Nicolaus de Lyra

Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 

Audiens autem Iacob
quod alimenta venderentur in Egypto.
Dixit filiis suis: Quare negligitis?
Numérotation du verset Gn. 42,2 

Audivi quod triticum venundetur in Egypto; descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia.
Numérotation du verset Gn. 42,3 

Descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Egypto.
Numérotation du verset Gn. 42,4 

Beniamin domi retento ab Iacob,
qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali.
Numérotation du verset Gn. 42,5 

Ingressi sunt terram Egypti cum aliis qui pergebant ad emendum,
erat autem fames
in terra Chanaan
Numérotation du verset Gn. 42,6 

et Ioseph
princeps Egypti
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur.
Cumque adorassent eum fratres sui
Numérotation du verset Gn. 42,7 

et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan ut emamus victui necessaria.
Numérotation du verset Gn. 42,8 

Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
Numérotation du verset Gn. 42,9 

Recordatusque somniorum que aliquando viderat ait ad eos1:
1 ad eos Rusch ] om. Weber
Exploratores estis ut videatis infirmiora terre venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,10 

Qui dixerunt: Non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Numérotation du verset Gn. 42,11 

Omnes filii unius viri sumus, pacifice2 venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali.
2 pacifice Rusch ] pacifici Weber
Numérotation du verset Gn. 42,12 

Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terre huius considerare venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,13 

Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui3 sumus, filii unius viri4 in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, alius non est super.
3 fratres – servi tui Rusch ] inv Weber |
4 unius viri Rusch ] inv Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,14 

Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Numérotation du verset Gn. 42,15 

Iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem pharaonis non egrediemini
hinc
donec veniat frater vester minimus.
Numérotation du verset Gn. 42,16 

Mittite e vobis unum ut5 adducat6 eum, vos autem eritis in vinculis donec probentur que dixistis utrum falsa an vera sint, alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis.
5 ut Rusch ] et Weber |
6 adducat Rusch Weber ] adducite Edmaior. |
Numérotation du verset Gn. 42,17 

Tradidit ergo eos custodie tribus diebus.
Numérotation du verset Gn. 42,18 

Die autem tertio, eductis e7 carcere, ait: Facite que8 dixi et vivetis. Deum enim timeo.
7 e Rusch ] de Weber |
8 que Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,19 

Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta que emistis in domos vestras
Numérotation du verset Gn. 42,20 

et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini. Fecerunt ut dixerat
Numérotation du verset Gn. 42,21 

et locuti sunt invicem: Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime illius dum9 deprecaretur nos et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio ista10.
9 dum Rusch ] cum Weber |
10 tribulatio ista Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,22 

E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.
Numérotation du verset Gn. 42,23 

Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph eo quod per interpretem loqueretur11 ad eos.
11 loqueretur Rusch ] loquebatur Weber
Numérotation du verset Gn. 42,24 

Avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos,
Numérotation du verset Gn. 42,25 

tollens Simeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in saccis12 suis datis supra cibariis in via. Qui fecerunt ita.
12 saccis Rusch ] sacculis Weber
Numérotation du verset Gn. 42,26 

At illi portantes frumenta in asinis suis13, profecti sunt.
13 suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,27 

Apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
Numérotation du verset Gn. 42,28 

dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt14: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
14 mutuo dixerunt Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,29 

Veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia que accidissent sibi dicentes:
Numérotation du verset Gn. 42,30 

Locutus est nobis dominus terre dure et putavit nos exploratores esse15 provincie,
15 esse Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,31 

cui respondimus: Pacifici sumus nec ullas molimur insidias;
Numérotation du verset Gn. 42,32 

duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 42,33 

Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite.
Numérotation du verset Gn. 42,34 

Fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps que vultis emendi16 habeatis licentiam.
16 que vultis – emendi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,35 

His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Exterritisque simul omnibus
Numérotation du verset Gn. 42,36 

dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Beniamin auferetis. In me hec omnia mala17 reciderunt.
17 omnia mala Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,37 

Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi. Trade eum18 in manu mea et ego eum tibi19 restituam
18 eum Rusch ] om. Weber |
19 tibi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,38 

At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater eius mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversitatis20* acciderit in terra ad quam pergitis21 deducetis canos meos cum merore22
20 adversitatis ΩS ] adversi Rusch Weber, adverse X P² |
21 pergitis Rusch Weber ] pergetis ΩS |
22 merore] dolore Weber |
ad inferos.

Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 12ra
Numérotation du verset Gn. 42,1 
marg.| .1. Audiens autem. Postquam Moyses descripsit descensum in Egyptum, quantum ad Ioseph, qui ante alios Dei ordinatione missus est, hic consequenter describi eundem descensum quantum ad fratres suos, et primo quantum ad decem fratres Ioseph primogenitos ; secundo quantum ad iuniorem scilicet Beniamin 43. capitulo Adhuc primo describitur descensus eorum in Egyptum, secundo afflictio descendendum, ibi :   Cumque adorassent eum, et tertio regressus ad patrem suum, ibi :   At illi portantes. Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Audens autem Iacob quod alimenta venderentur in Egypto. In hebreo habetur :   Vidit Iacob etc. et certum est, quod non vidit oculis corporeis, cum non descenderit tunc in Egyptum, et ideo dicunt Hebrei, quod vidit hoc per revelationem spiritus sancti. Aliter tamen potest dici iuxta translationem nostram, quod ibi accipitur videre pro audire, sicut Ex. 20. ca.   Ductus autem populus videbat voces etc. Sequitur :
marg.| .3. Descendentes igitur fratres etc. Dicunt Hebrei, quod hic nominantur fratres Ioseph signanter, quia penitebat eos quod ipsum vendiderant, et descenderunt in Egyptum eo animo, ut ipsum redimerent, si possent invenire, et secum ducerent ad patrem.
marg.| .4. Beniamin domi retento. ad consolationem patris, et quia erat invenis non poterat ita sustinere laborem itineris sicut alii. cetera patent.
marg.| .5. Cumque adorassent. Hic consequenter describitur ipsorum tribulatio, ubi primo in Ioseph erga ipsos describitur simulatio austeritatis, secundo, veritas fraterne caritatis, ibi :   Avertitque se parumper et flevit. Adhuc primo describitur ipsius Ioseph simulata duritia. secundo a fratribus eius recognoscitur divina iustitia, ibi :   Et locuti sunt ad invicem. {412} Adhuc primo describitur austeritas Ioseph in verbis, secundo in factis, ibi :   Tradidit ergo etc. Circa primum considerandum quod cum Ioseph vidisset decem fratres suos, et quod Beniamin frater suus uterinus non esset cum eis, timuit ne machinati fuissent contra eum in malum, sicut fecerant contra eum, ideo ut scire posset veritatem, dure locutus est cum eis, imponendo eis crimen explorationis terre, et interrogans de patre suo, et fratre, et aliis circumstantiis, ut dicitur se. c. In  terrogavit nos homo per ordinem etc. sequenti 44. ca. In  terrogasti prius servos tuos, habetis patrem aut fratrem etc. et alia plura que hic subiicientur.
marg.| .6. Et tamen fratres ipse cognoscens. Quia dimiserat eos in statu virili et barbatos, et ideo non erant notabiliter immutati.
marg.| .7. Non est agnitus ab eis. quia recessit ab eis puer, et postea barba sibi creverat, propter quod eius facies erat notabiliter immutata.
marg.| .8. Recordatusque somniorum etc. quia iam videbat ea in parte adimpleta, quia fratres sui eum adoraverant.
marg.| .9. Exploratores estis. Aliqui excusant Ioseph a mendacio. dicunt enim quod intelligebat, quod in veniendo exploraverunt viam meliorem et securiorem, per quam possent transire, sed ista expositio videtur omnino extorta, nec per hoc excusaretur Ioseph a mendacio, quia quacumque arte verborum aliquis fallat alium, mendacium, incurrit secundum Augustinum, nec est aliqua necessitas excusandi Ioseph hic et in sequentibus a mendacio, maxime officioso, cum per hoc intenderet devenire ad cognitionem veritatis de affectu fratrum suorum erga Beniamin fratrem suum uterinum, et utrum peniteret eos, quod vendiderant ipsum. tale autem mendacium peccatum veniale est, de quo non oportet excusari Ioseph, quia Apostoli perfectiores fuerunt, quam patres veteris testamenti et tamen non excusantur omnino a peccato veniali secundum quod dicit Io. prima canonica, 1. capitulo   Si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus etc.
