Nicolaus de Lyra

Capitulum 38

Numérotation du verset Gn. 38,1 

Eo tempore
descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.
Numérotation du verset Gn. 38,2 

Viditque ibi filiam hominis Chananei vocabulo Sue et uxore accepta ingressus est ad eam.
Numérotation du verset Gn. 38,3 

Que concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
Numérotation du verset Gn. 38,4 

Rursum concepto fetu natum filium nominavit1 Onam2.
1 nominavit Rusch Weber ] vocavit Ed1530 |
2 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X , Onã ΨB Rusch , Onan ΣTM Θ ΨDFM Ed1530 Clementina Weber |
Numérotation du verset Gn. 38,5 

Tertium quoque peperit quem appellavit Sela,
quo nato parere ultra cessavit.
Numérotation du verset Gn. 38,6 

Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
Numérotation du verset Gn. 38,7 

Fuit quoque3 Her primogenitus Iude nequam in conspectu Domini
3 fuit quoque Rusch ] Fuitque Weber
et ideo4 ab eo occisus est.
4 ideo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,8 

Dixit ergo Iudas ad Onam5* filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.
5 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X, Onan ΣTM ΘMG² ΨDFM Rusch Ed1530 Clementina Weber, Onã ΨB (Αυναν, וְאֹונָ֛ן)
Numérotation du verset Gn. 38,9 

Ille, sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram
ne liberi fratris nomine nascerentur.
Numérotation du verset Gn. 38,10 

Et idcirco percussit eum Dominus, eo6 quod rem detestabilem faceret.
6 eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,11 

Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui sue: Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. Timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Que abiit et habitavit in domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 38,12 

Evolutis autem multis diebus, mortua est7 Sue uxor Iude. Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
7 est Rusch ] + filia Weber
et Hiras8
8 Hiras] sic pro Hiram plerique codd. Rusch
opilio gregis Odollamita in Thamnas.
Numérotation du verset Gn. 38,13 

Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Numérotation du verset Gn. 38,14 

Que, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum
et mutato habitu
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.
Numérotation du verset Gn. 38,15 

Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem, operuerat enim vultum suum ne agnosceretur9.
9 agnosceretur Rusch ] cognosceretur Weber
Numérotation du verset Gn. 38,16 

Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset.
Qua respondente: Quid dabis mihi10 ut fruaris concubitu meo?
10 d. m. Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 38,17 

Dixit: Mittam tibi hedum de gregibus.
Rursum illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris.
Numérotation du verset Gn. 38,18 

Ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? Respondit: Annulum tuum
et armillam
et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier
Numérotation du verset Gn. 38,19 

et surgens abiit. Depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Numérotation du verset Gn. 38,20 

Misit autem
Iudas
hedum
per pastorem suum Odollamitem
ut reciperet pignus
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam
Numérotation du verset Gn. 38,21 

interrogavit homines loci illius:
Ubi est mulier que sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix.
Numérotation du verset Gn. 38,22 

Reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihinumquam ibi sedisse scortum.
Numérotation du verset Gn. 38,23 

Ait Iudas: Habeat sibi; certe mendacii nos arguere non poterit.
Ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.
Numérotation du verset Gn. 38,24 

Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes:
Fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus eius11 intumescere. Dixit Iudas:
11 eius Rusch ] illius Weber
Producite eam ut comburatur.
Numérotation du verset Gn. 38,25 

Que cum educeretur ad penam misit ad socerum suum dicens: De viro cuius hec sunt concepi. Cognosce cuius sit annulus et armilla et baculus?
Numérotation du verset Gn. 38,26 

Qui agnitis muneribus ait: Iustior me est,
quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam.
Numérotation du verset Gn. 38,27 

Instante autem partu apparuerunt gemini
in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
Numérotation du verset Gn. 38,28 

Iste egreditur prior.
Numérotation du verset Gn. 38,29 

Illo vero retrahente manum,
egressus est alter.
Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria?
Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Numérotation du verset Gn. 38,30 

