Capitulum 10
Numérotation du verset
Gn. 10,1
He sunt1 generationes filiorum Noe:
1 sunt
P14417 Rusch
]
om. Weber
Sem, Cham et2 Iaphet.
2 et
Rusch
]
om. Weber
Natique sunt eis filii post diluvium.
Numérotation du verset
Gn. 10,2
Filii Iaphet: Gomer
et3 Magog
3 et
Rusch
]
om. Weber
et Madai,
Iavan
et Tubal
et Mosoch
et Thiras.
Numérotation du verset
Gn. 10,3
Porro filii Gomer: Aschenez
et Riphat
et Thogorma.
Numérotation du verset
Gn. 10,4
Filii autem Iavan: Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset
Gn. 10,5
Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguas4 et familias suas5 in nationibus suis.
4 linguas
Rusch
] linguam
Weber
|
5 suas
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 10,6
Filii autem Cham: Chus
et Mesraim
et Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset
Gn. 10,7
Filii Chus: Saba
et Evila
et Sabatha
et Regma et Sabathacha . Filii Regma Saba
et Dadan
Numérotation du verset
Gn. 10,8
Porro Chus genuit Nemroth6.
6 Nemroth
Rusch
] Nemrod
hic et ubique Weber
ipse cepit
esse potens
in terra.
Numérotation du verset
Gn. 10,9
Et erat robustus venator
coram Domino7.
7 Domino BΦA*
Rusch
] + ob (ab
Weber
) hoc exivit proverbium: quasi Nemroth robustus venator coram Domino
Weber
Numérotation du verset
Gn. 10,10
Fuit autem principium regni eius Babylon,
Arach8
8 et Arach] Arach
Rusch (hapax)
, et Harach
Cava
et Achath9
9 Achath Π
Rusch
] Archath , Achad
Amiatinus Ed1530 Clementina
, Archad
Weber
et Chalanne
in terra Sennaar.
Numérotation du verset
Gn. 10,11
De terra illa
egressus est Assur et edificavit Niniven
et plateas civitatis et Chale.
Numérotation du verset
Gn. 10,12
Resen quoque inter Niniven et Chale, hec est civitas magna.
Numérotation du verset
Gn. 10,13
At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nepthuim
Numérotation du verset
Gn. 10,14
et Phetrusim10 et Cesluim alias Celluim11 de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
10 Phetrusim
Weber
] Phetusin
T M
ΦP
Rusch,
Fethusim ΦRAGV , Fetusim ΩJ
|
11 alis Cellium
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 10,15
Chanaan
autem genuit Sidonem,
primogenitum suum Ettheum.
Numérotation du verset
Gn. 10,16
Et Iebuseum et Amorreum et12 Gergeseum
12 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 10,17
et13 Eveum et Aracheum14
13 et
Rusch
]
om. Weber
|
14 Aracheum ΩM]
scrips.,
Aratheum ΩS ΩJ
Rusch
,
Araceum
Clementina Weber
|
Sineum
Numérotation du verset
Gn. 10,18
et Aradium,
Samariten
et Amatheum
et post hec disseminati sunt populi Chananeorum.
Numérotation du verset
Gn. 10,19
Facti15 sunt termini Chananeorum16 venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam17 et Seboim usque Lesa18.
15 facti
Rusch
] factique
Weber
|
16 Chananeorum
Rusch
] Chanaan
Weber
|
17 Adamam Λ Π ΣO
B T M
Φ ΨBDM Ω
Rusch Ed1530 Edmaior. Clementina
] Adama
G X
ΣT
Amiatinus O
ΘAM
Weber,
Hadam
Cava*
, Hadama
C²
|
18 Lesa
Weber
] iesa
Rusch
|
Numérotation du verset
Gn. 10,20
Hii sunt19 filii Cham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis:
19 sunt
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 10,21
de Sem quoque nati sunt: patres20 omnium filiorum Heber21, fratre Iaphet maiore.
20 patres
Rusch
] patre
Weber
|
21 Heber
Rusch
] Eber
hic et ubique Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 10,22
Filii Sem: Elam22
22 Elam Ω
Edmaior.
] Helam
Rusch
, Aelam
Clementina Weber
et Assur
et Arphaxat23
23 Arphaxat
Rusch
] Arphaxad ΩM
Clementina ,
Arphaxatd ΩS, Arfaxad ΩJ
hic et ubique Weber
et Lud
et Aram .
Numérotation du verset
Gn. 10,23
Filii Aram: Hus24
24 Hus
Rusch
] Us
Weber
et Hul
et Gether
et Mes.
Numérotation du verset
Gn. 10,24
At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber.