marg.| marg.| {413} .1. Omnes filii unius etc. Ioseph enim, ut dicunt Hebrei, imponens illis culpam explorationis, pro argumento, quod videbantur esse congregati de diversis locis adinvicem confederatis, ut sic infirma terre denuntiaretur pluribus gentibus, et sic contra Egypties conveniret magnus exercitus. Inducebat etiam ad idem se intellexisse, quod duo de ipsis unum castrum destruxerant in terra Chanaam, scilicet.   Sic chem. ut supra dictum est. 3iiii. d. Ad quod responderunt dicentes.   Filii unius viri sumus, et sic non fumus congregati ex diversis locis, sicut imponitur nobis. Contra quod arguit Ioseph. dicens.
marg.| .2. Aliter est, Immunita etc. quia illi qui veniunt pacifice ad emendum bladum intendunt solum negotio pro quo veniunt, sed vos discurritis, per vicos et plateas, civitatis portas et muros considerando et secundum veritatem per civitatem discurrerunt ad videndum, si possent invenire Ioseph fratrem suum, ut eum redimerent et secum reducerent ad patrem, quia ista intentione descenderant in Egyptum, ut supradictum est, et ideo ad excusandum se de illo circuitu dixerunt.
marg.| .3. Duodecim inquiunt etc. ac si dicant, si velis illuc mittere invenies hoc verum esse.
marg.| .4. Minimus cum etc. ad eius consolationem.
marg.| .5. Alius non etc. id est nescimus si vivit, quia perditus est iam diu, et non comparuit, et credimus quod ductus fuit in Egyptum, et ideo circumivimus civitatem, non ad explorandum, sed ad querendum fratrem nostrum et redimendum si ipsum, invenissemus. Contra quod Ioseph dixit.
marg.| .6. hoc est ait etc. exploratores estis. imposuit enim eis quod ista essent {414} ab eis conficta ut occultarent veritatem eis impositam de exploratione terre, et ideo subditur :
marg.| .7. Iam nunc etc. si vera vel ficta sint dicta vestra.
marg.| .8. Per salutem etc. Dicunt aliqui, quod Ioseph iuravit hic per creaturam, quasi per iuramentum frivolum, eo quod sciebat illud quod iurabat esse falsum, non enim intendebat fratres suos omnes retinere. Dicunt alii et melius ut videtur, quod iuravit per Deum qui erat salus Pharaonis effective, nec illi iuramento suberat falsum, quia intendebat sic.   Non egrediemini hinc, scilicet omnes ita liberi sicut venistis, quia finaliter retinuit unum.
marg.| .9. Donec veniat frater etc. ut per hoc esset certificatus, quod machinati non fuissent contra eum aliquid mali.
marg.| .10. Alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Ac si diceret si non vultis recipere illud quod vobis offero, manifeste patet, quod excusationes vestre predicte fictitie sunt et false, et per hoc concluditur et estis exploratores vere. Non debet aliquis mirari, si in predictis sint aliqua interposita, quasi dicta a Ioseph, que non sunt expressa in littera, quia multa verba dixit fratribus suis, et econverso, quod non sunt scripta per singula, ut patet ex predictis. dantur tamen aliqualiter intelligi per ea que sunt scripta ut visum est.
marg.| .11. Tradidit ergo eos custodie. Hic consequenter ostenditur austeritas Ioseph in factis, cum dicitur,   Tradidit ergo eos custodie id est carceri.
marg.| .12. Tribus diebus etc. Contra tria que in eum commiserant, scilicet de morte eius tractando, in foveam ipsum deponendo, et ipsum vendendo, ut patet ex predictis 37. capitulo. Sequitur :
marg.| .13. Frater vester, unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte etc. In hoc temperavit penam predictam.
marg.| .14. Fecerunt ut dixerat id est facere promiserunt. Queritur hic, {415} quomodo Ioseph qui erat tam dulcis et mansuetus verbis et factis, ut hic patet et ex sequentibus, afflixit fratres ita diu antequam se eis notificaret, cum statim posset eis remittere iniuriam sibi factam ? Dicendum quod licet persona singularis posset hoc licite facere. ille tamen qui est superior et iudex, cum sit custos iustitie, non debet hoc facere, maxime quando iniuria sibi facta redundat in alterum, iniuria autem facta ipsi Ioseph redundavit in patrem suum, qui ex hoc inconsolabiliter fuit afflictus, ut supra dictum est 3vii. capitulo Ioseph autem ex ordinatione divina factus erat superior et iudex fratrum suorum, ut patet per visiones eius supra positas 37 capitulo et erant ei iam subiecti actu, quia ipsum adoraverant ut dominum, et ideo non debuit eos dimittere sine punitione ne dedecus culpe omnino transiret sine dedecore iustitie, tamen, in punitione sua plus fuit de misericordia, quam de iustitia, ut patet infra per benignum affectum ad fratres, et multiplicem effectum bonum.
