Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Gn. 2,1 

Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum.
Numérotation du verset Gn. 2,2 

Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo
ab universo opere quod patrarat.
Numérotation du verset Gn. 2,3 

Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus
ut faceret.
Numérotation du verset Gn. 2,4 

Iste sunt1 generationes
1 sunt Rusch ] om. Weber
celi et terre quando create sunt in die
quo fecit Dominus2 celum et terram
2 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 2,5 

et omne virgultum agri
antequam oriretur3 in terra
3 oriretur Rusch ] oreretur Clementina Weber
omnemque herbam regionis
priusquam germinaret,
non enim pluerat Dominus4
4 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
super terram
et homo non erat qui operaretur terram
Numérotation du verset Gn. 2,6 

sed fons
ascendebat e terra irrigans
universam superficiem terre.
Numérotation du verset Gn. 2,7 

Formavit igitur Dominus5
5 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
hominem de limo terre
et inspiravit
in faciem eius spiraculum vite
et factus est homo in animam viventem.
Numérotation du verset Gn. 2,8 

Plantaverat autem Dominus6
6 Dominus Rusch ] + Deus Clementina Weber
paradisum voluptatis
a principio
in quo posuit hominem quem formaverat.
Numérotation du verset Gn. 2,9 

Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu
et ad vescendum suave, lignum etiam vite
in medio paradisi
lignumque scientie
boni et mali.
Numérotation du verset Gn. 2,10 

Et fluvius egrediebatur
de loco voluptatis
ad irrigandum
paradisum
qui inde dividitur in quatuor
capita.
Numérotation du verset Gn. 2,11 

Nomen uni Phison,
ipse est qui circuit omnem terramEvilath7 ubi nascitur aurum
7 Evilath Rusch ] Evilat Weber
Numérotation du verset Gn. 2,12 

et aurum terre illius optimum estibique invenitur bdellium et lapis onychinus.
Numérotation du verset Gn. 2,13 

Et nomen fluvio secundo Geon,
ipse est qui circumit8 terram9 Ethiopie.
8 circumit Rusch ] circuit Weber |
9 terram Rusch ] omnem praem. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Gn. 2,14 

Nomen fluvio tertio10 Tigris,
10 fluvio tertio Rusch ] vero fluminis tertii ΩJ Weber
ipse vadit contra Assyrios.
fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
Numérotation du verset Gn. 2,15 

Tulit ergo Dominus Deus hominem
et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur
et custodiret illum.
Numérotation du verset Gn. 2,16 

Precepitque ei dicens: ex omni ligno paradisi comede,
Numérotation du verset Gn. 2,17 

de ligno autem
scientie boni et mali
ne comedas, in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Numérotation du verset Gn. 2,18 

Dixit quoque Dominus Deus:
non est bonum esse hominem solum,
faciamus ei adiutorium simile11 sibi12.
11 simile ΛH etc . ΣM ΘAMΩ Rusch Ed1530 Clementina ] similem Weber |
12 sibi Cava ΛH X P* ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] sui ΩM Weber |
Numérotation du verset Gn. 2,19 

Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terre et universis volatilibus celi adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea.
Omne enim quod vocavit Adam anime viventis ipsum est nomen eius.
Numérotation du verset Gn. 2,20 

Appellavitque Adam
nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia celi et omnes bestias terre. Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius.
Numérotation du verset Gn. 2,21 

Immisit ergo Dominus Deus
soporem
in Adam
cumque obdormisset
tulit unam de costis eius
et replevit carnem pro ea
Numérotation du verset Gn. 2,22 

et edificavit Dominus Deus
costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit
eam
ad Adam.
Numérotation du verset Gn. 2,23 

Dixitque Adam: hoc nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea
hec vocabitur virago
quoniam de viro sumpta est.
Numérotation du verset Gn. 2,24 

Quamobrem relinquet homo patrem13
13 patrem Rusch ] + suum Weber
et matrem
et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Gn. 2,25 

Erat14 autem uterque nudus15
14 erat Rusch ] erant Weber |
15 nudus Rusch ] nudi Weber |
Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.