Numérotation du verset
Gn. 10,25
Natique sunt Heber filii duo, nomen uni Phaleg25,
25 Phaleg
Rusch
] Faleg
Weber
eo quod in diebus eius
divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
Numérotation du verset
Gn. 10,26
Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
Numérotation du verset
Gn. 10,27
et Aduram26 et Iazal et Deda27,a
0 Cf. 1Par. 1, 21.
26 Aduram
Weber
] Aduran
Rusch
|
27 Iazal et Deda
Rusch
] Uzal Decla
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 10,28
Ebal28 et Abimael, Saba
28 Ebal]
scrips.
, Hebal
Rusch
, et
praem. Weber.
Numérotation du verset
Gn. 10,29
et Ophir29 et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
29 Ophir
Weber
]
scrips.
Iophir
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 10,30
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar30 montem orientalem.
30 Sephar
Weber
]
scrips.
, Sephat
Rusch
Numérotation du verset
Gn. 10,31
Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
Numérotation du verset
Gn. 10,32
He31 familie Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divise sunt gentes in terra post diluvium.
31 He] + sunt
P14417, Hic incipit cap. 11 iuxta capitala Stephani Langton (
)
Capitulum 10
Numérotation du verset
Gn. 10,1
marg.|
.1.
Hae sunt generationes filiorum Ne.
Postquam descripta est ipsius Ne generatio, hic describitur sue generationis multiplicatio, et primo describitur multiplicatio sue generationis, secundo electio unius partis, 11. c. Adhuc primo describitur multiplicatio generationis. Iaphet, secundo ipsius Cham, ibi :
Filii autem Cham.
tertio ipsius Sem, ibi :
De Sem quoque nati sunt.
Circa primum ponitur multiplicatio filiorum Ne in generali, et patet, ut descendat ad filios Iaphet in speciali. d.
marg.|
.2.
Filii Iaphet
etc. Et primo agit de multiplicatione filiorum Iaphet. ut continuet dicta dicendis, quia in fine precedentis c. loquendo de filiis Ne sermonem terminaverat si ipso Iaphet. Considerandum quod sicut dicit beatus Hieronymus libro de Hebraicis questionibus Filii Iaphet possederunt in Asia terram ab Amano et Tauro montibus usque ad Tanai fluvium. In Europa vero usque ad Gadira nomina locis et gentibus relinquentes, ex quibus postea mutata sunt plurima, cetera permanent in se, vel in aliquo simili, vel propinquo.
Numérotation du verset
Gn. 10,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.10T1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 6va
marg.|
{LYR3.10T1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 6v
b
Numérotation du verset
Gn. 10,2
marg.|
.3.
Gomer
a quo nominati sunt Galathe et postea Gallici ut dicunt aliqui.
marg.|
.4.
Et Magog.
a quo descenderunt Scythe secundum Hieronymum .
marg.|
.5.
Et Madai,
a quo dicti sunt Medi.
marg.|
.6.
Iavan,
a quo Greci, unde in hebreo . Grecia adhuc nominatur Iavan
[hébreu] praem. Ed1603
, et Greci Levanim Iones
[hébreu] praem. Ed1603
. Inde quarta lingua eorum dicta est Ionica, inde etiam et mare Ionicum.
marg.|
.7.
Et Tubal,
a quo descenderunt Hispani.
marg.|
.8.
Et Mosoch,
a quo Capadoces descenderunt, unde et apud eos adhuc Mathaca civitas nominatur.
marg.|
.9.
Et Thyras,
a quo nominati sunt Thraces.
Porro filii Gomer, Asseneht vel Assenem
etc. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 10,3
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 10,4
marg.|
.10.
Filii autem Iavan Elisa,
a quo dicti sunt Elizei primo, et post Eolides, unde a lingua quinta Grecorum Eolis Grece nominatur.
marg.|
.11.
Et Tharsis.
a quo descenderunt Cilices. unde et civitas Metropolis eorum vocata est Tharsis, unde natus fuit Paulus apostolus, ut habetur in Actus Apostolorum 21 capitulo a Sequitur :
a Act. 21.
Numérotation du verset
Gn. 10,5
marg.|
.12.
Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis ;
etc. Hoc dicitur hic per anticipationem, quia factum fuit postea tempore divisionis linguarum, de qua habetur capitulo sequenti.
Numérotation du verset
Gn. 10,6
marg.|
.13.
Filii autem Cham.
Hic consequenter agitur de multiplicatione generationis {176} ipsius Cham, cum dicitur :
Filii autem cham, Chus,
a quo dicti sunt Ethiopes, unde et in hebreo Ethiopia Chus
[hébreu] praem. Ed1603
nominatur.
marg.|
.14.
Et Mesraim,
a quo Egyptii, unde et in hebreo Egyptus Mizraiim
[hébreu] praem. Ed1603
dicitur.
marg.|
.15.
Phuth.
a quo Libyes, qui tamen primo vocati sunt Phuthei, unde ibidem scilicet in Mauritania est fluvius, qui usque nunc Phuth dicitur.
marg.|
.16.
