Nicolaus de Lyra

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 

Erat autem1* Abraham senex dierumque2 multorum et Dominus in cunctis benedixerat3 ei.
1 autem P14417 Weber] om. Rusch |
2 dierumque] dierum ΨF* LXX |
3 benedixerat] benedixit O |
Numérotation du verset Gn. 24,2 

Dixitque ad servum seniorem
domus sue qui preerat omnibus que habebat: Pone manum tuam subter femur meum
Numérotation du verset Gn. 24,3 

ut adiurem te per4 Deum celi et terre ut non accipias uxorem filio meo
4 per Rusch ] + Dominum Weber
de filiabus Chananeorum inter quos habito
Numérotation du verset Gn. 24,4 

sed ad terram cognationemque5 meam proficiscaris
5 cognationesque Rusch ] et ad cognationem
et inde accipias uxorem
filio meo Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,5 

Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum
in terram hanc, numquid6 reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es?
6 numquid Rusch ] num Weber
Numérotation du verset Gn. 24,6 

Dixit Abraham: Cave nequando reducas illuc filium meum.
Numérotation du verset Gn. 24,7 

Dominus7 celi, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis mee, qui locutus est mihi et iuravit mihi8 dicens: Semini tuo dabo terram hanc,
7 Dominus Rusch ] + Deus Weber |
8 mihi Rusch ] om. Weber |
ipse mittet angelum suum
coram te et accipies inde uxorem
filio meo.
Numérotation du verset Gn. 24,8 

Sin autem noluerit mulier sequi te,
non teneberis iuramento. Filium tantum meum ne reducas illuc.
Numérotation du verset Gn. 24,9 

Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui
et iuravit illi super sermone hoc.
Numérotation du verset Gn. 24,10 

Tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius
portans secum. Profectusque perrexit
Mesopotamiam
ad urbem Nachor.
Numérotation du verset Gn. 24,11 

Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum
aque vespere,
eo tempore
quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum
dicens9:
9 oravit Dominum dicens Rusch ] dixit Weber
Numérotation du verset Gn. 24,12 

Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie10 et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
10 mihi odie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,13 

Ecce ego sto prope11 fontem aque et filie habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam,
11 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,14 

igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe
quin et camelis tuis potum tribuam12, ipsa est quam preparasti servo tuo Isaac
12 potum tribuam Rusch ] dabo potum
et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham13.
13 Abraham Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,15 

Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur
filia Bathuel filii Melche, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam
in scapula sua14
14 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,16 

Puella decora nimis
virgoque pulcherrima
et incognita viro
descenderat autem ad fontem
et impleverat
hydriam aqua15
15 aqua Rusch ] om. Weber
ac revertebatur.
Numérotation du verset Gn. 24,17 

Occurritque
ei servus et ait:
Pauxillum aque mihi
ad sorbendum
prebe16 de hydria tua.
16 aque – m. a. s. p. Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,18 

Que respondit: Bibe, domine mi.
Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam
et dedit ei potum.
Numérotation du verset Gn. 24,19 

Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam
donec cuncti bibant.
Numérotation du verset Gn. 24,20 

Effundensque hydriam
in canalibus recurrit ad puteum
ut hauriret aquam et haustam omnibus, camelis dedit.
Numérotation du verset Gn. 24,21 

Ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
Numérotation du verset Gn. 24,22 

Postquam autem17 biberunt cameli. Protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos
17 autem Rusch ] ergo Weber
et armillas totidem pondo siclorum decem
Numérotation du verset Gn. 24,23 

dixitque ad eam: Cuius es filia indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum?
Numérotation du verset Gn. 24,24 

Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Melche, quem peperit Nahor, quem peperit ei Melcha18.
18 quem peperit ei Melcha Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,25 

Et addidit dicens: Palearum quoque et feni plurimum est apud nos
et locus spatiosus ad manendum.
Numérotation du verset Gn. 24,26 

Inclinavit se homo
et adoravit Dominum
Numérotation du verset Gn. 24,27 

dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me19 perduxit in domum fratris domini mei.
19 itinere me Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,28 

Cucurrit itaque puella et nuntiabat20 in domo21 matris sue omnia que audierat.
20 nuntiabat Rusch ] nuntiavit Weber |
21 domo Rusch ] domum Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,29 

Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinans22 egressus est ad hominem ubi erat fons.
22 festinans Rusch ] festinus Weber
Numérotation du verset Gn. 24,30 

Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis sue et audisset cuncta verba referentis, hec locutus est: Mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et prope23 fontem aque
23 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,31 

dixitque ad eum: Ingredere benedicte Domini, cur foris stas? preparavi domum et locum camelis tuis24.
24 tuis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,32 

Introduxitque25 eum in26 hospitium ac destravit camelos deditque paleas
25 intriduxitque Rusch ] et introduxit Weber |
26 in Rusch ] om. Weber |
et fenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant27.
27 cum eo - venerant Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,33 

Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam donec loquar sermones meos.
Respondit ei: Loquere.
Numérotation du verset Gn. 24,34 

At ille: Servus, inquit, Abraham sum
Numérotation du verset Gn. 24,35 

et Dominus benedixit domino meo valde
magnificatusque est.
Et dedit ei oves
et boves,
argentum
et aurum,
servos et ancillas,
camelos et asinos.
Numérotation du verset Gn. 24,36 

Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo
in senectute sua
deditque ei28 omnia que habuerat.
28 ei Rusch ] illi Weber
Numérotation du verset Gn. 24,37 

Et adiuravit me dominus meus dicens: Non accipies filio meo uxorem29 de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
29 filio meo – uxorem Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,38 

sed perges ad domum patris mei30 et de cognatione mea accipies filio meo uxorem31.
30 perges – a. d. p. m. Rusch ] inv. Weber |
31 filio meo - uxorem Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,39 

Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Numérotation du verset Gn. 24,40 

Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam. Accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
Numérotation du verset Gn. 24,41 

Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi.
Numérotation du verset Gn. 24,42 

Veni ergo hodie ad fontem aque32 et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam in qua nunc ambulo,
32 aque Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,43 

ecce sto iuxta fontem aque et virgo que egredietur ad hauriendam aquam audierit a me: Da mihi paululum33 aque ad bibendum ex hydria tua,
33 paululum Rusch ] pauxillum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,44 

et dixerit mihi: Et tu bibe et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam preparavit Dominus filio domini mei.
Numérotation du verset Gn. 24,45 

Cum34 hec tacitus mecum35 volverem,
34 cum Rusch ] dum Weber |
35 tacitus mecum Rusch ] inv. Weber |
apparuit Rebecca, veniens cum hydria quam portabat in scapula. Descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Numérotation du verset Gn. 24,46 

Que festinans36 deposuit hydriam de humero
36 festinans Rusch ] festina Weber
et dixit mihi: Et tu bibe et camelis tuis potum tribuam. Bibi et adaquavit camelos.
Numérotation du verset Gn. 24,47 

Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit illi Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus eius37.
37 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,48 

Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxit38 me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
38 perduxit Rusch ] perduxisset Weber
Numérotation du verset Gn. 24,49 

Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem
cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet39: hoc dicite mihi40 ut vadam ad dexteram sive ad sinistram.
39 placet Rusch ] + et Weber |
40 mihi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,50 

Responderunt Laban et Bathuel:
A Domino egressus est sermo non, possumus extra placitum eius quicquam aliud loqui tecum41.
41 loqui tecum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,51 

En Rebecca coram te est. Tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 24,52 

Quod cum audisset puer Abraham procidens42 adoravit in terra Dominum.
42 procidens ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,53 

Prolatisque vasis argenteis
et aureis
ac vestibus, dedit ea Rebecce pro munere. Fratribus quoque eius
et matri dona obtulit.
Numérotation du verset Gn. 24,54 

Initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane
locutus est puer:
Dimittite me ut vadam ad dominum meum.
Numérotation du verset Gn. 24,55 

Responderunt frater43 eius et mater: Maneatpuella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.
43 frater Rusch ] fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 24,56 

Nolite, ait, me retinere44*
44 retinere] tenere Rusch (hapax )
quia Dominus direxit viam meam. Dimitte45 me ut pergam ad dominum meum.
45 dimitte Rusch ] dimittite Weber
Numérotation du verset Gn. 24,57 

Et dixerunt: Vocemus puellam
et queramus eius46 voluntatem.
46 eius Rusch ] ipsius Rusch
Numérotation du verset Gn. 24,58 

Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Visne cum homine isto ire47? Que ait: Vadam.
47 c. h. isto – ire Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,59 

Dimiserunt
ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
Numérotation du verset Gn. 24,60 

imprecantes
prospera sorori sue atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille milia
et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 24,61 

Igitur Rebecca et puelle illius ascensis camelis,
secute sunt virum
qui festinus
revertebatur ad dominum suum.
Numérotation du verset Gn. 24,62 

Eo autem48 tempore deambulabat Isaac49
48 autem Rusch ] om. Weber |
49 deambulabat Isaac Rusch ] inv. Weber |
per viam
que ducit ad puteum,
cuius nomen est Viventis
et videntis.
Habitabat enim
in terra australi
Numérotation du verset Gn. 24,63 

et egressus fuerat ad meditandum
in agro
inclinato50 iam die,
50 inclinato Rusch ] inclinata Weber
cumque levasset oculos
vidit camelos venientes procul.
Numérotation du verset Gn. 24,64 

Rebecca
quoque, conspecto
Isaac,
descendit de camelo
Numérotation du verset Gn. 24,65 

et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis?
Dixit ei: Ipse est dominus meus.
At illa tollens cito pallium operuit se.
Numérotation du verset Gn. 24,66 

