Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 

Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem.
Numérotation du verset Gn. 11,2 

Cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Numérotation du verset Gn. 11,3 

Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Numérotation du verset Gn. 11,4 

et dixerunt: Venite faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Numérotation du verset Gn. 11,5 

Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam edificaverant1 filii Adam
1 edificaverant Rusch ] edificabant Weber
Numérotation du verset Gn. 11,6 

et dixit: Ecce unus est populus et unum labium omnibus . Ceperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant.
Numérotation du verset Gn. 11,7 

Venite igitur,
descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat
unusquisque vocem
proximi sui.
Numérotation du verset Gn. 11,8 

Atque ita dimisit2 eos Dominus
2 dimisit Rusch ] divisit Weber
ex eo3 loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem.
3 eo Rusch ] illo Weber
Numérotation du verset Gn. 11,9 

Et idcirco vocatum est nomen loci illius4 Babel quia ibi confusum est labium universe terre. Et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
4 loci illius Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 11,10 

He generationes Sem: Sem erat centum5 annorum quando genuit Arphaxat biennio post diluvium.
5 erat centum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 11,11 

Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat quingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 quindentis annis Rusch ] quingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,12 

Porro Arphaxat vixit triginta quinque annis7 et genuit Sale.
7 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,13 

Vixitque Arphaxat postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,14 

Sale quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Numérotation du verset Gn. 11,15 

Vixitque Sale postquam genuit Heber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,16 

Vixit autem Heber triginta quatuor annis et genuit Phalech8.
8 Phalech Rusch ] Faleg Weber
Numérotation du verset Gn. 11,17 

Et vixit Heber postquam genuit Phalech quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 11,18 

Vixit quoque Phalech triginta annis et genuit Reu.
Numérotation du verset Gn. 11,19 

Vixit quoque9 Phalech postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias.
9 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,20 

Vixit autem Reu triginta quinque10 annis et genuit Sarug.
10 quinque Rusch ] duobus Weber
Numérotation du verset Gn. 11,21 

Vixit quoque11 Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias.
11 vixit quoque Rusch ] vixitque Weber
Numérotation du verset Gn. 11,22 

Vixit autem12 Sarug triginta annis et genuit Nachor13.
12 autem Rusch ] vero Weber |
13 Nachor] Nahor hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,23 

Vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentis annis14 et genuit filios et filias.
14 ducentis annis Rusch ] duecentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,24 

Vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare.
Numérotation du verset Gn. 11,25 

Vixitque Nachor postquam genuit Thare centum decem et novem annis15 et genuit filios et filias.
15 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 11,26 

Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nachor et Aram16.
16 Aram Rusch ] Aran Weber
Numérotation du verset Gn. 11,27 

He sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram17, Nachor et Aram18. Porro Aram genuit Loth.
17 Abram Rusch ] + et Weber |
18 Ara(m) Rusch ] Aran Weber |
Numérotation du verset Gn. 11,28 

Mortuusque est Aram
ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue in Ur Chaldeorum.
Numérotation du verset Gn. 11,29 

Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen19 uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aram patris Melche et patris Iesche.
19 nomen Rusch ] + autem Weber
Numérotation du verset Gn. 11,30 

Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Numérotation du verset Gn. 11,31 

Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aram20 filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Aran
20 Aram Rusch ] + filium Aran Weber
et habitaverunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 11,32 

Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Aran.

