Capitulum 14
Numérotation du verset
Gn. 14,1
Factum est autem in illo tempore1 ut Amraphel
1 illo tempore]
inv. P14417
rex Sennaar
et Arioch
rex Ponti
et Chodorlahomor
rex Elamitarum
et Thadal rex Gentium
Numérotation du verset
Gn. 14,2
inirent bellum contra Bara
regem Sodomorum
et contra Bersa
regem Gomorrhe
et contra Sennaar2
2 Sennaar
Rusch
cum LXX] Sennaab
Weber cum hebr.
regem Adame
et contra Semeber
regem Seboim
contraque regem Bale
ipsa est Segor.
Numérotation du verset
Gn. 14,3
Omnes hii convenerunt in vallem silvestrem
que nunc est mare Salis.
Numérotation du verset
Gn. 14,4
Duodecim enim annis
servierant Chodorlahomor
et tertio decimo anno
recesserunt ab eo.
Numérotation du verset
Gn. 14,5
Igitur anno quarto decimo
venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo. Percusseruntque Raphaim in Astharoth
et Carnaim3
3 Astharoth et Carnaim
Rusch
] Astharothcarnaim
Weber
et Zuzim
cum eis et Emim
in Savecariathaim4
4 Savecariathaim
Weber
]
scrips.,
Sabecariathaim
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 14,6
et Chorreos in montibus Seir
usque ad campestria Pharan
que est in solitudine.
Numérotation du verset
Gn. 14,7
Reversique sunt et venerunt usque5 ad fontem
5 usque
Rusch
]
om. Weber
Mephat6sfat.
6 Mephat] Mesfat
Weber
Ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem
Amalechitarum
et Amorreorum7
7 Amorreorum
Rusch
] Amorreum
Weber
qui habitabat in Asasonthamar.
Numérotation du verset
Gn. 14,8
Et egressi sunt rex Sodomorum
et rex Gomorrhe
rexque Adame
et rex Seboim
necnon et rex Bale
que est Segor. Et direxerunt aciem contra eos8 in valle Silvestri.
8 aciem contra – eos
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 14,9
Scilicet adversus9 Chodorlahomor regem Elamitarum et Thadal regem Gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
9 adversus
Rusch
] adversum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 14,10
Vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis, itaque rex Sodomorum et rex10 Gomorrhe
10 rex
Rusch
]
om. Weber
terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
fugerunt ad montem.
Numérotation du verset
Gn. 14,11
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrheorum11
11 Gomorreorum
Rusch
] Gomorre
Weber
et universa que ad cibum pertinent et abierunt.
Numérotation du verset
Gn. 14,12
Necnon et Loth et substantiam eius,
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis.
Numérotation du verset
Gn. 14,13
Et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebreo
qui habitabat in convalle Mambre
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner, hii enim pepigerant fedus cum Abram.
Numérotation du verset
Gn. 14,14
Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos
trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan.
Numérotation du verset
Gn. 14,15
Et divisis sociis
irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba12* et Phenicem13 que est ad levam Damasci.
12 (H)oba
plerique codd. edd.
Ω
Clementina Weber
] Oban
Amiatinus,
Soba
cacogr. Rusch
|
13 et Phenicem Λ ΩS
Rusch
]
om. Cor2 (
non est subiungendum)
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 14,16
Reduxitque
omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque
et populum.
Numérotation du verset
Gn. 14,17
Egressus est autem rex Sodomorum
in occursum eius postquam reversus est a cede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save que est vallis Regis.
Numérotation du verset
Gn. 14,18
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei
supremi14.
14 supremi
Rusch
] altissimi
Weber
Numérotation du verset
Gn. 14,19
Benedixit ei
et ait: Benedictus Abram Deo excelso
qui creavit celum et terram
Numérotation du verset
Gn. 14,20
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis
sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Numérotation du verset
Gn. 14,21
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas,
cetera
tolle tibi.
Numérotation du verset
Gn. 14,22
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre
Numérotation du verset
Gn. 14,23
quod a filo subteminis
usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram.