Servus autem cuncta que gesserat narravit Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,67 

Qui introduxit eam in tabernaculum51 Sarre matris sue
51 tabernaculum] tabernaculo Cava ΦA*
et accepit eam52 uxorem
52 eam Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) Rusch ] om. Cava Λ Π ΣM Φ ΨDM A T M Cor2
et in tantum dilexit eam53 ut dolorem qui54 ex morte matris55 acciderat56 temperaret.
53 eam G C O Θ ΨB²DM Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) ΩJ ΩS Ed1455 Rusch cum hebr. LXX ] om. Cor2 Weber |
54 qui] que X ΣM |
55 matris] + eius Ed1455 Clementina cum hebr. LXX |
56 acciderat] accederat Cava* P* |

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 8va
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 8v b
Numérotation du verset Gn. 24,1 
marg.| .1. Erat autem Abraham. Hic consequenter ostenditur qualiter Abraham ut perfectus se habuit respectu sui, seu proprie familie, quia filius reputatur una persona cum patre. Et ideo sic proceditur, quia primo pro maritatione Isaac describitur servi missio. Secundo coniugis requisitio, ibi : Cumque camelos fecissetaccumbere Tertio petitionis concessio, ibi : Responderunt Laban et {276} Bathuel. Quarto coniugis addactio, ibi surgens autem mane. Circa primum sic dicitur.
Numérotation du verset Gn. 24,2 
marg.| .2. Dixitque ad etc. Iste fuit Eleazar de quo supra dictum en. 15.a. quod erat procurator domus sue.
marg.| .3.  Pone manum etc. Hebrei dicunt quod dixit ratione circumcisionis que est circa illas partes quam Dominus dederat sibi in signum fidelitatis, ut supra dictum est 17 capitulo Catholicis autem dicunt et melius, quod hoc fuit propter Christum, qui secundum carnem nasciturus erat de Abrahe femore, et tali modo loquendi utitur {282} Scriptura Ex. 1.a. ubi dicitur : « Omnes anime eorum qui egressi sunt de femore Iacob » etc. et patet littera usque ibi :
marg.| .1. Sed ad scilicet in Aram ubi manserunt Nachor frater suus cum uxore sua. et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 24,7 
marg.| .2. Dominus Deus etc. id est de Aram, ut patet ex predictis, 12.ca.
marg.| .3. Et de terra nativitatis mee id est de Chaldeorum, ut patet ex predictis ca. 11.
marg.| .4. Immittet etc. Ad dirigendum istud negocium.
marg.| .5. Filium tantum meum etc. Dixit, tantum, ad excludendum Isaac solum quia Iacob illuc init ad querendum sibi uxorem, de mandato patris sui Isaac ut habetur infra 28.a. .6.   Tulitque decem etc. Isti enim cameli erant ab aliis distincti, quia erant irrostrati, unde non possent blada aliorum comedere, quando per viam ducebantur.
marg.| .7.  Ex omnibus etc. Quia putavit de auro eius et argento, et pecunia et iocalibus dandis puelle et eius amicis, ut habetur infra eod. c. In hebreo habetur :   Omnia bona eius portans secum. Dicunt enim Hebrei, quod portabat secum chartam de donatione, quam fecerat Isaac filio suo donans ei omnia bona sua mobilia et immobilia, quia aliis filiis dedit munera, et separavit eos ab Isaac, at habetur seq. c. et illam chartam portabat ad inclinandum parentes puelle et ipsam puellam, quam querebat in matrimonium ipsius Isaac.
marg.| .8.  Profectusque per me. Istud nomen tractum est de greco : μέσος enim idem est quod medium, et ποταμός μέσος ... ποταμός] μεσος ... ποταμος Ed1603 : fluvius, {283} quia regio illa sita est inter duo flumina, unum in hebreo habetur aramnaharaiim Aram naharaiim] [hébreu] praem. Ed1603 id est Syria fluviorum. Aramenim erat nomen regionis in qua remanserant Nachor et unde Abraham exierat de mandato Domini, ut dictum est supra 12. capitulo
marg.| .9.  Cumque Camelos fecisset etc. Hic consequenter describitur coniugis petitio, et primo querit Eliezer super hoc a Deo signum, secundo a parentibus puelle consensum :ibi :   Qui ait non comedam. Circa primum sciendum quod Eliezer non quesivit signum per modum augurii vel divinationis quod est illicitum, sed premissa oratione petivit a Domino signum in quo perciperet angelum Domini direxisse eius viam, sicut predixerat ei Abraham, et ideo non peccavit petiendo signum hoc modo. Dicit autem Iosephus, quod istud signum quod petiit fuit, ut sit puellis venientibus ad hauriendum aquam, et negantibus sibi potum una ex illis liberaliter sibi offerret, et non solum pro eius potu, sed etiam pro camelis potandis, in hoc sciret, quod illa esset quam Deus providerat fore coniugem ipsius Isaac, sed dictum Iosephi non consonat littera sequenti, ut videbitur statim. Ideo dicendum quod signum petitum fuit, ut si puella a qua primo peteret potum pro se, et ipsa concederet, non solum pro persona sua, sed etiam pro camelis, ipsas esset copulanda Isaac in matrimonio, et patet littera exceptis aliquibus verbis que transcurrendo exponentur.
