Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Nm. 6,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,2 

loquere filiis2 Israel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
2 filiis] ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 6,3 

vino
et omni quod inebriare
potest abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,4 

cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,5 

omni tempore separationis sue novacula non transibit super caput eius usque ad completum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cesarie capitis eius
Numérotation du verset Nm. 6,6 

omni tempore consecrationis sue super mortuum non ingredietur
Numérotation du verset Nm. 6,7 

nec super patris
quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei
sui super caput eius est
Numérotation du verset Nm. 6,8 

omnis3 dies
3 omnis Rusch ] omnes Weber
separationis sue
sanctus erit Domino
Numérotation du verset Nm. 6,9 

sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius
quod radet illico
et in eadem die purgationis sue et rursum septima
Numérotation du verset Nm. 6,10 

in octavo autem die
offeret duos turtures vel duos pullos columbarum4
4 columbarum] columbe Weber
sacerdoti in introitu federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 6,11 

facietque sacerdos unum pro peccato
et alterum in holocaustum
et deprecabitur
pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput
eius in die illo
Numérotation du verset Nm. 6,12 

et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
Numérotation du verset Nm. 6,13 

ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat complebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 6,14 

et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum
et ovem anniculam immaculatam pro peccato
et arietem immaculatum hostiam pacificam
Numérotation du verset Nm. 6,15 

canistrum
quoque panum azymorum
qui conspersi sunt oleo
et lagana
absque fermento
uncta oleo ac libamina singulorum
Numérotation du verset Nm. 6,16 

que offeret
sacerdos
coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 6,17 

arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta que ex more debentur
Numérotation du verset Nm. 6,18 

tunc radetur Nazareus
ante ostium tabernaculi federis cesarie consecrationis sue tolletque capillos
eius et ponet super ignem
qui est suppositus sacrificio pacificorum
Numérotation du verset Nm. 6,19 

et armum coctum arietis tortamque
absque fermento unam de canistro
et laganum
azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Numérotation du verset Nm. 6,20 

susceptaque rursum ab eo elevabit
in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum
quod separari iussum est et femur
post hec
Nazareus potest bibere5 vinum
5 Nazareus potest bibere Rusch ] potest bibere Nazareus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,21 

ista est lex
Nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis sue
exceptis his
que invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis sue
Numérotation du verset Nm. 6,22 

locutusque6 est Dominus ad Moysen dicens:
6 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,23 

loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis
Numérotation du verset Nm. 6,24 

benedicat
tibi Dominus
et custodiat te
Numérotation du verset Nm. 6,25 

ostendat Dominus faciem suam tibi
et misereatur tui
Numérotation du verset Nm. 6,26 

convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Numérotation du verset Nm. 6,27 

