quo steterit et post ea egrediatur.
Numérotation du verset
Ez. 46,3
et adorabit populus terre
interl.|
ideo non claudetur ut populous post principem adoret
ad ostium porte illius in sabbatis
interl.|
quando scilicet aperietur porta
et in calendis coram Domino
marg.|
ET
ADORABIT
POPULUS
TERRE. RABANUS. Ut postquam per sacrificium pacem receperit tunc in limine constitutus adoret omnipotentiam Dei et se atrii interioris ingressu fateatur indignum et statim egrediatur. Postquam autem qui primus est fuerit egressus non claudetur usque ad vesperam huius seculi ipsa porta interioris atrii sed aperta erit ut populus quoque terre sit ad hostium et adoret non omni tempore sed quando requieverit a peccatis et fugatis tenebris fidei et scientie lumen acceperit.
Numérotation du verset
Ez. 46,4
holocaustum autem
interl.|
quia superius holocaustorum numerum non posuerat hic ponit
hoc offeret
interl.|
per sacerdotes
princeps Domino in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
marg.|
HOLOCAUSTUM
AUTEM
HOC. RABANUS. Holocaustum autem quod offert princeps per sacerdotes in die sabbati sex agnorum immaculatorum erit pro sex scilicet diebus quibus operamur in mundo. Et aries immaculatus qui princeps gregis est ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio ephi id est decima pars chori. In agnorum autem sex sacrificio certa mensura non ponitur sed quantumcumque dederit manus eius qui offert id est per operum qualitate et mensura.
Numérotation du verset
Ez. 46,5
et sacrificium ephi
interl.|
que hebraice epha
per arietem
interl.|
in sacrificio scilicet arietis
agnis autem sacrificium
interl.|
erit scilicet
quod dederit manus eius
interl.|
id est quod offerre potuerit manus eius qui offert
et olei hin
interl.|
mensura
per singula
interl.|
erit
ephi
marg.|
ET
OLEI
HIN. RABANUS. Olei autem hin offeret per singula ephi (hoc est oleum quod sibi quinque virgines prepararunt) ut similam ungat sive commisceat et omnis oblatio Dei plena sit lumine veritatis et exhilaretur facies offerentis in oleo.
Numérotation du verset
Ez. 46,6
in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et arietes immaculati erunt
marg.|
IN
DIE
AUTEM etc. Neomeniarum scilicet dies hoc habet privilegium amplius a die sabbati ut vitulus immoletur de armento sive ut aliis trantulerunt thaurus immaculatus cetera autem id est sex agni immaculati et aries immaculatus et sacrificia eorum ritum sabbati possidebunt. Ita scilicet ut sicut in ariete ephi offertur sacrificii id est simile et hin olei ita offeratur et in vitulo.
marg.|
In die autem kalendarum. Tricesimo scilicet quando primogenita et levite numerantur in lege propter omnem Israel offertur vitulus de armento immaculatus (super quo plenius in priori capitulo disservimus) et agni sex et arietes immaculati et cetera que offeruntur in sabbatis ut scilicet eternam requiem consequamur et audire mereamur: euge serve bone et fidelis etc. Et non solum ad portam atrii interioris pervenire sed et intrare possimus ut plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri floreamus.
Numérotation du verset
Ez. 46,7
et ephi per vitulum ephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,8
cumque ingressurus est princeps
interl.|
predictus
per viam vestibuli porte
{t. 3: Erfurt, f. 230ra ; facsim., p. 315a}
ingrediatur et per eandem viam exeat
marg.|
INGRESSURUS. Liberi enim arbitrii est et potestatem habet ponendi animam et resumendi eam tam ad nos veniens quam ad celestia conscendens eadem maiestatis sue utitur libertate. Denique non querit nundinas vel solennitates
{t. 3: Erfurt, f. 230ra ; facsim., p. 315a}
nec differentiam ullam observat dierum quia omne tempus ei festivitas.