Numérotation du verset
Gn. 14,24
Exceptis his que comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre, isti accipient partes suas.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Gn. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.14T1} .a. Et Arioch rex ... A
Numérotation du verset
Gn. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.14T2} Item capitulo In valle Camporum ...B
Numérotation du verset
Gn. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.14T3} Item .f. In valle Sabe....C
marg.|
{LYR3.14T4} Item .f. Silo ... D
Numérotation du verset
Gn. 14,1
prol.|
Factum est autem in illo tempore.
Hic consequenter ostenditur quomodo Abram bene se habuit ad proximum in adversis. Et primo describitur ipsius Lot captio, secundo eiusdem liberatio, ibi :
Et ecce unus qui evaserat.
Circa primum sic proceditur, quia primo describitur bellum in generali, secundo causa belli, ibi : Duodecim enim annis, tertio describitur captio Lot in speciali ibi : Et egressi sunt. Circa primum dicit sic.
marg.|
.1.
Factum est autem
id est post separationem Lot ab Abram.
marg.|
.2.
Ut Amraphel.
Secundum Hebreos iste est Nemrod de quo supradictum est, quod regnavit in Babylone, que est terra Sennaar.E
marg.|
.3.
Et Thadal rex gentium
1
:
Sic enim nominatus est, quia in regno suo erant homines congregati de diversis nationibus2.F
1 gentium Re171] etc. Ed1590 Ed1603
2 nationibus] partibus
Re171
Numérotation du verset
Gn. 14,2
marg.|
.4.
Sennaab regem Adame
etc. In hebreo habetur3
Sineab
4
regem Bale. N
omen est civitatis que alio nomine vocata est Segor.G
3 habetur] dicitur
Re171
4 Sineab] שִׁנְאָ֣ב
praem. Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 14,3
marg.|
.5.
Omnes hi convenerunt
etc. In hebreo habetur : In valle campestri. et potuit esse quod illa vallis ex uno latere habeat nemora et in alio campos Arabiles, et sic ab utroque nomine poterat nominari scilicet silvester, et campestris.
marg.|
.6.
Que nunc
etc. Quia postquam subverse sunt quinque civitates, que erant
{200}
in illa regione locus ille factus est lacus magnus falsissimus, et valde spissus, ita quod vestimenta ibi proiecta magis sordidentur qui laventur, et ideo nullus piscis potest ibi vivere, secundum quod dicit Philosophus, Secundo Metaphysicorum. Et ideo in alio loco vocatur Mare mortuum. Apud Hebreos enim mare vocatur congregatio aquarum in magna quantitate.
Numérotation du verset
Gn. 14,4
marg.|
.7.
Duodecim enim
etc. Hic exprimitur causa belli, que fuit, quia rex Sodomorum et alii quatuor reges cum eo prenominati. 12. annis servierant Chodorlahomor regi elamitarum reddentes ei tributum. Et 14. anno rebellaverunt. Propter quod anno 14. adduxit tres reges secum supra nominatos ad debellandum eos. Verumtamen quia rex Sennaar erat maior inter illos, propter quod supra prenominatus est. Ideo probabile est, licet non exprimatur in littera, que facit mentionem de istis solum propter captionem Lot, quod ille Amraphel, et forsitan alii duo reges habebant etiam adversarios rebellantes, in quorum debellatione Chodorlahomor primo adiuvit eos, et postea venerunt cum eo ad debellandum regem Sodomorum et alios quatuor reges prenominatos cum eo. Et hoc est quod subditur :
Numérotation du verset
Gn. 14,5
marg.|
.8.
Percusseruntque Raphaim
id est5 gigantes.
5 id est
Ed1603
] et
Re171
marg.|
.9. In
Astaroth :
Nomen est ville vel terre ubi habitabant.
6 Et Carnaim] Carnaim et
Re171
7 debellatarum
Ed1590 Ed1603
] debellatorum
Re171
marg.|
In Sabe Cariathaim
id est in planitie illius terre. Save
Save] שָׁוֵ֖ה praem. Ed1590 Ed1603
* enim in hebreo est nomen commune et significat planitiem, tamen .b. sonat cum .v.8* a
H
a cum .v. : id est ו (vav)
8 tamen... cum .v.
Re171
] legiturque hic Sabe pro Save
Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset
Gn. 14,6
marg.|
.2.
