Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Ez. 16,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 16,2 

fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
Numérotation du verset Ez. 16,3 

et dices hec dicit Dominus Deus Hierusalem
radix tua et generatio tua de terra Chananea pater tuus Amorreus
et mater tua Cethea1.
1 Cethea Rusch ] Cetthea Weber
Numérotation du verset Ez. 16,4 

Et quando nata es
in die ortus tui
non est precisus umbilicus tuus
et in aqua non es lota
in salutem
nec sale salita nec involuta pannis
Numérotation du verset Ez. 16,5 

non pepercit
super te oculus meus2
2 meus] om. Weber
ut facerem tibi unum
de his
miseratus tui sed proiecta es
super faciem terre
in abiectione anime tue in die qua nata es
Numérotation du verset Ez. 16,6 

transiens
autem per te vidi te conculcari
in sanguine tuo et dixi tibi
cum
esses in sanguine tuo vive
dixi inquam tibi
in sanguine tuo vive
Numérotation du verset Ez. 16,7 

multiplicatam
quasi germen agri dedi te
et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es
et pervenisti ad mundum
muliebrem
ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit
et eras nuda
et confusionis plena
Numérotation du verset Ez. 16,8 

et transivi per te
et vidi te et ecce tempus tuum tempus
amantium
et expandi amictum meum
super te
et operui ignominiam tuam et
iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus
et facta es mihi
Numérotation du verset Ez. 16,9 

et
lavi te
aqua
et emundavi sanguinem tuum ex te
et unxi te oleo
Numérotation du verset Ez. 16,10 

et vestivi te discoloribus
et calciavi te hyacintho3
3 hyacintho] scrips. , iacincto Rusch , ianthino Weber
et cinxi te bysso
et indui te subtilibus
Numérotation du verset Ez. 16,11 

et ornavi te ornamento
et dedi armillas
in manibus tuis et torquem circa collum tuum
Numérotation du verset Ez. 16,12 

et dedi inaurem super os tuum
et circulos auribus tuis
et coronam
decoris
in capite tuo
Numérotation du verset Ez. 16,13 

et ornata es auro
et argento
et vestita es bysso
et polymito
et multicoloribus similam
et mel
et oleum
comedisti et
decora facta es
vehementer
nimis
et
profecisti
in regnum
Numérotation du verset Ez. 16,14 

et egressum est nomen tuum in gentes
propter speciem tuam
quia perfecta eras in decore
meo
quem posueram super te dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,15 

et habens fiduciam in pulchritudine tua
fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius
fieres
Numérotation du verset Ez. 16,16 

et sumens de vestimentis meis
fecisti tibi
excelsa
hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est
Numérotation du verset Ez. 16,17 

et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo que dedi tibi et fecisti tibi imagines
masculinas et fornicata es in eis
Numérotation du verset Ez. 16,18 

et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis
et oleum meum
et thymiama meum
posuisti coram eis
Numérotation du verset Ez. 16,19 

et panem meum
quem dedi tibi similam
et oleum et mel quibus enutrivi te
posuisti in conspectu eorum
in odorem suavitatis
et
factum est ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,20 

et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi
et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
Numérotation du verset Ez. 16,21 

immolantis filios meos
et dedisti illos consecrans eis
Numérotation du verset Ez. 16,22 

et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentie tue quando eras nuda
et confusione plena conculcata in sanguine tuo
Numérotation du verset Ez. 16,23 

et accidit post omnem malitiam tuam ve ve
tibi ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,24 

et edificasti tibi lupanar
et fecisti tibi prostibulum
in cunctis plateis
Numérotation du verset Ez. 16,25 

ad omne caput vie
edificasti signum prostitutionis tue
et abominabilem fecisti decorem tuum
et divisisti
pedes tuos
omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
Numérotation du verset Ez. 16,26 

et fornicata es cum filiis Egypti
vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam
ad irritandum me
Numérotation du verset Ez. 16,27 

ecce ego extendam4
4 extendam] extendi Weber
manum meam super te
et auferam
iustificationem tuam5
5 iustificationem tuam] ius tuum Weber
et
dabo te in animam
odientium te filiarum Palestinarum
que erubescunt in via tua scelerata
Numérotation du verset Ez. 16,28 

et fornicata es
in filiis Assyriorum
eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es sedata6
6 sedata] satiata Rusch
Numérotation du verset Ez. 16,29 

et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis
et nec sic satiata es
Numérotation du verset Ez. 16,30 

in quo mundabo cor tuum
ait Dominus Deus cum facias omnia hec opera
mulieris meretricis
et procacis
Numérotation du verset Ez. 16,31 

quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis vie
et excelsum tuum
fecisti in omni platea nec facta es
quasi meretrix
fastidio augens pretium
Numérotation du verset Ez. 16,32 

sed quasi mulier adultera que super virum suum inducit
alienos
Numérotation du verset Ez. 16,33 

omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes
cunctis amatoribus tuis
et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum
Numérotation du verset Ez. 16,34 

factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio
in eo enim quod dedisti mercedes
et mercedes
non accepisti factum est in te contrarium
Numérotation du verset Ez. 16,35 

propterea
meretrix audi verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 16,36 

Hec dicit Dominus Deus:
Quia effusum est
aes tuum
et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine
filiorum tuorum
quos dedisti eis
Numérotation du verset Ez. 16,37 

ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam
coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam
Numérotation du verset Ez. 16,38 

et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli
Numérotation du verset Ez. 16,39 

et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum
et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia
Numérotation du verset Ez. 16,40 

et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus
et trucidabunt te gladiis suis
Numérotation du verset Ez. 16,41 

et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum
plurimarum
et
desines fornicari
et mercedes ultra non dabis
Numérotation du verset Ez. 16,42 

et requiescet indignatio mea in te
et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius
Numérotation du verset Ez. 16,43 

eo quod
non fueris recordata dierum adolescentie tue
et provocasti me in omnibus his
quapropter et ego vias tuas
in capite tuo dedi ait Dominus Deus et
non feci iuxta scelera tua
in omnibus abominationibus tuis
Numérotation du verset Ez. 16,44 

ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te assumet illud dicens sicut mater ita et filia eius
Numérotation du verset Ez. 16,45 

filia matris tue
es tu que proiecit virum suum
et filios suos et soror sororum tuarum tu que proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cethea7 et pater vester Amorreus
7 Cethea Rusch ] Cetthea Weber
Numérotation du verset Ez. 16,46 

et soror tua
maior Samaria ipsa et filie eius que habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te que habitat a dextris tuis Sodoma
et filie eius
Numérotation du verset Ez. 16,47 

sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti
pusillum8
8 pusillum] pauxillum Weber
minus pene sceleratiora
fecisti illis in omnibus viis tuis
Numérotation du verset Ez. 16,48 

vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filie eius sicut fecisti tu et filie tue
Numérotation du verset Ez. 16,49 

ecce hec fuit iniquitas Sodome sororis tue superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant
Numérotation du verset Ez. 16,50 

et elevate sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti
Numérotation du verset Ez. 16,51 

et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vitisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es
Numérotation du verset Ez. 16,52 

ergo et tu porta confusionem tuam que vitisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificate sunt enim a te
ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam que iustificasti sorores tuas
Numérotation du verset Ez. 16,53 

et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samarie et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum
Numérotation du verset Ez. 16,54 

ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus que fecisti consolans eas
Numérotation du verset Ez. 16,55 

et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filie tue revertimini ad antiquitatem vestram
Numérotation du verset Ez. 16,56 

non fuit autem Sodoma soror tua
audita in ore tuo in die superbie tue
Numérotation du verset Ez. 16,57 

antequam
revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syrie et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum que ambiunt te per gyrum
Numérotation du verset Ez. 16,58 

scelus tuum
et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,59 

quia hec dicit Dominus Deus et faciam tibi
sicut dispexisti iuramentum
ut irritum faceres pactum
Numérotation du verset Ez. 16,60 

et recordabor ego
pacti mei tecum
in diebus adolescentie tue
et suscitabo tibi pactum sempiternum
Numérotation du verset Ez. 16,61 

et
recordaberis viarum tuarum
et confunderis
cum receperis sorores tuas
te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias
sed non ex pacto tuo
Numérotation du verset Ez. 16,62 

et suscitabo ego pactum meum tecum
et
scies quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 16,63 

ut recorderis et confundaris
et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus que fecisti ait Dominus Deus

Capitulum 16

Numérotation du verset Ez. 16,1 
{t. 3: Erfurt, f. 196va ; facsim., p. 248a} Et factus est sermo Domini ad me dicens
marg.| ET  FACTUS  EST. HIERONYMUS. Ubi brevis est singularum prophetiarum circumscriptio tota capitula ponimus quid nobis videtur ilico subiicientes. Hic autem quia longus ad Hierusalem sermo dirigitur usque illuc scilicet: cum placatus fuero tibi etc. dum improperantur ei qua peccavit necesse habemus omnem prophetiam per partes ponere et singulis explanationes debitas coaptare.
Numérotation du verset Ez. 16,2 
fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
interl.| quas dissimulate
marg.| FILII  HOMINIS. HIERONYMUS. Multum prodest peccatoribus scire quid fecerit unde penitens: quoniam iniquitatem meam ego cognosco etc. Quatuor modis accipitur Hierusalem vel que Babylonio et Romano igne succensa est vel celestis primitivorum vel ecclesia que interpretatur visio pacis vel anime singulorum que fide cernunt Deum. Illud autem quod plerique de celesti Hierusalem interpretantur ecclesia non recipit ne omnia que in presenti prophetia dicuntur ad celestium fortitudinum ruinas atque cruciatus et restitutionem in pristinum statum suscipe compellamur.
marg.| NOTAS  FAC  HIERUSALEM  ABOMINATIONES  SUAS. Sub persona meretricis primum copulate consortio viri Hierusalem et ortus et educatio et pubertas et nuptie et adulterium et repudium et rursus revocatio contexitur ut clementia viri atque iudicium et adultere atque meretricis scelera cognoscantur.
Numérotation du verset Ez. 16,3 
et dices hec dicit Dominus Deus Hierusalem
interl.| dativi casus vel vocativi
radix tua et generatio tua {t. 3: Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 248b} de terra Chananea pater tuus Amorreus
interl.| id est multo sermone celebrates
interl.| id est loquax
et mater tua Cethea1.
1 Cethea Rusch ] Cetthea Weber
interl.| id est que insanit vel alios in insaniam mittit
marg.| RADIX  TUA  ET. HIERONYMUS. Magna fides grandis audacia prophetarum. Magnus est Daniel qui ad presbiterum iungentem adulterio homicidium ausus est dicere: semen Chanaan et non Iuda cum adhuc puer. Et Isaias qui clamat ad populum et principes Iudeorum: « Audite verbum Domini principes Sodomorum » etc. Magnus quoque Ezechiel qui totam urbem ignobilitatis arguens ait: radix tua etc.
marg.| CHANANEA. HIERONYMUS. Quia ex Egypto vocatus est populus et ibi multo tempore fuit. Cham enim pater Chanaan princeps Egyptiorum fuit vel iuxta scelerum quoque similitudinem radicem Hierusalem terre Egypti esse dicimus.
marg.| PATER  TUUS  AMORREUS. HIERONYMUS. Si hoc ad Hierusalem dicitur que est de progenie Abraham Isaac et Iacob et patrem habet Deum quid de nobis fiet qui de gentilium sordibus vocati omnem maculam in lavacro salvatoris {t. 3: Erfurt, f. 196vb ; facsim., p. 248b} amisimus si indumentum Christi polluimus et in convivio vestem nuptialem non habemus ligatis iraque pedibus et manibus proiiciemur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| MATER  TUA  CETHEA. HIERONYMUS. Que scilicet insanit vel alios in amentiam mittit. Omnis enim qui facit peccatum de diabolo natus est unde et in toto orbe huius patris antiqui famosum est vocabulum et multos vertens in amentiam unde ad Hierusalem dicitur: audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum et promitttitur ei quod si ad verum patrem redire voluerit sicut nata fuit restituatur.
Numérotation du verset Ez. 16,4 
Et quando nata es
interl.| de talibus parentibus
marg.| ET  QUANDO  NATA. Signat quod non statim legem acceperit nec abscisa fuerint exordia pudende nativitatis quia prius gentiliter vixit.
in die ortus tui
interl.| genitalia feminarum in umbilico sicut seminarium virorum in lumbis eius unde: virtus eius in lumbis eius et in umbilico ventris illius
marg.| IN  DIE  ORTUS. HIERONYMUS. Naturale est ortis infantibus primo umbilicum precidi deinde ad diluendum sanguinem aqua lavari tertio humorem parvulorum sale siccari quarto tenera corpora pannis astringi ne defluant vel depraventur unde barbarorum corpora romanis sunt rectiora usque ad secundum enim et tertium annum semper pannis involvuntur. Sed nihil horum Hierusalem habuit.
non est precisus umbilicus tuus
interl.| umbilicus quo scilicet fetus alitur in ventre sicut arbores et virgulta per radices humore terre nutriuntur occulto
marg.| NON  EST  PRECISUS  UMBILICUS  TUUS. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. Non alligaverunt mamillas tuas. Mater diligens statim ut nata fuerit infantula mamillas eius ligat ut a tenero tumere desistant et virginalem pulcritudinem custodiant cum ad pubertatem venerit dicitur ei: Numquid obliviscetur sponsa ornatus sui fascie pectoralis sue.
marg.| NON  EST  PRECISUS.  SEPTUAGINTA. Non alligaverunt mamillas tuas. Habet scriptura hanc consuetudinem ut pro corde pectusculum et pectus et mamillas ponat por locorum congruentia. Sacerdos de cuius ore doctrinam et legem requirunt accipit pectusculum. Ioannes supra pectus Domini sapientiam hausturus recumbit.
et in aqua non es lota
marg.| IN  AQUA  NON  ES  LOTA. HIERONYMUS. Cruenta infantium nascentium corpora statim lavantur. Generatio quoque spiritualis lavacro indiget spirituali. Nullus enim mundus nec infans unius diei unde: in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Secunda nativitas solvit primam unde: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto» etc.
in salutem
marg.| N SALUTEM. Sunt enim lavacra gentilium hereticorum sed non lavant in salutem. In ecclesia quoque qui non plena fide baptimum accipiunt aquam accipiunt non Spiritum.
nec sale salita nec involuta pannis
interl.| etiam salvator pannis infantie involutus est et omnis qui nascitur protectione Dei indigent
marg.| NEC  SALE  SALLITA. Solent infantium tenera corpora dum adhuc uteri calorem retinent sale contingi ut siccentur et stringantur. Sed Hierusalem de malis parentibus nata nihil saporis nihil diligentie consecuta est. Renatis autem in Christo dicitur: Vos estis sal terre. Et apostolus: sit sermo vester in gratia sale conditus unde et vulgo sapientes falsi insipientes insulsi dicuntur. Omne quoque sacrificium conditur sale. Qui hoc sale conditur fuerit ultra non dicit: «Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee». Ipse sal dicitur quo terrena et inferna {t. 3: Erfurt, f. 197ra ; facsim., p. 249a} atque celestia salliuntur unde: «Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis».