Capitulum 11

Numérotation du verset Gn. 11,1 
marg.| Erat autem terra labii unius. Postquam descripta est generationis Noe multiplicatio. Hic describitur unius partis electio, et primo premittitur quo ad aliquos sententia reprobationis, secundo additur quantum ad alios gratia electionis, ibi :   He sunt generationes Sem a   . Reprobati sunt autem aliqui, quia rebellaverunt contra dominum volentes facere turrim, ubi possent servari contra diluvium, et hoc quod describitur sic.
a Gn. 11, 10.
marg.| .1. Erat autem terra labii unius id est idiomatis, scilicet Hebrei, quod usque tunc solum fuit inter homines.
Numérotation du verset Gn. 11,1 
differentia
marg.| {LYR3.11T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 7ra
Numérotation du verset Gn. 11,1 
moraliter
marg.| .1. Erat autem terra labii unius. Per terram homo intelligitur qui formatus fuit de terra. Genes. 1.d. Est autem homo labii unius, quando similiter loquitur de proximo in presentia et absentia eius. Et lingue diverse, quando bona loquitur in presentia proximi, et mala ipso absente. Et de tali dicitur Ecclesiastici 28.bb : « Susurro et bilinguis, maledictus multos enim turbavit pacem habentes ». Possunt etiam per labia sensus exteriores hominis intelligi, eo quod enuntiant aliquo modo dispositiones animi. Ecclesiastici 19.d.c « Ab occursu faciei cognoscitur sensatus ». In facie vero sunt omnes sensus igitur terra est labii unius, quando sensus exteriores hominis componuntur ad unitatem recte rationis.
b Sir. 28.
c Sir. 19.
Numérotation du verset Gn. 11,1 
allegorice
marg.| Allegorice. Per terram intelligitur militans Ecclesia. Per labium vero predicatio et doctrina. Istud autem labium de Ecclesie principio fuit unum predicando et docendo unum Deum unam fidem, unum baptisma sicut dicitur Eph. 4.a. Sed in recessu aliquorum ab Oriente id est a Christo, de quo dicitur Za. 6 capitulo « Ecce vir, Oriens nomen eius », turris superbie fabricata est ex qua secuta est divisio linguarum per doctrinam et predicationem heresum diversarum.
Numérotation du verset Gn. 11,2 
marg.| .2. Cumque proficiscerentur de Oriente. Ab illa enim parte recesserunt querentes sibi locum ubi possent simul manere, quia Nemroth volebat eos sub suo dominio tenere.
marg.| .3. In venerunt campum, id, est, terram planam et magnam ad hoc aptam.
marg.| .4. In terra Sennaar, que nunc dicitur Chaldeorum.
Numérotation du verset Gn. 11,2 
moraliter
marg.| .2. Cumque proficiscerentur de Oriente. hoc faciunt exteriores sensus, {180} quando recedunt a lumine rationis recte attracti delectabilibus. et tunc mutuo se hortantur ad faciendum turrim superbie contra Deum, et ad hoc trahuntur sensus interiores animi per consensum, sed Deus confundit labium eorum, scilicet puniendo pena gehenne, ubi nullus est ordo, et per consequens ibi tunc est extrema confusio.
Numérotation du verset Gn. 11,3 
marg.| .5. Dixitque alter ad proximum suum, Inducente enim ipso Nemroth consenserunt in hoc facto.
Numérotation du verset Gn. 11,4 
marg.| {180} .6. Venite faciamus lateres, quia illa terra campestris est non habens lapidicinas.
marg.| .7. Venite, faciamus nobis etc. utrumque enim facere inceperunt, ut turris esset in medio civitatis, tamquam eius fortalitium.
marg.| .8. Cuius culmen pertingat ad celum id est sit ita altum quod non possit illuc attingere diluvium.
marg.| .9. Et celebremus nomen nostrum. et sic videretur quod non solum moti sunt ad edificandum timore diluvii, sed etiam ex superbia.
marg.| .10. Antequam dividamur etc. In hebreo dicitur, Ut non dispergamur superfaciem universe terre id est ne diluvium superveniens dispergat cadavera nostra super faciem terre, sicut fecit de precessoribus nostris.
Numérotation du verset Gn. 11,5 
marg.| .11. Descendit autem dominus. Hoc autem dicitur, non quod indigeat, descensu ad videndum ea que fiunt in terra, cum omnia pateant oculis eius sed ut per hoc instruantur iudices hominum, ne procedant ad sententiandum, donec causam examinaverint diligenter.
marg.| .12. Filii Adam id est imitatores eius, quia sicut ille rebellaverat Deo in transgressione precepti, sic isti in edificatione turris.
Numérotation du verset Gn. 11,6 
marg.| .13. Ceperuntque hoc facere nec desistent, nisi prohibeantur virtute superiori.
Numérotation du verset Gn. 11,7 
marg.| marg.| {181}.1.  Venite igitur etc. Verba ista in plurari posita sunt verba Dei ad angelos, qui sunt executores divine iustitie.
marg.| .2. Ut non audiat unusquisque vocem proximi sui id est non intelligat Bene enim audiebant sonos verborum, sed non intelligebant significata eorum
