Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Ez. 10,1 

Et vidi et ecce in firmamento
quod erat super caput cherubim
quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii
apparuit super ea.
Numérotation du verset Ez. 10,2 

Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubim et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
Numérotation du verset Ez. 10,3 

Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
Numérotation du verset Ez. 10,4 

et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus
et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini
Numérotation du verset Ez. 10,5 

et
sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Numérotation du verset Ez. 10,6 

cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubim ingressus ille stetit iuxta rotam
Numérotation du verset Ez. 10,7 

et
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
Numérotation du verset Ez. 10,8 

et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Numérotation du verset Ez. 10,9 

et vidi et ecce quatuor rote
iuxta cherubim
rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Numérotation du verset Ez. 10,10 

et aspectus earum similitudo una quatuor quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset Ez. 10,11 

cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur
Numérotation du verset Ez. 10,12 

et omne corpus earum et colla et manus et pinne
et circuli
plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum
Numérotation du verset Ez. 10,13 

et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Numérotation du verset Ez. 10,14 

quatuor autem facies habebat unum
facies una
facies cherub
et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile
Numérotation du verset Ez. 10,15 

et elevata sunt cherubim. Ipsum
est animal quod videram iuxta flumen Chobar.
Numérotation du verset Ez. 10,16 

Cumque ambularent cherubim
: ibant pariter et rote iuxta ea1 et cum elevarent2* cherubim3 alas suas ut exaltarentur de4 terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant
1 ea] eam Amiatinus Cava Σ, earum O |
2 elevarent O M Rusch (facsim. Giessen) Clementina ] elevaret Σ, levarent Weber |
3ibant pariter et rote iuxta ea et cum elevarent cherubim Rusch (facsim. Giessen) ] om. hom. Rusch (Albenegru Erfurt Graz) |
4 de] e Cava Σ |
Numérotation du verset Ez. 10,17 

Stantibus illis stabant et cum elevatis
elevabantur. Spiritus enim vite erat in eis.
Numérotation du verset Ez. 10,18 

Et egressa est gloria Domini a limine templi
et stetit super cherubim.
Numérotation du verset Ez. 10,19 

Et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me. Et illis egredientibus
rote quoque subsecute sunt. Et stetit in introitu porte domus Domini orientalis
et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset Ez. 10,20 

Ipsum est animal
quod vidi subter Deum Israel iuxta flumen5 Chobar et intellexi quod6
5 flumen] fluvium Weber |
6 quod] quia Weber |
cherubim
essent.
Numérotation du verset Ez. 10,21 

Quatuor per quatuor vultus uni et quatuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Numérotation du verset Ez. 10,22 