Capitulum 2

Numérotation du verset Gn. 2,1 
marg.| {55} Igitur perfecti sunt etc. Postquam descripsit Moyses hominis formationem propter quem alia fuerunt producta. Hic consequenter describit hominis formati statum sive conditionem. Et quia ex fine sumitur ratio eorum que sunt ad finem ideo primo describitur ipsius hominis ultimus finis. Secundo explicatur magis modus sue formationis,ibi : iste sunt generatio. Tertio describitur locus sue habitationis, ibi :   Plantaverat autem. Quarto actus multiplicationis, ibi :   Dixit quoque.
marg.| Circa primum sic proceditur, quia primo continuantur dicta dicendis. Secundo describitur ipsius hominis sinis, ibi : Et benedixit diei.
marg.| Circa primum continuat de operibus sex dierum ad diem septimum in quo quievit dicens. .1. Igitur perfecti sunt celi et terra. sex predictis diebus per opus distinctionis et ornatus ut predictum est.
Numérotation du verset Gn. 2,2 
marg.| .2. Complevitque Deus die septimo. Alia translatio habet, sexto die et utraque vera est, vario tamen modo. Est enim duplex completio vel perfectio alicuius rei. Prima est, quando assequitur formam debitam, sicut ignis quando per generationem assequitur formam igneitatis et qualitatum {56} concomitantium. Alia est perfectio seu completio, quando exit in operationem sibi debitam, sicut quando ignis calefacit vel generat ignem. Et perfectio ordinatur ad secundam, quia forma est propter operationem. Igitur quia sex diebus perfecte sunt creature in suis formis et proprietatibus ideo sexto die complevit Deus opus suum quantum ad primam perfectionem. Sed quia a septimo die dicitur incepisse tempus administrationis et gubernationis rerum, sicut sex dies precedentes dicuntur tempus productionis, ita dies septimus, et deinceps dicitur tempus gubernationis. Per gubernationem enim res applicantur ad suas operationes, ideo dicitve Deus die septimo complevisse opus suum quantum ad secundam perfectionem, et de isto opere administrationis et gubernationis rerum, Salvator dicit, Io. 5 capitulo   Pater meus usque modo operatur et ego operor . Aliter etiam potest dici quod Deus potuisset plures species addidisse speciebus iam productis. De agente autem potente nova opera addere suo operi, non dicitur quod impleverit opus suum, donec videatur requiescere, et cessare a novis condendis, hoc autem apparuit septimo die et non ante.
marg.| .3. Et requievit septimo die scilicet a novis creaturis producendis, quia nihil est factum postea, quod tunc non fuerit factum in operibus, sex {57} dierum, vel in suo simili, vel in suis causis. Aliter exponitur, prout requies ponitur pro completione desiderii, et sic Deus requievit in seipso, quia in seipso beatus est creaturis non indigens ; et ad hoc designandum non dicitur quod quievit in opere suo, sed ab opere scilicet cessans, et in seipso beatifice requiescens.
Numérotation du verset Gn. 2,2 
additio 1
prol.| {84} Circa hanc expositionem, ulterius querendum est, cum Deus ab eterno in seipso requiescit, eo quod ipse sibi sufficit et implet desiderium suum, quomodo ergo Scriptura dicit : Requievit in die septima. Talis enim requies ab eterno competit Deo. Ad quod dicendum secundum Thomam in Prima parte, q. 73 a. 2. In corpore questionisa quod quamvis ab eterno requieverit in seipso Deus, tamen quod post opera condita in seipso requieverit, hoc pertinet ad septimam diem, et hoc est ab operibus requiescere. Ad quod allegat Augustinus super Genesim ad litteram.
a Thomas de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 73, a. 2, co.
Numérotation du verset Gn. 2,3 
marg.| .1. Et benedixit. Hic describitur ipsius hominis finis. Ad cuius intellectum considerandum quod experientia docet appetitum hominis non quiescere totaliter in adeptione cuiuslibet boni finiti, sed adepto illo ulterius tendit per desiderium, adepto autem fine ultimo totaliter quiescit, sicut lapis in centro, et per hoc arguitur, quod finis ultimus ipsius hominis non consistit in adeptione cuiuslibet boni finiti, sed solum in adeptione boni infiniti, quod est solus Deus, unde dicit Augustinus in libro confessionum. Inquietum est domine cor meum donec requiescat in te, scilicet per cognitionem et amorem. Item experimur, quod quantumcumque cognoscatur Deus ab homine per effectum, non terminatur tamen hominis {58} desiderium donec cognoscatur per seipsum. Ex quo concluditur ulterius, quod ultimus finis hominis consistit in visione Dei per essentiam, prout tamen includit fruitionem. unde Ioan. 17.a.   Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum etc. Ista autem beatitudo in presenti vita quodammodo inchoatur per hoc quod mens humana a terrenis elevatur, et occupatur in contemplatione sui creatoris in enigmate tamen, perficitur autem per hoc quod homo perducitur finaliter ad eternam visionem, et ad hoc deputatur dies septima, ut homo vacet a terrenis, et circa divina occupetur, et hoc est quod dicitur.   Et benedixit etc.   et sanctificavit illum id est ad divina obsequia applicavit. Sanctificatio enim in una significatione idem est quod applicatio ad divina obsequia. Unde etiam res inanimate, que per benedictionem vel consecrationem applicate sunt divino cultui, scilicet ecclesie materiales et vestes dicuntur sancte vel sanctificate.
marg.| .2. Quia in ipso cessaverat. Requiescendo in seipso, ut predictum est. Et per hoc designatur, quod homo die septimo debet cessare ab operibus terrenis, et requiescere in Deo per contemplationem et amorem.
Numérotation du verset Gn. 2,3 
additio 2
prol.| In eodem capitulo secundo ubi dicitur in postilla « Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum » etc. Quod benedictio et sanctificatio diei septime intelligatur secundum applicationem ad divina obsequia, hoc non pertinet ad litteralem sensum, sed mysticam expositionem. unde magister in 2. dist. 15. illum autem diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mystica pre ceteris benedictione et sanctificatione, dotavit eum. Unde in lege dicitur. {85} Memento sanctificate diem sabbati, Hec ille. Si enim ex sensu litterali huiusmodi sanctificationis et benedictionis habetur : quod homo die septimo deberet cessare ab operibus terrenis etc. sequeretur quod sancti patriarche fuissent obligati ad conservationem sabbati, quod minime reperitur ante legem. Unde litteraliter intelligitur benedictio sabbati, per hoc quod benedictio ad multiplicationem pertinet. unde creaturis quas Deus bene dixit dictum est, Crescite et multiplicamini. multiplicatio autem rerum sit per administrationem creature secundum quam ex similibus similia generantur, que quidem administratio incipit a septimo die, sanctificatio etiam competit septimo diei, inquantum res condite. et multiplicate in Deo requiescunt, unde et res Deo dicate, sancte dicuntur. ut in postilla etc.
Numérotation du verset Gn. 2,4 
marg.| marg.| {59} .1. Iste sunt generationes. Hic consequenter explicat formationem hominis. Et quia sicut dictum est omnia creata sunt quodammodo propter hominem, ideo primo recapitulat creationem aliorum aliquid superaddendo, et secundo explicat formationem hominis, ibi :   Formavit igitur etc. {60} dicit ergo.   Iste sunt generationes etc scilicet que predicte sunt in operibus sex dierum.
