Capitulum 50
Numérotation du verset
Gn. 50,1
Quod cernens Ioseph ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
Numérotation du verset
Gn. 50,2
Precepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent eum1.
1 eum
Rusch
] patrem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,3
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies.
Iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Egyptus septuaginta diebus.
Numérotation du verset
Gn. 50,4
Expletoque2 planctus tempore, locutus est Ioseph ad pharaonis familiam3: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis
2 expletoque
Rusch
] et expleto
Weber
|
3 pharaonis familiam
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 50,5
eo quod pater meus adiuraverit me dicens: En morior. In sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar.
Numérotation du verset
Gn. 50,6
Dixitque ei pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Numérotation du verset
Gn. 50,7
Quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus pharaonis, cunctique maiores natu terre Egypti,
Numérotation du verset
Gn. 50,8
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis que dereliquerant in terra Gessen.
Numérotation du verset
Gn. 50,9
Habuitque4 in comitatu currus et equites et facta est turba non modica.
4 habuitque
Rusch
] habuit quoque
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,10
Veneruntque ad aream
Atad
que sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
Numérotation du verset
Gn. 50,11
Quod cum audissent5 habitatores terre Chanaan dixerunt: Planctus magnus est iste Egyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Egypti.
5 audissent
Rusch
] vidissent
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,12
Fecerunt ergo filii Iacob sicut preceperat eis
Numérotation du verset
Gn. 50,13
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Etheo6 contra faciem Mambre.
6 Etheo
Rusch
] Hettheo
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,14
Reversusque est Ioseph in Egyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre.
Numérotation du verset
Gn. 50,15
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniurie quam passus est et reddat nobis malum7 quod fecimus.
7 malum
Rusch
] + omne
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,16
Mandaverunt ei dicentes8: Pater tuus precepit nobis antequam moreretur
8 dicentes
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,17
ut hec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitie quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo9 dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
9 servo Dei patri tuo
Rusch
] servis Dei patris tui
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,18
Veneruntque ad eum fratres sui et proni adorantes10 in terram dixerunt: Servi tui sumus.
10 adorantes
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,19
Quibus ille respondit: Nolite timere. Num Dei possumus resistere volunati11?
11 resistere voluntati
Rusch
] rennuere voluntatem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,20
Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut in presentiarum12 cernitis et salvos faceret multos populos.
12 in presentiarum
Rusch
] inpresentiarum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,21
Nolite timere13: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
13 timere
Rusch
] metuere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,22
Et habitavit in Egypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annis et vidit filios Ephraim14 usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Ioseph.
14 filios Ephraim
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 50,23
Quibus transactis locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos15 faciet de terra ista
15 vos
Rusch
]
om. Weber
ad terram
quam iuravit Abraham,
Isaac
et Iacob.
Numérotation du verset
Gn. 50,24
Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
Numérotation du verset
Gn. 50,25
Mortuus est, expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus
repositus est in loculo in Egypto16.
16 Egypto
Rusch Edmaior.
] + Explicit Liber Bresith id est Genesis
Weber
Capitulum 50
Numérotation du verset
Gn. 50,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR3.50 #T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13r
b
Numérotation du verset
Gn. 50,1
marg.|
.1.
Quod cernens Ioseph
etc. Hic describitur executio sepulture ipsius Iacob. Ubi primo Ioseph sepulturam patris exequitur. Secundo in Egyptum revertitur. ibi :
Reversusque est
Circa primum describitur compassio Ioseph ad patrem defunctum : cum dicitur :
Ruit super
etc. Secundo honoris exhibitio in condimento corporis defuncti, cum dicitur.
Precepitque
etc. Et in fletu solemni super mortuum suum, ibi :
marg.|
.2.
Flevitque
etc. Septuaginta dies scilicet 40. dies condimenti, et 30. fletus. Item in impetratione licentie deportandi corpus patris sui ad locum sepulture valde remotum, et in honorabili deportatione cum comitiva valde solemni. Et patet littera exceptis paucis vocabulis, que sunt exponenda,
marg.|
.3. In
sepulchro
etc. hoc videtur salsum, quia spelunca duplex in qua sepultus, est iam erat facta a tempore Abrahe Dicendum quod Iacob prose et Lia coniuge sua fecerat ibi speciale habitaculum. Hebrei dicunt quod emit, quia {372} illa dictio Hebraica que ibi ponunt, a equivoca est ad fodere et ad emere et secundum hoc dicendum est quod Iacob erit locum sepulchri, non in se, sed in avo suo Abraham, qui emit locum illum pro se et sua posteritate, ut habetur supra 33 capitulo
marg.|
.4.
Ascende
etc. Ac si diceret, nisi esset iuramentum non dimitterem te ire, quia eius presentia erat valde necessaria pro negociis regni.
marg.|
.5.
Habuit quoque
etc. In hebreo habetur :
Currus et milites.
marg.|
.6.
Veneruntque
etc. Hebrei dicunt quod Azad non est nomen proprium sed commune, et significat genus spinarum, quod Gallice cocatur aiglentier quia area illa clausula erat in modum sepis talibus spinis.
marg.|
.7.
Reversusque est.
Hic consequenter describitur regressus ipsius Ioseph in Egyptum, et secundo eius obitus : ibi :
Quibus transactis.
Circa primum describitur quomodo amicabiliter se habuit erga fratres suos post mortem patris, cum dicitur.
Numérotation du verset
Gn. 50,15
marg.|
marg.| {473}
.1.
