Nicolaus de Lyra

Capitulum 36

Numérotation du verset Gn. 36,1 

He autem sunt1 generationes Esau, ipse est Edom.
1 autem sunt ΩS Rusch ] inv. P14417 Weber, sunt X O
Numérotation du verset Gn. 36,2 

Esau accepit uxores de filiabus Chanaan:
Ada, filiam Elom Ethei, et Oolibama filiam Ane filii2 Sebeon Evei.
2 filii Rusch ] filiam Edmaior. , filie Weber
Numérotation du verset Gn. 36,3 

Basemath3 quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
3 Basemath ΩJ ΩM Rusch Weber ] Basamath ΦP, Bathsemath ΩS
Numérotation du verset Gn. 36,4 

Peperit autem Ada Eliphaz,
Basemath, genuit Rahuel4.
4 Rahuel ΠD M Θ ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Rauel B P ΩM, Rauhel Weber , Ragu(h)el ΨDF ΛH Σ
Numérotation du verset Gn. 36,5 

Oolibama genuit5 Iehus6 et Ihelon et Chore. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
5 genuit Rusch ] edidit Weber |
6 Iehus Rusch Clementina ] Hieus Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,6 

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus sue et substantiam et pecora et cuncta que habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob.
Numérotation du verset Gn. 36,7 

Divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum pre multitudine gregum.
Numérotation du verset Gn. 36,8 

Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Numérotation du verset Gn. 36,9 

He autem7 sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
7 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,10 

et hec nomina filiorum eius: Eliphaz,
filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Numérotation du verset Gn. 36,11 

Fueruntque filii Eliphaz:
Theman, Omar, Sephu et Gathan et Cenez et Chore8.
8 et Chore Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,12 

Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau que peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada9 uxoris Esau.
9 Ada Rusch ] Ade Weber
Numérotation du verset Gn. 36,13 

Filii autem Rahuel: Naath et Zara, Semma et Meza. Hi filii Basemath10, uxoris Esau
10 Basemat(h) ΣM M Weber ] scrips ., Basamath B Rusch , Balsema*h ΩM
Numérotation du verset Gn. 36,14 

Isti quoque erant filii Oolibama, filie Ane11, filii12 Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ihelon et Chore.
11 Ane Rusch ] Ana Weber |
12 filii Rusch ] filie Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,15 

Hi duces filiorum Esau, filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sephu, dux Cenez,
Numérotation du verset Gn. 36,16 

dux Chore, dux Gathan, dux Amalech. Hi sunt13 filii Eliphaz in terra Edom et hi filii Ada.
13 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,17 

Hi quoque filii Rahuel, filii Esau: dux Naath, dux Zara, dux Semma, dux Meza. Hi autem14 duces Rahuel in terra Edom, isti filii Basemath uxoris Esau.
14 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 36,18 

Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Chore. Hi duces Oolibama, filie Ane15, uxoris Esau.
15 Ane Rusch ] Ana Weber .
Numérotation du verset Gn. 36,19 

Numérotation du verset Gn. 36,20 

Isti filii Seir Horrei habitatores terre:
Lothan et Sobal et Sebeon et Anan16,
16 Anan Rusch Weber
Numérotation du verset Gn. 36,21 

Dison et Eser et Disan. Hi duces Horrei filii Seir in terra Edom.
Numérotation du verset Gn. 36,22 

Facti sunt autem filii Lothan: Horrei et Heman. Erat autem soror Lothan: Thamna
Numérotation du verset Gn. 36,23 

Et isti filii Sobal: Aluhan17 et Maneeth et Ebal, Sephi et Onam*18.
17 Aluhan Rusch ] Aluan ΩS ΩJ Clementina , Aluam ΩM Weber |
18 (H)onam plerique codd. Amiatinus Cava Ω Ed1530 Clementina Weber ] Onan Λ ΣM ΦP ΘA ΨF Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,24 

Et hi filii Sebeon: Achia19 et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas callidas in solitudine cum pasceret asinas20 Sebeon patris sui.
19 Achia Rusch ] Achaia Ω, Ahaia Weber |
20 asinas Rusch ] asinos Weber |
Numérotation du verset Gn. 36,25 

Habuitque filium Disan et filiam Oolibama.
Numérotation du verset Gn. 36,26 

Et isti filii Disan21, Abdam22 et Iesban23 et Iethram24 et Charran25.
21 Disan Φ Θ Ω Ψ Rusch Weber ] Dison Clementina |
22 Abdam Rusch ] Abdan ΩM, Amadam ΩS, Hamdan Cava Clementina , Amdan Weber |
23 Iesban ΩS Rusch ] Esban Φ ΩJ ΩM Weber , Eseban Clementina |
24 Iethran Weber ] Iethram Rusch |
25 Charran] scrips., Charan Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,27 