marg.| .2. In die id est in diebus secundum modum hebraici sermonis in quo frequenter singulare accipitur pro plurali. unde Ex. viii. f.   Venit musca gravissima id est multitudo muscarum.
Numérotation du verset Gn. 2,5 
marg.| marg.| {61} .1. Et omne virgultum agri 1   * etc. Quod factum est tertia die, et hoc virtute divina et non virtute nature quod declarat cum subdit :
1 agri Re171 ] om. Ed1590 Ed1603
marg.| .2. Non enim pluerat etc.2* Herbe enim et arbusta, que virtute nature producuntur, oriuntur communiter ex humore terre, qui fit per pluviam, et ex labore hominum per agriculturam, quia ars adiuvat naturam, et utrumque removet a terre nascentibus productis tertia die, dicens :   Non enim pluerat Dominus Deus super terram 3   * etc. quantum ad primum.
2 pluerat etc. Re171 ] om. Ed1590 Ed1603
3 Dominus Deus super terram Re171 ] om. Ed1590 Ed1603
marg.| .3. Et homo non erat qui operaretur terram quantum ad secundum, quia adhuc non erat formatus homo4*.A
4 formatus - homo] inv. Re171
Numérotation du verset Gn. 2,6 
marg.| .4. Sed fons ascendebat. Ostendit modum quomodo facta est5* illa productio, ex parte materie scilicet per hoc quod aque latentes sub terra, discooperta aquis, divina voluntate ascenderunt usque ad superficiem terre per modum {62} fontis in qualibet parte terre ubi erant plante et herbe producende, et sic ex aqua et terra simul commixtis, producte sunt divina virtute plante et herbe6* perfecte secundum species suas et fructus, et talem commixtionem aque cum terra, vocat hic irrigationem, cum dicitur7.B
5 est Re1721 ] + in Ed1590 Ed1603
6 plante - et - herbe] inv. Ed1590 Ed1603
7 dicitur] dicit Re171
marg.| .5. Irrigans universam superficiem terre. Hebrei autem dicunt quod8* non debet dici fons, sed nubes. Et dicunt quod hec est veritas littere.   Et nubes ascendet de terra, et tunc ista littera non est referenda ad terre nascentia producta tertia die, sed ad ea que postea producta sunt virtute nature, ac si diceret Scriptura : licet plante et herbe9* tertie diei non sint producte per pluvie humorem, ille tamen que postea producentur virtute nature sic producentur, quod ascendet nubes per vapores de terra10, et convertetur in pluviam irrigantem terram, ad plantarum et herbarum germinationem.C
8 quod Re171 ] + אר sed Ed1590 Ed1603
9 plante - et - herbe] inv. Ed1590 Ed1603
10 per vapores – de terra] inv. Re171
marg.| {LYR3.2.6T2} Item b. Sed fons ascendebat de terra irrigans universam superficiem terre. Hebreus:   Et nubes ascendet de terra ad irrigandum totam superficiem terre.
Numérotation du verset Gn. 2,6 
differentia
marg.| {LYR3.2.6T2} Item b. Sed fons ascendebat {3rb}   de terra irrigans universam superficiem terre. Hebreus:   Et nubes ascendet de terra ad irrigandum totam superficiem terre. Refertur autem littera nostra ad productionem herbarum plantarum tertia die factam virtute divina per quam aque latentes sub arida ascenderunt ad superficiem totius aride et ex commixtione illarum cum terra producte fuerunt subito herbe et plante divina virtute. Dictus vero ascensus aquarum dicitur hic fons eo quod habuit modum fontis. Littera vero hebraica referenda est ad productionem herbarum et plantarum factam11* virtute nature post opera septem dierum que fit per hoc quod vapores humidi sursum elevantur et in aere condensantur in nubes que resolvuntur in pluvias terram irrigantes et sic ex ea modo naturali pullulant herbe et plante ut sit sensus.   Et nubes ascendet de terra quasi dicat : Primo terra protulit herbas et plantas modo supernaturali sed de cetero proferet modo naturali nubibus eam irrigantibus et ponitur hic singulare pro plurali12 scilicet cum dicit :   Nubes ascendet pro ‘nubes ascendent’, sicut Ex. 8b : « Venit musca gravissima » id est multitudo muscarum. D
b Ex. 8, 24.
D ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3ra (post LYR3 .2. 7T) ; P17260 (45vb) {MM2023}
11 factam P17260 ] factum Ed1507
12 plurali Ed1507 ] pl’ati P17260
Numérotation du verset Gn. 2,7 
marg.| .6. Formavit igitur. Hic explicat formationem hominis magis quam {63} supra fecerat, fecerat enim mentionem de fine hominis supernaturali : ideo debuit ostendere consequenter quod in homine est forma non educta de semine per generationem, sed magis a Deo per creationem, per quam transcendit naturam corporalium, et sic capax est Dei per cognitionem et amorem, et quia nobilior forma exigit materiam nobiliori modo dispositam. Ideo utrumque ostendit.   Formavit igitur etc. In productione enim aliorum animalium dicitur supra : Et protulit terra vel aqua etc. quia corpora animalium, piscium, et avium, non sunt ita nobiliter disposita vel complexionata sicut in homine. Dicit igitur :   Formavit ac si diceret, diligentius ac nobilius disposuit.
marg.| {64} .1. De limo terre. ad ostendendum quod homo in hoc convenit cum aliis animalibus quantum ad rationem materie longinque. Hebraica littera habet de13* pulvere terre, secundum illud quod dicitur infra. 3c. Pulvis es et in pulverem reverteris.
13 de] aphar Ed1471, עפר aphar Ed1590 Ed1603
marg.| .2. Et inspiravit. ad ostendendum quod anima hominis est ab extrinseco per divinam creationem et infusionem, quia simul a Deo creatur et corpori infunditur.
marg.| .3. In faciem eius etc. quia sensus magis apparent in facie quam in aliis partibus, sicut apparet in visu, auditu. olfactu, et gustu, tactus autem per totum corpus diffusus est, licet magis vigeat in corde.
marg.| .4. Et factus est homo in animam viventem id est dantem vitam {65} secundum quatuor gradus vite quos enumerat Philosophus, secundo De anima, scilicet sensitivum, vegetativum, motivum, secundum locum et intellectivumE.
Numérotation du verset Gn. 2,7 
differentia
marg.| {LYR3.2.7T} Capitulo secundo14 b. Formavit Dominus homines de limo terre. Hebreus:   Et formavit Deus hominem de pulvere terre. E t consonat ei quod dicitur infra tertio capituloc ipsi Adam « donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris », quod non est sic intelligendum quod corpus Ade de sola terra fuerit formatum cum fuerit compositum ex quatuor elementis sed dicitur esse de terra vel de pulvere terre eo quod terra est ibi a dominio respectu aliorum elementorum.F
c Gn. 3, 19
F ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3r ; P17260 (45vb) {MM2023}
14 Capitulo - .II.] inv. P17260
Numérotation du verset Gn. 2,7 
moraliter
marg.| marg.| {63} .1. Et inspiravit in faciem eius spiraculum vite. per quod significatur spes {64} que caritate formata spirat ad celestia.
marg.| .2. Et factus est homo in animam viventem scilicet vite gratie que perfectio est naturalis vite.
Numérotation du verset Gn. 2,8 
marg.| marg.| {66} .1. Plantaverat autem. Hic consequenter describitur locus habitationis ipsius hominis pro statu innocentie, et primo describitur huius loci productio. Secundo eius proprietas sive conditio, ibi :   Produxitque {67}   Dominus . Tertio hominis inhabitatio, ibi :   Tulit igitur.