Numérotation du verset Ez. 16,5 
interl.| quia
non pepercit
interl.| Deo offenso
super te oculus meus2
2 meus] om. Weber
interl.| Septuaginta: tuus
ut facerem tibi unum
interl.| saltem
de his
interl.| quatuor
miseratus tui sed proiecta es
interl.| pro iniquitate tua
super faciem terre
interl.| oremus ne pro iniquitate abiiciamur super faciem terre ubi lata et spaciosa via est qua ducit ad mortem
in abiectione anime tue in die qua nata es
Numérotation du verset Ez. 16,6 
transiens
interl.| tamen
interl.| notandum autem quod nullus quando nascitur committere quicquam actuale potest nisi lavacri tempore quando sapiens generatio fide credentis assumitur
autem per te vidi te conculcari
interl.| ream scilicet mortalium criminuum
in sanguine tuo et dixi tibi
interl.| vocavi scilicet tribuens penitentiam
cum
interl.| quamvis
esses in sanguine tuo vive
interl.| conversi
dixi inquam tibi
interl.| quamvis
in sanguine tuo vive
Numérotation du verset Ez. 16,7 
multiplicatam
interl.| omnium rerum abundantiam
quasi germen agri dedi te
interl.| quasi benedictione Iacob de quo: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni
et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es
interl.| ut posses dicere: introduxit me rex in cubiculum suum
et pervenisti ad mundum
interl.| tempus pubertatis
muliebrem
interl.| ornatum
ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit
interl.| honeste adolescentularum maturitas indicatur
et eras nuda
interl.| quamvis nubilis
et confusionis plena
marg.| ERAS  NUDA. HIERONYMUS. non protecta scilicet Dei auxilio. Si quis Christi non habet indumentum nudus est qui non est indutus viscera misericordie bonitatis humilitatis pudicicie mansuetudinis patientie iacet super faciem terre et plucritudo eius confusione et nuditate turpatur.
Numérotation du verset Ez. 16,8 
et transivi per te
interl.| magna clementia peccantem rursus invisit
et vidi te et ecce tempus tuum tempus
interl.| quando marito poteras sociari
amantium
interl.| Dei scilicet
marg.| TEMPUS  AMANTIUM. HIERONYMUS. Potest tempus amantium Abrae Isaac et Iacob intelligi quando eis promisit Dominus post Egyptiam servitutem populum suum liberandum.
marg.| AMANTIUM. Quod de Hierusalem dicitur ad nostram animam referamus que quandiu in infantia constituta est peccato caret. Cum autem etatis eius tempus advenerit multi sunt amatores demonum hereticorum perversorumque dogmatum qui ad eam cupiunt declinare qui protectione Domini repelluntur ut non satellites diaboli sed ministros salvatoris suscipiat.
et expandi amictum meum
interl.| misertus tui
super te
interl.| nudam
et operui ignominiam tuam et
interl.| ideo
iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus
interl.| ut mihi potius quam ceteris iungaris amatoribus
et facta es mihi
interl.| meo coniugio copulate
marg.| EXPANDI  AMICTUM.  SEPTUAGINTA. Expandi alas undea: «Expandit alas suas et assumpsit eos3 atque portavit in humeris suis» et alibib: «Quotiens volui congregare filios tuos» etc.
a Dt. 32, 11.
b Mt. 23, 37 ; Lc. 13, 34.
3 eos] scrips., e. Rusch
marg.| IGNOMINIAM genitalem scilicet. Inhonesta enim nostra maiori honore circumdamus unde: beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata que Cham non protexit in patre et eterna maledictione damnatur.
marg.| IURAVI  TIBI. HIERONYMUS. Iuxta illudc: «Iuravit Dominus et non penitebit eum. Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Et omnis controversie inter homines finis est iuramentum. In tempore igitur nuptiarum iuramentum Dei Israel accepit pro munere dotali.
c Ps. 109, 4 > cf. Hbr. 7, 21.
Numérotation du verset Ez. 16,9 
et
interl.| ideo
lavi te
interl.| unde Isaias: si abluerit Dominus sordes filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit
aqua
interl.| baptismatis
et emundavi sanguinem tuum ex te
interl.| sicut emorroyssam lavit
et unxi te oleo
interl.| non sufficit aqua lavare et mundare sanguinem
marg.| ET  UNXI  TE  OLEO. HIERONYMUS. Sicut Samaritanus id est custos qui in semine eis vulnera infudit oleum et vinum. Dominus noster oleo unctus est non quod dolorem vulnerum mitigaret sed letitiam tribueret unde: unxit te Deus Dominus tuus oleo letitia pre consortibus tuis. Habent et demones simulati olei levitatem dulcia per hereticos pollicentes que in amaritudinem vertuntur unde: oleum autem peccatoris non impinguat caput meum. Ab unctione unctus id est christus dicitur. Vide ergo quantum Hierusalem profecerit que uncta oleo spirituali christi nomen acceperat unde de Abraham: nolite tangere christos meos.
Numérotation du verset Ez. 16,10 
et vestivi te discoloribus
interl.| Septuaginta: variis
interl.| quod mulieri non viro convenit
marg.| ET  VESTIVI  TE  DISCOLORIBUS. HIERONYMUS. Variis ceremoniis legis secundum Septuaginta quibus intenta idola fugeret hec sunt varia vestimenta Ioseph quibus nisi prius nudassent fratres eum non vendidissent ; de quibus: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate unde: induite novum hominum etc. et alibi: induimini ergo visceribus misericordie bonitatis humilitatis mansuetudinis patientie quid hac varitate pulcrius ? Pontifex quoque semel in anno sanctasanctorum ingressurus variis vestibus utebatur. Siquidem divitie hanc varietatem vestium non faciunt sed sanctitas et virtutum diversitas ; alioquin pharao et Nabuchodonosor hec vestimenta habuisse scriberentur et non Ioseph peregrini et pastoris filius.
et calciavi te hyacintho4
4 hyacintho] scrips. , iacincto Rusch , ianthino Weber
interl.| unde: calciati pedes in preparatione evangelii pacis
marg.| ET  CALCIAVI  TE  IACINCTO. HIERONYMUS. Filo disertissimus Iudeorum iacinctum in vestibus pontificis aeri comparat in quo celestia significari putat nec prius calciatur quam aqua lavetur unde et apostolis quibus precipitur excutere pulverem de pedibus suis lavantur pedes. Et in Canticis: lavi pedes meos quomodo inquinabo illos ? {t. 3: Erfurt, f. 197rb ; facsim., p. 249b} Moysi quoque et Iesu Nave precipitur ut solvant calciamenta quia locus in quo stant sanctus est ut cum loti fuerint pedes et ipsi omni sorde purgati iacincto calciati qui est aerei coloris gradiantur obviam Domino in aera et festinent ad celestia regna.
et cinxi te bysso
marg.| CINXI  TE  BYSSO. HIERONYMUS. de qua in veste pontificis tenuissima fila texuntur. De qua in Proverbiis mulier duas clamides facit presentis scilicet seculi et futuri. Bysso accinguntur renes quotiens pinguia libidinis incentiva extenuanda sunt unde apostolus: state ergo succincti lumbos vestros etc. et Dominus in evangelio: sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Nisi enim lumborum fluenta astringamus lucernas in manibus habere non possumus. Et Dominus ad Iob: accinge sicut vir lumbos tuos. Agnum commesturi calciati pedes tenentes baculum stantes in evangelii veritate et ad sanginem Christi preparati lumbos succcinctos habere dicuntur. Qua zona mortificante lumbos Helias quorum et Ioannes baptista accinguntur de quibus: lumbi mei impleti sunt illusionibus.
et indui te subtilibus
interl.| Septuaginta: tricapti quod nomen et ipsi finxerunt sicut sepe novis rebus nova finguntur nomina quod scilicet pilorum tenuitatem habere credantur
marg.| ET  INDUI  TE  SUBTILIBUS. tenuissimis scilicet. Et pulcre quia incrassatum erat cor populi unde in libro Sapientie: spiritus sapientie tenuis et immutabilis dicitur et panis angelorum id est manna tenuissimum fuisse memoratur.