Et Chanaan,
a quo dicti sunt Chananei, quorum terra postea filiis Israel data est.
Numérotation du verset
Gn. 10,7
marg.|
.17.
Filii autem Chus Saba.
a quo dicti sunt Sabei. et hi Arabes sunt.
marg.|
.18.
Hevila.
a quo dicti sunt Getuli.
marg.|
.19.
Et Sabatha.
a quo Sabatheni. Sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 10,8
marg.|
.20.
Porro Chus.
Ista fuit qui induxit posteritatem Ne ad faciendum civitatem et turrim contra dominum, de qua dicitur sequenti capitulo Ideo dicitur.
marg.|
.21.
Ipse cepit esse potens
etc. quia per potentiam alios sibi sub mittebat, et nolentes ad opus predictum compellebat. ideo sequitur :
Numérotation du verset
Gn. 10,9
marg.|
.22.
Et erat robustus venator
id est oppressor hominum.
marg.|
.23.
Coram Domino.
quia nihil latet eius aspectum
marg.|
.24.
Ad hoc exivit proverbium
id est verbum commune vel vulgatum.
marg.|
.25.
Quasi Nemrod robustus venator
etc. Quando enim postea videbatur aliquis oppressor hominum, vocabatur alter Nemrod, vel similis ipsi Nemrod.
Numérotation du verset
Gn. 10,10
marg.|
.26.
Fuit autem principium regni eius Babylon.
Hoc nomen hic dicitur per anticipationem, quia impositum est propter divisionem linguarum ibi factam postea.
marg.|
.27.
Et Arach.
Hec postea vocata est Edissa.
marg.|
.28. Et
Chalamne,
que postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia.
Numérotation du verset
Gn. 10,11
marg.|
.29.
De terra illa egressus est Assur.
Istud interponitur hic occasionabiliter ratione Babylonis, de qua immediate factus sermo. Iste enim Assur non fuit de filiis Cham, sed filius Sem, ut dicitur infra, et quia nolebat rebellare contra Deum cum Nemrod in edificatione Babylonis, ideo fugit de terra Sennaar ad aliam regionem longinquam prius inhabitatam, que ex nomine eius est dicta Assyria.
marg.|
.30.
Et edificavit Niniven.
Edificavit enim civitatem que postea per longum tempus vocata est Ninive a Nino primo rege Assyriorum secundumEusebium, et duravit illud regnum per mille ducentos quadraginta annos, Sequitur :
marg.|
.31. Hec est civitas magna. De cuius magnitudine dicitur Ion. 3.b. Erat autem Ninive civitas magnitudine itinere dierum trium
marg.|
marg.| {177}
.1.
At vero Mesraim genuit
etc. Isti populi sunt ignoti, ut dicit Hieronymus exceptis Iaabin, qui dicti sunt Libyes, qui primo vocabantur Phutheia Phut.
marg.|
.2.
De quibus egressi sunt Philistiim.
Isti habitaverunt cum filiis Israel in terra promissionis. Dicunt autem Hebrei quod Phetrusim et Chasluim commutabant adinvicem concubitum uxorum suarum, et si egressi sunt Philistiim.
marg.|
.3.
Chanaan autem.
Hic describuntur generationes Chanaan.
marg.|
.4.
Genuit Sidonem primogenitum suum,
a quo nominata est civitas Sidon, que est in provincia Phenicis.
marg.|
.5.
Et Aracheum,
qui condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm.
marg.|
.6.
Sineum,
qui civitatem predicte propinquam nomine Sin edificavit.
marg.|
.7.
Haradium,
a quo dicti Aradii qui Aradium insulam possederunt angusto freto a Phenicis littore separatam.
marg.|
.8.
Amatheum,
a quo nominata est civitas Emath.
marg.|
.9.
Factique sunt termini
etc. He civitates satis note sunt et descripte inferius inscriptura.
marg.|
.10.
De Sem quoque.
Hic describitur generationes ipsius Sem, et ponuntur ultimo, ut continuentur dicta dicendis, quia inferius prosequitur scriptura de eis, dicit ergo,
De Sem quoque
etc. Istum primo nominat in speciali, quia ab ipso nominati sunt Hebrei quibus scribebat Moyses, ubi autem nostra translatio habet Heber, Hebrei dicunt transitus. Heber enim est nomen proprium et commune, quia signat unum hominem singularem de quo iam dictum est, et significat transitum. Dicunt enim Hebrei quod inter istos populos et alios erat quidam fluvius quem transierunt ad possidendum terram que erat ultra, ideo vocati sunt filii transitus.
prol.|
{178}
marg.|
.11.
Fratre Iapheth maiore.
Dicitur autem Iapheth frater ipsius Sem, quia sociatus fuit et in reverentia patris.
marg.|
.12.