marg.| Igitur puella etc. ultimo enim dixit ipsi Rebecce postquam alie negaverant {284} sibi : ut dicit Iosephus sed hoc videtur falsum, quia statim subditur :
marg.| .1. Necdum intra etc. ex quo videtur, quod petiverat ante ab alia, sed ab sola petuit ipsa.
marg.| .2. Effundensque hydriam in canalibus recuerit etc. Erant enim ibi lapides magni cavati, ubi bibebant animalia, et vocabantur canalia.
marg.| .3. Postquam autem biberunt cameli protulit vir etc. In hebreo habetur :   Protulit inaurem auream, cuius pondus erat medietatis sicli, et probatur per hoc quod habetur Ex. 30.b. ubi eadem dictio Hebraica ponitur pro dimidio siclo potest tamen dici quod in Ex. loquitur de siclo ad pondus sanctuarii, et potuit esse, secundum quod dicunt quod erat maius pondere usuali, intantum quod medietas sicli sanctuarii valebat unum siclum usualem, tamen sicut dictum est {285} alias in talibusponderibus nihil est certum, quia valde mutantur secundum diversas gentes et secundum eamdem gentem diversis locis et temporibus Per hoc vero quod in hebreo dicitur. In  aurem, in singulari, intelligitur etiam alia sibi correspondens. quia non ornabatur una auris sine alia, et quelibet inauris erat equalis ponderis, et sic solvitur dissonantia, que videtur esse inter translationem nostram, et Hebraicam litteram.
marg.| .4. Et armillas. Ornamenta sunt brachiorum, et dicuntur ab armo.
marg.| .5. Pondo siclorum decem etc. id est pondere, et est indeclinabile.
marg.| .6. Dixitque ad eam etc. Istud dixit Eliezer antequam daret sibi predicta iocalia, quia cognito per eius verba quod esset de cognatione Abrahe Domini, sui tunc dedit sibi, frequenter enim in Sacra Scripturaaliqua posterius narrantur, licet sint prius facta.
Numérotation du verset Gn. 24,28 
marg.| marg.| {282} .1. Cucurrit itaque etc. Non dixit, in domo patris sui, quia sicut dicit Iosephus, Bathuel pater suus iam erat defunctus, sed hoc videtur esse contra textum sequentem eodem capitulo ubi dicitur,   Responderunt Laban et Bathuel, sed si teneatur dictum Iosephi, potest ad hoc dici quod Bathuel qui hic nominatur, non fuit pater Rebecca, sed frater, et ideo nominatur post Labam tamquam eius frater iunior ipso. Hebrei communius dicunt quod adhuc vivebat pater eius Bathuel, et ideo aliter solvit Rabbi Salomon dicens quod puelle prius nunciant aliquid matribus suis, quam aliis. Item tunc temporis mulieres habitationem habebant cum puellis separatim in domibus virorum, ubi faciebant opera, que competunt mulieribus, et talis dicebatur domus matris sue, ad quam cucurrit Rebecca nuntiare omnia que audierat, inter que continebatur quod ille homo qui dederat sibi localia, erat de domo. Abrahe avunculi sui, aliter non est verisimile, quod accepisset ab eo cum esset puella honesta et verecunda.
marg.| .2. Ubi erat etc. Aliqui libri habent, foris, sed hoc est ex vitio scriptoris.
marg.| .3. Venit ad virum etc. Ut introduceret eum intra domum quia iam per signa et verba sciebat eum esse de domo avunculi sui.
marg.| {283} marg.| .4. Destravit etc. id est sellas et onera de super posita amovit.
marg.| .5. Et appositus etc. Nomine panis in Scriptura intelligitur omnis cibus. unde 4Rg. sexto dicitur :   Appone eis panem et aquam, Et ibidem subditur :   Appositaque est ciborum magna preparatio.
marg.| .6. Non comedam etc. Hic consequenter Eliezer querit a parentibus consensum de Rebecca copulanda ipsi Isaac, et ut facilius eos inclinet, primo refert divitias Domini sui ipsi Isaac, collatas, et iuramentum quo astrinxit eum Abraham, et signum a Deo sibi datum, quod voluntas Dei erat quod Isaac cum Rebecca copularetur, per hoc insinuans quod si renuerentcontrairent divine voluntati. Et patet littera exceptis aliquibus verbis exponendis. Qui ait non comedam, in hoc ostendit se habere negocium sibi impositum cordi.
marg.| .7. Et dominus benedixit etc. id est in spiritualibus et temporalibus bonis multiplicavit.
marg.| .8. Non accipiens uxorem filio meo etc. Quia erant idololatre, et expellendi de terra per filios Israel.