Numérotation du verset Ez. 16,11 
et ornavi te ornamento
interl.| generale cuius quasi species supponit
interl.| bona opera
in manibus tuis et torquem circa collum tuum
marg.| ET  TORQUEM  CIRCA  COLLUM. HIERONYMUS. Puto hic torquem appellari ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens qui est ornatus pulcerrimus feminarum.
Numérotation du verset Ez. 16,12 
et dedi inaurem super os tuum
interl.| super nares tuas
et circulos auribus tuis
interl.| ne audias iudicium sanguinis ne invidis vel detractoribus miscearis
et coronam
interl.| omnipotentis Dei nomen unde: signatum est super nos lumen vultus tui Domine. De hac corona dicit apostolus reposita est mihi corona iustitie
decoris
interl.| vel decoram
in capite tuo
marg.| ET  DEDI  INAUREM. Circulos scilicet inauribus similes qui solent a fronte mulieris pendere et naribus vel ori imminere. Inaures pro similitudine vocat tu scilicet Christi bonus odor sumus Deo secure dicat.
marg.| ET  CORONAM  DECORIS. HIERONYMUS. Nomen scilicet Dei omnipotentis quod quatuor litteris scribitur et apud iudeos ineffabile dicitur quod erat in lamina aurea super caput sacerdotis quia nomen eius non potest dici cuius maiestatem etiam gentilitas non ignorat unde in Atheniensium ara scribebatur ignoto Deo.
Numérotation du verset Ez. 16,13 
et ornata es auro
interl.| sapientia
et argento
interl.| eloquentia
et vestita es bysso
interl.| ne gravaretur decor coniugis gravi pallio
et polymito
interl.| iuxta Symachum quod supra subtile hic polimitum
et multicoloribus similam
interl.| post vestimenta cibos procurat
interl.| de qua: nisi granum frumenti cadens in terram
et mel
interl.| Spiritus Sancti dona dulcia
et oleum
interl.| Patris gratiam que lassos sustentat et reficit lumen nutrit unde: lucerne accenduntur in tabernaculo Dei
comedisti et
interl.| sic
decora facta es
interl.| tali cibo
vehementer
interl.| ponderose
nimis
interl.| ut nihil possit addi
et
interl.| post
profecisti
interl.| his donis
in regnum
interl.| quia civitas magni regis de quo:Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis et alibi: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
marg.| SIMILAM  ET  MEL  ET  OLEUM. HIERONYMUS. ut comedat Hierusalem vel per partes ut plerique putant vel commixtione trium dulciorem panem qui de celo descendit et sub tribus nominibus sunt quidam putant sacramentum signat Trinitatis non quod alia et alia substantia sit sed diversis simile et mellis et olei nominibus Patris et Filii et Spiritus Sancti una #duceldo monstratur.
marg.| ET  PROFECISTI  IN  REGNUM. Hoc in Septuaginta non habetur quia Alexandrie in grecum sermonem scripturas ex hebraica veritate vertentes timuerunt hoc edere ne regem Egypti viderentur offendere si decerent a Deo regnum Israel debitum esse. Solos tantum Moysi libros magis eruditi ab eis translatos putant.
marg.| HIERONYMUS. Quod de Hierusalem dicimus ne in singulis habeamus et tedium lectoribus ingeramus ad ecclesiam semel referamus. Si enim iuxta apostolum Hierusalem mater nostra est et mater nostra ecclesia est et Hierusalem ecclesia est.
Numérotation du verset Ez. 16,14 
et egressum est nomen tuum in gentes
interl.| ut de te omnes gentes loquerentur
propter speciem tuam
interl.| quam dedi
quia perfecta eras in decore
interl.| mea largitate. Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit
meo
interl.| non tuo
quem posueram super te dicit Dominus Deus
marg.| PERFECTA  ERAS  IN  DECORE  MEO. Non est volentis neque currentis sed miserentis Dei. {t. 3: Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 250a} Cum omnia fecerimus dicamus quia servi inutiles sumus que debuimus facere fecimus non quod ex beneficio Dei liberum tollamus arbitrium sed ipsa libertas Dominum debeat habere adiutorem.
Numérotation du verset Ez. 16,15 
{t. 3: Erfurt, f. 197va ; facsim., p. 250a} et habens fiduciam in pulchritudine tua
interl.| grande discrimen non in Dei clementia sed in suo decore confidere quanto quisque sublimior tanto magis timeat
interl.| ideo
fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius
interl.| non Dei
fieres
marg.| IN  PULCRITUDINE  TUA. HIERONYMUS. Demones solitos contemnunt cibos peregrina desiderant alimenta unde: esce eius electe. Non vult quemlibet decipere. Saulem regem electum a Domino Iudam apostolum festinant supplantare non ergo confidamus in pulcritudine nostra.
marg.| IN  PULCRITUDINE  TUA. Non Dei liberalitatem putemus esse nostram virtutem unde: ne glorieris in crastinum. Nescis enim quid ventura pariat dies.
marg.| UT  EIUS  FIERES non Dei esses sed eius a quo pollueris qui cuncta recipit vitia et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio et divaricat pedes suos omni transeunti hic effundit fornicationem suam et eius incipit sustinere dominatum cuius hospes extiterit.
Numérotation du verset Ez. 16,16 
et sumens de vestimentis meis
interl.| de Hierusalem sic potest accipi omnia scilicet precepta legis et divitias et omnium rerum abundantiam idolis deputavit
fecisti tibi
interl.| que dedi tibi
excelsa
interl.| alii idola
hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est
interl.| ab aliis gnetibus. Que enim a principio idolis servierunt minus ree sunt
marg.| HINC  INDE  CONSUTA. HIERONYMUS. Nostra quoque Hierusalem que dicitur visio pacis ab hereticis scinditur quando unum et alterum testimonium de propriis carpentes locis conantur assuere his quibus nequiunt coaptari unde supra ve his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus quod prohibens Dominus ait: nemo assumit commixturam panni rudis etc. Nec mittit vinum novum in utres veteres hoc faciunt Nazarei qui veteris legis observantiam evangelice gratie coaptarunt.
Numérotation du verset Ez. 16,17 
et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo que dedi tibi et fecisti tibi imagines
interl.| nos unum habemus virum et unam veneramur imaginem invisibilis scilicet et omnipotentis Dei
masculinas et fornicata es in eis
marg.| ET  TULISTI  VASA  DECORIS. Dominus precepit ut fierent thuribula fiale candelabra arca testamenti cuncta vel aurea vel deaurata et alia ex argento que omnia conflavit Hierusalem et vertit in idola Belis sive Baalis Chamos Astaroth Melchon.
marg.| HIERONYMUS. Spiritualiter de auro et argento sanctarum scripturarum idola facimus quando gratiam sensus et eloquentie heretica pravitate corrumpimus et os nostrum in celum ponimus. Et fecisti tib imagines masculinas in quibus omnes heretici fornicantur dum quisque putat robustissima qua fingit que nulla possunt oppugnatione subverti de quibus dicitur: Domine in civitate tua imagines eorum dissipabis et alibi: verumtamen in imagine pertransit homo.
marg.| Imagines scilicet ut omnem cultum quem acceperat ad utendum in blasphemiam verteret.
Numérotation du verset Ez. 16,18 
et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis
interl.| vel operuisti illas
et oleum meum
interl.| non tuum
interl.| ut supra
et thymiama meum
interl.| alii incensum de quo: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
posuisti coram eis
marg.| ET  SUMPSISTI  VESTIMENTA  TUA. Nos quoque idem facimus quotiens temperantia prudentia fortitudine iustitia et aliis virtutibus hereticam circumdamus pravitatem et sic simplices decipimus ut videntes mella virtutum vitiorum venena non caveant.
Numérotation du verset Ez. 16,19 
et panem meum
interl.| Septuaginta: panes propositionis scilicet quos Deo iubemur offerre
quem dedi tibi similam
interl.| scripturarum sensum purissimum
et oleum et mel quibus enutrivi te
