Nicolaus de Lyra

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 

1Precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1 Hic incipit cap. 44 O ΨB ΩS ΩJ ΩV
Numérotation du verset Gn. 44,2 

Scyphum autem meum argenteum et pretium
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris.
Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 44,3 

Et orto mane dimissi sunt cum asinis suis.
Numérotation du verset Gn. 44,4 

Iamque urbe2 exierant et processerant paululum. Tunc3 Ioseph arcessito dispensatore domus ait4: Surge, inquit, persequere viros et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
2 urbe Rusch ] urbem Weber |
3 tunc Rusch ] tum Weber |
4 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,5 

Scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus
et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis.
Numérotation du verset Gn. 44,6 

Fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est.
Numérotation du verset Gn. 44,7 

Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Numérotation du verset Gn. 44,8 

Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Numérotation du verset Gn. 44,9 

Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris, moriatur et nos servi erimus domini nostri.
Numérotation du verset Gn. 44,10 

Qui dixit: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque5 fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
5 quemcumque Rusch ] quem Weber
Numérotation du verset Gn. 44,11 

Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Numérotation du verset Gn. 44,12 

Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 44,13 

At, illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Numérotation du verset Gn. 44,14 

Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph. Necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.
Numérotation du verset Gn. 44,15 

Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis?
An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Numérotation du verset Gn. 44,16 

Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste6 poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum7 en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus.
6 iuste Rusch ] iusti Weber |
7 suorum Rusch ] tuorum Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,17 

Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam. Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 44,18 

Accedens autem8 propius Iudas confidenter ait: Oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo. Tu es enim post pharaonem.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,19 

Dominus meus interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Numérotation du verset Gn. 44,20 

Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex et puer parvulus qui in senectute9 illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua. Pater vero tenere diligit eum.
9 senectute Rusch ] senecta Weber
Numérotation du verset Gn. 44,21 

Dixisti quoque10 servis tuis: Adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum.
10 dixisti quoque Rusch ] dixistique Weber
Numérotation du verset Gn. 44,22 

Suggessimus tibi11 domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum. Si enim illum dimiserit, morietur.
11 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,23 

Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus, vobiscum non videbitis amplius faciem meam.
Numérotation du verset Gn. 44,24 

Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus.
Numérotation du verset Gn. 44,25 

Et dixit pater noster: Revertimini et emite nobis parum tritici.
Numérotation du verset Gn. 44,26 

Cui diximus: Ire non possumus. Si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul. Alioquin illo absente non audemus videre faciem viri.
Numérotation du verset Gn. 44,27 

Ad
que ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Numérotation du verset Gn. 44,28 

Egressus est unus et dixistis: Bestia devoravit eum, et hucusque non comparet.
Numérotation du verset Gn. 44,29 

Si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum merore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,30 

Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit, cum anima illius ex huius anima pendeat,
Numérotation du verset Gn. 44,31 

videritque eum non esse nobiscum, morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,32 

Ego proprie servus tuus sim12 qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens: Nisi reduxero eum peccati reus ero omni tempore in patrem meum13.
12 sim Rusch ] om. Weber |
13 omni tempore – in patrem meum Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,33 

Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio14 domini mei et puer ascendat cum fratribus suis.
14 ministerio Rusch ] ministerium Weber
Numérotation du verset Gn. 44,34 

Non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam.

