Nicolaus de Lyra

Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 

Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium
Numérotation du verset Gn. 41,2 

de quo ascendebant septem boves pulchre et crasse nimis
et pascebantur in locis palustribus.
Numérotation du verset Gn. 41,3 

Alie quoque septem emergebant
de flumine fede confecteque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus.
Numérotation du verset Gn. 41,4 

Devoraveruntque eas quarum mira species
et habitudo corporum erat. Expergefactus pharao
Numérotation du verset Gn. 41,5 

rursum dormivit et vidit aliud1 somnium:
1 aliud Rusch ] alterum Weber
septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque formose.
Numérotation du verset Gn. 41,6 

Alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur
Numérotation du verset Gn. 41,7 

devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem
Numérotation du verset Gn. 41,8 

et facto mane, pavore perterritus misit ad omnes2 coniectores Egypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium. Nec erat qui interpretaretur.
2 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,9 

Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait:
Confiteor peccatum meum.
Numérotation du verset Gn. 41,10 

Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum,
Numérotation du verset Gn. 41,11 

ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum.
Numérotation du verset Gn. 41,12 

Erat ibi Hebreus3 eiusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia
3 Hebreus Rusch ] puer praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,13 

audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce.
Numérotation du verset Gn. 41,14 

Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei.
Numérotation du verset Gn. 41,15 

Cui ille ait: vidi somnia, nec est qui edisserat que vidi4 te prudentissime
4 vidi Rusch ] audivi Weber
conicere.
Numérotation du verset Gn. 41,16 

Respondit Ioseph: Absque me, Deus respondebit prospera pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,17 

Narravit ergo ille
que5 viderat: Putabam me stare super ripam fluminis
5 que Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Gn. 41,18 

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus
que in pastu paludis virecta carpebant.
Numérotation du verset Gn. 41,19 

Et ecce has sequebantur alie septem boves in tantum deformes et macilente ut numquam tales in terra Egypti viderim.
Numérotation du verset Gn. 41,20 

Que devoratis et consumptis prioribus,
Numérotation du verset Gn. 41,21 

nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans rursum sopore depressus
Numérotation du verset Gn. 41,22 

vidi somnium: Septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque pulcherrime;
Numérotation du verset Gn. 41,23 

alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur stipula.
Numérotation du verset Gn. 41,24 

Que priorum pulchritudinem devorarunt. Narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat.
Numérotation du verset Gn. 41,25 

Respondit Ioseph: Somnium regis unum est. Que facturus est Deus ostendit pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,26 

Septem boves pulchre et septem spice plene septem anni ubertatis6 sunt, eandemque vim somnii comprehendunt.
6 anni ubertatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,27 

Septem quoque boves tenues atque macilente
que ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis
Numérotation du verset Gn. 41,28 

qui hoc ordine complebuntur.
Numérotation du verset Gn. 41,29 

Ecce septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,30 

quos sequentur septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram
Numérotation du verset Gn. 41,31 

et ubertatis magnitudinem perditura est7 inopie magnitudo.
7 est Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,32 

Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur.
Numérotation du verset Gn. 41,33 

Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et preficiat eum terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 41,34 

qui constituat prepositos per singulas
regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
Numérotation du verset Gn. 41,35 

qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus.
Numérotation du verset Gn. 41,36 

Et preparetur8 future septem annorum fami que pressura est Egyptum et non consumetur terra inopia.
8 preparetus Rusch ] paretur Weber
Numérotation du verset Gn. 41,37 

Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
Numérotation du verset Gn. 41,38 

Locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit?
Numérotation du verset Gn. 41,39 

Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus9 omnia que locutus es numquid sapientiorem et consimilem10 tui invenire potero?
9 tibi Deus Rusch ] inv. Weber |
10 consimilem Rusch ] similem Weber |
Numérotation du verset Gn. 41,40 

Tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni solio te precedam.
Numérotation du verset Gn. 41,41 

Dixitque11 rursum pharao ad Ioseph: Ecce constitui te super universam terram Egypti.
11 dixitque Rusch ] dicens quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 41,42 

Tulit annulum de manu sua
et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina
et collo torquem auream circumposuit.
Numérotation du verset Gn. 41,43 

Fecitque eum12 ascendere
12 eum Rusch ] om. Weber
super currum suum
secundum clamante precone
ut omnes coram eo genuflecterent et prepositum esse scirent universe terre Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,44 

Dixit quoque rex Egypti13 ad Ioseph: Ego sum pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Egypti.
13 Egypti Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,45 

Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua egyptiaca Salvatorem mundi.
Deditque14 illi uxorem Aseneth filiam Putipharis15 sacerdotis Heliopoleos.
14 deditque Rusch ] dedit quoque Weber |
15 Putipharis Rusch (Phutipharis)] Putiphare Weber |
Egressus itaque Ioseph ad terram Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,46 

Triginta autem erat annorum
quando stetit in conspectu regis pharaonis
et16 circuivit omnes regiones Egypti.
16 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,47 

Venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redacte segetes congregate sunt in horrea Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,48 

Omnis etiam17 frugum abundantia in singulis urbibus condita est
17 etiam Weber ] enim P , etem. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 41,49 

tantaque fuit multitudo tritici ut arene maris coequaretur
et copia mensuram
excederet.
Numérotation du verset Gn. 41,50 

Nati sunt autem Ioseph
filii duo antequam veniret fames
quos ei peperit Aseneth filia Putipharis18 sacerdotis Heliopoleos.
18 Putipharis Rusch ] Putiphare Weber
Numérotation du verset Gn. 41,51 

Vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens: Oblivisci me
fecit Deus omnium laborum meorum et domus19 patris mei.
19 domus Cava Λ Π T* M O Rusch Edmaior. ] domum ΣTM Amiatinus T 2 Φ P* ΩM Weber ; Cor2 (Nota pulchram casuum varietatem iuxta duos modos regiminis, simile Isaiae 63, 7: “Miserationum Domini recordabor laudem Domini”. Sed istud hic quidam destruxerunt illud non.)
Numérotation du verset Gn. 41,52 

Nomen quoque secundi appellavit Ephraim
dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis mee.
Numérotation du verset Gn. 41,53 

Igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Egypto
Numérotation du verset Gn. 41,54 

ceperunt venire septem anni inopie quos predixerat Ioseph et in universo orbe fames
prevaluit.
In cuncta autem terra Egypti erat fames20*.
20 erat fames X ΠD Σ B T² M² ΦRAZ²GVP Ψ Ω] erat famis ΠC T* M* ΦZ* O , erat panis Rusch Ed1530 Weber cum hebr., fames erat , panis erat Clementina , non erat panis Cava* ΛLH Amiatinus ΘAMG* (cum LXX exceptis paucis codd. cursivis) , non erat famis Cava²
Numérotation du verset Gn. 41,55 

Qua esuriente clamavit populus ad pharaonem alimenta petens, quibus ille respondit: Ite ad Ioseph
et quicquid vobis dixerit facite.
Numérotation du verset Gn. 41,56 

Crescebat autem fames quotidie21 in universa22
21 fames quotidie Rusch ] inv. Weber |
22 universa Rusch ] omni Weber |
terra.
Aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Egyptiis
nam et illos oppresserat fames.
Numérotation du verset Gn. 41,57 

Omnesque provincie veniebant in Egyptum ut emerent escas et malum inopie temperarent.

Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11va
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 11v b
Numérotation du verset Gn. 41,1 
marg.| Post duos annos. Hic consequenter describitur promotio ipsius Ioseph in domo regis, que facta est per hoc quod sapientia eius fuit declarata, ideo primo describitur sapientie eius declaratio. Secundo ipsius promotio, ibi :   Placuit Pharaoni Tertio dictorum suorum impletio.   Venitque fertilitas. Declaratur autem eius sapientia ex duobus scilicet primo ex cognitione occultorum, et secundo ex previsione agendorum, ibi :   Nunc igitur Circa primum sic procedetur, quia primo describitur somnii visio. Secundo expositoris introductio. ibi :   Tunc demum. Tertio somnii narratio. ibi :   Narravit ergo. Quarto eius interpretatio.   Respondit Ioseph. Circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Post duos annos etc scilicet a restitutione magistri pincernarum in officio suo. Dicunt enim Hebrei quod quia Ioseph nimis confisus fuit in auxilio magistri pincernarum, ideo eius liberatio de carcere fuit dilata per duos annos.
marg.| .2. Putabat se stare etc. id est Nilum qui irrigat totam terram Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,2 
marg.| .3. Septem boves. Bos est generis communis, et accipitur pro masculo {404} et femella illius speciei, hic accipitur pro genere feminino. unde in hebreo habetur :   Septem vacce. et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 41,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,5 
marg.| .4. In culmo uno id est in calamo uno.
Numérotation du verset Gn. 41,6 
marg.| .5. Percusse uredine id est vento urente.
Numérotation du verset Gn. 41,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,8 
marg.| .6. Pavore perterritus. quia timuit, ne somnium suum esset futuri mali presagium.
marg.| .7. Misit ad coniectores. quia sicut dictum est supra, Egyptii huiusmodi superstitionibus utebantur.
marg.| .8. Nec erat, qui interpretaretur. Dicunt Hebrei, quod illi coniectores dabant aliquas expositiones, utpote, quod rex de propinquo septem de filiabus suis sepeliret, et septem alias generaret, sed non quietabat animum regis, et ideo dicitur hic :   Nec erat qui interpretaretur scilicet regi satisfaciendo, quod a Deo factum est, ut Ioseph vocaretur.
Numérotation du verset Gn. 41,9 
marg.| .9. Tunc demum. Hic describitur interpretis introductio, et hoc per magistrum pincernarum dicentem Regi.
marg.| .10. Confiteor peccatum meum. Tum quia oblitus fuerat sicut ingratus beneficii ipsius Ioseph. Tum quia non poterat eum introducere, nisi faciendo mentionem de hoc, quod regem prius offenderat, propter quod incarceratus fuit, ubi Ioseph somnium suum exposuit.
Numérotation du verset Gn. 41,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,12 
moraliter
marg.| Puer Hebreus. Puer propter innocentiam vite, et Hebreus, {405} qui interpretatur transiens scilicet ad contemplationem Sacre Scripture. Tales enim debent reges et potentes querere, et ipsis in agibilibus credere, et non deceptoribus fraudulentis, et ipsos honorare exemplo regis Egypti. Per hoc autem quod subditur, {406} postea1.
1 postea] cf. v. 5 qui post v. 12 (!) in Ed1590 Ed1603 ponitur.
Numérotation du verset Gn. 41,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,14 
marg.| marg.| {405} .1. Eductum de carcere Ioseph totonderunt. Quia diu fuerat reclusus, et per consequens in capillis et barba incompositus, et indecens erat, ut sic coram rege compareret.
marg.| .2. Ac veste mutata. Quia in sordido et vili habitu non erat licitum aulam regiam introire, ut habetur Hester. 4.a.
Numérotation du verset Gn. 41,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,16 