Hi quoque filii Eser Balaan et Zevan et Achan26.
26 Achan Rusch ] Acham Weber
Numérotation du verset Gn. 36,28 

Habuit autem filios Disan, Hus et Aran27 a.
0 Cf. 1Par. 1, 41.
27 Aran ΩJ Rusch Weber ] Aram ΩS ΩM Clementina
Numérotation du verset Gn. 36,29 

Hi28 duces Horreorum: dux Lothan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
28 hi Rusch ] isti Weber
Numérotation du verset Gn. 36,30 

dux Dison, dux Eser, dux Disan. Isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir.
Numérotation du verset Gn. 36,31 

Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel fuerunt hi:
Numérotation du verset Gn. 36,32 

Balach29 filius Beor
29 Balach ΦG ΨBDF Ed1455 Rusch ] Galach ΩM, Balac ΠD M ΦRAZVP P ΩJ, Bela ΘG² ΩS Clementina , Bale Weber
nomenque urbis eius Denaba.
Numérotation du verset Gn. 36,33 

Mortuus est autem Balach30 et regnavit pro eo Iobab, filius Zare de Bosra.
30 Balach Rusch ] Bale Weber
Numérotation du verset Gn. 36,34 

Cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum.
Numérotation du verset Gn. 36,35 

Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad, filius Badadi, qui percussit Madian in regione Moab
et nomen urbis eius Ahuith.
Numérotation du verset Gn. 36,36 

Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Maserecha.
Numérotation du verset Gn. 36,37 

Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth.
Numérotation du verset Gn. 36,38 

Cumque et hic obisset, successit in regnum Baalanam31, filius Achobor.
31 Baalanam Weber ] Balaannan Rusch
Numérotation du verset Gn. 36,39 

Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phou32 et appellabatur uxor illius Meezabel, filia Matred33 filie Mizaab.
32 Phou Λ Π Σ B O ΘAMG* ΨBDF Rusch Ed1530 ] Phoa M Φ ΨM ΩS ΩM, Phau ΩJ Clementina Weber |
33 Matred] Mathreth Rusch |
Numérotation du verset Gn. 36,40 

Hec ergo nomina ducum34 Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna35, dux Aluha, dux Ietheth,
34 ducum Rusch ] om. Weber |
35 Thamna Amiatinus Λ ΦRZGVP ΘAMG Ψ ΩSΩM Rusch (Thaña) Clementina Weber ] Tamna ΦA ΩJ Edmaior. |
Numérotation du verset Gn. 36,41 

dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset Gn. 36,42 

dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Numérotation du verset Gn. 36,43 

dux Mabdiel, dux Hiram. Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumeorum.