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 
additio
marg.| {LYR#T#.1}
marg.| .1. Precepit autem Ioseph dispensatori. Hic consequenter circa descensum secundum filiorum Iacob in Egyptum describitur occasio adversitatis, quia de furto apparenti fuerunt convicti in Beniamin. Circa quod considerandum quod Ioseph. qui erat sagax et astus, postquam probarunt, quod fratres sui de eius venditione penitebant. Item quod contra Beniamin fratrem suum nihil mali machinati fuerant, et quod ei pre ipsis honorato invidiam non pretendebant, ut patet predictis nihilominus tentare voluit, utrum ipsi Beniamin in periculo constituto quantum possent succurrerent : et ideo sic ordinavit, ut in furto apparenti deprehenderetur Beniamin, ut videret qualiter fratres sui in hoc se haberent nec mirandum si taliter eos probabas, quia malitiam eorum in seipso expertus fuerant. Et ideo in hoc ca. primo describitur eorum comprehensio. secundo confusibilis reductio,ibi :   At illi scissis vestibus. Circa primum Scyphus Ioseph. In sacco Beniamin absconditur, requiritur, denegatur, et tandem invenitur. Et patet littera exceptis paucis vocabulis que exponentur.
marg.| .2. Scyphum autem etc. ut cito posset inveniri, dicit pretium, ne dispensator crederet quod scyphus deberet poni in sacco iunioris loco pretii, et ideo de utroque fecit mentionem. .3.   Persequere viros et apprehensis etc. cum multitudine armatorum, ita quod non audeant resistere.
marg.| .4. Quare rededistis ma pro bono. committendo furtum pro dulci allocutione Domini mei, et honore, quem vobis exhibuit domo sua.
marg.| .5. Scyphus quem forati etc. bibit sicut vidistis heri in mensa sua.
marg.| .6. Est in quo augurari etc. sicut experti estis ordinando vos in mensa.
marg.| .7. Pessimam rem fecistis. quia ingratitudo est pessimum vitium,
marg.| .8. Pecuniam quam invenimus etc. Argumentum est a maiori parte, quasi dicant, non retinuimus celavimus illud erat extra Egyptum et in terra Chanaan, de quo magis videretur ergo nec hoc commisimus.
marg.| {424} marg.| .9. Fiat iuxta vestram sententiam. Confidentes, enim de sua innocentia nimis obtulerant, quia pro furto simplici secundum leges scripta nullus debet mori ideo dispensator temperavit negotium dicens,   Fiat iuxta vestram sententiam id est aliquo modo ab ipsa declinando.
marg.| .10. Apud quem fuerit inventu ipse sit servus meus, loquitur in persona Domini sui. querebat enim solum Beniamin, ut per hoc videretur qualiter alii qui dimitterentur liberi ei succurrerent in tali necessitate.
marg.| .11. Quos scrutatus incipiens a maiore. ne si scrutatur statim fuisset saccum Beniamin appareret probabiliter, quod ibi abscondisset scyphum.
marg.| .12. In venit scyphum in sacco. quare non facit mentionem de pecunia ibi inventa, quia iam eis supra dixerat, quod alia pecunia in saccis inventa erat a Deo eis illata, et quia eadem ratione, qua accusaret Beniamin de pecunia, accusasset omnes alios cum pecunia cuiuslibet reperta fuisset in ore sacci sui ipse autem volebat secundum ordinem Ioseph calumniari Beniamin solum ut per hoc probaretur aliorum affectio ad ipsum, ut predictum est.
marg.| .13. At illi. Hic consequenter describitur coram confusibilis reductio tamquam convictorum de apparenti furto. et secundo misericordie imploratio, ibi :   Cui Iudas. Circa primum dicitur sic,   At illi etc. In signum tristitie. hic enim erat modus antiquorum occurrente casu magne adversitatis.
marg.| .14. Primusque Iudas. quia inter fratres erat principalior et constantior, et quia apud patrem erat pro Beniamin fideiussor, ut predictum est capitulo precedenti, et ideo causa erat magis sua, quam aliorum.
marg.| .15. Necdum enim de loco abierat scilicet Ioseph. qui expectabat fratrum suorum redditum ut perfecte probaret eorum animum.
marg.| .16. Omnesque ante etc. ut eius animum misericordiam provocarent.