Numérotation du verset Gn. 11,8 
marg.| .3. Atque ita divisit eos dominus etc. Illos qui erant unius idiomatis ad unam terram, alios unius idiomatis ad aliam.
marg.| .4. Et cessaverunt edificare. Quia quando unus petebat lapides alter portabat sibi cementum, vel aliquid simile, et sic credebat unus se derideri ab alio, propter quod mota est inter eos rixa et contentio, et sic oportuit quod cessarent ab edificando,
Numérotation du verset Gn. 11,9 
marg.| et idcirco vocatum est nomen eius Babel id est confusio, vel secundum proprietatem Hebraici sermonis id est mixtio, quia homines ad invicem mixti non intelligebant se mutuo propter multitudinem idiomatum.
Numérotation du verset Gn. 11,10 
marg.| .5. Sem centum erat annorum quando genuit Arphaxat etc. Hic consequenter{182} ponitur unius partis electio scilicet generationis ipsius Sem, et non omnis, sed unius, de qua in fine prosequitur, et legatur littera sicut iacet, hoc excepto, quod duo sunt hic notanda. Unum est, quod in descriptione huius generationis dicuntur aliqui vixisse quingentis vel quadringentis annis post diluvium. Ex quo patet, quod illud quod supra dictum est sexto capitulod : « Eruntque dies illius centum viginti annorum », non fuit terminus vite humane post diluvium, ut credunt aliqui, sed fuit terminus usque ad inundationem diluvii, infra quem poterant penitere. Secundum, hic notandum est quod descripta vita cuiuslibet istius generationis, non dicitur hic in fine   et mortuus est, sicut supra dictum est describendo generationem ipsius Seth ante diluvium. Cuius ratio est quia in illa generatione unus, scilicet Enoch, fuit sublatus de medio hominum, non per mortem, sed quia translatus est in paradisum, ut supra dictum est, hic autem nullus est excipiendus a morte per talem modum, et ideo non dicitur in fine alicuius «   et mortuus est » quia hec est lex communis et certa de omnibus.
d Gn. 6, 3.
Numérotation du verset Gn. 11,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,26 
marg.| marg.| {183} .1. Vixitque Thare septuaginta annis etc. Et hoc dicunt aliqui doctores Catholici et Hebrei, quod Abram fuit primogenitus Thare, et Aram ultimus. Sed contra hoc arguitur, quia secundum ipsos et omnes alios expositores Sara uxor Abram fuit filia Aram, de ipsa vero scribitur infra 17. capitulo e. « Putans centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet ? » Ex quo patet quod Sara erat iunior Abram decem annis tantum. Si igitur Abram fuit iunior ipso Aram, sequitur, quod non habebat decem annos quando genuit Saram, imo nec octo, quia inter nativitatem Abre et Aram fuerunt plus quam duo anni quod videtur inconveniens, maxime illo tempore in quo incipiebant generare, quando erant sexaginta annorum vel septuaginta. Et ideo melius videtur dicendum quod Abram fuit ultimo natus de tribus filiis Thare, tamen nominatur primo propter eius dignitatem, et quia ponendus erat caput et stipes generationis sequentis, et quia primo facta est ei repromissio expressa de Christo, sicut supra dictum est de Sem filio Noe 6.capitulo quod preponitur aliis propter dignitatem, non propter primogenituram. Item licet Abram non fuerit in textu vocatus Abraham usque ad 17.ca. In quo describitur mutatio nominis ipsius, tamen in hoc opere frequenter nominatur Abraham ante illum locum, quia est nomen magis usitatum et scribenti vel dictanti citius occurrit, nec est vis de illo, cum per hoc sententia non mutetur.
Numérotation du verset Gn. 11,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,28 
marg.| .2. Mortuusque est Aram ante patrem suum etc. Hoc dupliciter exponit. uno modo sic :   Ante patrem suum id est ipso vidente et procurante. Dicunt enim Hebrei, quod Thare idololatra existens accusavit Abram filium suum ipsi Nemroth, eo quod nolebat ignem colere sicut faciebant Caldei, de precepto Nemroth. propter quod Abram de precepto Nemroth proiectus est in ignem. Aram autem frater eius assistens {184} dicebat in corde suo : si vicerit Abra illesus ab igne sequar eius fidem, sin autem, colam ignem sicut alii : Cum igitur Abram virtute divina liberaretur illesus ab igne, et quereretur ab Aram de eius cultu, respondit se velle sequi Abram, tunc proiectus est in ignem et ibi mortuus est, quoniam non fuit tante fidei sicut Abram, ut patet ex predictis, nec tanta bona futura erant per ipsum, et sic consequenter exponitur quod sequitur :
marg.| .3. In Ur Chaldeorum id est in igne vel incendio Chaldeorum, Sed ista expositio non videtur rationabilis, quia postea subditur :
Numérotation du verset Gn. 11,28 