Capitulum 36

Numérotation du verset Gn. 36,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 10v b
marg.| Hae sunt autem generationes Esau. Postquam descripta est perfectio ipsius Iacob. Hic consequenter describitur eius ab Esau separatio ubi generatio Esau quantum ad filios preponitur. Secundo a Iacob secernitur, ibi :   Tulit autem Esau. Tertio generatio Esau quantum ad nepotes subiungitur, ibi :
marg.| .1. He sunt autem generationes Esau. Ad intelligentiam eorum que dicenda sunt in hoc ca. et in aliis similibus, considerandum quod in veteri testamento ac novo frequenter reperitur, quod eadem persona pluribus nominibus nominatur, sicut hoc idem homo vocatur. Esau, Edom, et Seir, et in novo testamento idem homo vocatur Simon Petrus et Cephas. Item sicut in Latino idem nomen proprium variatur in principio vel in fine vel medio. sicut Cholinus, Choletus, Nicolaus : que unum nomen important, ita est in hebreo, ut Chonias, Iechonias, Iechoniam. Contingit autem frequenter, quod eadem persona numero uno nomine exprimitur in uno loco sacre scriptura, et alio nomine in alio loco, et similiter eadem persona nominatur in pluribus locis sub uno nomine, variato tamen predicto modo hic et ibi : Et his contingit, quod aliqui suspicantur {374} quod sint diverse persone, cum tamen sint una predictis modis varie nominata, his dictis applicemus ad textum.
marg.| .2. Esau accepit etc.   Ada. ista nominata est Iudith supra 26 capitulo
marg.| .3. Oolibama. Hec nominata est Besemath, ut dicitur ibidem.
marg.| .4. Filiam Ane filii Sebeon. In f. eo. c. dicitur quod Ana fuit filius Sebeon, quomodo ergo dicitur Oolibama filia duorum, scilicet patris et filii ? Respondent Hebrei, quod Sebeon qui erat paganus. parum reputabat legem matrimonii, et ideo libidine ductus concubuit cum nuru sua scilicet uxore filii sui Ana, et inde generata est Oolibama, et sic filia fuit Sebeon carnalis et filia Ane putativa, sed quia non est verisimile, quod Esau saltem pro reverentia patris sui Isaac, qui adhuc vivebat, accepisset uxorem ita viliter natam, ideo aliter potest dici quod fuit filia Ane naturalis, et filia patris sui Sebeon adoptiva, sicut Manasses et Ephraim fuerunt filii naturales Ioseph, et filii adoptivi Iacob patris Ioseph, ut habetur infra 48. capitulo Potest etiam dici quod pueri alicuius nominantur etiam aliquando filii qui ipsorum sicut Laban filios filiarum suarum vocavit suos filios, ut habetur sup. 31 capitulo
marg.| .5. Basemath quoque filiam Ismael. Ista sup. 28 capitulo nominata est Melech.
marg.| .6. Peperit autem Ada Eliphaz. Dicit Hieronymus, quod iste est Eliphaz Themavites, de quo fit mentio in libro Iob.
marg.| marg.| {374} .1. Oolibama edidit Iehus. iste vocatur Iaus primo. Paralipomen. primo c.
marg.| .2. Et Ihelom. iste vocatur Ialan ibidem.
marg.| .3. Tulit autem Esau. Hic consequenter describitur separatio predictorum a Iacob. Considerandum tamen quod ista separatio fuit facta ante mortem Isaac : quia ipso vivente Esau cum familia sua mansit in monte Seir : ut supra dictum est, 32. capitulo sed appropinquante morte Isaac venit ad sepulturam ipsius : et ad tempus mansit ibi et postea rediit ad locum predictum separatus totaliter a Iacob, et patet littera.
marg.| .4. He sunt. Hic revertitur scriptura ad describendum generationem Esau, quantum ad nepotes et remotos. Ut tamen convenientius describatur, repetuntur aliqui de filiis Esau, ut ad nepotes procedatur. Primo ergo premittuntur simplices persone. Secundo in dignitate constitute. ibi :   Hi duces. dicit igitur :   He sunt generationes Esau patris Edom. Hic accipitur Edom pro nomine regionis Idumee. que dicta est Edem ab Esau, qui altero nomine etiam vocatus est Edom, ut predictum est et ideo dicitur pater illius terre, inquantum tale nomen accepit ab eo.
marg.| .5. Fueruntque etc. primogeniti Esau.
marg.| .6. Theman, ex cuius nomine pater nominavit terram illam.
marg.| .7. Omar. ille vocatur Omat, 1Par. 1.b.
marg.| .8. Sephuc. iste vocatur Sephi ibidem.
marg.| .9. Gatham etc. et iste Gether.
marg.| .10. Erat autem etc.   concubina. hic accipitur concubina pro uxore secundaria, et admissa de voluntate uxoris principalis, sicut supra dictum 25. ca. de concubina Abrahe que peperit ei Amalec, a quo denominati sunt Amalechite.
marg.| .11. Hi sunt filii Ada scilicet predicti. Sed contra hoc videtur, quia inter eos {375} nominatur Amalec quem peperit Thamna, ut dictum est. Dicendum : quod fuit filius Thamna naturalis, et filius Ada adoptivus, quia Thamna fuit concubina admissa ad matrimonium ipsius Eliphaz, sicut filii Bale nominantur filii Rachelis, supra c. 30.