marg.| .3. Absque me Deus responde bit prospera etc. Quasi dicat, non est mirum si coniectores Egypti non potuerunt interpretari, quia hoc non est humanum, sed potius divinum, nec per me possem hoc facere, nisi Deus mihi ostenderet, et in hoc tribuit gloriam Deo.
Numérotation du verset Gn. 41,17 
marg.| .4. Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam etc. Hic consequenter describitur somnii narratio, et patet littera excepto uno vocabulo scilicet.
Numérotation du verset Gn. 41,18 
marg.| .5. Obesis carnibus id est ad esum aptis.
Numérotation du verset Gn. 41,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,25 
marg.| .6. Respondit Ioseph etc. Hic consequenter describitur somnii interpretatio.
marg.| .7. Somnium regis unum est. quantum ad significationem, licet sit duplex, quantum ad imaginariam visionem.
marg.| .8. Que facturus est Deus etc. Providentia enim divina quodam speciali modo respicit principes, quia presunt communitati, et ideo aliqua futura divinitus eis panduntur pre ceteris, sicut patet hic de Pharaone, et de Nabuchodonosor. Dn. 2.a. Intellectus tamen visionum revelatus est eis per Ioseph et Danielem, ut apud eos exaltarentur ad Dei laudem et gloriam. Advertendum tamen, quod Pharao non fuit oblitus somnium suum, sed integrum retulit ipsi Ioseph. Nabuchodonosor autem oblatus fuit ut patet Dn. 2.a. Cuius ratio est, quia visio Nabuchodonosor erat respectu futurorum de longe, que impleta sunt post eius {406} mortem, et ideo quia si non vidisset huiusmodi impletionem, non fuisset motus ad exaltandum Danielem, nisi retulisset sibi somnium oblitum. Visio autem Pharaonis erat de futuris in proximo, quorum impletio statim debebat incipere, et ideo sufficiebat pro ipsius Ioseph exaltatione interpretatio somnii.
Numérotation du verset Gn. 41,26 
marg.| .9. Septem boves etc. Fertilitas enim contingit, et impeditur ex duobus scilicet ex bona cultura ipsius terre, et defectu culture. Item ex bona et convenienti messione segetum et inepta, et ideo convenienter per boves crassas et macras, quarum labore terra colitur, designatur septem anni sterilitatis, et septem anni sterilitatis, inquantum sterilitas et fertilitas proveniunt ex bona et mala cultura terre. spice autem colliguntur tempore messis, et ideo per septem spicas plenas, et per septem tenues convenienter designantur septem anni fertilitatis, et septem sterilitatis, inquantum fertilitas et sterilitas proveniunt ex bona et mala collectione messium.
Numérotation du verset Gn. 41,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,32 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,33 
marg.| .10. Nunc ergo. Hic ostenditur sapientia Ioseph ex provida dispositione agendorum, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 41,34 
marg.| .11. Quintam partem. Queritur quare non dicit medietatem, cum tempus sterilitatis equale fuerit tempori fertilitatis, et in tempore sterilitatis nihil crevit, ut videtur, quia dicitur infra 45. capitulo Adhuc restant anni 5. quibus nec arari poterit nec meti. Ad quod dici potest quod tempore sterilitatis fuit aliqua aratio et messio sed modica, et ideo quasi nulla reputatur. Unde 2. Physicorum dicitur quod modicum est, quasi nihil reputatur, verumtamen cum illa modica messione sufficiebat illa reservatio quinte partis de annis preteritis, maxime quia tempore famis homines strictius vivunt, et quia aliqui divites pro suis domibus de tempore fertilitatis sibi victum reservaverunt.
Numérotation du verset Gn. 41,35 
marg.| marg.| {407} .1. Et omne frumentum. quod reservabatur.
marg.| .2. Sub Pharaonis potestate condatur. ita quod non possit vendi et deferri ad alias provincias, non tamen accipiebatur ab hominibus violenter vel gratis, sed pro pretio, quod tunc erat modicum propter magnam fertilitatem, aliter Ioseph postea tempore famis non vendidisset licite Egyptiis.