additio 1
prol.| {185} In capitulo 11. ubi dicitur in postilla : Hoc dupliciter exponitur uno modo sic. Ante patrem suum etc. Quamvis ea que dicuntur ab Hebreis de morte Aram fabulosa videantur, cum non habeant fundamentum in littera, tamen quod Abram fuisset divine virtute liberatus ab igne vel ab aliquo magno periculo in Chaldea seu in Ur Chaldeorum, aliquod videtur habere fundamentum in littera. Dicitur enim infra 25 capitulo Ego sum Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum, que quidem verba sonant aliquam liberationem divinitus factam, eo modo quo dicitur Ex. 20.a. Ego sum dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti. Nec obstat quod hic legitur : Tulitque Thare filium suum. Abram et Lot filium Aram et edu. eos de Ur Chaldeorum. quia ubi nos habemus. Et eduxit eos, veritas Hebraica habet. Et egressi sunt cum eo de Ur Chaldeorum, concordat cum hoc glossa que habetur infra 12.ca. super illud verbum. 75. annorum erat Abram cum egrederetur de Aram sic dicens : Vera est igitur Hebreorum traditio, quod egressus sit Thare cum filiis suis de igne Chaldeorum, et quod Abram vallatus Babylonico incendio, quia illorum idolum, scilicet ignem sive incendium illud, adorare nolebat, liberatus sit auxilio Dei. Hec in Glossa, et est Hieronymi. Narrat etiam Rabbi Moyses in libro de directione perplexorum, parte tertia, quod in quodam libro de agricultura Egyptiaca, scilicet {186} idolorum, continetur quod quidem vir nomine Abram disceptabat publice cum idolorum cultoribus, asserens quod non erat ignis colendus ut Deus, et quod rex timens ne populum averteret ab illa cultura, incarceravit eum et spoliatum de terra sua eiecit. Que quidem historialia etsi ab infidelibus tradantur, quia tamen in favorem fidei sonant, non sunt repellenda. Habetur enim ex hoc quod Abram fuit tam ardens in confessione fidei quod etiam publice et coram tyranno rege idolatras confutabat, et eum hoc quod Deus ipsum de manu tyranni liberavit.
Numérotation du verset Gn. 11,29 
marg.| .4. Patris Melche et patris Iesce. Aram enim de cuius morte dictum est, genuit istas duas filias, et ipsa Iescha fuit binomina, quia vocata fuit alio nomine Sarai.
Numérotation du verset Gn. 11,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 11,31 
marg.| Sequitur : 5. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aram etc.   Et eduxi eos de Ur Caldeorum, Non autem eduxit eos de incendio. Maxime cum secundum istam expositionem dictum sit, quod per eius accusationem filii eius proiecti sint intra ignem, et ideo melius videtur dicendum quod Ur sit hic nomen terre vel ville, in qua manebant, ita quod Ur nomen commune est, et proprium, prout significatur villam determinatam vel ignem. Et hoc idem dicit quidam doctor Hebreus authenticus nomine Manahem, et ideo alio modo exponitur :   Ante Thare patrem suum id est ipso adhuc vivente, quia alii filii Thare post patrem mortui sunt.
marg.| .6. Ut irent in terram Chanaam. Hec fuit intentio eorum in recessu de Chaldea, sed occasione habita remanserunt in loco intermedio, scilicet in Aram, ubi mortuus est Thare. In actibus vero Apostolorum vocatur Charam, et hoc est, quia prima littera est heth, pro qua in Greco poniturchi littera, et in Latino due littera, scilicet ‘ch’. Lucas autem scripsit Actus Apostolorum in Greco.
marg.| Notandum etiam quod Abram accepit uxorem filiam fratris sui, quia tunc temporis talis gradus non erat prohibitus.
Numérotation du verset Gn. 11,31 
additio 2
prol.| {LYR3.11.31A2} {185} In eo capitulo 11. ubi dicitur in postilla : Notandum etiam quod Abram. In lege veteri numquam fuit prohibitum, quod homo acciperet in uxorem filiam fratris sui, seu filiam sororis sue, prout patet Lv. 28.b. ubi omnes in matrimonio prohibiti exprimuntur, inter quos predictus gradus connumeratur.
Numérotation du verset Gn. 11,31 
replica
prol.| {LYR3.11.31R} {186} Nulla te admiratio teneat, lector dignissime, si excellentissimus doctor magister Matthias e corrector Burgensis istis duabus additionibus non respondet nec replicat ad illas sicut nec ad multas alias inferius adductas, quoniam predictus doctor non intendit replicare nisi ad illas que sunt contra Postillatorem, que videntur facere difficultatem contra dicta Postillatoris1*. Alias autem tamquam additiones aut tamquam indignas responsiones dirimit, ut potest intelligi ex dictis eiusdem inferius in Correctorio corruptorii capitulo 11. Exodi.
e Matthias Doering.
1 Postillatoris Ed1590 ] Postillatores cacogr. Ed1603



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_11)

Notes :