interl.| quod gustavit Ionathas et illuminati sunt oculi eius et confortatus est
posuisti in conspectu eorum
interl.| idolorum
in odorem suavitatis
interl.| idolis
et
interl.| istud aliud
factum est ait Dominus Deus
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 197vb ; facsim., p. 250b} SIMILAM 5*  ET  OLEUM  ET  MEL. Hec posuit misera Hierusalem in conspectu idolorum suorum que natura dulcia sunt atque suavisssima sed dum offeruntur idolis et falsis doctrinis fiunt amara.
5 similam] corr., simila Rusch
Numérotation du verset Ez. 16,20 
et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi
interl.| de quibus dicitur: filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
et immolasti eis ad {t. 3: Erfurt, f. 197vb ; facsim., p. 250b} devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
marg.| ET  TULISTI  FILIOS  TUOS. HIERONYMUS. Nostra quoque Hierusalem heretica pravitate supplantata tolit filios uos qui robustiores in fide sunt et filias adhuc scilicet in fide infirmas aut filios qui mystica cognoscunt filias que simplicem sequuntur historiam et tradit demonibus devorandos et cum interficit vivificare se credit et placare simulacra que eorum occisione saturantur.
marg.| Unde: «Iimmolaverunt filios suos et filias suas demoniis». Et alibi: «effuderunt sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt» etc.
Numérotation du verset Ez. 16,21 
immolantis filios meos
interl.| Septuaginta: tuos quos scilicet de fornicatione generasti unde: filius meus primogenitus Israel
et dedisti illos consecrans eis
marg.| ET  DEDISTI  ILLOS.  SYMACHUS et  THOEDOTIO transtulisti: ethnici enim per ignem vel parvulos transferunt vel ad ultos transire compellunt.
Numérotation du verset Ez. 16,22 
et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentie tue quando eras nuda
interl.| et te operui
et confusione plena conculcata in sanguine tuo
interl.| et lavi et copulavi te mihi
Numérotation du verset Ez. 16,23 
et accidit post omnem malitiam tuam ve ve
interl.| duplex maledictio unde Ioannes: ve super omnes habitatores terre
tibi ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,24 
et edificasti tibi lupanar
interl.| quasi meretrix
marg.| LUPANAR. Libera fronte delinquens unde: peccator cum venerit in profundum contemnit.
et fecisti tibi prostibulum
interl.| hec omnia de singulis possunt intelligi si vitiis paruerint
in cunctis plateis
interl.| omnibus communis
interl.| lata enim et spaciosa via qua ducit ad mortem
marg.| ET  EDIFICASTI  TIBI. Describit Hierusalem sub persona mulieris que post multa mariti beneficia fornicata a viro recedit. Sic enim a Deo recedens adheret idolis.
Numérotation du verset Ez. 16,25 
ad omne caput vie
interl.| ut nulla peccati genera derelinquat
edificasti signum prostitutionis tue
interl.| quo significetur locus fornicationis
et abominabilem fecisti decorem tuum
interl.| anima scilicet quem a Deo sortita
et divisisti
interl.| vel divaricasti
pedes tuos
interl.| suppeditando temptationibus vitiorum
omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
Numérotation du verset Ez. 16,26 
et fornicata es cum filiis Egypti
interl.| gentilibus
vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam
interl.| turpitudine superans eos
ad irritandum me
interl.| quasi ideo fecisti
marg.| EGYPTI  VICINIS. HIERONYMUS. Unde sanctus parvularum carnium dicitur que in eo quotidie decrescunt et per virtutes tenuate non dicuntur caro sed spiritus unde: sitivit ad te Deus anima mea quam multipliciter tibi caro mea. Inde Corinthius fornicator traditur in interitum carnis ut spiritus salvetur de hac carne dicitur: omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni etc. De hac dicit apostolus: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. In Genesi quoque dicitur: non permanebit spiritus meus in hominibus quoniam caro sunt. Qui in hac carne sunt Deo placere non possunt. Alia est caro sanctorum de qua dicitur: videbit omnis caro salutare Dei.
marg.| Egyptii dicuntur magnarum carnium vel ob turpitudinis magnitudinem vel ob peccatorum deformitatem.
Numérotation du verset Ez. 16,27 
ecce ego extendam6
6 extendam] extendi Weber
interl.| vel extendi
manum meam super te
interl.| corrigendam
et auferam
interl.| hinc constat Iudeos legis observantiam amisisse
iustificationem tuam7
7 iustificationem tuam] ius tuum Weber
interl.| vel: ius tuum
interl.| non meam
et
interl.| auferetur a vobis regnum Dei
dabo te in animam
interl.| urbes vel opida Palestine
odientium {t. 3: Erfurt, f. 198ra ; facsim., p. 251a} te filiarum Palestinarum
interl.| vel Palestinorum
que erubescunt in via tua scelerata
marg.| EXTENDAM  MANUM  MEAM ut peccata tua puniendo visitem unde: visitabo in virga iniquitates eorum. Et notandum quod manus Dei ad probationem mittitur ad penas peccantium extenditur unde in Iob: Mitte manum tuam etc.
marg.| HIERONYMUS. Nostra quoque Hierusalem si preterierit ceremonias Dei et extenta fuerit manus eius super eam ablata legis observantia traditur filiabus Palestine non filiis. Neque enim prius fortioribus suppliciis tradimur sed iuxta peccatorum qualitatem minoribus ut correcti in minoribus maiora cruciatuum tormenta vitemus Philistiim id est Palestini prima litterarum parte mutata {t. 3: Erfurt, f. 198ra ; facsim., p. 251a} interpretatur cadentes poculo sive factura per quod significatur nos tradendos adversariis potestatibus que biberunt de calice Babylonis et corruerunt quorum opera perversa sunt tantaque misere Hierusalem erit correctio et ignominia ut erubescant etiam demones in nostrorum magnitudine peccatorum.
Numérotation du verset Ez. 16,28 
et fornicata es
interl.| sicut cum Egyptiis qui et ipsi vicini tui
in filiis Assyriorum
interl.| ideo utrisque traditi sunt quia utrorumque simulacra coluerunt
eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es sedata8
8 sedata] satiata Rusch
interl.| vel satiate
marg.| ET  FORNICATA  ES  IN  FILIIS  ASSIRIORUM. Palestina vicina Egypto est unde Dominus ad Abraham: dabo tibi omnem terram a fluvio Egypti usque ad flumen magnum Euphraten ut scilicet ex una parte Egyptios ex altera habeat Assyrios cum quibus in posterioribus dicitur fornicata.
marg.| ET  FORNICATA  ES. Secundum tropologiam ab aliis ad alia peccata sepe transimus et nec sic satiamur sed quasi longo fune et corrigia vitule peccata trahimus et multiplicamus fornicationem nostram in terra Chanaam que interpretatur fluctuatio cum Chaldeis qui et ipsi nobiscum sonant quasi demonia et pedes habemus in salo nec umquam dicere possumus: statuit supra petram pedes meos etc. Hereticorum quoque pravitatibus subiicimur qui habent similitudinem demonum vel ipsis demonibus. De quibus dicit apostolus: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem etc.
marg.| HIERONYMUS. MORALITER. hoc ad omnem animam potest referri que relicto cultu Dei vitiis se luxurieque permittit nec in seculari vita quam sequitur feliciter agit sed et mundi et religionis divitias perdit et se ultro amatoribus ingerit. Est et alia fornicatio spirituals quando deserentes ecclesiam hereticis iungimur et lupanar nostrum in capite omnium viarum edificamus quibus dicitur: State in viis et querite semitas Domini sempiternas et videte que sit via bona et ambulate in ea. Moysi scilicet Iesu iudicum et regum libris Isaie quoque et Hieremie et aliis prophetis in omnibus viarum principiis fabricat lupanar suum qui doctrine testimoniis male abutitur dicens hoc ait Isaias hoc Osee hoc Moyses hoc Daniel. Et pulcre non in mediis viis nec in viarum terminis ponit lupanar sed in principio. Si enim ad scientiam et profunda venerit librorum errare non poterit. Excelsum quorum suum vel basim facit in omni platea ethnicorum se et impiorum {t. 3: Erfurt, f. 198rb ; facsim., p. 251b} lascivie vitiisque permiscens etiam inter ipsos hereticos cum ab eis fuerit detur pata non habens gratiam sed contemptui patens quia facilis fidei perdidit castitatem.