Numérotation du verset Gn. 41,36 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,37 
marg.| .3. Placuit Pharaoni. Hic consequenter describitur ipsius Ioseph promotio, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Gn. 41,38 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,39 
marg.| .4. Numquid sapientiorem etc. quasi diceret, non possent inveniri aliquis te sapientior, nec etiam equalis in sapientia.
Numérotation du verset Gn. 41,40 
marg.| .5. Uno tantum, et quid sit illud unum ostendit dicens. Regni solio id est dignitate regia.
Numérotation du verset Gn. 41,41 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,42 
marg.| .6. Tulitque annulum etc. quo sigillabantur littere regis, ut dictum est, supra 38. capitulo et ideo tradidit illum Ioseph in signum potestatis sibi concesse.
marg.| .7. Vestivitque eum stola byssima. Byssus est genus lini candidissimi, ex quo fiebant vestes nobilium.
Numérotation du verset Gn. 41,43 
marg.| .8. Fecitque eum etc. Habebat enim rex duplicem currum, unum super quem ipse solus ascendebat, alium quem ascendebat quando placebat sibi, ad illum tamen aliquando admittebatur ille, qui secundus erat a rege.
marg.| .9. Clamante precone etc. In hebreo habetur :   Et clamaverunt {408}   coram eo Abrech. Abrech [hébreu] praem. Ed1603 enim dictio est Hebraica, et secundum doctores Hebreorum et beatum Hieronymum, libro De hebraicis questionibus, significat idem quod pater tener, et est sensus, quod clamaverunt ad commendationem Ioseph, quia ipse erat pater aliorum ratione sapientie, licet tenet esse etate.
Numérotation du verset Gn. 41,44 
marg.| .10. Ego sum Pharao. qui possum tibi dare auctoritatem.
marg.| .11. Absque tuo imperio. Hyperbole est, et per hoc designatur quod nihil notabile fieret, absque eius dispositione.
Numérotation du verset Gn. 41,45 
marg.| .12. Vertitque nomen illius etc. Loco huius littere in hebreo sic dicitur.   Et vocavit Pharao nomen Ioseph Zaphnath paaneah, quod in Hebraica lingua significat occultum revelans, secundum quod dicunt Hebrei. et Hieronym. In li. de Hebraicis. questio. et est conveniens ipsi Ioseph qui revelavit ea, que erant aliis occulta, ut patet per predicta. Virum autem idem nomen in lingua Egyptiaca significat salvatorem mundi, nescio, nisi quantum dicit translatio nostra, quia linguam Egyptiacam penitus ignoro, scio tamen quod contingit quod una dictio in diversis idiomatibus diversa significat, sicut hec dictio Iam, in hebreo significat mare, in Latino est, adverbium temporis.
marg.| .13. Deditque illi uxorem etc. nomen est tractum de Greco, et dicitur ab ἥλιος quod est sol, et πολις quod est civitas, quasi civitas solis, de qua dicitur Is. 19.   Civitas solis vocabitur una  : in hebreo habetur :   Sacerdotis On [hébreu] praem. Ed1603   . Dicunt Hebrei et etiam Hieronymus quod iste Phupiphar cuius filiam accepit Ioseph, erat ille de quo dictum est supra trigesimonono capitulo quod emit Ioseph, et quia propter pulchritudinem eius {409} intendebat illo abuti ad turpe vitium, ideo dominus eum infrigidavit propter quod a principatu militie postea translatus est ad aliam dignitatem sibi competentem scilicet ad pontificatum Heliopoleos, ad quem nullus promovebatur nisi castratus vel simpliciter infrigidatus, tamen ante genuerat Aseneth, sed contra hoc videtur, quia in hebreo iste Phutiphar habet unam litteram plusquam precedens in suo nomine, quia habet litteram Ayn in fine quam non habet precedens, et ideo videtur esse alius homo a predicto. Si quis tamen velit sequi dictam opinionem, potest dicere ad hoc quod idem nomen proprium bene aliquando variatur in hebreo et Latino, maxime in fine ex aliqua additione vel subtractione, sicut supra dictum est ca. 36.