marg.| .17. Cur sic agere voluistis. ac si diceret, illud quod fecistis est de se pessimum, et ideo nullo modo debuissetis hoc velle facere.
marg.| .18. An ignoratis etc. ac si diceret, dato quod habeatis pessimam voluntatem, tamen debuistis retrahere a tali facto cum sciveritis me habere augurandi scientiam, per quam poteram vos deprehendere.
prol.| {425}
marg.| .1. Cur Iudas. Hic describitur misericordie imploratio, ubi Iudas ut facilius impetret illud, quod est dulcoris, primo confitetur illud quod est rigoris dicens.
marg.| .2. Quid respondebimus inquit etc. quasi dicat nihil possumus quia inventio scyphi erat notoria, nec fraudem audebant imponere familie Ioseph, quia si id facerent negotium suum peiorarent.
marg.| .3. Deus invenit iniquitatem servorum id est peccata nostra alias occulta Deus fecit inveniri id est ad punitionem deduci per illud infortunium, quod nobis accidit.
marg.| .4. En omnes ser sumus Domini mei. de rigore enim iustitie non solum pro furto punitur ille apud quem res furata invenitur, sed etiam illi qui sunt in eius societate, et maxime quando sunt fratres.
marg.| .5. Absita me. quasi dicat nolo vobiscum agere cum tanto rigore.
marg.| .6. Qui furatus est scyphum etc. Hoc autem dicebat ut probaret, si Beniamin dimitterent solum in servitute.
marg.| .7. Accedens autem propius. Hic secundo Iudas procedit ad impetrandum quod erat misericordie et dulcoris, et primo captat ipsius Ioseph benevolentiam dicens,   Oro domine mi etc. secundo ad suum propositum obtinendum inducit quadruplicem rationem dicens :
marg.| .8. In terrogasti prius etc. Intendebat enim impetrare, quod ipse maneret in servitute pro Beniamin, ita quod Beniamin cum alis fratribus rediret ad patrem, et ad hoc obtinendum primo inducit rationem ex parte patris sui, qui de furto huius sciphi nullo modo debebat inculpari, cum ipse esset absens et etiam iustus, quia pecuniam a filiis reportatamremiserat in Egyptum, et ideo nullo modo debebat haberi suspectus defarto illo, quod factum non fuisset de suo mandato, et tamen si Beniamin remaneret in servitute, intantum diligebat eum quod credebatur probabiliter mori pre dolore, quod vivebatur valde durum et rationi absonum, hanc autem rationem deducit Iudas diffuse, ut magis moveat animum Ioseph ad compatiendum patri, et patet littera usque ibi :
marg.| {429} marg.| .9. Vos scitis quod duos etc. Ista est Rachel que fuit principalis et prima uxor eius, et etiam sola quantum fuit ex petitione Iacob : quia Lia fuit sibi coniuncta per deceptionem Laban. et due ancille ad petitionem Rachelis et Lie, ut habetur supra, 29 capitulo et 3.
marg.| .10. Egressus est unus. de societate mea.
marg.| .11. Et dixistis bestia devoravit eum. Videtur quod Ioseph hic poterat arguere Iudam de contradictione secundum reprehensionem supra positam xlii. ca. ubi excusaverunt se de circuitu civitatis, dicentes quod hoc fecerant ad querendum fratrem suum perditum, et hic dicitur quod dixerant patri ipsum esse devoratum a bestia. Ad quod dicendum quod licet non oporteat Iudam et fratres suos excusari de mendacio, tamen hic non sequitur dictorum suorum contradictio, quia statim posset Iudas respondere quod predixerant patri ipsum esse devoratum a bestia, post quam redierant ad ipsum ex Egypto, concludentes quod ex quo non invenerant eum reputabant eum eum a bestia devoratum, et eodem modo poterant respondere de hoc, quod dixerunt hic : Cuius uterinus frater mortuus est quia hoc dixerunt postquam ipsum quesierant per civitatem. et ex quo non invenerant eum probabiliter estimabant eum esse mortuum.
marg.| .12. Ego proprie. Hic inducit secundam rationem ex parte sui, quia fideiussor tenetur pro illo pro quo spondet. Iudas autem fideiussor erat pro Beniamin ut predictum est, ex quo concludit, quod debebat remanere in servitute pro Beniamin, et patet littera.