Et similitudo vultuum
eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

Capitulum 10

Numérotation du verset Ez. 10,1 
{t. 3: Erfurt, f. 193ra ; facsim., p. 241a} Et vidi et ecce in firmamento
interl.| ut supra
quod erat super caput cherubim
interl.| animalium
quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii
interl.| throni
apparuit super ea.
interl.| cherubim
marg.| ET  VIDI  ET  ECCE. HIERONYMUS. Nota in quibus superior visio et hec discordent aut concordent aut ex utriusque collatione absque nostro admonitu divina percipias sacramenta et quod ante monui quonium in firmamento et in throno et in manu hominis non veritas sed similitudo dicitur. Non enim facie ad faciem revelato vultu gloriam Domini contemplamur sed in similitudine omnia videmus et imagine dum fragili {t. 3 : Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 241b} circumdamur1 corpore.
1circumdamur Rusch (Giessen Graz Albenegru) ] cricumdamur Rusch (Erfurt facsim.)
Numérotation du verset Ez. 10,2 
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubim et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
marg.| ET  IMPLE  MANUM  TUAM. HIERONYMUS. Ut post interfectionem et cadavera mortuorum mundet Hierusalem secundum illud Isaie: Sanctificabit eum in igne ardente et devorabit sicut feni materiam. Hi sunt carbones quos in remedium lingue atque mendaciis desolantes vitia propheta interrogatus exoptat: Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagitte potentis acute cum carbonibus desolatoriis.
marg.| Notandum quod in Isaia qui tantum in sermone peccaverat et immunda labia se habere dicebat ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur. Hic vero quia civitas est plena iniquitate et post supplicia cadaveribus mortuorum plures assumuntur carbones nec una manu sed ambabus quamvis et hoc intelligatur quod non ad purgationem sed ad penas atque crutiatus prune assumantur et spargantur.
Numérotation du verset Ez. 10,3 
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
interl.| a quo recesserant
marg.| CHERUBIM ut sancte superneque virtutes dextram domus Dei partem tenere videantur. Ille autem que mittuntur ad supplicia de quibus dicitur: immissionem per angelos malos sinistras partes.
Numérotation du verset Ez. 10,4 
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus
interl.| recapitulation
interl.| quia presente Domini maiestate non exercentur supplicia
et repleta est {t. 3: Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 241b} domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini
interl.| qua erat in atrio
Numérotation du verset Ez. 10,5 
et
interl.| ideo
sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Numérotation du verset Ez. 10,6 
cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubim ingressus ille stetit iuxta rotam
marg.| INGRESSUS  ILLE  STETIT stupefactus vel ob tristitiam civitatis puniende vel ob magnitudinem glorie nec manum ad ignem mittit.
Numérotation du verset Ez. 10,7 
et
interl.| ideo
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
marg.| QUI  ACCIPIENS. Non dicit quid egressus fecerit quia tristis rei narrationem maluit nobis intelligendam relinquere quam oculis subiicere.
Numérotation du verset Ez. 10,8 
et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Numérotation du verset Ez. 10,9 
et vidi et ecce quatuor rote
interl.| ut supra
iuxta cherubim
interl.| animalia
rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Numérotation du verset Ez. 10,10 
et aspectus earum similitudo una quatuor quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset Ez. 10,11 
cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur
Numérotation du verset Ez. 10,12 
et omne corpus earum et colla et manus et pinne
interl.| in his efficientiam rerum non membrorum imagines signat
et circuli
interl.| ferret scilicet quibus lignorum rotunditas strigitur
plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum
Numérotation du verset Ez. 10,13 
et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Numérotation du verset Ez. 10,14 
quatuor autem facies habebat unum
interl.| animal
facies una
interl.| prima
facies cherub
interl.| idem superius facies vituli unde datur intelligi faciem cherub esse vituli
et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile
marg.| FACIES  UNA etc. Horum omnium sensum preterite visionis expositio continet et sciendum quod superius dictum est facies vituli a sinistris quatuor non sic accipiendum est ut alia sit ad dextris alia sinistris sit sed omnium equalis ordo describitur Quatuor enim facies habebat unumquodque ut non locorum diversitate dextri et sinistri sed uno per gradus ordine describantur.
marg.| ET  FACIES  SECUNDA. Hic non describuntur {t. 3: Erfurt, f. 193va ; facsim., p. 242a} alia a dextris alia a sinistris sed omnium equalis ordo quia quatuor facies habebat unumquodque.
Numérotation du verset Ez. 10,15 
et elevata sunt cherubim. Ipsum
interl.| nota quod eadem debemus intelligere in expositione animalis que supra
est animal quod videram iuxta flumen Chobar.
Numérotation du verset Ez. 10,16 
Cumque ambularent cherubim
interl.| animalia
{t. 3: Erfurt, f. 193va ; facsim., p. 242a}ibant pariter et rote iuxta ea2 et cum elevarent3* cherubim4 alas suas ut exaltarentur de5 terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant
2 ea] eam Amiatinus Cava Σ, earum O
3 elevarent O M Rusch (facsim. Giessen) Clementina ] elevaret Σ, levarent Weber
4ibant pariter et rote iuxta ea et cum elevarent cherubim Rusch (facsim. Giessen) ] om. hom. Rusch (Albenegru Erfurt Graz)
5 de] e Cava Σ
Numérotation du verset Ez. 10,17 
Stantibus illis stabant et cum elevatis
interl.| vel elevantibusA
elevabantur. Spiritus enim vite erat in eis.
marg.| SPIRITUS  ENIM  VITE  ERAT  IN  EIS. HIERONYMUS. Omnia vivunt Deo et suum sentiunt creatorem non est Deus mortuorum sed viventium unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis et in psalmo dicitur: celi enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annunciat firmamentum. Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam. Sol quorum et luna et mare et flumina et monte et colles laudant Dominum et in circulum suum per annos singulos elementa volvuntur celorumque rationem in terris deprehendimus ut antiquum legis ordinem servantes volvantur et currant et nihil novum cernamus super terram.
Numérotation du verset Ez. 10,18 
Et egressa est gloria Domini a limine templi
interl.| ubi stetitB
interl.| atrii interiorisC
et stetit super cherubim.
marg.| ET  STETIT  SUPER. HIERONYMUS. Sic paulatim protectio Dei reliquit Israel primum fuit in templo post stetit in atrio sive limine qua recedente de templo nubes et caligo implevit ipsius penetralia rursumque ipsa gloria sedit super cherubim et illis statim abeuntibus ad exteriora subsecute sunt rote.
Numérotation du verset Ez. 10,19 
Et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me. Et illis egredientibus
interl.| interius atriumD
rote quoque subsecute sunt. Et stetit in introitu porte domus Domini orientalis
interl.| non iam in ianua templi sed post atrium et post limen in introitu porteE
et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset Ez. 10,20 
Ipsum est animal
interl.| super quod thronus super quod gloriaF
quod vidi subter Deum Israel iuxta flumen6 Chobar et intellexi quod7
6 flumen] fluvium Weber
7 quod] quia Weber
interl.| vel: quia G
cherubim
interl.| plenitudoH
essent.
marg.| ET  INTELLEXI  QUIA  CHERUBIM  ESSENT. Multitudo scientie notitia sacramentorum Dei et thronus eius ac requies unde: qui sedes super cherubim manifestare. Semper gloria Domini sedet in multitudine scientie et tunc manifestatur quando cuncta regi providentia demonstrantur non fortuitu quid fieri nec debere dici: dereliquit Dominus terram et Dominus non videt unde: intuitus cherubim et appetitus eorum est oblivisci preteritorum et in futura se extendere.
Numérotation du verset Ez. 10,21 
Quatuor per quatuor vultus uni et quatuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Numérotation du verset Ez. 10,22 
Et similitudo vultuum
interl.| vel: vultus I
eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
interl.| preteritorum oblivisci ad futura progrediJ



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_10)

Notes :