marg.| Circa primum considerandum quod homo factus est immortalis non per naturam, quasi non potens mori sicut angelus, sed per gratiam id est potens non mori quia poterat servare innocentiam, quam si servasset, necessitatem moriendi non incurrisset. Et ideo talis immortalitas non erat per qualitates corporis intrinsecas que redderent eum impassibilem et incorruptibilem, sicut post resurrectionem quando anima suam communicabit corpori proprietatem, scilicet incorruptibilem, quo ad omnes, sed et impassibilitatem, tamen hoc quantum ad electo, sed erat magis per remotionem eorum que poterant eum corrumpere. Que quidem remotio partim erat ex divina providentia sibi assistente et precavente corrumpentia ab extrinseco scilicet vulnerationes, lesiones, intoxicationes et huiusmodi. Partim autem virtute anime divinitus sibi collata, per quam poterat preservare corpus a distemperantia humorum, et ab infirmitatibus insurgentibusNunc autem ita est, quod inter corrumpentia ab extrinseco, que pro divina providentia precavebantur, continens est unum, scilicet locus pravus aut corruptus, propter quod Deus providit homini de loco convenienti quantum ad aeris temperiem, et loci amenitatem. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Paradisum voluptatis id est delitiositatis et amenitatis.
marg.| .2. A principio scilicet tertia die, quando primo producte sunt plante. Hebrei hic dicunt in oriente In oriente] praem. Ed1603 . Dictio enim hebraica que hic ponitur uno modo signat antecessionem, loco cuius translatio nostra habet, a principio. Alio modo signat partem orientalem, sic dicunt Hebrei {68} quod hec est littera.   Et plantavit Deus Deus virgultum in delitiis orientis. Et in ista expositione conveniunt aliqui doctores catholici exponentes, a principio, scilicet loci, non temporis, quia pars orientalis terre illa est nobilior, sicut et dextera pars in homine, et pars orientalis dextera vocatur a Philosophis. Omnes autem qui loquuntur de situ paradisi terrestris, ponunt eum esse in partibus orientis, verumtamen in quo oriente, varie loquuntur. Philosophus enim, secundo Meteorologicarum, dicit, quod inter duos tropicos non potest esse regio habitabilis, propter nimiam caliditatem, quia ibi transit sol his in anno, et illi qui sequuntur hoc dictum Aristotelis, necesse habent dicere, quod paradisus terrestris sit extra tropicos versus orientem estivalem vel hiemalem. Alii vero dicunt quod inter duos tropicos sub equi noctiali circulo regio est temperatissima, quod quod etiam asserit frater Ioannes de Pechan, in tractatu suo de sphera, pluribus rationibus, quas propter prolixitatem hic omitto, et secundum istos paradisus terrestris est in oriente sub equi noctiali.
marg.| .3. In quo posuit etc. Per hoc ostenditur quod Adam fuit formatus extra paradisum, ad ostendendum, quod ille locus non debebatur sibi ex natura, sed ex gratia, sicut et immortalitas predicta.
Numérotation du verset Gn. 2,additio 3 
prol.| In eodem capitulo 2, ubi dicit in postilla : « Philosophus etiam secundo Meteorologicarum, dicit » etc. Sequentes opinionem Aristotelis possunt concedere quod inter duos tropicos sit regio habitabilis et temperatissima, propterea quod in illa regione sit aliqua pars alta et montuose intantum quod reflexiones radiorum solis non attingunt ad illum locum cum excessu caloris, sed temperate, modo quo contingit in aliquibus partibus climatum calidorum, ubi aliqui montes alti tantam attingunt frigiditatem, quod ibidem nives generantur, et etiam durant per magnum tempus anni, ut patet per experientiam, unde etiam secundum opinionem Philosophi concedi potest quod paradisus terrestris sit in orientali plaga sub equinoctio modo predicto.
Numérotation du verset Gn. 2,8 
moraliter
marg.| marg.| {65} .1. Plantaverat autem dominus deus paradisum etc. Per paradisum militans ecclesia designatur, sicut dicitur Ct. 4.d. « Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tue paradisus ». In hoc autem {66} paradiso describitur fons et fluvius, quibus scriptura seu theologia designatur. Dicitur enim fons quantum ad articulos fidei, fluvius autem quantum ad ea que ex articulis deducuntur.
Numérotation du verset Gn. 2,8 
differentia
marg.| {LYR3.2.8T} Item c. Plantaverat autem Dominus paradisum voluptatis a principio id est tertia die in qua produxit herbas et plantas. Hebreus :   Et plantavit Dominus ortum in deliciis orientis id est in parte orientali terre deliciosa et amena valde. Et sic translatio nostra refertur ad tempus productionis paradisi terrestris sed hebraica littera refertur ad locum qui, secundum omnes loquentes de paradiso terrestri, ponitur in parte orientali et tempus productionis tertia die et sic utraque littera vera est. G
G ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3v  ; P12760 (45vb-46ra) {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 2,9 
marg.| .4. Produxitque dominus Deus de humo. Hic consequenter describitur loci preducti conditio, cum dicitur.   Produxitque dominus Deus etc. hoc factum est tertia die, et hic repetitur ad explicandum paradisi conditionem.
marg.| .5. Omne lignum pulchrum visu etc. Ut esset homini ad escam, quia habebat vitam animalem cibis indigentem, lignum etiam vite ad impediendum senectutem. Ad cuius intellectum sciendum quod ad vitam {69} animalem continuandam requiritur cibus, per quem restauratur humidum deperditum per actionem calidi naturaliter. Verumtamen ista restauratio non fit secundum equivalentiam, ut dicit philosophus primo de generatione, quia caro generata ex alimento impurior est quam prima sicut et vinum generatum per aque appositionem et conversionem, quia si continuaretur talis appositio, vinum fieret aquosum, et tandem deficeret species vini. Et eodem modo quia caro generata per alimentum impurior est, et per talem continuationem inducitur senectus in qua carnes sunt impuriores, et tandem deficit vita, igitur quia (sicut dictum est) homo factus est in vita animali, in qua calidum consumit humidum, intelligebat esu lignorum de quibus hic dicitur.   Omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave. Sed ad hoc quod predicta restauratio {70} fieret secundum equivalentiam, et per consequens impediretur senectus, indigebat esu ligni vite, quod propter hoc sic nominatur, et hoc est quod dicit Augustinus 14. de civitate Dei, quod cibus aderat homini ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vite ne illum senectus dissolveret.
marg.| .1. Lignumque scientie boni, et mali. Dicit Iosephus Primo libro Antiquitatum, quod fructus illius arboris habebat virtutem accelerandi et acuendi usum rationis, sed hoc est falsum, quia ad hoc non se extendit corporalis. et hoc etiam infra magis reprobabitur. Ideo dicunt Doctores catholici, quod dictum est, lignum scientie boni et mali, ex eventu consequenti, quia per esum illius ligni homo experimentaliter cognovit, quanta esset distantia inter bonum obedientie, et malum inobedientie.
Numérotation du verset Gn. 2,10 
marg.| .2. Et fluvius egrediebatur etc. Hic describitur amenitas paradisi quantum ad irrigationem, cum dicitur,   Et fluvius egrediebatur  : quia ibidem {71} de fonte vel fontibus oriebatur ad irrigandum totum paradisum, quia per illum transibat ad amenitatem loci et fructificationem.
marg.| .1. Qui inde dividitur. In flumina principalia, que derivantur extra paradisum, ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 2,10 
moraliter