Postea egressus est frater eius12 in cuius manu erat coccinum, quem appellavit Zaram13.
12 eius Rusch ] om. Weber |
13 Zaram Rusch ] Zara Weber |

Capitulum 38

Numérotation du verset Gn. 38,14 
marg.| {LYR3.38.14T2} Item c. Assumpsit t<h>eristrum et mutato habitu etc. Heb<rei> :   Accepit guimplam 1 a   et involvit faciem suam ne cognosceretur. A
a Guimpla : petite guimpe, pièce de toile blanche faisant aussi parfois bonnet, qui encadre le visage des femmes et fait encore partie de la sous-coiffe des religieuses qui portent le grand voile. [MM2024]
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11r a {MM2024}
1 guimpulam] scrips., guinplam Ed1507
marg.| {LYR3.38.14T3} Item c. Et sedit in bivio <itineris>. Heb<rei> :   Et sedit in aperto visionis. Nam bivium videtur ex pluribus partibus. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11ra {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 38,23 
marg.| {LYR3.38.23T4} Item f. Habeat sibi certe mendacii non poterit nos arguere. Hebrei : Habeat sibi ut non simus contemptui, quasi d<iceret> : Non queras amplius ne fratrem meum divulgetur ad confusionem meam. C
C ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11ra {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 38,26 
marg.| {LYR3.38.26T5} Item g. Iustior me est. Heb<rei> :   Iustificata est de me. Glo<ssa> : Iustificata est per signa que misit de me supple est impregnata. D
D ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11rb {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 38,1 
marg.| {LYR3.38.1.1L1} {389} .1. Eodem tempore. Istud capitulo ponitur incidenter iuxta venditionem Ioseph, quia ut dicunt Hebrei, filii Iacob videntes patrem inconsolabiliter afflictum eo quod credebat Ioseph esse mortuum, ceperunt esse molesti Iude, eo quod dedisset consilium de eius venditione, dicentes ei : Si consuluisses eum totaliter dimittendum, acquievissemus tibi tamquam principaliori, maxime quia sedata passione ire in nobis, fuissemus ei compassi, et sic redditus fuisset patri, propter quod Iuda declinans a fratribus suis contraxit cum aliis amicitiam, et inde accepit uxorem, et ideo primo describitur Sue uxoris acceptio, et secundo Sue nurus impregnatio. ibi :   Evolutis autem multis diebus Circa primum dicitur sic.
Numérotation du verset Gn. 38,2 
marg.| .2. Viditque. Hebrei dicunt hominis mercatoris. Dictio enim Hebraica que hic ponitur equivoca est ad significandum aliquem descendentem de stirpe {389} Cham, et hunc sensum sequitur translatio nostra et ad significandum mercatorum, et hunc sensum sequuntur Hebrei. Unde Prv. 31.d. ubi translatio nostra habet :   Cingulum tradidi Chananeo, Hebrei dicunt mercatori.
marg.| .3. Vocabulo Sue. Non est nomen uxoris Iude, ut aliqui credunt, et male, sicut melius patet in hebreo, sed est nomen patris illius uxoris, ut magis infra patebit.
marg.| Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 38,2 
Differentia
marg.| {LYR3.38.2T1} a. Vidit ibi filiam hominis Cananei   . Heb<rei> :   Et vidit ibi filiam hominis mercatoris. Cananeus enim nomen est equivocum ad ‘hominem oriundum de terra Canaam’ et ad ‘mercatorem’. Unde Proverbiorum 31.cb « Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit cananeo » id est mercatori. Translator accepit primum, Heb<reus> secundum. E
b Prv. 31, 24.
E ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11r a {MM2024}
Numérotation du verset Gn. 38,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,7 