marg.| .9. Veni ergo hodie ad fontem, et dixi, et cetera  , Ex hoc quod {284} dicitur hodie, dicunt Hebrei, quod una die venit miraculose de Bersabee usque ad illum locum. Sed hoc nullam habet apparentiam, maxime cum Iosephus dicat, quod Eliezer fecit viam illam cum magno tractu temporis et labore. Si enim fuisset ibi factum tantum miraculum, non est verisimile, quod scriptura tacuisset, cum satis prolixe narret signum. datum in Rebecca dicens ipsi Eliezer,   Bibe., quod modicum aut nihil est respectu illius miraculi, et ideo nullo modo videtur verum. Et ideo dicendum quod per ly hodie, non designatur nisi terminus ad quem venerat illa die, non autem terminus a quo recesserat ad Abraham. Interrogavitque eam et dixit, Cuius es filia, que respondit. filia Bathuelis sum etc. et subditur :
marg.| .1. Suspendi itaque inaures. Ex hoc patet veritas illius quod supradictum est scilicet quod Eliezer prius interrogavit de patre et cognatione Rebecca quam sibi daret iocalia.
marg.| .2. Quamobrem si facitis etc. Concedendo Rebeccam pro Isaac filio suo.
marg.| .3. In dicate mihi. Ut negocium perficiatur.
marg.| .4. Sin autem aliud placet. Scilicet eam denegando.
marg.| .5. Et hoc dicite :. Ut possim de alia providere, ideo sequitur :
marg.| .6. Ut vadam ad dexteram id est ad querendum de filiabus Ismaelis.
marg.| .7. Sive ad sinistram id est ad querendum de filialibus Lot, que erant etiam de cognatione Abrahe, et Isaac.
marg.| .8. Responderunt Laban et Bathuel. Hic consequenter describitur coniugis concessio, cum dicitur.   Responderunt Laban et Bathuel. iste Bathuel secundum Iosephum erat frater Rebecce et erat iunior quam{285} Laban ideo ultimo nominatur. Rabbi Salomon dicit, quod erat pater Rebecce. Quod autem ultimo nominatur, hoc est, quia licet primo consenserat in matrimonium Rebecce, tamen postea voluit impedire, ut plenius dicetur.
marg.| .9. A Domino etc scilicet quod Rebecca detur Isaac, hoc dixerunt propter signum quod Eliezer eis narraverat.
marg.| .10. Tolle eam. Si tamen consentiat, quod patet ex hoc quod requisit, est postea consensus est postea eius.
marg.| .11. Adoravit in terram dominum. De hoc quod direxerat eum in negocio sibi imposito.
marg.| .12. Prolatisque vasis etc. id est iocalibus mulieribus de tali materia factis. In sacra enim scriptura instrumenta artificis, et militis, et iocalia mulieris, et similia, in hebreocommuniter nominantur chelim vasa chelim vasa] [hébreu] praem. Ed1603 unde, primo Regum capitulo vigesimo. g.a ubi dicitur de Ionatha, quod dedit arma sua puero. In hebreohabetur : vasa. et in aliis multis locis similis locutio.
a 1Rg. 20.
marg.| .13. Dedit ea Rebecce pro munere. Quod solet dari sponsis novo concessis.
marg.| .14. Surgens etc. Hic consequenter describitur coniugis adductio, ubi primo accipit Eliezer licentiam.
marg.| .15. Dimittite me etc. Sermonem dirigit ad illos qui erant principales, et isti erant Laban frater Rebecce, et mater eius et ideo subditur :
marg.| .16. Responderunt. Si autem aliqui libri habent hic, fratres, falsa est littera, et ideo de isto fratre dicendum est, quod erat Laban, qui erat primogenitus Bathuel. Sed si queratur, quare non respondit ipsi Bathuel pater Rebecce, qui concesserat matrimonium, ut predictum est secundum opinionemRabbi SalomonRespondetur, quod interim penituerat de dicta concessione, et volebat impedire, et ideo statim angelus Domini percussit eum, et mortuus est
marg.| marg.| {286} .1. Maneat puella etc.   : in hebreo habetur :   Maneat puella dies vel decem, et exponunt Hebrei dies in plurali id est per annum, vel decem id est per decem menses.
marg.| .2. Nolite etc. ac si d. qui viam meam retardaret contrairet divina voluntati.
marg.| .3. Dixerunt etc. quia in matrimonio requiritur consensus expressus.
marg.| .4. Dimiserunt ergo etc. aliqui libri habent, Delboram, sed non est de textu sed tamen subintelligitur. dicitur autem nutrix illius, quia custodierat eam in statu puellari, et docuerat in moribus : et propter hoc associata est ei, et forsitan cum hoc lactaverat eam a cunabulis, et cum ista bene fuerunt alie puelle et ancille ei associate ut infra dicetur, licet hoc non exprimatur.
marg.| .5. Servumque Abraham, et comites eius etc. qui errant de domo Abrahe.