marg.| marg.| {71} 1 Dividitur in quatuor capita propter quadruplicem sensum contentum in ca, sicut superius est expressum. In hoc etiam paradiso ponitur lignum vite id est doctor sane doctrine, de quo dicitur Ps. 1.a. In  lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte, Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo , i. doctrinam sanam in auditoribusfructificantem, et vitam gratie continuantem. Lignum etiam scientie boni et mali. Per quod intelligitur hereticus doctor, {72} cuius doctrina est mortifera. Dicitur tamen lignum scientie boni et nmali, quia nulla doctrina est ita pestifera, que non habeat ad mixtum aliquid boni. Per alia vero ligna quibus vesci licitum erat homini, designantur documento bonis quorumcumque simplicium, verbis et exemplis ad bonos mores inducentium. In hoc autem paradiso ponitur homo id est quicumque est in ecclesia merito et numero, ad operandum et custodiendum id est ad faciendum bonum opus et continuandum. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 2,11 
marg.| .2. Nomen uni phison. a fertilitate Piscium, quia terram per quam transit fertilem facit, Phison enim in hebreo abundantiam significat, vel fertilitatem, et iste fluvius aliter nominatur Ganges.
marg.| .3. Ipse est qui etc. Evilath quedam Regio est Indie sic nominata ab Evila filio Iectan, de hoc habetur infra 10.a.
marg.| .4. Ubi nascitur aurum. dicit enim Plinius, quod terra Indie pre ceteris abundat in venis aureis.
Numérotation du verset Gn. 2,12 
marg.| .5. Et aurum etc. quia regio Evilath habet melius aurum quam cetere regiones Indie.
marg.| .6. Ibique invenitur bdellium. arbor est aromatica secundum quod in libro de Proprietatibus rerum habetur. Hebrei dicunt hic crystallus, et {72} habet apparentiam, quia numeratur cum alio lepide, unde sequitur :
marg.| .7. Et lapis Onychinus. sic nominatus propter similitudinem quam habet in colore cum ungue humano ὄνυξ, Onix enim Grece idem est quod unguis Latine.
Numérotation du verset Gn. 2,13 
marg.| .8. Et nomen etc.   Geon ipse est Nilus.
marg.| .9. Ipse est etc. et inde descendit in Egyptum.
Numérotation du verset Gn. 2,14 
marg.| .10. Nomen vero fluminis etc. sic nominatus a velocitate cursus. Tigris enim est animal velocissimum habens cursum.
marg.| .11. Fluvius autem etc. De cursu istius scriptura non facit mentionem, quia erat unus terminus terre Israel, et ideo cursus eius erat satis notus filiis Israel, quibus Moyses scribebat. Sed contra predicta videtur quia origines istorum fluviorum inveniuntur ab hominibus extra paradisum, et ideo non videtur quod inde deriventur. Ad quod dicendum quod frequenter visum est aliqua magna flumina absorberi in terra, que currentia sub terra per magnum spacium postea egrediuntur alibi, et sic videntur ibi oriri, cum tamen prima origo ipsorum sit alibi : et sic potest dici de predictis fluviis paradisi.
Numérotation du verset Gn. 2,14 
differentia
marg.| {LYR3.2.14T1} Item d. Et nomen fluvii tertii Tigris 15   . Hebreus:   Et nomen fluvii tertii Hidequel et est hoc nomen proprium et primum tertii fluvii16 sicut Phison est nomen primi et Geon secundi. Sed postea vocatus est Tigris eo quod in velocitate cursus assimilatur animali quod vocatur Tigris. Tempore vero translationis Biblie, primum nomen erat quasi deletum de memoriis hominum, et secundum erat publicum et notum propter quod translator accepit ipsum dimittendo primum. H
H ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3v ; P17260 {MM2023}
15 Tigris] Tigria P17260
16 et primum tertii fluvii] om. P17260
marg.| {LYR3.2.14T2} Item d. Ipse vadit contra Assyrios. Hebreus:   Ipse vadit ad orientem Assur 17. Ratio huius diversitatis est quia dictio hebraica que ponitur hic scilicet quidema 18 aliquando accipitur pro contra19, aliquando pro oriente. Et sit translatio nostra unam habet significationem, hebraica littera aliam20 significatio tamen hebraica includit aliam, ut patet. I
I ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3v ; P12760 {MM2023}
17 Hebreus... Assur] Ipse vadit contra Assyrios praem. P12670
18 quidem] quide uia P12760
19 contra] + et P17260
20 significationem... aliam] om. hom. P12760
Numérotation du verset Gn. 2,15 
marg.| marg.| {73} .1. Tulit ergo dominus etc. Postquam descripsit paradisi conditionem, hic describit eius habitationem dicens,   Tulit ergo etc. de loco in quo formavit eum extra paradisum, ut predictum est. Et dicunt aliqui, quod formatus fuit in agro damasceno.
marg.| .2. Et posuit eum etc. tamquam in loco convenienti statui innocentie.
marg.| .3. Ut operaretur etc. Hoc dupliciter ex ponitur. Uno modo, ut operari et custodire referatur ad Deum active, ut sit sensus, Deus posuit hominem in paradiso ut peraretur ipsum hominem, beneficiis sue gratia ipsum perficiendo, et custodiret illam in paradiso terrestri, ad, tempus, donec {74} esset ad celestem gloriam transferendus. Alio modo exponitur, ut. referatur ad hominem, sic intelligendo, quod Deus posuit hominem in paradiso, ut homo operareturibi : non opere laborioso, sed magis delectabili ad experientiam, et exercitium sue virtutis.
Numérotation du verset Gn. 2,15 
additio 4
prol.| In eodem capitulo secundo, ubi dicitur in postilla « Ut operari et custodire referatur ad Deum », iste modus expositionis non habet locum secundum Hebraicam veritatem. In hebreo enim in hoc loco habetur ut operaretur et custodiret illam in feminino genere non illum in masculino, unde oportet ut referatur ad Paradisum, qui sub nomine hortus dicitur. Hortus autem in hebreo est communis generis, quia quandoque in masculino, quandoque in feminino nominatur.
prol.| .4. Et custodiret illum non ab invasoribus, sed servando iustitiam originalem, ne propter peccatum suum inde abiiceretur.
Numérotation du verset Gn. 2,16 
marg.| .5. Precepitque eis dicens, De omni ligno etc. tenebatur enim ad conservationem sui comedere de aliis lignis, et de ligno vite, ut predictum est, sed quia lignum scientie boni, et mali excipiebatur, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 2,17 
marg.| {75} .1. De ligno autem etc. Et istud preceptum fuit negativum, et quantum est ex se valebat ad exercitium virtutis obedientie. Et quia inobedientia meretur penam, ideo sequitur :
marg.| .2. In quocumque enim die etc. id est necessitatem moriendi incurres, et ideo in hebreo habetur moth tamuth, [hébreu] praem. Ed1603 moriens morieris, quia gustato ligno non statim mortuus, sed cepit ad mortem tendere.
Numérotation du verset Gn. 2,18 
marg.| .3. Dixit quoque Deus, non est bonum. Hic consequenter describitur {76} humane nature multiplicatio, et quia ista multiplicatio fit per generationem, ad quam requiritur coniunctio maris et femine, ideo primo explicat mulieris formationem, secundo eius coniunctionem matrimonialem, ibi :   Dixitque Adam. Hoc nunc os. Adhuc primo ponitur formationis ratio. Secundo subiungitur ipsa formatio, ibi :   Misit ergo dominus Deus soporem. Ratio autem formationis mulieris fuit multiplicatio generis humani, que non poterat esse per solum masculum, et hoc est quod dicitur.
marg.| {77} .1. Non est bonum hominem esse solum. quia tolleretur multiplicationis bonum.
marg.| .2. Faciamus ei adiutorium. quia in generatione requiritur appropinquatio activi ad passivum. Virtus autem activa generandi consistit id mari, virtus autem passiva in femina.
marg.| .3. Simile sibi : id est eiusdem speciei, licet alterius sexus. et quia tale adiutorium respectu hominis non inveniebatur in animalibus iam formatis. Ideo sequitur :
Numérotation du verset Gn. 2,18 
differentia