marg.| .4. Fuit quoque Her etc. Que autem fuerit, eius nequitia, in textu non exprimitur, sed dicunt Hebrei, quod fuit similis cum nequitia fratris sui Onan, qui in coitu cum sua uxore studebat fundere semen in terram id est extra vas muliebre, sed hoc faciebat alio motivo, quia iste   Her libidinose afficiebatur ad suam uxorem Thamar, et ideo cavebat ne impregnaretur, {390} ne ex eius impregnatione eius pulchritudo minueretur, et ne eius concubitu ad tempus privaretur scilicet cum esset propinqua partui, et in partu iacens usque ad purificationem. Onam enim frater eius similiter faciebat propter hoc quod sciebat 2 quod primogenitus filius ascriberetur fratri defuncto, ut in littera dicitur. Et ideo uterque interfectus est a Domino et identitas pene similitudini attestatur culpe. Ex isto etiam loco patet verum esse quod supra dictum est, scilicet plura legalia esse observata antequam lex daretur Moysi, quia inter illa unum est de suscitatione seminis fratris defuncti, ut habetur Dt. 25.b.
2 sciebat] corr., sc ebat cacogr. Ed1590
Numérotation du verset Gn. 38,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 38,12 
marg.| .1. Evolutis autem. Hic consequenter describitur sue nurus impregnatio, et secunda eiusdem condemnatio, ibi :   Ecce autem post menses tres. Circa primum patet sententia exceptis aliquibus exponendis.
marg.| .2. Mortua est Sue uxor Iude etc. In hebreo habetur :   Mortua est {391}   filia Sue. ex quo patet quod supra dictum est scilicetquod Sue est nomen uxoris Iude.
Numérotation du verset Gn. 38,13 
marg.| .3. Ascenderet in Thamnas. Idc. 14.a. dicitur de Samsone,   Descendit in Thamnata, non est contradictio, quia illa villa sita est in pendulo montis, et ideo ex una parte acceditur ad eam descendendo, sicut fuit de Samsone, ex altera ascendendo, et sic fuit de Iuda.
marg.| .4. Ad tondendas oves. Non manu propria, sed ut preesset tonsoribus quia tunc Domini ovium faciebant magnum convivium suis pastoribus ut habetur 1Rg. 25. de Nabal.
Numérotation du verset Gn. 38,14 
marg.| .5. Assumpsit theristrum. Vestis est linea qua mulieres utebantur in estate, et dicitur Grece θέριστρον : vestimentum messoris estivum.
marg.| .6. Eo quod crevisset Sela, Ex quo patet, quod movebatur amore prolis habende.
marg.| .7. Si dederis mihi arabonem id est vadium.
marg.| .8. Annulum tuum. In hebreo habetur sigillum tuum, et in idem redit, quia antiquitus annulo litteras signabant, ut habetur Hester. 8.b.
marg.| {392} .1. Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non poterit. In hebreo habetur :   Habeat sibi, ut non simus despectui Quod exponunt Hebrei sic. Sit suum quod habet de meo, et non requiras amplius ea, ne factum istud divulgetur ad confusionem meam.
marg.| .2. Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes. Hic describitur ipsius Thamar condemnatio, cum dicitur.
marg.| .3. Dixitque Iudas Producite. Ex hoc dicunt Hebrei, quod fuit filia Melchisedechh sacerdotis, quia filia sacerdotis fornicans debebat comburi, ut habetur Lv. 21. Sed istud videtur falsum : quia supra dixit ei Iudas :   Esto vidua in domo patris tui. Melchisedechh autem iam diu ante erat defunctus, quia post nativitatem Iacob non vixit ad plus nisi quinquaginta annis, ut supra dictum est 25. capitulo Iacob autem tempore venditionis Ioseph erat 57. annorum, ut patet ex predictis, capitulo 37. Quia Iacob quando descendit in Egyptum erat 130. annorum, et venditio Ioseph precessit illum descensum 23. annis : et ideo dicendum quod Thamar non commisit fornicationem simplicem, sed adulterium, quia erat ligata ipsi Sela, {393} nec poterat alteri copulari, ut patet Dt. 25.b. Adulterium autem morte puniebatur, et sic fuisset Thamar punite, nisi propter iniustitiam sibi factam excusata fuisset a tanto, et sic non a toto, unde subditur :