Numérotation du verset Ez. 16,29 
et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis
interl.| ingredientes enim Chaldeam qua est terra Chanaam imitati sunt errores eorum quorum imperio subiacebant
et nec sic satiata es
Numérotation du verset Ez. 16,30 
in quo mundabo cor tuum
interl.| medicamine. Quasi: quid ultra debuit facere tibi unde Osee: quid faciam tibi Effraim quid faciam tibi Iuda
ait Dominus Deus cum facias omnia hec opera
interl.| predicta
mulieris meretricis
interl.| scilicet
et procacis
Numérotation du verset Ez. 16,31 
quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis vie
interl.| quasi non in occulta sed tota libertate idola coluisti
et excelsum tuum
interl.| Septuaginta: basim aras scilicet
fecisti in omni platea nec facta es
interl.| vel facis alias facies
quasi meretrix
interl.| callida
fastidio augens pretium
interl.| difficilis scilicet rogati ut magis facilius largiretur
marg.| NEC  FACTA  ES.  SEPTUAGINTA. non fuisti quasi meretrix congregans mercedes. Quasi: dedisti que accipere debueras. Demonum enim quos colis non protegeris auxilio variis oppressa calamitatibus.
Numérotation du verset Ez. 16,32 
sed quasi mulier adultera que super virum suum inducit
interl.| gratis
alienos
interl.| sibi
Numérotation du verset Ez. 16,33 
omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes
interl.| bona qua tibi dederam
cunctis amatoribus tuis
interl.| demonibus idolis unde in Osee: hec non cognovit quia ego dedi ei triticum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei
et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum
marg.| OMNIBUS  MERETRICIBUS. HIERONYMUS. Hec quorum ad ecclesiam et ad animas fidelium sunt referenda que munera maritalia aurum scilicet in sensu argentum in eloquentia et vestes quibus turpitudo nostra atque feditas velatur dant amatoribus suis id est demonibus vel perversorum dogmatum doctoribus quando asserunt nihil nocere luxuriam et corporis genitalia naturaliter coitum poscere cibis omnibus indifferenter uti et huius modi.
marg.| DONABIS  EIS  UT  INTRARENT  AD  TE  UNDIQUE  AD  FORNICANDUM. HIERONYMUS. Omne genus peccati significat ne putetur uno contenta sed semper peccandi famem sustineat et contra iura nature omnibus membris turpata usque ad verticem polluatur.
Numérotation du verset Ez. 16,34 
factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio
interl.| qua tibi comparetur
in eo enim quod dedisti mercedes
interl.| quod alie non faciunt
et mercedes
interl.| quod alie faciunt
non accepisti factum est in te contrarium
Numérotation du verset Ez. 16,35 
propterea
interl.| quia scilicet predicta fecisti
interl.| qua fecisti et que passura sis
Numérotation du verset Ez. 16,36 
Hec dicit Dominus Deus:
interl.| primum fundamenta historie iaciamus
Quia effusum est
interl.| a te
interl.| ut dares qua accipere debueras
aes tuum
interl.| quod acceperas a me
et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine
interl.| quem immolasti demoniis
filiorum tuorum
interl.| bonarum cogitationum quas interficit qui ad mala opera inclinat
quos dedisti eis
marg.| QUIA  EFFUSUM  EST. HIERONYMUS. Secundum tropologiam omnis anima a Domino accipit pecuniam spiritualem unde: uni dedit quinque talenta alii duo alii vero unum. Sed si negligenter egerit revelatur ignomina Hierusalem amatoribus demonibus scilicet in die iudicii vel in tempore penitentie quando corripiuntur et prius solus Deus cernit occulta unde: et Pater qui videt in abscondito reddet tibi. Et alibi: scrutans corda et rene Deus. Cum autem fuerit impletum nihil opertum quod non reveletur et illud: Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum #m et c e. Et cum correctionis tempus advenerit tunc illud Osee implebitur: circumdederunt eum cogitationes sue et illud: inter se cogitationibus accusantibus vel defendentibus in die quando iudicabit Dominus occulta hominum et illud: ecce homo et opera eius ante faciem eius.
marg.| HIERONYMUS. Omnia hec per methaphoram adultere et homicide que non solum contra virum suum fornicata fuerit sed et filios interfecerit dicuntur contra {t. 3: Erfurt, f. 198va ; facsim., p. 252a} Hierusalem quodque congregande sint omnes gentes contra eam quarum adoravit idola et omnia Dei munera in cultum eorum convertit et destruetur templum baal et omnes are civitatis incendio subvertentur nihilque in ea remanebit.
marg.| Si hec passa est Hierusalem que cum idolis fornicata est quid illam passuram putamus que sanguinis Christi rea est ?
Numérotation du verset Ez. 16,37 
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam
interl.| lege adulterarum
coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam
interl.| genitalia
Numérotation du verset Ez. 16,38 
et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli
interl.| magnus est furor viri contra adulteram et nullo potest pretio redimi
Numérotation du verset Ez. 16,39 
et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum
interl.| seminarium fornicationis
et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia
Numérotation du verset Ez. 16,40 
et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus
interl.| sic omnes communiter solent adulteram lapidare
et trucidabunt te gladiis suis
Numérotation du verset Ez. 16,41 
et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum
interl.| ut similia timeant
plurimarum
interl.| civitatum
et
interl.| sic
desines fornicari
interl.| quasi etiam iratus et ulciscens misereor. Ipsa pena tibi provideo quia sic desines fornicari
et mercedes ultra non dabis
interl.| amatoribus
Numérotation du verset Ez. 16,42 
et requiescet indignatio {t. 3: Erfurt, f. 198va ; facsim., p. 252a} mea in te
interl.| cum te amare desidero
et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius
interl.| cum a me recesseris cum te eterne tradiderim capivitati
marg.| ET  AUFERETUR. quia iam securus ero de castitate tua secundum eos scilicet qui in bonam partem hoc accipiunt. Alii enim in contrarium accipiunt ut magne ire Dei sunt non irasci cum semel contempserit fornicantem et illius desperaruit salutem.
marg.| HIERONYMUS. Si heretici qui Vetus Testamentum non suscipiunt reprehendunt quod iuxta Septuaginta dictum est: et contristabas me etc. eo quod Deus non solum iram suscipiat sed et merori et tristitie subiaceat interrogemus eos quomodo illud suscipiant quod certe boni Dei mandatum est: Nolite contristareSpiritum Sanctum Dei in quo signati estis. Quicquid enim super hoc nobis dixerint et nos in defensionem presentis sermonis in eos retorquebimus.
Numérotation du verset Ez. 16,43 
eo quod
interl.| hoc scilicet fecisti
non fueris recordata dierum adolescentie tue
interl.| beneficiorum que dedi tibi in adolescentia
et provocasti me in omnibus his
interl.| Septuaginta: contristabas
interl.| ad tristitiam qua bonis operibus debuisti ad gaudia provocare
quapropter et ego vias tuas
interl.| opera tua
in capite tuo dedi ait Dominus Deus et
interl.| tamen
non feci iuxta scelera tua
interl.| cum subverti debueras. Maior est enim culpa quam pena
in omnibus abominationibus tuis
marg.| ET  NON  FECI  IUXTA. Monstratur divina clementia cum minores pene maiora dicuntur peccata.
Numérotation du verset Ez. 16,44 
ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te assumet illud dicens sicut mater ita et filia eius
marg.| ECCE  OMNIS  QUI  DICIT. Post catalogum vitiorum et correctionem qua retrahitur ad salutem aptatur ei tritum vulgo proverbium: Sicut mater ita et filia
marg.| SICUT  MATER. Cethea scilicet que insanens vel in insaniam vertens interpretatur incentiva scilicet huius seculi que captivam animam ducunt ad interitum et a viro suo dividunt id est Dei Verbo.
Numérotation du verset Ez. 16,45 
filia matris tue
interl.| assimilatio
es tu que proiecit virum suum
interl.| Dei Verbum
et filios suos et soror sororum tuarum tu que proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cethea9 et pater vester Amorreus
9 Cethea Rusch ] Cetthea Weber
marg.| SORORUM. HIERONYMUS. Sodome et Samarie quarum altera gentilem vitam luxuriamque designat altera hereticorum decipulas.
marg.| QUE  PROIECERUNT  VIROS. Dei verbum et doctrinam. Semper enim errantium fluctuant pedes huc illucque discurrentes. Circumferuntur enim omni vento doctrine de alia ad aliam falsitatem et cum in prima frustra se sudasse cognoverunt ad secundam tertiamque trancendunt.
marg.| MATER  VESTRA  CETHEA. HIERONYMUS. Supra dixit pater tuus Amorreus et mater tua Cethea. Hic commutato ordine et numero.Mater vestra Cethea et pater vester Amorreus. Cum enim scelera profecerint scinduntur in partes et unione deserta in multitudinem proficiunt et in turbam que non potest cum Iesu ad montana conscendere. Sorores autem Hierusalem Samariam et Sodomam quarum altera a dextris altera a sinistris etiam secundum corporalem intelligentiam si de templo Hierusalem ad orientem aspicias comprobabis.
Numérotation du verset Ez. 16,46 
et soror tua
interl.| quia prior peccavit et ab Assyriis prius in captivitatem ducta est
maior Samaria ipsa et filie eius que habitat ad sinistram tuam soror autem tua {t. 3: Erfurt, f. 198vb ; facsim., p. 252b} minor te que habitat a dextris tuis Sodoma
interl.| gentes
et filie eius
marg.| SOROR  TUA  MAIOR  SAMARIA. HIERONYMUS. Media inter duas sorores Hierusalem que et Iudas dicitur et a Chaldeis in Babyloniam ducta est que multo sceleratius peccavit quam Samaria et Sodoma, in templo idolum adorans et post Dei Filium interficiens.
marg.| SODOMA. que refertur ad gentes. Sodoma enim eo tempore non erat que prius cum Gomorrha Adama et Seboim divino fuerat igne deleta.
marg.| HIERONYMUS. Secundum tropologiam Samaria et Sodoma id est heretici et ethnici sepe leviora committunt quam qui putantur Hierusalem scilicet ecclesiastici unde ad Corinthios: omnino auditur inter vos fornicatio qualis nec inter gentes etc. Solent heretici qui tantum Vetus Testamentum suscipiunt tres naturas in homo loco {t. 3: Erfurt, f. 198vb ; facsim., p. 252b} intelligere spiritualem animalem terrenam et spiritualem ad Hierusalem referunt animalem ad Samariam et terrenam ad Sodomam quos breviter interrogamus. Quomodo tres nature spiritualis animalis terrena que inter se diverse sunt unam matrem et unum patrem habeant quod figmento eorum non convenit et quomodo animalis et terrena natura iuxta hunc prophetam restituantur in antiquum statum id est spiritualem hoc enim rationibus eorum contrarium est. Quod Samaria hereticos significet et in Osee et in multis aliis et in hoc precipue testimonio probatur. Ve qui despiciunt Sion et confidunt in monte Samarie et vindemiaverunt principia gentium. Omnes enim heretici despiciunt Sion que interpretatur specula, scilicet Ecclesiam, et confidunt in monte Samarie in superbia scilicet perversorum dogmatum que putant esse sublimia quibus vindemiant atque populantur principia gentium potentes scilicet ad errorem pertrahunt.
Numérotation du verset Ez. 16,47 
sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti
interl.| quia
pusillum10
10 pusillum] pauxillum Weber
interl.| vel: pauxillum
minus pene sceleratiora
interl.| vel: scelestiora
fecisti illis in omnibus viis tuis
interl.| operibus cogitationibus
Numérotation du verset Ez. 16,48 
vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filie eius sicut fecisti tu et filie tue
marg.| VIVO  EGO absolute excellenter. In Veteri Testamento hoc iuramentum est. In Novo: « Amen amen dico vobis » ; unde: « Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed vivorum ». Et alibid: « Placebo Domino in regione vi<vorum> ». Sicut nemo absolute dicitur bonus nisi solus Deus quamvis dicatur arbor bona homo bonus pastor bonus servus bonus unde:nemo bonus nisi solus Deus. Sic angeli et cetere virtutes patriarche prophete apostoli quamvis viventes comparatione omnipotentis Dei mortui dicuntur. Quis est enim homo qui vova et non videat motem ? Unde Apostolus de Deoe: « Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ».
d PS. 114, 9.
e 1Tim. 6, 16.
marg.| HIERONYMUS. Iuramento describens Sodome et filiarum eius scelera primum ponit superbiam diaboli proprium et primum peccatum. Unde Apostolusf:"Ne inflatus superbia in iudicium incidat diaboli", propter quam scilicet de celo cecidit. Superbis enim Deus resistit humilibus autem dat gratiam.
f Cf. 1Tim. 3, 6.
Numérotation du verset Ez. 16,49 
ecce hec fuit iniquitas Sodome sororis tue superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant
marg.| SATURITAS  PANIS  ET  ABUNDANTIA  ET  OTIUM. HIERONYMUS. Superbie seminarium est saturitas panis abundantia rerum et otium vel secundum Septuaginta deliciarum luxurieque abundantia. Dives ille evanglicus non aliud peccasse memoratur nisi quod opibus et divitiis affluens in tantam erupit superbiam ut manum non portigeret indigenti Lazaro conditionis sue oblitus ut ne hoc quidem quod proiiciendum erat daret misero unde alibig: « Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur ».
g Lc. 14, 11 ; Lc. 18, 14 ; cf. Mt. 23, 12.
marg.| SUPERBIE  SATURITAS  PANIS  ET  ABUNDANTIA  ET  OTIUM peccatum sodomiticum est et propter hoc sequitur Dei oblivio que presentia bona putat esse perpetua et numquam sibi indigendum unde in lege: attende ne comedens et bibens et saturatus edificatis optimis #domibus habensque oves et boves argentum et aurum obliciscaris Domini Dei tui unde Salomon: divitias et paupertates ne dederis mihi sed tantum victui meo tribue necessaria.
marg.| ET  OTIUM. HIERONYMUS. Alii delicie iuxta illum sensum:in desideriis est anima omnis otiosi. Semper enim est aliquid agendum ne ager nostri pectoris manu cessante malarum cogitationum sentibus occupetur.
Numérotation du verset Ez. 16,50 
et elevate sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti
Numérotation du verset Ez. 16,51 
et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vitisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es
interl.| non simpliciter sed comparatione tui. Sicut illud dicitur: descendit hic iustificatus ab illo
marg.| ET  SAMARIA  DIMIDIUM  PECCATORUM  TUORUM  NON  PECCAVIT. HIERONYMUS. Servus enim sciens voluntatem Domini sui et non faciens vapulabit multis et potentes potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset Ez. 16,52 
ergo et tu porta confusionem tuam que vitisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificate sunt enim a te
interl.| non quod absolute sint iuste sed peioris comparatione
ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam que iustificasti sorores tuas
marg.| PORTA  CONFUSIONEM  TUAM. Secunda post naufragium tabula est cum peccaveris erubescere ne audias facies meretricis facta est tibi noluisti erubescere.
marg.| PORTA  CONFUSIONEM  TUAM. HIERONYMUS. ut propria scilicet torquearis conscientia {t. 3: Erfurt, f. 199ra ; facsim., p. 253a} et nunc voluntate propria sustine cruciatum ne sustineas in perpetuum.
