Glossa ordinaria

<37.1> Incipit prologus in Ezechielem prophetam

prol.| {t. 3: Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 221a} Ezechiel propheta, cum Ioachim rege Iuda1 captivus ductus est in Babylonem, ibique his qui cum eo captivi2 fuerant prophetavit, penitentibus quod ad Ieremie vaticinium se ultro adversariis tradidissent et viderent adhuc urbem Hierosolymam stare, quam ille casuram esse predixerat. Tricesimo autem etatis sue anno et captivitatis quinto, exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Ieremias in Iudea prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse fuit sicut3 Ieremias, principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et vulgata eius editio non multum distat ab hebraico. Unde4 satis miror quid cause extiterit, ut si eosdem in universis libris habemus5 interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc iuxta translationem nostram quoniam6, per cola scriptus et comata, manifestiorem legentibus sensum7 tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant8. Sed vereor ne illud eis9 eveniat, quod grece significantius dicitur ut vocentur phagolidoroi 10 quod est manducantes senecias11.a A
a Prologus in Ezechielem, Edminor., p. 1266 [CPL 0591 F (A)].
A ¶Codd. :ΩN PL28 (937D-940A) Rusch Weber (1266)
1 Iuda] Iudae Weber
2 captivi Λ Φ S Rusch Clementina ] capti PL28 Weber, + ducti Λ ΩN
3 et ipse fuit sicut] + et PL28 , et ipse sicut ΩN, et ipse sicut et Weber
4 Unde] + non Clementina
5 habemus] habeamus ΩN
6 quoniam] scrips. cum Clementina , qm (quantum ?} Rusch , quia ΩN PL28 Weber
7 legentibus sensum] inv. ΩN Weber
8 scribant] scripta mea legant Amiatinus ΩN* ( cancel. et corr. m. post.)
9 illud eis] inv. ΩN* (pr. m. corr.)
10 phagoloidoroi] scrips ., quod a.t.o.r.l.o.l.a.o.p.i. fagolidori ΩN , fagolidori Rusch , φαγολοίδοροι PL28 Weber
11 quod est… senecias Rusch ] hoc est manducantes ( Amiatinus , manducans O M Φ senecias Weber ( A O M Φ), quod est manducantes sannas Clementina , id est manducantes sannas PL28 , hoc est apud nos manducantes senecias ΩN, om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Incipit prologus in Ezechielem prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_Prol.1)

Notes :