marg.| .12. Hi duces filii. quia aliqui de prenominatis ascenderunt ad ducatum. Postquam nominavit eos, ut personas singulares, hic consequenter nominat eos ulterius ut duces. Circa quod notandum, quod de filiis Esau exiverunt primo duces, postea reges, quia fecerunt sibi regem. Tertio iterum regnum reductum fuit ad ducatum, sicut filii Israel primo habuerunt iudices, postea reges a Saule usque ad captivitatem Babylonis, et tertio duces post captivitatem Babylonis. Primo ergo enumerantur duces qui precesserunt regnum in filiis Esau. Secundo reges. ibi :   Reges autem.
- Tertio duces, qui fuerunt post regnum :ibi :   Hec ergo nomina ducum. Prima adhuc in duas scilicet in partem principalem et incidentalem. secunda ibi :   Isti sunt filii Seir. Ergo primo loquitur de ducibus qui descenderunt ab Eliphaz primo genito Esau,ibi :   Dux Theman, et cetera  . Secundo de ducibus qui descenderunt a Rahuel secundo filio Esau di.   Hi quoque filii Rahuel etc.
marg.| .13. Isti filii Seir etc. Hec est pars incidentalis, quia supra dixerat, quod Thamna fuit concubina Eliphaz primogeniti Esau, que fuit soror cuiusdam ducis illius terre nomine Lotham, ut patet in littera, ideo occasione huius enumeravit duces illius terre qui non fuerunt de genere Esau, dicens,   Isti filii Seir Horrei. Iste Seir non fuit Esau : sed alius qui fuit ante eum, quod patet ex hoc quod additur.
marg.| .14. Horrei. illi enim qui inhabitaverunt illam terram ante Esau et filios eius vocati sunt Horrei, sed filii Esau expulerunt eos de terra, et dominati suntibi : ut habetur Dt., secundo capituloa et patet littera ex dictis usque ibi :
a Dt. 2.
marg.| .15. Filii Lothan etc. Iste heman 1Par. vocatur ahobiman :
Numérotation du verset Gn. 36,litteraliter 
prol.| {376}
marg.| .1. Filii Sobal Aluham etc. hic 1. Paralipomen. vocatur Alihan.
marg.| .2. Et hi filii Sebeon etc. Hebrei dicunt, Mulas in solitudine dictio enim iemim [hébreu] praem. Ed1603 que ponitur lingua Punica, que affinis est Hebree, significat calorem aquarum, et hanc significationem secuta est translatio nostra, et secundum hoc exponitur de aquis calidis orientibus per modum fontis et exeuntibus de terra, ubi sunt vene sulphuree, ex quibus aqua contrahit calorem, cuiusmodi fontes in pluribus terris inveniuntur. Hebrei autem dicunt quod fecit ascendere asinos super aquas et sic adinvenit modum generationis mularum, que generantur ex asino et equa. et hoc videtur concordare littere sequenti, cum dicitur.
marg.| .3. Cum pasceret etc. Aliqui libri habent asinas, sed falsa est littera.
marg.| .4. Hamdan. Iste vocatur Hamaran. 1. Paralipom.
marg.| .5. Et Achan. Iste vocatur Iachan. ibidem.
marg.| .6. Reges autem. Hic revertitur scriptura ad enumerandum reges de stirpe Esau in terra Edom. antequam filii Israel haberent regem.
marg.| .7. Balach filius Beor. iste non est Balach qui conduxit Balaam ad maledicendum filios Israel, ut habetur Nm. 22. a. quod patet ex hoc quod iste dicitur filius Beor, ille autem filius Sephor. Item quia iste dicitur rex Edom, ille autem fuit rex Moab.
marg.| .8. Et regnavit pro eo Iobab. Augustinus super hunc locum et Ambrosius super epistolam ad Rom. dicunt quod iste Iobab fuit ipse Iob, sed Hebrei dicunt contrarium, dicentes quod descendit de Nachor fratre Abrahe, ut supra dictum est 22. capitulo
marg.| .9. Filius Badadi: Primo Paralipomenon vocatur Badad, et nomen urbis eius Phau. Et 1Par. dicitur Phau, et appellatur uxor eius Meezabel filia Matred filie Amiza. Ad Ista Meezabel dicitur hic filia duorum hominum, quia fuit filia unius naturalis, et filia adoptiva alterius, ut supra expositum {377} est de Oolibama.
marg.| .10. Hec ergo nomina ducum. dicunt hic aliqui quod reges predicti non numerantur, nisi illi qui regnaverunt usque ad tempus Moysi, et tacentur illi qui regnaverunt ultra de stirpe Esau. Item dicunt quod duces qui numerantur post illos reges secundum veritatem historie precesserunt, sed post reges enumerantur propter regiam dignitatem. Sed falsitas utriusque dicti apparet per illud quod habetur. 1Par. ubi sic dicitur   Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