marg.| .4. Iustior me est id est minus puniende quam ego, qui sibi iustitiam feci : subtrahendo sibi copulam filii mei tempore debito completo. Iudas autem cum Thamar simplicem fornicationem commisit, eo quod meretricem illam credidit nulli alligatam, quod peccatum non erat morte puniendum, nec per consequens factum Thamar. Sequitur :
marg.| .5. In qua obstetrix etc. id est filum rubeum, ut per hoc distingueret primogenitum ab alio.
marg.| .6. Quare divisa est propter te maceria id est pellicula, in qua involvitur puer in utero matris, quam ruperat alius manum protendendo.
marg.| .7. Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares. Quod sonat divisionem.
marg.| .8. Quem appellavit Zaram. Quod resonat refulgentiam, ex fulgentia coccini in manu eius ligati.
Numérotation du verset Gn. 38,moraliter 
marg.| {388} .1. Eodem. Descendens Iudas a fratribus suis per quem significatur clericus secularis vel religiosus descendens a culmine virtutis.
marg.| .2. Viditque ibi : Talis enimrecedens a virtute, quia parum curat de Deo vult inter homines apparere. Et ideo accipit uxorem id est ecclesiam, vel officii dignitatem simoniace, quod notatur per hoc quod ipsa filia dicitur Chananei id est mercatoris Chananeus enim in una significatione significat mercatorem, et sic accipitur Pro. 31.d.   Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananeo. Et hoc modo accipitur hic.
marg.| {389} .3. Vocabulo Sue. Que interpretatur locutio, per quod designatur, quod ecclesia simoniace acquisita, non est illius, qui eam sic acquisivit sponsa re, sed tantum nomine.
prol.| Que con. Ex hec enim uxore Iudas genuit tres filios, quorum primus fuit nequam, ut dicitur in textu. Secundus faciebat rem detestabilem, per quod patet quod fuerunt pessimi. De tertio nihil dicitur, per hoc designatur, quod fuit inutilis. Sic promotus ad ecclesiam simoniace in illa facit pessimos filios vel inutiles, promovendo clericos simoniace, sicut est promotus, secundum enim {390} Philosophus 4. Metaph<ysicorum> Unumquodque generat sibi simile, et ad eius punitionem aliquando contingit, quod eius promotio simoniaca declaratur, et ecclesia sua iuste privatur, quod significatur cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 38,moraliter 
marg.| .1. Evolutis autem multis etc. Ecclesia namque simoniaci moritur {391} quando ea privatur, et ideo convertit se ad tondendas oves id est ad rapiendum bona simplicium per exquisitas malitias et fraudes. Sed quoniam abyssus abyssum invocat. Ps. 61.b. sequitur :
marg.| Dimitte me, ut coeam etc. Per hoc enim quod vadens ad tonsionem ovium commisit incestum, designatur quod declinans ad rapinam incidit frequenter in luxuriam, vel peccatum aliud ita grave.
Numérotation du verset Gn. 38,moraliter 
marg.| .1. Igitur Ioseph ductus est in Egyptum, emitque etc. Ioseph autem venditur in servum, est exemplum morale cuilibet innocenti, quem aliquando Deus permittit capi ad probationem sue patientie, et in servum vendi propter quod debet exemplo Ioseph Domino suo servire fideliter et caste. 1Pt. 2 capitulo : « Servi subditi estote {395} in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dischilis, hec est enim gratia » etc. Et pro fidelitate et castitate servanda debet si necessitas occurrat, exemplo Ioseph carcerem et adversa omnia sustinere. Verumtamen quia Deus facit cum tentatione proventum, ut fideles sui possint in adversitate consolari, ideo dominus dedit gratiam ipsi Ioseph, primo in conspectu Domini {396} sui ad consolandum ipsum in labore servitutis, secundo in conspectu custodis carceris, ad consolandum ipsum in afflictione reclusionis, et de tali consolatione sperare debet, qui pro veritate affligitur.