marg.| QUE  VICISTI  SORORES  TUAS. HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA que corrumpis alias corrupisti sorores tuas tuo exemplo scilicet ad maoria peccato provando velut si sacerdos male vivens et opere dignitatem deturpans exemplo laicos corrumpat unde: qui scandalizaverit unum de pusillis istis etc.
marg.| ET  TU  CONFUNDERE. HIERONYMUS. Confusionem sequitur ignominia ignominiam correctio correctionem consolatio et eam salus. Iuxta illud: tribulatio operatur patientiam patientia probationem probatio spem. Spes autem non confundit in futuro scilicet quia in presentiarum sua per confusionem peccata deleverunt unde: est confusio que ducit ad mortem et est confusio que ducit ad vitam. Spiritusque Sanctus peccatores hortatur sic: confundantur et revereantur omnes inimici mei convertantur retrorsum et confundantur valde velociter et in alio loco: dic tu primum iniquitates tuas ut iustificeris. Et: iustus accusator sui est in principio sermonis quid ergo mirum si provocatur Hierusalem ad confusionem et ignominiam que sorores suas iustificavit peccando ?
Numérotation du verset Ez. 16,53 
et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samarie et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum
marg.| ET  CONVERTAM. Grandis profectus post confusionem et ignominiam quam sibi iudicio Dei illatam libenter accepit. Quasi diceret: iram Dei sustinebo quoniam peccavi ei. Promittitur ei restitutio in antiquum statum .Sed quia comparatione scelerum eius iustificata est Sodoma et Samaria primum restituitur conversio vel captivitas Sodomorum secundum Aquilam. Secundo captivitas Samarie secundum eundum. Novissima restituitur Hierusalem. Cui enim est dubium quod inter tres gentilem hereticum ecclesiasticum multo maioribus penis dignus sit qui maioris dignitatis est ? Unde Petrus: tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Et in hoc propheta: a sanctis meis incipite ut scilicet extrema Hierusalem sororibus ante conversis et restitutis portet ignominiam suam et confundatur super peccatis suis et sorores suas consoletur dum gravius punitur. Vel ideo confundatur quia Deum ad #irancundiam provocavit unde patet non esse naturalem iram Dei sed clementem et mansuetum vitiis nostris ad iracundiam provocari unde: secundum duriciam tuam et impenitens cor tuum thesaurisas tibi iram. Et alibi: misisti iram tuam et devoravit eos. Quod enim coniunctum est et in uno corpore copulatum mitti non potest sed quod extra est ut lancea telum et huiusmodi.
Numérotation du verset Ez. 16,54 
ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus que fecisti consolans eas
Numérotation du verset Ez. 16,55 
et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filie tue revertimini ad antiquitatem vestram
marg.| ET  SOROR  TUA  SODOMA.  HIERONIMUS Iudei inter alias fabulas dicunt in adventu christi sui id est antichristi et in mille annorum regno Sodomam restituendam ut sit quasi paradisus Dei et quasi terra Egypti et Samariam in felicitatem pristinam ut scilicet de Assyriis revertantur in terram Iudeam. Decem enim tribus captas a Phul et a Salmanassar et Teglaphalassar regibus Assyriorum legimus et usque hodie ibi esse captivas. Hierusalem quorum tunc esse fabricandam et omnes filias eius urbes scilicet et viculos et castella que sub eius fuerant potestate ut prius florituras et ipsam auro et argento et pretiosis lapidibus extruendam unde Isaias: constituam iudices tuos sicut prius et consiliarios tuos sicut a principio etc. Et David: benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion ut edificentur muri Ierusalem et alibi: edificabuntur civitates Iude. Illi ita: nos autem dicimus quod Sodoma redit in antiquum statum cum nature sue reddita gentilis prius et impia anima intelligit creatorem. Samaria quoque recipit antiquam beatitudinem hereticorum errore contempto iuncta doctrine et fidei christiane et tunc Hierusalem id est ecclesia revertetur in statum suum. De qua dicitur: factus est in pace locus eius. Et alibi: Hierusalem que edificatur ut civitas etc.
Numérotation du verset Ez. 16,56 
non fuit autem Sodoma soror tua
interl.| ut subversionem eius reduceres ad memoriam et timeres
audita in ore tuo in die superbie tue
interl.| quando superbe peccabas
Numérotation du verset Ez. 16,57 
antequam
interl.| scilicet
revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syrie et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum que ambiunt te per gyrum
interl.| revelata est scilicet ut fias in opprobrium filiarum per cunctis urbibus Syrie et Palestine
marg.| IN  OPPROBRIUM  FILIARUM  SYRIE. HIERONYMUS. Syria in hebreo dicitur Aram que interpretatur sublimitas et iuxta explanationem illius loci Isaie ubi Aram et Effraim consentiunt contra Iudam et Hierusalem ethnicorum arguta sapientia que sibi sublimitatem querit scientie sicut hereticus impugnat Iudam in quo scilicet vera confessionem non potest prevalere. Hic quoque eadem arrogantia Syrie id est pholosophorum cum filiabus alienigenarum in quibus multiplex diversorum in gentibus dogmatum error ostenditur. Illud et opprobrio habet Hierusalem cuius vitio superatur.
Numérotation du verset Ez. 16,58 
scelus tuum
interl.| ergo
interl.| quo superasti alias in scelere
et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,59 
quia hec dicit Dominus Deus et faciam tibi
interl.| ideo ut portes scelus tuum
sicut dispexisti iuramentum
interl.| ut recipias quod mereris
ut irritum faceres pactum
interl.| ad nihilum duceres
Numérotation du verset Ez. 16,60 
et recordabor ego
interl.| cum scilicet impletum fuerit ego occidam et ego vivificabo ego percutiam et ego sanabo
pacti mei tecum
interl.| quod olim habui tecum
in diebus adolescentie tue
interl.| vel mee
et suscitabo tibi pactum sempiternum
interl.| non legis quod preteriit sed evangelii quod est sempiternum
Numérotation du verset Ez. 16,61 
et
interl.| sic
recordaberis viarum tuarum
interl.| operum cogitationum
et confunderis
interl.| recordata scilicet
cum receperis sorores tuas
interl.| Samariam et Sodomam earumque socias
te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias
interl.| alii in probationem. Oportet enim esse hereses ut qui probati sunt manifesti fiant
sed non ex pacto tuo
interl.| merito scilicet sed ex misericordia mea
Numérotation du verset Ez. 16,62 
et suscitabo ego pactum meum tecum
interl.| ut scilicet cum penas pro sacrilegio sustinueris veniam non ex pacto tuo sed ex mea clementia consequaris
et
interl.| tunc
scies quia ego Dominus
interl.| recordata beneficiorum meorum
Numérotation du verset Ez. 16,63 
ut recorderis et confundaris
interl.| sicut ille qui dicit: non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus que fecisti ait Dominus Deus
marg.| ET  NON  SIT  TIBI  ULTRA  APERIRE. HIERONYMUS. quod sanctorum est unde: os nostrum patet ad vos ô Corinthii. Et de salvore: et aperiens os suum docebat eos. Et in psalmo: aperiam in parabolis os meum. Peccatori dicitur: peccasti qui esce. Et peccarori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum et: non est pulcra laudatio in ore peccatore. Sancto dicitur: aperi os tuum et #i i unde debemus etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam et pactum evangelii sempiternum et cum placatus nobis fuerit Dominus omnibus que fecimus memoriam nos habere peccati et semper os claudere qui non ex operibus nostris sed ex Dei gratia salvati sumus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_16)

Notes :