marg.| .11. Dux Thamna etc. Ex quo patet quod iste Adad, qui ultimo nominatur in regibus fuit ultimus rex, quia et successerunt duces qui post eum enumerantur, Ex quo patet quod isti duces non precesserunt reges. Dux Thamna. dicunt aliqui quod ista fuit concubina Eliphaz. Et Oolibama, que post nominatur, fuit uxor Esau, sed nominantur inter duces propter animositatem ipsarum, sicut Delbora nominatur inter iudices Israel ut habetur Iudicium 4.a. Sed istud procedit ex suppositione falsitatis predicte scilicet quod duces hic numerati precesserunt reges prenominatos, quia certum est, quod Thamna et Oolibama mulieres, precesserunt predictos reges, et ideo dicendum et Thamna et Oolibama non sunt hic nomina mulierum, sed virorum, quia in hebreo bene inveniuntur aliqua nomina propria que sunt equivoca ad virum et mulierem, tamen secundum veritatem Hebraicam Thamna prout hic describitur pro viro, aliter punctatur in hebreo, quam ubi supra ponitur pro muliere, sed ista differentia non est bene perceptibilis in Latino.
marg.| .12. Dux Aluha 1Par. nominatur Aliha.
marg.| .13. Dux Mabdihel. Hebrei dicunt quod ab isto descendit regnum Romanorum.
marg.| .14. Habitavit autem Iacob. Illud subditur ad ostendendum separationem ipsius Iacob ab Esau, propter quod introductum est istud capitulum.
prol.| In capitulo 36. ubi dicitur in postilla dux Mabdihel.
Numérotation du verset Gn. 36,moraliter 
marg.| .1. He sunt autem generationes Esau etc. In hoc capitulo non occurrit {374} mihi sensus mysticus notabilis usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 36,moraliter 
marg.| marg.| {374} Iste est Ana. Per istum Anam qui interpretatur donatus mihi, {375} intelligitur clericus devotus secularis vel religiosus, qui est Deo donatus, ad serviendum sibi humiliter et devote, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 36,moraliter 
marg.| marg.| {376} Qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos patris sui. Pater enim talis clerici vel religiosi, est superior suus vel prelatus cuius asinos pascit quando ad eius voluntatem humilitatis {377} officia libenter facit, et invenit aquas calidas per quas designatur lachryme contritionis ex recordatione suorum peccatorum, et lachryme devotionis ex dilatione celestium bonorum.
Numérotation du verset Gn. 36,additio. 
marg.| marg.| {378} Dicere quod regnum Romanorum descendit a duce Mabdihel qui ab Esau descendit, est manifeste falsum, et a Iudeis fictum. falsitas enim huius patet ex hoc. nam Romani, qui Cethim dicuntur in hebreo secundum translationem Chaldaicam descendunt a Ianan, qui quidem Ianan descendit a Iaphet filio Noe, ut habetur Genesis 10.a. Mabdihel vero descendit ab Abraham, et per consequens a Sem filio Noe, et sic patet maxima distantia inter generationem Mabdihel, et generationem Romanorum. quod autem hoc falsum sit, et a Iudeis fictum, patet ex hoc, nam ipsi communiter fingunt quod regnum Romanorum, quod est quarta bestia in revelatione Danielis contenta, est unum et idem cum regno ecclesie, quod est falsum, ut habetur in additione super Danielem 7. In responsione ad quartum argumentum. Similiter fingunt, quod regnem ecclesie et Christianorum descendit ab Esau. unde in Talmudica doctrine nefanda ecclesiam Christi et Romanum Imperium quod unum et idem dicunt, communiter Idumeam vocant, et istum modum nominandi tenent Hebrei ubicumque sunt, et sic mala que de Idumea dicuntur et pregnosticantur in libro Abdie prophete, et in aliis, intelliguntur esse dicta de ecclesia, quod est falsum {379} et nullius fundamenti, ut in predicta prophetia Abdie Domino concedente declarabitur.
Numérotation du verset Gn. 36,replica. 
marg.| Secundum beatum Augustinum In capitulo 36. ubi Postillator solum narrat opinionem Hebreorum de origine et ortu Romanorum. Burgens. audacter Iudeos invadit faciens videri suam demonstrationem de re multum dubia, puta de origine Romanorum quequam dubia sit Isido. 15. etymo. ostendit dicens. De autoribus urbium plerumque dissensio reperitur, adeo ut nec urbis quidem Romane origo possit diligenter agnosci. Nam Salustius a Troianis, Virgilius ab Evandro. Alii conditam a Romulo contendunt, et quo ad tempus alii scribunt millenario quadringentesimo. l3ix. alii quarto millenario quadringentesimo quadragesimoseptimo. Si ergo tante civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitetur, unde historicos nec commentatores varia dicentes imperite condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem, hec Isido. Sed quia Burge. In hebreo rum erroribus edoctus, per hanc additionem pro fide certate videtur contra eorum perfidiam, transeat, cum non sit singulariter contra Postillatorem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_36)

Notes :