Et Chorreos :
Isti sunt Hebrei. Quia hoc nomen Horrei9* in hebreo scribitur per heth
10 litteram cui in Latino correspondent due, scilicet .ch. prout supra dictum est capitulo 11 : Haram11, que in Actibus Apostolorum vocatur Charam.
9 Hebrei... Horrei
Re171
] Horrei
Ed1530 Ed1603
10 heth Ed1590 Ed1603 ] beth Re171 ; revera ח
11 Haram Ed1590 Ed1603] Aran Re171
marg.|
.3. In
montibus Seir.
Sic12 nominati sunt ab Esau, qui nondum erat natus, et13 ideo istud nomen ponitur hic14 per anticipationem. Videtur tamen melius quod vocatus sit mons Seir ab alio precedente Esau15, ut habetur infra 36 capitulob a quo descenderunt duces in monte Seir, antequam filii Esau haberent ibi principium.
b Cf. Gn. 36, 1-19.
12 Sic] + enim
Re171
13 et] om. Re171
14 ponitur – hic]
inv. Re171
15 precedente – Esau]
inv. Re171
marg.|
.4.
Usque ad campestria Pharan que
etc.16 usque illuc persecuti sunt illos.I
16 que etc.]
om. Re171
Numérotation du verset
Gn. 14,7
marg.|
.5.
Reversique sunt.
Ab illo loco ubi persecuti sunt eos.
marg.|
.6.
Et venerunt usque ad fontem
etc. Quod significat iudicium in hebreo vocatur enim fons ille fons iudicii, quia ibi congregabantur iudices terre illius ad determinandum iudicia. Secundum autem Hebreos dictus est locus ille fons iudicii. In significationem futuri iudicii. Quia futurum erat quod Moyses et Aaron ibi iudicarentur pro aquis contradictionis, propter quas Dominus protulit sententiam contra eos, quod morerentur ante ingressum terre promissionis. ut habetur Numer. 10.b.
marg.|
.8.
Ipsa est Cades.
Sic enim nomine vocata est. [קיש] Cades enimsanctum significat in hebreo
quia dominus
ibi
sanctificavit nomen suum educendo
aquas de petra,
ut ibidem habetur.
marg.|
.9.
Et percusserunt
etc. Hoc dicitur per anticipationem, quia nondum erat natus Amalech.
marg.|
.10.
Et Amorrheum
etc. Et ipsa est Engaddi, ut habetur expresse. 2Par. p. 20 capitulo Ipsa est regio abundans plurimum in balsamo, et palmis.
Numérotation du verset
Gn. 14,8
marg.|
.11.
Et egressi
etc. Hic consequenter describitur captio Lot in speciali. Debellatis enim adversariis trium regum, qui erant cum Chodorlahomor venerunt tres dicti reges, cumChodorlahomor ad debellandum regem Sodomorum, et alios quatuor qui ei rebellaverant, quibus debellatis captus est ipse Lot, qui habitabat in Sodomis, ex societate enimmalorum iusti aliquando incurrunt penam temporalem, licet non sint participes criminis ipsorum, et patet littera usque ibi :
marg.|
.12. In
valle
etc. Exponatur sicut prius.
Numérotation du verset
Gn. 14,9
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 14,10
marg.|
.13.
Vallis autem
etc. Dicunt aliqui, quod ibi erant putei evomentes bitumen, {202} quod est genus cementi fortissimi, ita quod non dissolvatur nisi sanguine menstruo. Hebrei autem dicunt quod in illa valle accipiebatur terra ad faciendum cementum, qua sublata remanebant ibi fosse, que dicebantur fosse cementi. Unde et in hebreo habetur puteos cementi, illud autem interponitur hic propter quod sequitur :
marg.|
.14.
Cecideruntque
etc. Quia fugientes de prelio timore turbati, non considerabant loca perniciosa quibus se ingerebant, et sic ceciderunt in fossas illas.
marg.|
Hebrei autem dicunt quod factum est illud propter Abram, de quo non credebant homines illius terre, quod exisset illesus de incendio Chaldeorum. Sed quando viderunt quod rex Sodomorum ceciderat in puteos illos armatus et exiverat inde sanus miraculose, tunc crediderunt de Abram, quod similiter exisset de incendio Chaldeorum.