marg.| {LYR3.18T} Item e. Faciamus ei ad iutorium simile sibi  ; et postead   Ade vero non inveniebatur adiutor similis sibi : Hebreus :   Faciamus ei adiutorium contra eum. Et postea :   Ade vero non inveniebatur adiutor contra eum. In generatione enim requiritur virtus activa et passiva correspondens active quasi contra eam divisa. In generatione enim hominis virtus activa est in viro, passiva vero in muliere, ideo dicitur adiutorium et adiutor contra virum sicut proprium passivum correspondens activo et quia vir et mulier sunt eiusdem speciei, translator noster posuit adiutorium simile et adiutor similis sibi : J
d Gn. 3, 20.
J ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 3rv ; P17260 (46rb) {MM2023}
Numérotation du verset Gn. 2,18 
moraliter
marg.| marg.| {77} .1. Non est bonum hominem esse solum. Hic agitur de formatione mulieris de viro. Et secundum Augustinum per virum intelligitur ratio, per mulierem autem sensualitas seu appetitus sensitivus. {78} Dicitur autem mulier formari de latere viri, quoniam appetitus sensitivus est rationalis per participationem, et est in adiutorium viri id est rationis, quando regulatus ratione perficitur virtute morali.
Numérotation du verset Gn. 2,19 
marg.| .4. Formatis igitur etc.   Adduxit ea ad Adam. ministerio angelico vel suo imperio.
marg.| .5. Ut videret. diligenter considerando naturas eorum, quarum primus homo habuit perfectam noticiam, Cuius ratio est, quia perfectum naturaliter precedit imperfectum sicut principium eius, quia reducit ipsum ad perfectionem. Res autem instituende sunt non solum in seipsis, sed ut principia sequentium. Homo autem non solum est principium aliorum {78} hominum per generationem, sed etiam quantum ad instructionem, in quantum discipulus ad perfectionem scientie deducitur per doctorem, Et ideo sicut in prima productione rerum Deus produxit alias species perfectas, sicut potentes similia producere ex suis seminibus, ut supra dictum est, ita formavit hominem perfectum, non solium quantum ad corpus, ut potentem statim generare, sed etiam quantum ad animam in scientia ad quam potest naturaliter attingere, ut statim posset docere. Illa autem ad quorum cognitionem potest attingere virtute naturali, sunt omnia illa que naturaliter continentur in primis principiis per se notis, se quibus potest intellectu : possibilis in actum reduci virtute intellectus agentis, et quia homo in statu innocentie ordinabatur ad finem supernaturalem, ideo etiam tunc de supernaturalibus cognitionem habuit quantum pertinebat ad statum.
marg.| .6. Omne enim quod etc scilicet secundum veritatem. Et quo patet. quod habuit noticiam de proprietatibus naturalibus viventium, quia nomina bene imposita a proprietatibus rerum imponuntur.
Numérotation du verset Gn. 2,20 
marg.| marg.| {79} .1. Ade vero non inveniebatur etc. Repetit hic causam formationis {80} mulieris de qua in principio huius partis mentionem fecerat, et occasione cuius nominationem animantium interposuerat.
Numérotation du verset Gn. 2,20 
differentia
marg.| {LYR3.20T} cf. {LYR3.18T}
marg.| .2. Immisit ergo Dominus Deus, et cetera  . Hic describitur {81} formatio mulieris de latere hominis dormientis in figura quod ecclesia erat formanda in futuro de latere Christi dormientis in cruce. Dicit igitur :   Immisit ergo Dominus Deus etc. Ex quo patet quod iste sopor non fuit naturaliter causatus sed a Deo immissus, ne Adam videret amotionem coste sue.
marg.| .1. Tulit unum de costis. Hoc videtur inconveniens quia illa costa aut erat de integritate ipsius Ade aut superflua. Si primo modo, tunc remansit corpus Ade diminutum et imperfectum : quod non decet conditionem primi hominis, qui erat simpliciter perfectus quantum ad animam et corpus. Si secundo modo tunc illa costa in Adam fuit monstruosa sicut sextus digitus fuisset in manu : quod etiam est inconveniens in primo homine ut predictum est. Dicendum ad hoc quod aliquid est superfluum in natura humana ratione individui, quod tamen est necessarium ratione speciei. Sicut superfluum alimenti de quo sit semen est superfluum in individuo, quod aliter inquantum huiusmodi. Est tamen necessarium in quantum est principium producendi sibi simile ad conservationem speciei : quia semen mediante quo sit generatio est de superfluo alimenti, ut habetur ii. de anima. Et tale superfluum non est monstruosum, imo naturale et per se inventum : quia ut ibidem dicitur, Generale est opus naturalissimum, et natura magis intendit conservationem speciei quam individui : Eodem modo dicendum de illa costa, quod fuit superflua ratione individui, et ideo illa sublata remansit corpus Ade integrum et perfectum, fuit tamen necessaria inquantum mulier de ipsa erat formanda, ut sic Adam esset principium totius humane speciei, ut predictum est, propter quod non fuit monstruosa.
Numérotation du verset Gn. 2,22 
marg.| .2. Et edificavit. Formationem mulieris exprimit per modum edificationis, ut dicit Rabbi Salomon et verum est, eo quod sicut edificium latius est et grossius inferius magis subtile superius, ita corpus mulieris grossius est in partibus inferioribus de communi cursu, et subtilius et gracilius in superioribus, {82} et hoc est propter debilitatem calidi naturalis in muliere, que naturaliter est frigida, et ideo maior pars alimenti de qua fit nutritio, et augmentum remanet in inferioribus partibus et minor pars superius elevatur. Contrarium autem est in masculo propter fortitudinem calidi naturalis. Et ideo communiter habet pectus latius, scapulas grossiores et caput.
Numérotation du verset Gn. 2,22 
additio 5
marg.| In eodem capitulo 2, ubi dicitur in postilla « Formationem mulieris » etc. Hec ratio Rabbi Salomon et si contineat aliquid veritatis, est tamen impropria seu impertinens ad propositum. Non enim pertinet ad sacram Scripturam dicere an femina sit grossior in partibus inferioribus an non, nec ex hoc sequitur aliquid pertinens ad mores. Sed in hoc posset aliter dici, et forte melius et magis ad propositum. Ad quod sciendum quod in rerum primordiis scriptura triplici modo denominat productionem hominis. uno scilicet modo per hoc verbum formavit, sicut cum dicitur Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre. Alio modo per hoc verbum genuit, sicut dicitur Gn. 4.d. quod Adam genuit Seth. Alio modo per hoc verbum edificavit, sicut dicitur, hic, edificavit Dominus costam quam tulerat de Adam in mulierem. Primo autem modo productio hominis specialiter quantum ad corpus, facta est per quandam transmutationem quasi naturalem, secundum quam res producta non habet identitatem specificam cum re ex qua producitur, imo est ibi oppositio cum ex non tali fiat tale, ut in primo Physicorum, et ideo talis productio proprie nominatur formatio, eo quod perficitur per novam formam de novo advenientem, et ideo de tali productione dicitur. Formavit Deus hominem de limo terre. Secundo vero modo productio hominis facta est per generationem naturalem, secundum quam res aliqua generat sibi similem secundum speciem, ut cum ignis generat ignem, et in tali productione communiter inter generantem et generatum est identitas specifica, secundum quam dicitur quod Adam genuit Seth ad imaginem et similitudinem suam. Tertio vero modo productio hominis facta est quodammodo per modum edificationis, secundum quam manet aliqualis identitas, quasi