Numérotation du verset
Ez. 46,9
et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane
interl.|
populus in nundinis tantum et solennitatibus ingreditur et egreditur et non per eandem viam sed per alteram atque alteram
porro qui ingreditur per viam porte meridiane egrediatur per viam porte aquilonis non revertetur per viam porte per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
marg.|
QUI
INGREDITUR
PER
PORTAM. RABANUS. Precipitur populo ut si ingressus fuerit per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane. Hic est populus gentium qui relinquens portam aquilonis a quo exardescunt mala super terram si templum fuerit ingressus non debet egredi nisi per viam porte meridiane id est luminis et caloris in qua cubat sponsus in meridie. Unde: surge aquilo et veni auster. Qui vero ingrediturper viam porte meridiane etc. hic est Iudeorum populus qui relinquens viam porte luminis transit ad portam aquilonis. De quo dicitur: aquilo ventus durissimus et: olla Hieremie a facie aquilonis acceditur. Aliter per portam aquilonis ingreditur qui peccata dimittit. Egreditur per portam meridianam qui virtutes sequitur. Econverso si iustus lapsus fuerit in peccatis ingreditur quidem per portam meridianam sed egreditur per viam porte aquilonis.
marg.|
NON
REVERTETUR. Non enim solum his qui egrediuntur de Sodomis precipitur ne respiciant retrorsum neque his qui mittunt manum ad aratrum ut non respiciant post tergum sed etiam in domo Domini constitutis ne scilicet revertentur ad infirma et egena elementa et incipitentes spiritu carne non consumentur sed de spiritualibus ad maiora procedant (unde preteritorum obliviscens ad futura vel priora me extendo) ut scilicet non ex parte cognoscant sed veniant ad perfectum quantum potest humana fragilitas ut scilicet cum omnia fecerint dicant servi inutiles sumus. Unde Paulus quasi imperfectus non quia iam accepi. Et alibi quasi perfectus ait: quoquot perfecti etc. Hinc perspicuum est omnem hominem et universam creaturam quamvis ad perfectionem venerit indigere misericordie Dei et plena perfectionem ex gratia non ex merito possidere.
Numérotation du verset
Ez. 46,10
princeps autem
interl.|
utrorumque silicet virtutis vel peccati testis assistens
in medio eorum
interl.|
ingredientium scilicet et egredientium unde: in medio vestrum stetit quem vos nescitis. Et apostolus: an ignoratis quoniam Christus in nobis
cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
marg.|
IN
MEDIO. RABANUS. Unde apostolus: an ignoratis quoniam Christus in vobis est. Si autem in ignorantibus quanto magis in scientibus. Sed cum inter scientie steterit corpus mortuum fiet propter peccata spiritus vivet propter iustitiam.
Numérotation du verset
Ez. 46,11
et
interl.|
ergo
in nundinis et in sollemnitatibus
interl.|
sabbatorum scilicet et kalendarum
erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
marg.|
EPHI
PER
VITULUM etc. Singula ephi per untrunque offeruntur in sacrificio. In agnis vero non est certus numerus nec voluntati dimissum arbitrium sed viribus quisque utitur bone conscientie ut quantum potest non quantum vult offerat et super omnia olei hin per singula ephi ut ungatur simila et lucerna accendatur in conspectu Domini et qui eo utuntur dicant: ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei.
Numérotation du verset
Ez. 46,12
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum
interl.|
Septuaginta: confessionem
aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta que respicit ad orientem et faciet holocaustum suum
interl.|
quia spontaneum est non alii pro eo
et pacifica sua
interl.|
Septuaginta: salutaria quia reconciliatio pacificorum salus offerentis
sicut fieri solet in die sabbati et egredietur
interl.|
postquam obtulerit statim
claudeturque porta postquam exierit
interl.|
alii claudet ianuam ut scilicet servetur principi priveligium suum ne sacrificia eius populo misceantur
marg.|
PRINCEPS. SEPTUAGINTA: dux. Unde Isaias: dedi te ducem et preceptorem gentibus. Et Ezechiel: David princeps in medio eorum. Qui scilicet sponte facit dicens: voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et holocaustum ut totum offerat Deo.
marg.|
PACIFICA
VOLUNTARIA. Quod non supra. Scriptum est enim: et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et de spontaneis et voluntariis omnino reticetur post holocaustum offerat pacifica et reconcilietur Deo. Unde et virginitas maior est nuptiis quia non exigitur nec redditur sed offertur cum hoc fecerit princeps
{t. 3: Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 315b}
aperietur ei porta que respicit ad orientem. De qua: hec porta Domini iusti intrabunt ein eam. Et unde oritur sol iustitie.