marg.| .13. Manebo itaque servus tuus. Hic ponitur tertia ratio ad idem ex aptitudine Iude. erat enim homo perfectior et aptior ad serviendum in omnibus operibus laboriosis et bellicis quam Beniamin, propter quod non debebat refutari ista petitio.
marg.| .14. Non enim possum redire etc. Hic inducitur quarta ratio ad idem, quia iste Iudas nullo modo posset videre anxietatem patris sui, si rediret sine Beniamin. Et ideo sibi erat condescendendum, ut remaneret in servitute pro ipso, et maxime cum esset aptior illo in omnibus operibus.
Numérotation du verset Gn. 44,moraliter 
marg.| .1. Precepit autem Ioseph etc. Sequitur :
marg.| .2. Scyphum autem meum argenteum etc. Secundum sensum litteralem ad hoc Ioseph fecit abscondi Scyphum in sacco Beniamin fratris sui uterini, et ipsum convinci de furto apparenti, ut per hoc probaret si fratris alii vere diligerent ipsum, quia si retento Beniamin ipsi statim abiissent, signum fuisset invidie et odii ad ipsum, eo quod pater plus alii ipsum diligebat, sicut Ioseph expertus fuerat de seipso. per hoc autem quod omnino conati sunt eum liberare apparuit veritas delectionis ad ipsum. Per hoc autem moraliter habetur quod bonus doctor, qui per Ioseph significatur, ut predictum est, non solum debet esse solicitus de discipulus suis promovendis in scientia, sed etiam de nutriendis ipsis et conservandis in caritate mutua, exemplo{424} Christi dicentis Ioan. xiii. d.   Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Et iterum ibidem,   In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem. adinvicem habueritis. Et ideo si unus eorum accusetur de crimine sicut fuit Beniamin, alii tenentur eum liberare inquantum possunt salva tamen conscientie puritatem. Allegorice vero per Scyphum argentum in sacco Beniamin positum, prefiguratus fuit Paulus Apostolus ex tribu Beniamin nasciturus, qui fuit vas electionis sapientia Dei plenum et eloquentia bona, que per sonoritatem argenti designatur, preditum ad portandum nomen Domini nostri Iesu Christi coram gentibus et regibus et filiis Israel, ut habetur Act. 9. eli. Per liberationem vero Beniamin figurata fuit liberatio Paulus in Damasco, de qua fratres fuerunt valde soliciti, ut ibidem habetur.
Numérotation du verset Gn. 44,additio 1 
marg.| marg.| {425} In capitulo xliiii. ubi dicitur in postilla : An ignoratis etc.
prol.| In Hebraica littera non dicitur : An ignoratis etc. sed ponuntur {429} quedam verba quorum sententia est. An ignoratis, quod homo similis mei posset per auguria talia scire ? quod videtur magis consonum rationi ipsi enim non habebant unde debuissent scire, quod Ioseph esset maximus {427} augurator, sed bene poterant presumere, quod Ioseph cum esset tam potens, posset habere augures quoscumque voluisset, presertim cum in Egypto essent multi coniectores, et talibus utentes artibus, prout ex multis locis sacre scripture potest hoc haberi, unde posset scire talium veritatem secundum Augustinum vero prout sanctus Thomas in secunda secunde. q. xcv. Ioseph vero hoc dicebat non seriose. sed refrenans se ad illud, quod vulgus de eo opinabatur, quia scilicet credebant ipsum Ioseph. esse erudissimum in omnibus. unde supra xli.e. Pharao dicebat. Numquid sapientiorem {428} et similem tui invenire potero ?
Numérotation du verset Gn. 44,Replica. 
marg.| Correctorii contra Burgensem In capitulo 44, ubi Burgensis movet difficultatem de arte augurandi ipsius Ioseph, non multum recedit a Postillatore, nec refert multum in sensu litterali an per se vel per alios se diceret augurandi habere peritiam cum sint verba curialia, sicut multa alia infra historia contenta, vel quod illud dictum, An ignoratis, secundum beatum Augustinum referatur ad famam de Ioseph presumptam etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_44)

Notes :