individualis inter edificatum et id de quo edificatur : cum enim domus fit ex ligno vel lapidibus, non solum remanent in domo ligna, seu lapides eiusdem speciei cum lignis et lapidibus ex quibus domus fuit edificata sed etiam ligna vel lapides remanent in domo edificata eadem que prius individualiter erant, secundum quem modum quodammodo facta fuit mulier de costa Ade. Non enim fuit facta primo modo, ita ut non remaneret identitas specifica inter ipsam et Adam, ut est manifestum. Nec etiam secundo modo, sic, scilicet ut remaneret inter eos identitas specifica tantum, sed tertio modo scilicet ut inter eos etiam remaneret quodammodo quasi identitas individualis, sicut inter ligna ex quibus domus edificatur, et ligna que sunt in domo iam edificata, remanet identitas individualis, et hoc clare innuit littera cum dicit, Dixit que Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea quia sine omni extrinseco additamento per divinam potentiam, costa in semetipsa multiplicata, mulieris corpus factum fuisse dicitur, ut magis videtur velle magister in. ii. d. xvii. sive per additionem factam ad materiam preexistentem coste. prout videtur velle sup. In prima parte. et costa de Adam subtracta remansit eadem individualiter in productione corporis mulieris. Similiter et caro que etiam cum costa fuit de corpore Ade, sublata, ut magister ponit in Historiis scolasticis, et ideo secundum{86} istum modum productionis dicitur edificare, non formare, seu generare, quia habet similitudinem cum edificio ratione iam dicta, secundum quod denotatur maiorem identitatem esse inter virum et uxorem quam inter patrem seu matrem cum filio. sic maior est identitas individualis, quam specifica. De quo potest etiam intelligi illud, Relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue, et erunt duo in carne una, quasi dicat. Rationabile est ut homo relinquat patrem et matrem quantum ad domesticam conversationem, et alia huiusmodi, et adhereat uxori in eisdem, eo quod inter virum et uxorem est quodammodo identitas individualis, quia sunt duo in carne una, non autem inter filium et patrem seu matrem. Hoc etiam sonant verba Apostoli ad Eph. 5.g. dicentis, Iam non sunt duo sed una caro. ista tamen intelligantur non excludendo alias sanctorum expositiones. Consonat etiam expositio mysterio Christi et Ecclesie, quod in hoc sacramento, scilicet matrimonii figuratur, iuxta Illud ad Eph. 5.g. sacramentum magnum inter Christum et Ecclesiam. Nam corpus Christi mysticum, licet multa contineat supposita, unum tamen est quodammodo individualiter, cuius compositio etiam edificatio dicitur, iuxta illud Mt. 16 capitulo Et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
Numérotation du verset Gn. 2,22 
littera
marg.| .3. Costam quam tulerat de Adam, et cetera  . Non enim formavit eam de pede, quia non erat serva, nec de capite, quia non erat viri domina sed de costa, quia erat viri socia. Dicunt vero aliqui quod hec formatio de costa fuit per additionem alterius materie, alioquin corpus mulieris fuisset nimis rarum si eadem materia accepisset maiores dimensiones, et dicunt quod fuit simile in multiplicatione quinque panum. Io. 6. a. de qua videtur dicere Augustinus manifeste, quod fuit per additionem materie dicens. Ille in manibus suis multiplicavit quinque panes qui de paucis granis creat segetes, et certum est quod segetes multiplicantur de granis per additionem meterie. Alii vero dicunt quod formatio mulieris de costa fuit sine additione materie. Deus enim qui de nihilo produxit materiam, multo fortius potuit facere de modica materia magnam non per additionem materie aliunde sumpte, sicut est in segetibus, sed per multiplicationem eiusdem materie in seipsa, nec ex hoc sequitur corpus mulieris carere debita densitate, quia formatione facta tantum fuit ibi de materia, ac si fuisset aliunde addita, et ista expositio videtur magis propinqua littere.
Numérotation du verset Gn. 2,23 
marg.| .4. Dixitque Adam : hoc nunc os ex ossibus meis. Hic consequenter describitur viri et mulieris coniunctio matrimonialis. unde dixit ; Dixitque Adam :  Hoc nunc os etc. Ex quo patet Adam cognovisse supernaturaliter formationem mulieris de costa sua, quia non viderat hanc formationem.
marg.| .5. Et caro de carne mea. Quia illa costa de qua formata est mulier, non fuit sublata de Adam nuda sed cum aliqua carne.
marg.| .6. Hec vocabitur virago. Quia de viro sumpta est.
prol.| {83} Ista est locatio impropria, quia Virago non signat mulierem de viro sumptam vel derivatam, sed magis mulierem viriliter agentem. Et ideo magis proprie diceretur. Vira, si sermo latinus pateretur. Ista autem derivatio magis apparet in hebreo ubi dicitur issa [hébreu] praem. Ed1603 id est mulier, quod nomen derivatur an an] + [hébreu] Ed1603 , quod signat virum.
Numérotation du verset Gn. 2,24 
marg.| .1. Quemadmodum relinquet homo patrem et suum, et matrem etc. Non quantum ad dilectionem, quia filius non potest denegare parentes, sed quantum ad cohabitationem, quia filius cum est uxoratus statim est emancipatus, et habet providere sibi uxori et familie.
marg.| .2. Et erunt duo in carne una. Quia masculus et femina coniunguntur ad unam carnem prolis procreandam.
marg.| Aliter exponitur. Quamobrem. etc. excludendo per hoc patrem et matrem a copula matrimoniali, quia istud numquam fuit licitum, sed est contra dictamen recte rationis, quia est contra reverentiam parentalem. Alie autem persone quantumcumque propinque consanguinitate fuerint licite poterunt copulari matrimonialiter in principio, ut frater et soror, de pueris Ade et Eve.
Numérotation du verset Gn. 2,25 
marg.| .3. Erat autem etc. secundum Iosephum hoc erat ex simplicitate, vel carentia scientie in primis parentibus, sicut contingit in pueris carentibus usu rationis, qui non erubescunt ex sua nuditate : sed hoc est supra improbatum, quia homo a sua formatione fuit perfectus in scientia, et ideo dicendum quod istud contingebat ex conditione status innocentie, quia nullus motus inordinatus poterat contingere in membris genitalibus nec {84} inhonestas in aliis partibus, durante illo statu, et ideo nuditas quarumcumque partium corporis non erat causa erubescentie.
prol.| Genesis c. 2. ubi dicitur in postilla, aliter exponitur, prout requies ponitur, prout completione desiderii etc.
Numérotation du verset Gn. 2,replicae Doering 