Numérotation du verset
Ez. 46,13
et agnum eiusdem anni immaculatum
interl.|
quod sit holocaustum determinat
faciet
{t. 3: Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 315b}
holocaustum quotidie
interl.|
non certis diebus
Domino semper mane faciet illud
marg.|
ET
FACIET
HOLOCAUSTUM. RABANUS. Non sacerdotes pro eo sicut solet fieri in die sabbati. Omni autem tempore holocaustum et pacificum quod offertur voluntarie apertam habet portam Domini nec observat sabbatum sed omnes dies reputantur in sabbatum id est requiem.
marg.|
ET
AGNUM
EIUSDEM
ANNI etc. RABANUS. unde Isaias: sicut agnus obmutescet et non aperiet os uum. Et Ioannes: ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Qui scilicet immolatur in Egypto de cuius sanguine armantur postes fidei et exterminator excluditur.
marg.|
RABANUS. Eiusdem anni. Alii anniculum quia predicavit annum Domini acceptabilem et retributionis diem.
marg.|
SEMPER
MANE
FACIET etc. Non qualibet hora sed quando orto sole lucis exordium est de quo David: mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Et alibi: ad vesperum devorabitur fletus et ad mane letitia. Et: Deus Deus meus ad te de luce vigilo.
marg.|
Ne miretur lector si idem et princeps est et sacerdos et vitulus et aries et agnus cum in scripturis pro varietate causarum legamus eundem Dominum et Deum et hominem et prophetam et virgam et radicem et florem et principem et iudicem et regem iustum et iustitiam apostolum et episcopum brachium servum unigenitum filium pastorem et primogenitum hostium viam angelum sagittam et sapientiam et multa #idem genus.
Numérotation du verset
Ez. 46,14
et sacrificium
interl.|
Septuaginta:
manaa
faciet super eo cata mane
interl.|
iuxta mane scilicet diluculo
mane sextam partem ephi
interl.|
subaudi simile
interl.|
dimidium scilicet modium ephi enim decima pars chori est tres modii scilicet
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur
interl.|
alii aspergatur
simile
interl.|
hoc est
sacrificium Domino legitimum iuge
interl.|
nullo die intermissum
atque perpetuum
interl.|
omni tempore offerendum mane orto sole
Numérotation du verset
Ez. 46,15
faciet
interl.|
sic
agnum
interl.|
dux
et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Numérotation du verset
Ez. 46,16
hec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum
interl.|
vel hereditatem
alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
interl.|
iure successionis nec ad alium ab alio transibit
marg.|
HEC
DICIT
DOMINUS. Hucusque de principe nunc de eius heredibus sermo est quibus dare debeat et quorum sit vel ad tempus vel in perpetuum possessio.
Numérotation du verset
Ez. 46,17
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis
interl.|
septimum scilicet
et
interl.|
tunc
revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
marg.|
USQUE
AD
ANNUM. Septimum qui dicitur decor vel donec iubileus id est quinquagesimus adveniat quando omnis emptio vel donatio revertitur ad priores dominos. Servus enim habet usum pro tempore proprietatem possessionis filius principis.
Numérotation du verset
Ez. 46,18
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
interl.|
si potuerit scilicet princeps vel accipere ve rapere vel sub figura honoris tenere que non sunt sua et liberis relinquere
marg.|
ET
NON
ACCIPIET
PRINCEPS. Sugillat non solum illius temporis sacerdotes vel principes sed nostros quoque qui ditiores fiunt quam ante essent dignitatis occasione ne tollant pauperibus per violentiam vel sub honoris nomine spolient divites et filiis suis quibus debetur paterna hereditas nihil relinquant nisi quod a parentibus sibi derelictum est. Ergo qui ditior est sacerdos cum venit ad sacrificium quicquid plus habuerit non filiis debet dare sed pauperibus et sanctis fratribus domesticis fidei qui vincunt merita librorum et reddat ea que domini sunt Domino qui ait: quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis. Ipse enim in pauperibus suis suscipitur hospitio in carcere visitatur nudus tegitur sitiens bibit esuriens saturatur.
marg.|
DISPERGATUR etc. In partes qui in nomine Domini fuerat congregatus
{t. 3: Erfurt, f. 230va ; facsim., p. 316a}
vel iuxta legem alterius hereditas transeat ad alium et pereat funiculus divisionis per quem sorte ad unumquemque venit hereditas dispergit autem populum Dei et aufert fidei possessionem sempiternam qui aliena bona vel rapina vel adulatione vel blandiciis vel pretextu religionis filiis fratribus et consanguineis relinquit.