marg.| .1. Quia peccavimus in etc. Quoniam afflictio dat intellectum, ideo hic consequenter post afflictionem fratres Ioseph confitentur divinam iustitiam dicentes.   Merito hec patimur etc. Unde et subditur :
marg.| .2. En sanguis eius exquiritur id est vindicta de sanguine ipsius. nam probabiliter credebant, quod esset mortuus morte corporali, sciebant enim certitudinaliter ipsum fuisse mortuum morte civili, quia vendiderant eum in servum. servitus autem mors civilis est. Patet etiam per hoc penitentia eorum de venditione Ioseph, quam ille intendebat requirere.
marg.| .3. Eo quod per interpretem loqueretur. Dicunt Hebrei, quod iste interpres fuit Manasses primogenitus Ioseph, quia a nutrice didicerat linguam Egyptiacam, et a patre suo Hebraicam. Sed hic occurrit difficultas, quia manasses tunc vix compleverat octavum annum, quia a tempore quo Ioseph factus est prepositus Egypti, quo tempore accepit uxorem, usque ad descensum patris sui in Egyptum fluxerunt tantum novem anni, ut supra declaratum est ca. 3vii. Ioseph autem cum uxore sua fuit per novem menses ad minus antequam Manasses nasceretur. Item ista interpretatio facta fuit inter Ioseph et fratres suos antequam Iacob descenderet in Egyptum per aliquod tempus licet non magnam : et sic patet quod Manasses vix compleverat octavum annum. Potest tamen ad hoc dici quod ex bonitate ingenii pueri, et ex solicitudine {416} patris erga eum potuit in tanto tempore utramque linguam addiscere quantum sufficiebat ad intelligendum verba communia inter homines loquebatur autem Ioseph cum fratribus suis per interpretem, ne cognosceretur ab ipsis in Hebraice loqueretur, et sui cognitionem adhuc rationabiliter differebat, ut patet ex predictis.
marg.| .4. Avertique se. Postquam descripta est ipsius Ioseph simulata austeritas. hic consequenter describitur ipsius vera pietas cum dicitur.
marg.| .5. Et flevit. Ex compassione, quia videbat eos in anxietate.
marg.| .6. Tollensque Symeon. Ipse enim fuit, ut dicunt Hebrei, qui de Ioseph veniente ad eos dixit :   Ecce somniator etc. et qui eum in foveam proiecit, et quia gravius ceteris fratribus deliquit, plus debuit puniri, et diligentius custodiri.
marg.| .7. Et ligans illis presentibus. Sed in absentia eorum iussit eum a vinculis absolvi, et de cibo convenienti sibi provideri, in loco tamen clauso, ut sic pietas fraterna servaretur, et tamen adhiberetur cautela ne fugeret, donec veniret Beniamin propter quem ista fiebant, ut predictum est.
marg.| .8. Iussit ministris etc. Ad providendum patri suo et eius familie.
marg.| .9. Et reponerent pecunias singulorum. duplici de causa scilicet ut patri pecunia reportaretur, et ut fratres anxiarentur timentes ex hoc haberi suspecti de furto. sicut, et postea accidit.
marg.| .10. At illi portantes. Hic consequenter describitur regressus fratrum Ioseph ad patrem suum.
marg.| .11. Apertoque unus sacco. Iste fuit Levi, ut dicunt Hebrei, quia decem filii Iacob descenderant in Egyptum combinati Symeon autem erat combinatus cum ipso Levi, et quia ille remanserat in Egypto Levi rediit sine compari suo. Andreas dicit quod sicut iste aperuit sacrum suum et invenit pecuniam, ita omnes alii ex tunc eius occasione ita fecerunt, et hoc concordat, cum eo quod dicitur infra sequenti capitulo cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum etc.
marg.| .12. In diversorio id est hospitio ubi divertunt viatores ad commedendum vel hospitandum unde in hebreo habetur : In   Hospitalario.
marg.| .13. Et obstupefacti turbatique etc. quia timuerunt, ne posita fuisset ibi pecunia ab Egyptiis, ut de furto notarentur. Cetera patent usque ibi :