Numérotation du verset
Gn. 14,additio Burgensis 1
prol.|
{205} In capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Quod factum est istud propter Abram.
prol.|
Hec expositio Hebreorum est frivola quia ex hoc quod rex Sodomorum miraculose exivisset de puteo, non attribuerunt gentes exitum Abre de incendio Chaldeorum, testimonio veritatis divine fidei in detestationem idololatrie, pro qua Abram exposuit se periculo incendii, cum etiam rex Sodomorum qui pessimus et idololatra erat, sic exiverat armatus de puteo et illesus sed potius ista attribuebant magicis artibus vel huiusmodi. Et sic istud miraculum factum regi Sodomorum non redundaret in gloriam Dei, quod esset valde inconveniens etc.
Numérotation du verset
Gn. 14,11
marg.|
.15.
Tulerunt autem
etc. Quantum ad divitias artificiales.
marg.|
.16.
Et universa
etc. Quantum ad divitias naturales ex quibus vita substentatur.
Numérotation du verset
Gn. 14,12
marg.|
.17.
Necnon
etc. Omnia predicta de bellis istis interposita sunt propter captionem ipsius Lot. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 14,13
marg.|
.18.
Ecce unus
etc. Hic consequenter describitur ipsius Lot liberatio, ubi primo describitur Abre fidelitas. Secundo ipsius benedictio, ibi : At vero Melchisedechh. Tertio eius liberalitas, ibi : Dixit autem rex Sodomorum. Fidelitas autem eius apparet, quia non timuit ire ad pugnandum contra quatuor reges fortissimos, ut liberaret nepotem suum audita captione eius. Et hoc est quod dicitur. Et ecce unus qui evaserat. Dicunt aliqui Hebrei quod iste fuit Og rex Basan, qui evaserat de diluvio, sed hoc supra improbatum est. 7 capitulo Alii autem dicunt quod fuit idem Og qui evaserat aliis Gigantibus interfectis in Astarioth, ut predictum est in isto capitulo De quo etiam scribitur Dt. 3. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantium. Sed hoc non est verisimile, quod evadens de prelio omnibus sociis suis interfectis, secutus fuisset adversarios suos, sed magis fugisset ad partem oppositam. Et ideo predicte expositiones videntur extorte a littera. Propter quod secundum planum sensum litteram dicendum est, quod fuit de exercitu regis Sodomorum, qui fugiens transivit usque ad locum ubi manebat Abram, qui non erat multum remotus a loco belli, et quia cognoscebat Lot et Abram patruum suum. Ideo nuntiavit Abre nepotis sui infortunium.
marg.|
.19.
Abram Hebreo
etc. Ex hoc patet quod Hebrei {203} non sunt dicti ab Abram sed ab Heber, a quo etiam ipse Abram hic dicitur Hebreus. Item idem patet per litteras in hebreo, quia Abram incipit ab aleph, Heber vero per ayn. Et ideo si Hebreus diceretur ab Abram inciperet per aleph, quod non est verum, sed incipit ab ayn.
marg.|
.1.
Hi enim.
scilicet tres fratres qui erant de genere Amorrheorum.
marg.|
.2.
Pepigerant
etc. Et ideo adiuverunt eum ut habetur in fine huius ca.
Numérotation du verset
Gn. 14,13
moraliter
moraliter
marg.|
.18.
Et ecce unus
etc. Per istum designantur boni evadentes insultum{203} diaboli, qui ipsi Abram, id est prelato, cui preest, et prodesse potest peccata de {204}nuntiant sociorum suorum, ut apponat remedium, et ipse liberat denunciatos de diaboli potestate, et sic liberatur Lot de diaboli captione. {205}
Exceptis,
etc. Et talis prelatus a Melchisedech benedicitur, {206} per quem dominus noster Iesus Christus significatur, sicut Hbr. 7.a.
Numérotation du verset
Gn. 14,additio Burgensis 2
prol.|
{205*} In eodem capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Ex hoc patet quod Hebrei non sunt dicti ab Abram. Unde dicatur Abram Hebreus, plenius habetur in additione super Matthei 21 capitulo. Vide ibi.