invocabuntque7 nomen meum
7 invocabuntque Rusch ] invocabunt Weber
super filios Israel et ego benedicam eis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Nm. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 22va
Numérotation du verset Nm. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {1197} .1. Locutus est dominus. Postquam descripta est ordinatio populi quantum ad legem communem, hic consequenter describitur ordinatio secundum oblationem specialem, scilicet Nazareorum. Et ponitur istud capitulum immediate post illa que dicta sunt de muliere adultera, quia per illam populus peioratur, sic e contrario per Nazareos melioratur, et quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Sciendum tamen, quod votum Nazareorum in aliquibus erat perpetuum, ut in Samsone, et Samuele, et similibus, in quibus precessu figura religiosorum Novi Testamenti. In aliquibus vero erat temporale, et de istis hic agitur. Circa quod primo describitur actus promissionis, secundo ritus professionis, ibi : Omni tempore. Tertio status perfectionis, ibi : Ista est lex consecrationis. Quarto modus benedictionis,ibi : Locutus est dominus. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Vir sive mulier, etc. id est divino cultui specialiter applicentur per devotionem et orationem.
marg.| .3. A vino et omni quod inebriare potest abstinebunt. Quia talia ad peccata alia deducunt, secundum quod dicitur Prv. 20. Luxuriosa res et tumultuosa ebrietas.
marg.| .4. Acetum ex vino et ex qualibet alia potione. In hebreo habetur : Ex quolibet, inebriativo.
marg.| .5. Et quicquid de uva exprimitur, non bibent. etiam agrestine {1198} per hoc appropinquarent ad potationem vini.
marg.| .6. Ab uva passa usque. In hebreo habetur : A cortice usque ad granula, que sunt in medio granorum uve, et per hoc intelligitur quod nihil de uva penitus debeant gustare.
marg.| .7. Omni tempore separationis sue. Hic consequenter ponitur ritus professionis, et primo respectu persone proprie, cum dicitur.
marg.| .8. Novacula non transibit super caput eius usque ad   complet   . Cuius ratio est, ad detestandum cultum idololatrie, ubi sacerdotes habebant capita rasa, secundum quod dicitur Baruch 6 capitulo Sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam. Ideo fuit preceptum sacerdotibus veteris legis, ut non raderent caput nec barbam, ut habetur Levitici 21.aa. Et eadem ratione Nazareus non radebatur tempore consecrationis sue, quia illo tempore erat deputatus divino cultui, ut dictum est. Secundo describitur ritus sue professionis respectu aliorum, cum dicitur.
a Lv. 20.
marg.| .9. Omni tempore consecrationis sue super mortuum non. Quia idololatre in cultu suo utebantur ossibus mortuorum, et ideo sacerdotes minores, qui per tempora certa ministrabant non debebant ingredi ad mortuos, nisi valde propinquos. Summus autem sacerdos qui semper debebat esse paratus ad divinum obsequium, totaliter erat separatus ab ingressu super mortuum, ut habetur Levitici 21.ab. Et eadem ratione Nazareus tempore quo implebat votum suum. Alia etiam ratio assignatur, scilicet ne per affectionem ad propinquos mortuos mens eius a contemplatione Dei retardaretur vel impediretur.
b Lv. 21.
Numérotation du verset Nm. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {1199} .1. Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram co id est In eodem tabernaculo in quo manet, ut dicit Rabbi Salomon .
marg.| .2. Polluetur caput consecrationis eius. Eo quod non habuit debitam diligentiam subtrahendi se, et etiam quia debet imputare peccatis suis talem casum impedientem ipsum.
marg.| .3. Quod radet illico. Quia sicut premittitur, sanctus erit crescente cesarie capitis eius. Et quia illud incrementum a tempore quo incepit votum usque tunc pollutum est propter casum supervenientem, ideo precipitur talis rasio.
marg.| .4. Die purgationis sue id est prima, in qua aspergebatur aqua lustrationis, et iterum septima purgabatur etiam per sacrificium, quod notatur cum dicitur.
marg.| .5. In octavo autem die offeret duos turtures. Et patet littera usqueibi :
prol.| {1200} .6. Sanctificabitque caput eius id est disponet ad implendum votum.
marg.| .7. Et consecrabit Domino dies separa. Quia in illis debebat esse intentus devotioni et orationi et piis operibus.
marg.| .8. Offerens agnum anniculum pro peccato, ita tamen. In memoriam illius agni, per cuius immolationem fuerunt liberati de servitute Egypti.
marg.| .9. Ista est lex   consecrationis   . Hic consequenter describitur status perfectionis qui consistit in complemento voti, quod notatur cum dicitur.
marg.| .10. Cum dies quos ex voto decreverat complebuntur, adducet eum id est seipsum, ut dicit Rabbi Salomon, vel adducet, refertur ad sacerdotem, qui faciet venire Nazareum ad tabernaculum federis, ut offeratur eius oblatio : et ponuntur hic sacrificia de omni genere scilicet pro peccato, et in holocaustum, et hostia pacifica. Item oblatio de diversis generibus panum, ad ostendendum quod Nazareus debet esse paratus in omnibus que sunt ad honorem divinum.