marg.| .6. Imprecantes prospera etc. Et nonne ista dicuntur de matre Labam et fratre eius, qui loquebatur ad Eliezer ut supra dictum est quomodo ergo vocatur soror matris sue ? Dicendum quod in recessu Rebecce convenerunt {287} multi de sua cognatione, sicut solet fieri in talibus, maxime quia ibat ad terram longinquam : nunc autem ita est, quod nomina fratris et sororis communia sunt omnibus qui sunt eiusdem cognationis, ut supra dictum est pluries : et quia omnes qui illic convenerant, propter eius recessum imprecabantur ei bonum. ideo scriptura hic utitur nomine communi scilicet sororis, quia hoc modo poterat dici soror omnium illorum.
marg.| .7. Igitur Rebecca etc. ex quo patet quod supra dictum est : scilicet quod habebat alias mulieres in comitatu suo, cum Delbora nutrice sua.
marg.| .8. Eo tempore Isaac deambulabat etc. causa recreationis, et causa subditur :
marg.| .9. Habitabat etc.   australi id est in Bersabee, que est in parte australi terre promissionis, et est prope puteum illum qui vocatur viventis et videntis, propter quod de facili poterat illuc ambulare.
marg.| .10. Et egressus fuerat etc. Hebrei dicunt ad orandum, quia circa tempus vesperarum consuetudo est Iudeis orare, vel forsitan egressus fuerat. ad videndum dispositionem celi et aliquarum stellarum, que incipiebant apparere : quia edoctus erat in astronomia a patre, qui prius eam docuit in Egypto, quando ibi descendit, ut supra dictum est duodecimo capitulo1.
1 capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634 PL113
marg.| marg.| {284} .1. Cumque levasset etc. id est cognovit, quia erant distincti ab aliis ut supra dictum est.
marg.| .2. Rebecca quoque conspecto Isaac. Quia videbit eum inclinantem versus eos.
marg.| .3. Descendit de camelo. Ut faceret ei reverentiam.
marg.| .4. Et ait ad puerum, Quis est, ille etc. Prius enim quesivit hoc, et audivit quod erat Isaac antequam descenderet, licet scriptum post, quia non omnia semper sunt scripta eo ordine quo facta sunt, ut predictum est.
marg.| .5. At illa. Hebrei dicunt zaip [hébreu] praem. Ed1603 id est ornamentum capitis.
marg.| {285} marg.| .6. Operuit se. Ut honestior apparere in conspectu eius.
marg.| .7. Servus autem cuncta etc scilicet processum vie, et signum datum sibi a Deo de Rebecca.
marg.| .8. Narravit Isaac. Quod interponitur in aliquibus libris non est de textu.
marg.| .9. Et intantum dilexit etc. id est leniret, quasi tribus annis ante quod, patet, quia seq. ca. dicitur quod Isaac erat. quadraginta annorum, quando accepit Rebeccam. Sara autem erat nonaginta annorum, quando natus est Isaac, ut habetur supra 18. quibus si addantur 3vii. faciunt annos cxxvii. quod fuit totum tempus vite Sare ut dictum est supra, c.23 et sic patet propositum.
marg.| .10. Temperaret, non totaliter auferret. Ex quo patet magna affectio ipsius Isaac ad matrem suam, que iam obierat tribus annis ante.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| marg.| {292} .1. Erat autem Abraham senex etc. In hoc capitulo describitur matrimonium Isaac Rebecce, per quod significatur allegorice coniunctio Christi et ecclesie, igitur Abraham sicut dictum est, significat deum patrem, de quo subditur :
marg.| {276} marg.| .2. Dixitque ad servum seniorem domus. Per quem significatur predicator, qui dicitur servus per virtutem humilitatis, et senior per maturitatem honestatis, et iste vocatus fuit Eliezer quod interpretatur Dei mei adiutorium, unde Paulus de se et aliis predicatoribus dicit, 1Cor. tertio b. Dei adiutores sumus.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| marg.| {282} .6. Tulitque decem camelos. Per camelum, qui est animal assuetum oneribussignificatur patientia virtus, que est necessaria predicatoribus Prv. 19.b.   Doctrina viri per patientiam noscitur. Per denarium numerum significatur observantia. x. mandatorum, que in predicatoribus exigitur, ut assimiletur Christo de quo dicitur Act. 1.a.   Cepit Iesus {283}   facere et docere. .8.   Perrexit Mesopotamiam ad urbem Nachor. Quia predicatio debet fieri fidelium communitati, que per urbem significatur.
marg.| .9. Cumque camelos fecisset etc. Nam predicator ante predicationem debet se recolligere extra secularis negocii tumultum.
marg.| Iuxta puteum aque. In sacre scripture studium.
marg.| Dixit domine deus etc.   obsecro. Nam in principio sermonis debet fieri oratio.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| marg.| {284} † Ecce Rebecca etc scilicet sequitur † Puella de etc. morum honestate.
marg.| marg.| {285} Virgoque pulcherrima etc. Fidei integritate, et talis est ecclesia sine macula, et sine ruga Ephe. v.f. Christo desponsari digna et ad hoc voluntarias
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| marg.| {286} Vis ire cum homine etc. ecclesia namque gentium audita predicatione Christi discipulorum benignum prebuit assensum.