Numérotation du verset
Gn. 14,14
marg.|
.3.
Numeravit expeditos
id est paratos ad pugnam.
marg.|
.4.
Vernaculos suos
id est servos suos natos in domo sua trecentos, decem et octo <318> etc.
Numérotation du verset
Gn. 14,additio Burgensis 3
prol.|
{205*} In eodem capitulo 14. Ubi dicitur in postilla: Numeravit expeditos vernaculos.
prol.|
In hoc loco ubi littera nostra dicit.
Et numeravit expeditos,
littera Hebraica habet :
Munivit expertos,
et est sensus quod munivit suos armis bellicis {206} scilicet illos servos qui erant experti, ex quo patet prudentia Abre in re militari, quia non inermes accipit qui ad fugam sunt proni, ut dicit Vegetius, sed munitos seu armatos. Similiter non accepit tyrones sed iam expertos. Potest esse quod ex vitio scriptorum hec varietas contingat, sic quod ubi dicitur. Munivit, posuerunt Numeravit, et ubi habetur expertos, posuerunt expeditos, propter similitudinem harum dictionum adinvicem, et etiam propter hoc quod statim adduntur termini numerales, scilicet trecentos, decem et octo <318>. Sed hoc non obstat. Nam ex hoc non sequitur, nisi quod tantus fuerat munitorum et expertorum numerus.
Numérotation du verset
Gn. 14,15
marg.|
.5.
Et divisis sociis.
scilicet Abner, Escol et Mambre, faciebant diversas turmas, ut in pluribus partibus invadens adversarios, incuteret eis maiorem timorem. Alitet exponunt Hebrei. Divisis sociis, quia illos sibi federatos separavit et divisit ad sarcinas custodiendas et parati erant ei succurrere si indigeret, ipse tamen cum servis suis intravit bellum.
marg.|
.6.
Irruit super.
Quando dormiebant sopore gravi propter laborem precedentis diei et quia dormiebant securi, super eos irruit antequam possent armari.
Numérotation du verset
Gn. 14,16
marg.|
.7.
Reduxitque
etc. Quoniam illi qui evaserunt manus eius ita fuerunt preoccupati quod nihil poterant secum portare.
Numérotation du verset
Gn. 14,17
marg.|
.8.
Egressus
etc. Ad faciendum ei reverentiam et reddendum ei gratias de occisione adversariorum suorum.
marg.|
.9. In
valle Save
id est in valle plana, et equali.
marg.|
.10.
Que est vallis
etc. Habebat enim ibi rex manerium, a quo denominabatur vallis illa.
Numérotation du verset
Gn. 14,18
marg.|
.11.
At vero
etc. Hic consequenter ponitur ipsius Abre benedictio. Circa quod sciendum quod Iudei adversarii fidei Christiane, scripturas, que loquuntur de Christo nituntur depravare, inter quas est Ps. 109. In quo sit mentio de sacerdotio Melchisedech. Et occasione illius Ps. qui de Christo loquitur, passum istum perverse exponere nituntur, dicentes quod iste Melchisedech protulit panem et vinum, non in sacrificium, sed magis ad reficiendum Abram et populum eius qui veniebat de prelio. Sed hoc patet falsum per litteram precedentem et {204}sequentem. Dictum est enim sup. quod illi quatuor reges, quos debellaverat Abram, asportaverant de Sodomis universa que ad cibum pertinent, nec poterant adhuc omnia consumpsisse. Nec fugiendo poterant secum portasse, et ideo Abram ibi invenit satis de victualibuspro se et pro populo suo, et hoc etiam patet per litteram seq. ubi Abram de preda nihil voluit retinere, exceptis his que comederunt iuvenes, id est bellatores qui secum fuerant. Item post illa verba. Proferens panem et vinum, immediate subditur pro qua causa.
marg.|
.12.