marg.| marg.| {417} .1. Cum frumenta effunderent etc. Ex hoc videtur, quod alii filii Iacob preter unum, non invenerunt pecunias suas donec venissent ad patrem suum et secundum hoc dicendum esset, quod illud quod est allegatum ad contrarium de se. ca. dicitur hic per anticipationem. Si autem aliquis velit sequi sententiam Andree predictam oportet dicere, quod illud quod hic dicitur de inventione pecunie in ore saccorum, postquam {418} venerant ad patrem suum Iacob, dicitur per recapitulationem, quia iam alias invenerant in diversorio. Sequitur :
marg.| .2. Duos filios meos, Irrationabiliter locutus est iste Ruben hoc dicendo, quia filii sui etiam erant filii patris sui. quia sicut supra dictum est, frequenter nepotes nominantur filii. Quod autem interficeret eos Iacob, erat inconveniens oblatio, et ideo non acquievit sibi Iacob.
marg.| .3. In terra ad quam pergitis id est pergere vultis, seu disponitis.
Numérotation du verset Gn. 42,moraliter 
marg.| .1. Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Egypto. Per Ioseph qui in littera plenus spiritu Dei et sapientia dicitur, doctor bonus intelligitur. Per filios autem Iacob, qui de longe venerunt ad eum pro frumentis emendis, intelliguntur diligentes discipuli ad bonum doctorem venientes, de partibus longinquis, ut inde reportent alimenta bone doctrine. Unde dicit Hieronym. In epistola ad Paulinum, de omnibus sacre scripture libris : Ad Titum Livium lacteo eloquentie fonte manantem, de ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam nobiles venisse legimus, et quos ad sui contemplationem Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Et bene per filios Iacob, quia supplantator interpretatur, boni discipuli intelliguntur, quia debent esse supplantatores vitiorum. Dicitur enim {412} Primo Ethicorum, c. 1, quod sapientie non est auditor invenis secutor passionum. Dicuntur etiam filii Iacob esse decem, qui venerunt ad significandum perfectionem discipulorum, quia denarius est perfectus ; et in signum huius retinetur Beniamin domi tamquam parvulus et imperfectus. Dicit autem commentator super librum Betii de consolatione, quod Athenis antiquitus primo probabantur discipuli de virtute patientie, ita quod in porta per quam intrabant iuvenes ad locum studii, sedebat unus senex quam sciebat optime iuvenes ad impatientiam provocare, et quando veniebat aliquis qui verba vituperii, et derisionis patienter non audiebat, ipsum tamquam ineptum repellebat. Et in signum huius filii Iacob, per quos designantur apti discipuli, primo examinantur de patientia, verbo, cum dicitur eis.
marg.| .2. Exploratores estis. Secundo, facto : cum subditur :
Numérotation du verset Gn. 42,moraliter 
prol.| {413}
marg.| .2. Tradidit ergo eos custodie id est carceri et eadem ratione {414} Symeon aliis dimissis retinetur in carcere, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 42,moraliter 
prol.| {415}
marg.| .1. Tollensque Symeon et linguas illis etc. Sacci eorum replentur frumento, per quod designatur quod animi discipulorum per bonum doctorem replentur sapientia documento. Eorum pecunia {416} in saccis suis reponitur, ad significandum quod sapientie pretium non est pecunia sed labor et diligentia, et gratitudo discipulorum sicut dictum est supra, et sic post acquisitam sapientiam ad celestem patriam revertuntur.
Numérotation du verset Gn. 42,additio. 
Numérotation du verset Gn. 42,{417} 
prol.| In capitulo xlii. ubi dicitur in postilla, Omnes filii unius viri sumus.
prol.| Quidam Hebreorum expositores dicunt quod filii Iacob circumibant per civitatem dispersi, ut forte invenirent fratrem suum Ioseph. et postea fuerant congregati in domo ipsius Ioseph, pro emptione panis, et ex hoc imponebat eis Ioseph crimen explorationis, quia exploratores solent {418} circumire per singula loca, ut omnia videant, et consequenter congregantur in unum, ut sibi invicem conferant de inventis quod concordat huic quod dicitur infra in postilla, scilicet quod reddebant rationem de hoc, quod circumierunt civitatem, non causa explorationis, sed ut fratrem quererent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_42)

Notes :