marg.| marg.| {287} Qui festinus revertebatur ad dominum suum. predicator enim post predicationem ad Deum redire debet per gratiarum actionem, et attribuere sibi predicationis fructum.
marg.| .8. Eo tempore Isaac deambulabat id est Christus.
marg.| .10. Et egressus fuerat. De sinu patris.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| marg.| {284} .4. Quis est iste homo qui venit etc.   Dixitque ei, ipse est dominus meus. dominus enim prius occurrit nobis quam nos sibi : Augustinus super Ioannem ille venit quem gratia Dei prevenit.
marg.| Et accepit uxorem. Per dilectionis perfectionem.
marg.| .9. Et intantum etc. Mater autem Christi, synagoga potest dici que mortua fuit quantum ad legalia in morte Christi : sed ecclesia {285} de gentibus collecta multo plus Christo dilecta fuit, et sic pactum reformavit.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| Moraliter potest exponi et de qualibet muliere, que ad verbum predicatoris concipit spiritum devotionis : et relicto fastu seculari atque luxu, Christo desponsatur per observantiam castitatis, secundum illud Apostoli 2Cor.11.a. Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 1 
prol.| {290} In capitulo 13. ubi dicitur in postilla : « Sed ad terram et cognationem meam » etc.
prol.| Ubi translatio nostra habet. Sed ad terram et cognationem meam proficiscaris. littera Hebraica dicit. Sed ad terram nativitatis mee terram enim nativitatis Abrahe ubi erat domus patris eius fuit Mesopotamia, non autem Hur. Chaldeorum ut ostensum fuit supra, in prima additione capituli 12.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 14. ubi dicitur in post. Dixitque ad eam : cuius es filia etc. non videtur necessarium in hoc loco mutare ordinem narrationis. Satis enim rationabile est quod Eliezer daret localia antequam certitudinaliter sciret, quod puella esset de cognatione Abrahe, ut suam ostenderet curialitatem, sicut etiam ipsa puella curialem et humilem se ostendit erga ipsum. Quod autem postea in narratione Eliezer preposuit interrogationem dationi, potest intelligi per anticipationem, vel forte hoc dixit, ut non estimaretur levis.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 3 
prol.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in postilla : Ubi erant fons etc. hebraica veritas habet. Qui festinatus egressus est ad hominem foris ad fontem, unde qui scripserunt fons tantum, non recte se habuerunt in hoc loco.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 4 
prol.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in postilla : Interrogavitque eam etc. non habet ex hac narratione intentum Postillator, potest enim intelligi prout dictum fuit supra suo loco eodem capitulo.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 5 
prol.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in postilla : « Sed si queratur » etc. non oportet fingere penitudinem Bathuelis, nec eius mortem in hoc loco prout Rabbi Salomon dicit de quibus nulla fit mentio in Scriptura, sed probabilius videtur dicendum quod Bathuel antiquior et magis sensatus, nolebat differre missionem Rebecce credens quod ista erant a Deo ordinata prout dixerunt prius : A Domino egressus est sermo. Sed laban qui erat iunior, et mater Rebecce ex quadam carnali fragilitate volebant differre negotium prout sequitur, Maneat puella nobiscum.
Numérotation du verset Gn. 24,additio 6 
marg.| In eodem capitulo 24. ubi dicitur in postille : Vel forsitan. egressus fuerat ad videndum dispositionem celi etc.
marg.| Dicere quod Abraham fuit edoctus in astronomia, et quod primus eam docuit in Egypto, nullum fundamentum habet in sacra scriptura, nec etiam rationi videtur consonum. Primum patet, non enim in historia propria ipsius Abrahe, que habetur in hoc libro Genesis. Nec etiam in Psal<mis> seu prophetis, ubi quandoque fit mentio de Abraham hoc invenitur ut est manifestum discurrenti. Secundum patet, tum quia etiam apostoli qui fuerunt a Deo maxime illuminati, intantum quod eis dicitur Io. 16. Docebit vos omnem veritatem. Non exponitur communiter quod fuerunt illuminati de veritatibus mathematicis seu astronomicis, sed de his que sunt ad salutem necessaria, multo minus hoc dicendum est de Abraham, quem scriptura commendat de fide. et timore dei, et de operibus virtuosis, numquam tamen de aliqua scientia vel arte, que humanitus potest inveniri. Tum quia scientia Egyptorum in Scriptura reprobatur tamquam divinatio superstitiosa unde Is. 19.b. dicitur Egypti, quasi increpando. Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuncient tibi et indicent etc. Tum quia ex hoc daretur occasio infidelibus, seu hereticis qui ea que deus operatur miraculose pro sanctis suis seu per eos attribuunt malitiose influentiis celestibus seu demoniis modo quo Christo dicebatur Lc. 11b. In Beelzebub principe demoniorum. {219} eiicit demonia, et multo fortius de Abraham tales perversi dicerent quod ea que Deus pro eo fecit circa Pharaonem et Abimelech. et huiusmodi essent preparata per virtutes seu influentias astrorum cuius oppositum etiam fatebantur pagani, unde supra c. 21 capitulo Abimelech et principes exercitus sui dicebant Abrahe, Deus est tecum in omnibus que operaris etc. unde nec etiam videtur dicendum de Isaac, quod erat edoctus in astronomia a patre rationibus iam dictis. Sed potius cum de eo dicitur quod egressus fuerat ad meditandum in agro intelligendum est de meditatione contemplationis et huiusmodi prout pertinet sanctis viris qui in lege Domini mediantur die ac nocte, presertim autem Isaac qui fuit Deo oblatus in sua pueritia hoc pertinebat. In aliis vero libris dicitur. Et egressus fuerat ad se exercendum in agro, quod per litteram Hebraicam in hoc loco positam, etiam sic potest intelligi, et est sensus quod egressus fuisset ad exercendum se corporaliter in agro tempore vespertino, cum iam inclinata est dies et estus fervor mitigatur.
Numérotation du verset Gn. 24,Replica. 
prol.| Correctorii contra Burgensem Hussitam. In capitulo 24. ubi Postillator illud quod dicitur. Sed ad terra et cognationem meam proficiscaris, exponit de Aram, Burgens. exponit de Mesopotamia, cuius correctorium require supra capitulo 12 in principio.
prol.| Item eodem capitulo ubi exponit illud dictum Eliezer, cuius es filia, per anticipationem Burgensis reparavit usque ad sui ipsius inuolutionem. Negans enim anticipationem ex rationabili causa positam, concedit per eamdem sub eodem contextu ex causa minus rationabili ut patet ex eius processu, quem vide. Item in eodem capitulo ubi Eliezer cuius refert ordinem facti scilicet quod prius interrogavit cuius esset filia, et cognitio suspendit inaures, et dedit iocalia. Postillator dicit quod sunt per anticipationem dicta, ubi primo dicitur dedisse iocalia, et post interrogasse. sed. Burgensis dicit per hoc non habere propositum sed rationem non assignat.
marg.| Item capitulo eodem quando dicitur : Maneat puella , Rabbi Salomon exponentem illud Burgensis reprobat, eo quod ut dicit non habet fundamentum in Scriptura eadem ratione et expositio Burgens. In Scriptura non videtur fundari. In eodem capitulo circa illum passum. Quomodo Isaac. fuit egressus ad meditandum in agro. Postillator dicit, quod forte etiam ad videndum dispositionem celi, quia didicit a patre scientiam actorum, prout dicit Iosephus, Abraham etiam docuisse Egyptios. Hec Burgens. valde egre ferens dicit nullum fundamentum habere in sacra scriptura, nec etiam rationi consonum ex multis que infert : Sed Burgens. quo ad primum se fecit familiarem argumento Hussitarum refutato magno concilio Constantie, videlicet, non habetur expresse in sacra scriptura, igitur credere non oportet, vel falsum est. locus enim ab auctoritate negative non tenet. Sed quo ad secundum videntur impertinentia que infert Burgens. Nam non videtur verum, quod astronomia distrahat a virtute, fide et timore Dei Sed dicitur in singularem commendationem quod Abraham fuit astronomus, nec est detestandum in Abraham quod Egyptios artem bonam docuerit, quam per abusum verterunt in superstitionem, et astronomiam in astrologiam. Sepe enim bonarum scientiarum fit abusus, quinimo heretici evangelio et Sacra Scripturaabutuntur. et si sancti huiusmodi scientias bonas et demonstrativas sciverunt, ex eo non datur occasio infidelibus male sentiendi de sanctis, sed si in de occasiones sumpserint, sinendi sunt, ut ceci et duces cecorum. Unde Iosephus dicens Abraham docuisse in Egypto astronomiam non intendebat hoc vitium imponere patriarche, quod usus fuisset in doctrina vel opere mathematicorum et astrologorum superstitione secundum ipsum, sed quod docuit ea que artis sunt, et quid mirum si filium suum docuisset id ipsum, ut in factura Dei delectari potuisset.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_24)

Notes :