prol.| In secundo capitulo ubi Postillator exponit benedictionem septime diei per applicationem ad divina etc. Burgensis dicit illam applicationem ad sensum litteralem non pertinere, sed ad mysticam expositionem ad quod probandum adducit Magistrum, libro Secundo <Sententiarum>, d. 15, dicentem, illum diem Deus sanctificasse, et benedixisse dicitur, quia mystica pre ceteris benedictione, et sanctificatione dotavit illum, unde in lege dicitur. Memento sanctificare diem sabbati. Sed consideranti dictum magistri, clarum fit quod Burgensis non probat per ipsum quod intendit, nam magister non dicit mysticam esse septime diei expositionem, sed esse mysticam eius benedictionem id est divinam. Mysticum enim secundum Britonem uno modo dicitur divinum, sic nihil ad propositum Burgens. Extra propositum etiam est quod addit Burgens. arguendo sic, Si ex sensu litterali huius sanctificationis habetur : quod homo die septimo deberet cessare ab operibus terrenis, sequitur quod sancti Patriarche fuissent ad observationem sabbati obligati, quod non reperitur ante legem. Hic dico quod Burgensis noluit Postillatorem intelligere, quoniam benedictionem septime diei littera non exponit de sabbato Iudaico, et cerimoniali. sed morali, qualiter pertinet ad decalogum, et ita implicite obligabat ante legem, et post, scilicet in consideratione creature, non requiescere, sed regrediendo in opificem, et ibi sistere contemplationem, ut sic sex dies pertineant ad usum, septima ad fruitionem, cui competit benedictio mystica id est divina. Nec videtur valere litteralis expositio quam Burgens. pretendit. Ait enim quod litteraliter benedictio sabbati ad multiplicationem pertinet. unde creaturis quas Deas benedixit dictum est. Crescite, et multiplicamini. Si enim hec congruentia Burgensis valeret, tunc omnia contenta sub creaturarum benedictione ad sabbatum viderentur pertinere, quod est falsum, quia omnia ad usum creatarum rerum extenduntur. Dicit enim Deus benedicendo homini, primo huius. Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam : dominamini piscibus maris etc. que omnia ad usum rerum pertinent, et a benedictione sabbati distrahere videntur. Nec video si Burgens. noluerit ad litteram intelligi sabbatum, quomodo non coget Christianos in sabbati observantia Iudaizare, cum ad decalogi teneatur observationem. Post huiusmodi igitur deviam Burgensis intentionem. Postillator concludit dicens. Sanctificatio competit septime diei, inquantum res condite, et multiplicate in Deo requiescunt. Item in eodem capitulo ubi Postillator dicit de situ paradisi in oriente, allegat Aristoteles in Secundo Meteorologicorum qui dicit inter tropicos non esse regionem habitabilem, igitur ibi non est paradisus sequendo Aristotelem. Burgensis autem, somniando nescio quid, dicit, sequendo Aristotelem, poni potest paradisus inter tropicos. Sequitur enim inter tropicos non est regio habitabilis secundum Aristotelem ergo paradisus non erit habitabilis, si inter tropicos positus fuerit. Et sic ex opposito consequentis contradicitur Aristo. et inconvenienter dicitur sequendo eum, quia sequitur : Si paradisus est habitabilis, et paradisus est inter tropicos, ergo inter tropicos est locus seu regio habitabilis, quod est oppositum dicti Aristotel. Item in eodem ca. ubi Postillator exponit formationem mulieris per quandam congruentiam sumptam a Rabbi Salomon Burgensis significans Rabbi Salomon bene dixisse, dicit se melius dicere velle, quare videlicet formatio illa exprimitur per edificationem, distinguens tres modos circa rerum productiones in principio tribus terminis expressos scilicet per formare, per generare, et per edificare. Formare dicit proprie in his in quibus res producta non habet identitatem specificam cum re ex qua producitur, imo est inter eas quedam oppositio ; quia ex non tali sit tale, et sic ubi forma apponitur materie, formatio dicitur. Sed videtur Burgensis frustra laborare, quia secundum eum edificatio coste in mulierem {87} non differt a formatione, eo quod mulier producta non habet identitatem specificam cum costa ex qua producitur. Patet, quia non continentur sub eodem genere immediato. Est enim mulier animal quod de costa dicere non est verum, nisi in aliquo. Inter mulierem etiam productam et costam ex qua est, est oppositio sicut in formatione, quia ex non mulier fit muliere. Coste etiam in formatione mulieris forma apponitur quasi materie, ex quo vere igitur formatio dicitur, nec secundum eius rationes a Burgens. positas differt ab edificatione mulieris. Sed cum addit Burgens. quod productio hominis dicitur edificatio, sicut quando inter productum et illud ex quo producitur remanet identitas quasi individualis, et exemplificat de lignis et lapidibus in edificio, illud non videtur verum, quia domus edificata et ligna et lapides, non habent identitatem individualem, eo quod non habent aliquam speciem eis communem. Ligni enim individuum non est individuum domus, nec econverso. sed sunt non solum individualiter. sed etiam specifice et essentialiter distincta, quod patet per possibilitatem separationis partium singularium. Nec sequitur, lignum ante edificium et in edificio est unum et idem individualiter. Igitur est idem individualiter cum edificio, sed sequitur bene, igitur est unum et idem individualiter in edificio, sed tunc imaginatio Burgens. nihil ad propositum : Nam costa unde mulier facta est, non mansit in Eva individuum coste, ut patet, sive ponatur in se multiplicata sive aliunde aucta : unde et si verum sit dicere, quod costa fuit materia ex qua mulier fuit producta, non tamen verum est, quod tota materia mulieris facte fit individuum coste. Nec verum est quod costa illa et caro in Adam suppleta sit individualiter una in Adam et Eva, ut ex identitate tali magis proprie et litteraliter productio mulieris dicatur edificatio quam formatio. Certum enim est Deum coste sicut et limo terre novam formam attribuisse, et sic edificatio a formatione non videtur differre. Ideo doctores tractantes hanc materiam, sepe verbo formationis utuntur pro verbo edificationis dicentes : Sicut {88} mulier formata est de latere viri dormientis, ita ecclesia de latere Christi morientis, et puto de figuram illius dictum : Edificavit costam in mulierem sic et ecclesia ex latere Christi virtute passionis per sacramentorum usum construitur et edificatur. Omnis enim productio divina materiam assumens sicut limum in productione viri, costam in productione mulieris etc. Non ideo est ut egeat, quia potuit sicut et celum et terram ex nihilo producere utraque, sed ad aliquid significandum. Productio enim viri ex limo significativa est, ut sicut pulvis est ex origine, ita in pulverem revertatur in fine, ut infra tertio capitulo dicitur. Edificatio vero coste quid significet, vide Apostolum ad Eph. 5. cuius allegatum ad litteram oportet accipere, ut inde possit assumi efficax argumentum, sicut idem Burgens. dicit in questione preambula, Non oportet igitur Burgens. tantam digressionem facere de illo termino, edificare, nec sua distinctio valet de proprietate sermonis : non enim Deus proprie generavit celum et terram, cum non sint generabilia, et tamen in hoc 2 capitulo dicitur : Hec sunt generationes celi et terre. Utitur enim scriptura transsumptive uno pro alio, aliquando exprimens creationem per producere, aliquando per facere, aliquando per plantare, edificare, generare etc. Sed, quia secundum Aristotelem Omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, potest tamen rationi Rabbi Salomon talis congruentia, assignari, ut limus in virum dicatur formari ratione predicta, sed costa in mulierem edificari ad instar domus, que secundum Aristotelem fit, ut nos defendat ab incommodis imbribus caumatibus etc. ita mulier constructa est ut sit domus et receptaculum naturalissimi effectus natura scilicet generationis, in quo preservetur ab incommodis, foveatur nutrimentis etc. Hec congruentia videtur fundari circa finem. Eccl. 26 capitulo ubi mulierem dicit ornamentum domus, columnas aureas super bases argenteas, fundamenta eterna super petram solidam. Ex quibus patet institutionem mulieris merito exprimi per edificationem, quia est domus nature.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_2)

Notes :