Erat enim
etc. Ex quo patet quod causa pro qua protulit panem et vinum fuit ad offerendum sacrificium, quod pertinet ad sacerdotis officium, pro refectione enimbellatorum magis pertinet ad hominem laicum proferre victualia quam ad sacerdotem, et ideo alii aliter pervertentesexponunt dicentes quod Melchisedech protulit panem et vinum pro sacrificio offerendo, non per ipsum, quia secundum istos sacerdos non erat, sed per ipsum Abram qui tamquam sacerdos legitur pluries construxisse altare et sacrificium Deo obtulisse, ut habetur infra 22 capitulo Et ideo illud quod sequitur :
Erat enim sacerdos Dei altissimi.
non refertur ad ipsum Melchisedech, sed ad ipsum Abram. Et similiter illud quod sequitur, et dedit ei decimas ex omnibus scilicet ex Melchisedech. Dedit decimas de omnibus ipsi Abre tamquam sacerdoti.
Numérotation du verset
Gn. 14,19
marg.|
Sed falsitas huius expositionis apparet per hoc, quod Melchisedech benedixit ipsi Abre dicens.
Benedictus Abram Deo excelso
etc. Benedicere autem ad sacerdotem pertinet, quia quod minus est sine contradictione a maiori benedicitur, ut diciturad Hbr. 7 capitulo Item quod Melchisedech daret decimas de omnibus reportatis ipsi Abre, patet falsum per litteram sequentem, quia Abram iuravit, quod de omnibus illis non acciperet a filo subtegminis usque ad corrigiam calige, id est nullam rem quantuncumque minimam acciperet, et ideo expositio est ista, quod Melchisedech erat Sem primogenitus filius Ne qui adhuc vivebat. Quod patet si computentur anni eius suprapositi, imo vixit post ultra nativitatem Iacob et Esau, ut probatur infra 29 capitulo Sed contra hoc arguitur, quia ad Hebreos. 7c capitulo dicitur de Melchisedech. Sine patre sine patre sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vite habens, quod non potest dici de ipso Sem ergo non est idem homo Sed ad hoc respondetur a doctoribus nostris quod hoc dicit Apostolus, non quod Melchisedech non habuerit patrem et matrem etc. {205} sed quia scriptura non facit mentionem de patre eius etc. Sed adhuc videtur argumentum remanete quia scriptura facit mentionem de patre Sem et matre eius et genealogia, et de principio vite eius et fine. Dicendum quod verum est. Sed hoc non est sub nomine Melchisedech, sed solum sub nomine Sem, et sic intelligit apostolus et doctores sancti, quod sub nomine Melchisedech non fit mentio in Scriptura de patre et matre eius, nec determinat etiam de genealogia, nec de principio et fine vite sue. Erat enim sacerdos Dei altissimi, quia pater erat omnium illorum qui remanserant in cultu Dei, et quia erat primogenitus ratione nativitatis, ut dicunt aliqui, vel saltem ex ordinatione patris, si non fuit primo natus, ut dicunt alii. Ius enim primogeniture bene transferebatur ad filium post natum ex ordinatione patris, maxime de voluntate Dei, sicut Iacob ius primogeniture transtulit a Ruben primo nato ad Ioseph quantum ad duplicem portionem hereditatis accipiendum, et ad Iudam quantum ad dignitatem regiam, ut habetur infra 48 capitulo et 49. Sacerdotium autem fuit annexum primogeniture usque ad legem datam per Moysen, ideo audita victoria Abre divina virtute facta, protulit panem et vinum id est sacrificium reddendo gratias Deo, et ideo benedicendo Abram dixit : Benedictus Abram Deo excelso etc.
c Hbr. 7.
Numérotation du verset
Gn. 14,additio Burgensis 4
prol.|
{206*}In eodem capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Et ideo audita victoria Abre divina virtute etc. Hoc sacrificium quod obtulit Melchisedechh non est intelligendum esse idem realiter cum nostro sacrificio, sed esse figurativum illius. Unde Glossa interlinearis super illud verbum. Proferens panem et vinum, dicit : Hec sacramenta nostrorum sacramentorum figura fuerant.
Numérotation du verset
Gn. 14,20
marg.|
.1.
Et dedit ei decimas
scilicet Abram ipsi Melchisedech cui debebatur tamquam sacerdoti. Et sic exponit Apostolus ad Hebreos 7d : Ostendens quod Levi fuit decimatus in Abram.
d Hbr. 7.