Quo mortuo
etc. Timebant enim propter magnitudinem sui criminis, ne Ioseph dissimulasset vindicare dum pater adhuc viveret, ad vitandum anxietatem patris, et ideo patre mortuo et sepulto timebant ne vindicaret, propter quod quesierunt veniam, cum subditur :
marg.|
.2.
Mandaverunt.
Per filios Bale ut dicunt Hebrei, quos inter ceteros fratres magis diligebat.
marg.|
.3.
Pater tuus precepit
etc. Hoc finxerunt, ut amore patris Ioseph citius ad misericordiam flecteretur, Iacob etiam hoc non dixerat, quia non diffidebat de benignitate Ioseph. Aliter enim dixisset ei ore proprio ante mortem suam.
marg.|
.4.
Quibus auditis
etc. Ex pietate fraterna, et in hoc ostendit quod contra eos malum non cogitabat. Unde subditur :
marg.|
.5.
Nolite timere.
Et ad eorum consolationem subdit.
marg.|
.6.
Num Dei possumus resistere voluntati.
Qu. di. non : et sic debetis esse consolati, quia Deus voluit illud fieri, ut inde maius bonum eliceret, per me multis populis providendo.
marg.|
.7.
Ego pascam vos.
Et sic concedit eis plus quam petebant. quia petebant solum remissionem, et ipse cum hoc promisit eis victualium provisionem.
marg.|
.8.
Filii quoque Machir
etc. id est tanto tempore ante mortem Ioseph, quod potuit eos tenere super genua sua, et blandiri eis, sicut senes solent facere pueris filiorum ac nepotum suorum.
marg.|
.9.
Quibus transactis
etc. Hic describitur obitus et consummatio Ioseph ubi provide ac devote ordinavit de sepultura sua.
marg.|
marg.| {344}
.10.
Post mortem meam Deus visitabit vos.
Secundum quod promissum fuit Abrahe supra 15. c.
marg.|
.11.
Et ascendere
etc. In mirabilibus magnis, ut continetur in Ex.
marg.|
.12.
Ad terram
etc. Que fluit lacte et melle.
Numérotation du verset
Gn. 50,24
marg.|
.13.
Cumque adiurasset eos atque
etc. Et in ipsis posteros eorum de sepultura sua in terra promissionis. Unde subditur :
marg.|
.14.
Asportate
etc. Non enim adiuravit eos, quod statim post mortem eius portarent illuc corpus suum, sicut portaverant corpus patris sui, et sicut portata sunt corpora fratrum suorum, ut dicit Iosephus. ut per hoc, quod corpus Ioseph remanebat in Egypti, memoria beneficiorum eius diutius remaneret apud Egyptios, et sic suavius tractarent filios Israel inter ipsos manentes.
Numérotation du verset
Gn. 50,25
marg.|
.15.
Repositus
etc. Non dicit sepultus, sed ossa eius dicuntur sepulta in Sichem. Iosue 24. ubi elegerat sepeliri. Ex quo patet, quod talis repositio funeris in aliquo loco usque ad tempus quo alibi transferatur ad remanendum, non dicitur nec est sepultura, et per consequens ut videretur, de tali repositione non est portio canonica persolvenda. Ratio autem quare Ioseph fuit ita solicitus adiurare filios Israel de sepultura ossium suorum in terra promissionis, videtur fuisse, quia habuit spiritum propheticum, ut patet ex predictis, et ideo pie creditur quod per spiritum sanctum previdit Christum moriturum et resurrecturum in terra illa, et per consequens multa corpora sanctorum cum eo resurrectura, ut habetur Math. 27.f. Et ideo verisimile est, quod sperabat resurgere cum Christo resurgente. Cui est honor et gloria in secula seculorum Amen.
Numérotation du verset
Gn. 50,1
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Quod cernens Ioseph
etc. In hoc capitulo describitur maga solicitudo Ioseph de sui patris implenda voluntate quantum ad eius sepulturam, quam adimplevit cum magnis valde laboribus et {372} expensis, et per hoc ostenditur quod bonus filius debet esse multum solicitus de ultima voluntate parentum adimplenda, contra illos, qui per fraudes et violentias ipsam nituntur multipliciter impedire.
Numérotation du verset
Gn. 50,19
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {473}
.4.
Quibus ille respondit : nolite timere
etc. Hic ostenditur clementis Ioseph, quam debemus imitari. Non enim solum eorum nequitiam in se exercitam dulciter remisit, sed etiam ipsam dulciter excusavit et amicabili.
Numérotation du verset
Gn. 50,20
moraliter
moraliter
marg.|
†
Vos cogitatis de me malum et Deus vertit illud in bonum
etc. quasi dicat hoc provenit ex divina providentia. et non solum eos excusavit, sed etiam ipsos cum suis familiis sustentavit. ideo subditur :
prol.|
{344}
marg.|
.7.
Ego pascam vos et parvulos vestros.
Item notandum, quod aliqui volentes divinam impedire providentiam, per illam viam per quam impedire nituntur, eam implere coguntur. Fratres enim Ioseph ipsum vendiderunt, ut eum non adorarent, sicut ostensa sibi visio pre tendebat supra 37. capitulo et per hoc coacti fuerunt ipsum adorare, ut patet ex supradictis, et etiam in hoc capitulo ubi dicitur. et proni in terra adoraverunt atque dixerunt : Servi tui sumus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_50)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_50)
Notes :