prol.| {1201}
Numérotation du verset Nm. 6,ad litteram 
marg.| .1. Tunc   radetur Nazareus ante ostium tabernaculi. Quia crescentia capillorum erat signum durationis voti, sicut dictum est. Crescente cesarie, etc. Et ideo voto completo radebatur in signum, quod licitum erat ei redire ad communem modum vivendi, sicut ante votum.
marg.| .2. Ante ostium. Non sub divo, sed in una exedra atrii.
marg.| .3. Tolletque capillos eius, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum et armum coctum. Cuius carnes coquebantur in caldaria, et in igne supposito illi caldarie ponebantur capilli. Cetera patent usqueibi :
marg.| .4. Et femur. Hoc erat speciale in sacrificio Nazarei, quod femur hostie pacifice daretur sacerdoti. In aliis autem habebat tantum pectusculum et armum dextrum, ut habetur Ex. 29. et Lv. 7.
prol.| {1202} .5. Post hec potest bibere Nazareus vinum id est redire ad modum vivendi sicut ante votum.
marg.| .6. Ista est lex Nazarei, cum. que scilicet data est.
marg.| .7. Exceptis his que. Quia si Nazareus vellet facere maiora sacrificia et oblationes, quam sint illa que determinata sunt in lege ista. poterat addere secundum voluntatem suam et facultatem, sed determinatis in lege non poterat defelcare.
marg.| .8. Locutusque est dominus. Hic consequenter ponitur modus benedictionis, que licet fieret super filios Israel, specialiter tamen fiebat super Nazareos, et hec benedictio ipsius sacerdotis determinatur cum dicitur.
marg.| .9. Sic benedicetis, etc. Et ponuntur ibi sex per ordinem, cum dicitur.
marg.| .10. Benedicat tibi dominus. gratiam iustificantem conferendo.
marg.| .11. Et custodiat te. a peccati recidivo, et gratiam datam continuando.
prol.| {1203}
Numérotation du verset Nm. 6,ad litteram 
marg.| .1. Ostendat domi. In tellectum tuum in sui cognitione illuminando.
marg.| .2. Et mise. penam pro peccatis tuis preteritis relaxando.
marg.| .3. Convertat. suas consolationes tibi immittendo.
prol.| {1204} .4. Et det tibi, pacem. causas perturbationis auferendo.
marg.| .5. In vocabuntque   . Per hoc ostenditur, quod sacerdotes benedicebant populum ministerialiter, tantum verba benedictionis proferendo, sed Deus benedicebat effectum benedictionis causando.
Numérotation du verset Nm. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1197} .1. Locutus est dominus. In hoc capi. agitur de Nazarei observantia et eius oblatione. Circa quod notandum, quod Nazarei fuerunt in duplici gradu. Nam aliqui fuerunt Nazarei ad totum tempus vite sue, sicut legitur de Samuele 1Rg. 1. et de Samsone Idc. 14. et isti fuerunt figura religiosorum in nova lege, quorum votum per totam obligat vitam. Alii vero fuerunt Nazarei tempus determinatum, et isti voto peracto redibant ad vitam communem aliorum, propter quod non fuerunt figura religiosorum, de quibus dicitur Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro aptus est Regno Dei. Sed illorum fuerunt figura qui faciunt votum de aliquo opere supererogationis {1198} ad tempus exercendo, ut de peregrinatione vel alio pro opere, et quoniam illo tempore debent religiosius vivere. Ideo subditur :
marg.| .3. A vino et omni quod inebriare potest abstinebunt. Per quod significatur quod illo tempore debent esse in potu magis sobrii.
marg.| † Unas recentes siccasque non comedent id est tunc debent esse in cibo magis parci.
marg.| .8. Novacula non transibit super caput eius id est non resecabit aliquid de illis que cadunt sub obligatione voti sui.
marg.| .9. Super mortuum non ingredietur id est non consentiet alicui in opere mortalis peccati.
Numérotation du verset Nm. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1199} .1. Sin   autem   mortuus. Per quod designatur quod opus bonum in caritate factum, si superveniat mortale peccatum, mortificatur.
marg.| .10. Cum dies quos ex voto decreverat complebuntur,   adducet   . Hic agitur de oblatione Nazarei in completione voti sui, etc. ponitur hic triplex eius sacrificium. Unum in holocaustum quod totum incendebatur ad honorem divinum. Per quod significatur quod homo tempore voti adimplendi, debet ad amorem divinum {1200} magis quam alias inflammari. Aliud autem sacrificium erat pro peccato, per quod significatur quod licet homo votum suum impleverit, tamen timere debet ne minus debite fecerit. Tertium erat hostia pacifica pro gratiarum actione, per quod significatur quod homo votum suum adimplens debet Deo regratiari de hoc, quod sibi dedit gratiam adimplendi. Addebatur ultra oblatio panum azymorum, per quos significatur panis Eucharistie, quia votum adimplens debet in huius sacrificii oblatione devote assistere.
Numérotation du verset Nm. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1201}
marg.|.1.  Tunc radetur Nazareus, etc. quod erat signum voti completi, {1202} et sic licitum erat nazareo redire ad communem modum vivendi, et similiter in nova lege implens votum ad illud amplius non teneatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Nm. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=06&chapitre=06_6)

Notes :