Numérotation du verset
Ez. 46,19
et introduxit me per ingressum
interl.|
vir qui calamum manu tenebat et funiculum cementarii quo edificium metiretur
qui erat ex latere
interl.|
vel post tergum
interl.|
non dicit cuius orientalis australis vel cuiuslibet
in gazophylacia sanctuarii
interl.|
alii cubicula sacerdotum
ad sacerdotes
interl.|
scilicet
que respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
marg.|
AD
OCCIDENTEM. Alii mare. Scriptura enim sancta situm Iudee describens sepe mare occidentem vocat. Notandum quod locus sacerdotum qui pro delicto sive pro ignorantia et peccato coquunt sacrificia ne cruda offerantur in atrium exterius ad occidentem et aquilonem positus sit unde ventus frigidissimus oritur ubi solis lumine occumbit. Ex quo ostenditur quicquid ad edulium pertinet vel pro errore esse vel pro peccato. Si autem pro ignorantia offertur sacrificium quanto magis pro delicto conscientia unde Iob: ne forte peccaverint filii mei per ignorantiam scilicet.
Numérotation du verset
Ez. 46,20
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
marg.|
ET
SANCTIFICETUR
POPULUS. RABANUS. Qui scilicet sanctificationi non fuerat preparatus ne facile non sanctificatis sancta tribuamus nec margaritas ante porcos mittamus nec canibus sanctum demus. Unde Moyses tribus diebus ab omni immundicia et ab uxorum complexu populum vult sanctificari ut accedat ad montem Syna et sanctificatus sancta suscipiat. Si autem accessuri ad audienda verba Dei et suscipienda santificari iubentur ab uxoribus manifestum est et in lege illud apostolicum contineri: nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ut vacatis orationi. Et: ex consensu abstinendum ab uxoribus ut vacemus orationi.
Numérotation du verset
Ez. 46,21
et eduxit me
interl.|
vir predictus scilicet
in atrium exterius
interl.|
de loco sacerdotum qui vergebat ad aquilonem
et circumduxit me per quatuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
interl.|
per singulos angulos scilicet quatuor habebat atriola
marg.|
ATRIUM
EXTERIUS. Illud de quo egressus est patet fuisse interius et multa esse atria in scripturis sanctis unde: qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri. Et Iesus ait: alias oves habeo que non sunt ex hoc atrio et illas oportet me adducere et fiet unum atrium et unus pastor. Sic enim in greco habetur quod latinus uno verbo plene explicare non valens in ovile transtulit. Quando enim dicit ex hoc atrio ostendit esse aliud quod vel in gentium turba ad distinctionem Israel vel in celis ad #differentiam terreni atrii demonstratur pro qualitate enim meritorum unicuique officio #atrium delegatur
Numérotation du verset
Ez. 46,22
in quatuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum
interl.|
in quo numero labores et tribulationes
et triginta per latum
interl.|
hic numerus perfectam significat etatem qua ad sacerdotale officium pervenitur unde: et Dominus triginta annos habens venit ad baptismum
mensure unius quatuor erant
marg.|
QUADRAGINTA
CUBITORUM. RABANUS. Quo numero ieiunat Moyses et Helyas et ipse Christus ubi cibi ibi angustia atque temptatio quibus parantur ubi autem venitur in perfecti viri etatem iib calcanda sunt omnia et dicendum: habentes victum et vestitum his contenti simus. Et: si dederit mihi Dominus panem ad vescendum et vestimentum #q operiendum etc. vel illud: esca ventri et venter escis Deus autem hunc et has destruet. Neque enim in futuro manducabimus et bibimus sed illo pane vescemur de quo dicitur: panem angelorum manducavit homo etc. Et: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui me misit.
marg.|
MENSURE
UNIUS. RABANUS. In mensura una que quatuor maiores angulos possidebat mundi plagas significat quibus in sudore vultus nostri comedimus panem nostrum et omnis labor noster ventri stercorique proficit.
Numérotation du verset
Ez. 46,23
et paries
interl.|
unus
per circuitum ambiens quatuor atriola et culine
interl.|
ubi cibi et mensarum preparatio
fabricate erant subter porticus per gyrum
Numérotation du verset
Ez. 46,24
et dixit ad me hec est domus culinarum
interl.|
quasi non ignores que cernis
in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
marg.|
VICTIMA
POPULI. Que offeruntur pro peccato vel pro delicto et ignorantia sed tantum in alimenta et refrigeria sacerdotum ut meminerint se nihil aliud debere appetere cum etiam in templo carnes eorum refrigerio preparate sint.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_46)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_46)
Notes :