prol.| Aliter potest dici quod per Ioseph qui interpretatur accrescens, significatur iuvenis secularis humiliter et devote serviensparentibus sicut dominis suis, meliorem tamen desiderat vitam per ingressum religionis, sed amor carnalis parentum et petulantia{397} carnis, ipsum ab hoc ingressu retrahunt, ad contrahendum carnale matrimonium inducunt, quod notatur per hoc quod de muliere Egyptiaca dicitur :
marg.| Et ait , ipsi Ioseph.
marg.| Dormi mecum etc. Et aliquando invalescit tentatio, quod notatur cum subditur :
marg.| Et illa apprehensa etc. Et tunc debet relinquere pallium scilicet secularem habitum, et fugere ad locum religiosum, secundum illud Ps. 54.b.   Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 38,additio 1 
marg.| {392} In capitulo 38. ubi dicitur in postilla : Dixit Iudas producite eam ut comburatur Ex hoc autem quod dicit : esto vidua, non sequitur quod Thamar non fuisset filia Melchisedechh iamdiu ante defuncti, nam etiam postquam homo moritur, presertim si est magnus sicut Melchisedechh, adhuc domus {393} eius seu familia nominatur nomine suo, sicut domus David pluries nominatur post mortem ipsius David. Sed revera non est verisimile, quod si Thamar fuisset filia tanti viri, sicut Melchisedech, quod de hoc non fieret mentio, et tamen fuit facta mentio de nomine patris uxoris Iude, scilicet Sua : supra in hoc capitulo3, sed quicquid sit de hoc, non videtur {394} quod, Thamar commisit adulterium proprie dictum, ad hoc quod morte debuisset puniri. mulieres enim que erant ligate fratribus seu cognatis coniugis sui defuncti, si alteri copularentur, licet illicite fecissent, non tamen morte puniebantur secundum legem, alioquin Noemi non consulere Ruth nurui sue, ut remaneret in terra Moab, et ibidem cum alio contraheret, ut habetur Ruth. 4. Erat enim ligata ipsi Booz, vel alteri de cognatione, nec etiam fuisset excusata Thamar ab occisione si adultera fuisset, propter hoc quod non fuerat data Sele. non enim excusatur mulier de adulterio, propter hoc quod vir suus non vult ei reddere debitum dato etiam quod esset adultera ; adhuc non mereretur comburi ; sed alia morte leviori puniri. sole enim filie sacerdotum fornicantes seu adulterantes igne debebant comburi, ut patet Lv. 21 capitulo unde quidam Hebreorum dicunt, et videtur rationabiliter, quod Iudas erat in loco quasi princeps, et ex ore suo fiebant iudicia, et quod non sequebatur aliquas leges iam factas, cum adhuc non essent saltem divine, sed iudicabat ut {395} princeps secundum iudicium arbitrii sui, quod patet ex hoc, nam ipse quasi propria auctoritate dicit : Producite eam ut comburatur. et consequenter liberavit eam suo proprio arbitrio iudiciali dicens. Iustior me est etc. que quidem excusatio nulla esset secundum legem divinam post ea datam.
3 capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634 PL113
Replica.
marg.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 38. ubi postilla improbat opinionem Hebreorum dicentium Thamar fuisse filiam Melchisedechh. Burgensis concordat cum eo in conclusione, sed rationes non obligant ad id sentiendum, sed sunt quedam persuasiones. cum autem Postillator dicit Thamar adulterium commisisse, per consequens morte plectendam, sed non comburendam. Burgens. nititur eam excusare de adulterio, quia fuit iuncta alteri quam propinquiori prioris mariti, quod quamvis fuit illicitum ; non tamen fuit adulterium. Totum quod Burgens. hic dicit staret, si coniunctio et commixtio fuisset in specie matrimoniali, quod non fuit, sed in specie scorti, ideo fuit nota adulterii proprie dicti, sed fuit excusata de tanto, non de toto etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_38)

Notes :