Numérotation du verset
Gn. 14,21
marg.|
marg.| {206}
.2.
Dixit autem rex.
Hic describitur liberalitas Abrahe, quia quamvis totam predam posset retinere, noluit tamen aliquid recipere.
marg.|
.3.
Da mihi
etc. id est viros mulieres, et parvulos.
Numérotation du verset
Gn. 14,22
marg.|
.4.
Levo manum meam.
Modus est iurandi.
Numérotation du verset
Gn. 14,23
marg.|
.5.
Ne dicas ego.
Hoc dixit, non ad iactantiam, sed ad Dei gloriam, qui ei promiserat multiplicationem bonorum temporalium, ut supra dictum est. Et ideo nolebat quod eius ditatio aliquo modo alii attribueretur.
Numérotation du verset
Gn. 14,24
marg.|
.6.
Exceptis
etc. id est bellatores qui fuerunt mecum in prelio.
marg.|
.7.
Et partibus
etc. Isti enim non erant de familia Abre, et ideo non erat suum dare partes ipsorum de preda illa. Quod autem dicitur hic de ipsis. Qui venerunt mecum, uno modo exponitur, quod cum ipso intraverunt bellum, ut predictum est. Et secundum hoc certum est, quod habuerunt ius in parte prede. Alio modo quod non intraverunt bellum, sed remanserunt ad custodiendum sarcinas. et secundum hoc etiam declaravit Abram quod haberent ius in parte prede. Et ex isto loco accepit David illud quod determinavit. 1Rg. 30.f. dicens
Equa pars erit descendentis in prelium, et remanentis ad sarcinas.
Unde quod ibidem sequitur : Et factum est hoc ex illa die et deinceps constitutum, et quasi lex in Israel. In hebreo habetur : Et factum est hoc ex die illa, et desuper, vel de ante, quia observatum fuerat tempore Abram, ut patet ex dictis. Verumtamen quod Abram hoc servandum decreverit, David postea magis declaravit, et firmius statuit tamquam ex regia potestate etc.
marg.|
marg.| {207}
.1.
Factum est autem
etc. Hic agitur de captione Lot in debellatione Sodomorum, et eius liberatione per Abram avunculum suum. Captionis autem eius occasio fuit bellum quatuor regum contra quinque. Per quinque reges intelligi possunt quinque sensus corporis, nam eorum delectationi obediunt multi, propter quod reges possunt dici, et de istis dicitur quod.
marg.|
marg.| {200}
†
Servierunt Chodorlahomor.
Qui secundum Hebreos fuit Nemrod, qui fuit robustus venator hominum. ut supra dictum est. Ideo significat diabolum de quo dicitur, 1Ptr. 5 capitulo « Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret ». Et ei serviunt quino : sensus corporis inquantum ad peccatum per delectationes inducunt et similiter illi qui sensuum delectationibus. obediunt.
prol.|
†
Et tertiodecimo
etc. Nam aliqui resipiscunt a servitute diaboli, et {201} bene dicitur. 13. ann. Nam per ternarium significatur fides trinitatis, et per denarium, observatio 10. preceptorum, et hic duo resilire faciunt a diabolo, de quo valde dolens iterum nititur eos subiicere sibi, et assumit secum tres alios reges, scilicet concupiscentiam carnis, appetitum honoris, et rei temporalis, qui reges dicuntur, eo quod multi serviunt {205} eis, et istis tribus regibus ad suum intentum utitur diabolus. Et sic debellat multos penitentum, et iterum sibi subiicit per peccati recidivum, et cum eis accipitur Lot, qui ut supra dictum est contemplativum significat seu religiosum. Aliqui vero de numero religiosorum a diabolo capiuntur per insultum trium regum dictorum.
Numérotation du verset
Gn. 14,replica
prol.|
{206*} Correctorium corruptorii his additionibuse non respondet, quoniam dicit illas non esse dignas tractatione. Cum sint nullius utilitatis, sicut patet supra respondendum additionibus tertii decimi capituli.
e Vide supra Gn. 14 : 10, 13, 14 : additiones Pauli Burgensis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_14)
Notes :