Numérotation du verset Gn. 41,46 
marg.| .1. Triginta autem. Hoc dicitur ad videndum quanto tempore Ioseph fuit in servitute et carcere, et antequam exaltaretur scilicet tredecim annis et parum plus, ut patet ex supradictis 33 capitulo.
marg.| .2. Et ci   rcumi   vit etc. Ad videndum terram cui erat prepositus, et ad considerandum loca in quibus deberent servari frumenta.
Numérotation du verset Gn. 41,47 
marg.| .3. Venitque fertilitas etc. Hic consequenter describitur interpretationis Ioseph adimpletio, et primo quantum ad fertilitatem, secundo quantum {410} ad sterilitatem. ibi :   Igitur transactis. Adhuc primo describitur dicta impletio. secundo subditur ipsius Ioseph generatio, ibi :   Natique sunt  ; Circa primum dicitur.   Venitque fertilitas, ut sapientia Ioseph per experientiam videretur.
marg.| .4. Et in manipulos redacte etc. Melius enim conservatur granum illo modo, quam postquam excussum est de palea, quia quelibet res conservatur melius in loco proprio, ut habetur 4. Physicorum
Numérotation du verset Gn. 41,48 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,49 
marg.| .5. Ut arene maris coequa etc. Hyperbolica est locutio, ad exprimendum magnam quantitatem tritici.
Numérotation du verset Gn. 41,50 
marg.| .6. Natique sunt. Hic interponitur generatio ipsius Ioseph antequam veniret fames, hoc dicitur quia apud hebreos tempore communis tribulationis, cuiusmodi est tempus famis, homines continebant ab uxoribus propriis, ut supra dictum est. 7. capitulo
Numérotation du verset Gn. 41,51 
marg.| .7. Vocavitque nomen primogeniti Manasses. Quod interpretatur oblivio. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 41,52 
marg.| .8. Nomen quoque secundi etc. Quod interpretatur crescens vel fructificans, et ratio utriusque impositionis ponitur in littera, et patet.
marg.| .9. Et malum inopie temperarent. Ex quo patet verum quod supra dictum est, quod tempore illius famis strictius vixerunt homines quam alias.
marg.| Septem spice pullulabant in culmo uno plane atque pulcherrime etc. per spicas idem significatur quod per boves, ut in littera dicitur. Per Ioseph autem, qui requiritur ad expositionem visionum, significatur vir litteratus et bonus, ideo dicitur in littera.2
2 v. 5 post v. 12 in Ed1603
Numérotation du verset Gn. 41,53 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,54 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,55 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,56 
moraliter
marg.| marg.| {409} Aperuitque Ioseph universa horrea. Designatur quod homo litteratus, cui dedit Dominus gratiam docendi, nulli debet claudere horreum doctrine sue seu consilii, sed omnibus liberaliter aperire, quia dicit Dominus Mt. 10.a. « Gratis accepistis gratis date ». Sed contra hoc videtur quod subditur :
marg.| Et vendebat Egyptiis. Propter quod sciendum quod huius venditionis pretium non est aliud quam labor discipulorum in {410} addiscendo et reverentia ad magistrum, et sustentatio eius si indigeat quantum ad victum et vestitum. Unde legitur in Chronicis, quod tempore Caroli magni duo monachi venerunt Parisius3* in philosophis eruditi, valde clamantes : ‘Si quis cupidus est sapientie veniat ad nos, nam apud nos venalis est. Quos ad se vocatos Carolus interrogavit quid pro ea peterent. Responderunt, loca tantum oportuna4, animos ingeniosos5, et alimenta, que ipse libentissime exhibuit, et sic sapientie studium Parisiis6 incepit.A
3 Parisius Ed1479 ] Parisios Ed590 Ed1603
4 opportuna] + et Ed1479
5 animas ingeniosas] animos ingeniosos Ed1479
6 Parisiis Ed1603 ] Parisius Ed1479 Ed1603



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_41)

Notes :