Maiore,
hoc refertur ad Sem, quia maior fuit aliis fratribus dignitate, ut predictum est. Hebrei autem dicunt, maioris, et tunc refertur ad Iapheth, qui secundum eos fuit primogenitus Ne.
marg.|
.13.
Filii Sem, Elam,
a quo dicti sunt Elamite.
marg.|
.14.
Et Assur,
a quo Assyrii, ut dictum est.
marg.|
.15.
Arphaxad,
a quo Chaldei descenderunt.
marg.|
.16.
Et Lud,
a quo Lidii.
marg.|
.17.
Et Aram,
a quo dicti sunt Syri, unde et in hebreo Syria nominata est Aram
[hébreu] praem. Ed1603
, cuius Metropolis est Damascus.
marg.|
.18.
Filii Aram Hus,
qui Traconitidis et Damasci principatum tenuit et inde dicunt aliqui Iob fuisse natum, scilicet de terra Hus, ut habetur Iob primo capitulo.
marg.|
.19.
Et Hul,
a quo Guari et Armeni.
marg.|
.20.
Et Gether,
a quo Erati, qui et Armeni.
marg.|
.21.
Et Mes,
a quo Meones.
marg.|
.22.
At vero Arphaxad genuit Sale.
de quo ortus est Heber, de quo iam supra dictum est.
marg.|
.23.
Natique sunt Heber duo filii, nomen uni Phalech, eo quod in diebus suis divisa sit terra.
Ex hoc dicunt Hebrei, quod Heber habuit spiritum prophetie, quia imposuit nomen filio suo ex divisione terre, que futura erat.
marg.|
.24.
Iectan genuit Elmodad et Saleph et Azarmoth
etc. Istorum populorum plurimi sunt nobis ignoti, ut dicit Hieronymus vel propter longinquitatem terrarum, vel propter mutationes populorum et nominum ex guerris et subversionibus, vel aliis causis similibus. Et patet littera sequens ex predictis.
Numérotation du verset
Gn. 10,moraliter
marg.|
Hic non occurrit mihi moralitas, nisi de Nemrod, qui significat regem, vel principem seu dominum quemcumque malum de cuius potestate dicitur.
marg.|
.21.
Ipse cepit esse potens
etc. Et de ipsius malitia subditur :
marg.|
.22.
Quasi Nemrod robustus venator hominum.
Nam talis rex princeps {176} aut dominus, per machinationes diversas et violentias rapit bona subditorum, sed subditur :
marg.|
.23.
Coram Domino.
quia dominus videt talia ad puniendum tempore debito gravissima pena, secundum quod scribitur Sap. 6.a.
Potentes potenter tormenta patietur
marg.|
.26.
Principium regni eius Babylon.
que confusio interpretatur, tale namqueregimen caret ordine rationis, et sic confusione repletur.
Numérotation du verset
Gn. 10,additio.
prol.|
{177} In capitulo 10. ubi dicitur in postilla, Istum primo nominat in speciali etc.
prol.|
Licet Hebrei descendant ab Heber filio Sem, non tamen ab eo dicuntur Hebrei, prout largius in additione super Mt. 21 capitulo habetur : vide ibi etc.
Numérotation du verset
Gn. 10,replica
prol.|
Correctorii contra Burgensem In capitulo 10. ubi postillator dicit quod ab Heber dicuntur Hebrei. Burgens. se opponit dicens, Ergo omnes descendentes ab Heber dicerentur Hebrei, quod falsum est, ideo non ab Heber sed ab Abraham dicuntur Hebrei, Sed tunc argumentum Burgens. est contra se, quia Hismaelite descendentes ab Abraam, et in cultu unius Dei remanentes dicti sunt Hebrei, alii non. Ita respondeo, quod et taliter valere {178} potest de filiis Heber sicut Abrahe. Nec ista ratio sua cum responsione valet, quia constat decemtribus Hebreos fuisse, et esse, et tamen cultum unius Dei de fuisse, et ad idola defluxisse, ut patet in libris prophetarum, Regum, et Paralipomenon. Verius est igitur dictum postillatoris sequentis dictum Augustinum quod Burgensis, ex debili motivo sepe relinquit contra suam doctrinam propriam in questione preambula, ubi docet sanctorum reverentiam semper esse salvandam. Dicit namque beatus Augustinus 16. de civi. Dei capitulo 11. quod Hebrei dicti sunt ab Heber, licet posset esse quod ab Abraham dicantur quasi Abraei. Et quia beatus Augustinus fuit illius opinionis in libro de consensu evangelistarum, retractat tamen in secundo libro Retractationum, c. 15. ubi ex intentione ponit propositum. Similiter et Iosephus dicit ab Heber dictos Hebreos in primo libro Antiquitatum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_10)
Notes :