Capitulum 42
Numérotation du verset
Ez. 42,1
Et eduxit me
in atrium exterius per viam ducentem
ad aquilonem et eduxit
me in gazophylacium
quod erat contra separatum edificium
et contra edem vergentem ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 42,2
in facie longitudinis centum cubitos
ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Numérotation du verset
Ez. 42,3
contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
iuncta porticui triplici
Numérotation du verset
Ez. 42,4
et ante gazophylacia
deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 42,5
ubi erant gazophylacia
in superioribus humiliora quia supportabant porticus que ex illis eminebant
de inferioribus et de mediis edificii
Numérotation du verset
Ez. 42,6
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columne atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis
a terra cubitis quinquaginta1
1 cubitis quinquaginta
S T
Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Ez. 42,7
et peribolus exterior
secundum gazophylacia que erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo eius quinquaginta
cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 42,8
quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo
ante faciem templi
centum cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 42,9
et erat subter gazophylacia hec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
Numérotation du verset
Ez. 42,10
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie edificii separati et erant ante edificium gazophylacia
Numérotation du verset
Ez. 42,11
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum
sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Numérotation du verset
Ez. 42,12
secundum ostia gazophylaciorum
que erant in via respiciente ad notum
ostium in capite vie que via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus
Numérotation du verset
Ez. 42,13
et dixit ad me
gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri
que sunt ante edificium separatum hec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem
pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
Numérotation du verset
Ez. 42,14
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi
reponent vestimenta sua
in quibus ministrant quia sancta sunt
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
Numérotation du verset
Ez. 42,15
cumque complesset
mensuras domus interioris eduxit me per viam porte
que respiciebat ad viam orientalem et
mensus est eam undique per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,16
mensus autem est contra ventum orientalem
calamo mensure quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,17
et mensus est contra ventum aquilonis2 quingentos calamos in calamo mensure per gyrum
2 aquilonis] aquilonem
Weber
Numérotation du verset
Ez. 42,18
et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,19
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensure
Numérotation du verset
Ez. 42,20
per quatuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
Capitulum 42
Numérotation du verset
Ez. 42,1
{t. 3: Erfurt, f. 225ra ; facsim., p. 305a}
Et eduxit me
interl.|
postquam interiora diligentius contemplatus sum
in atrium exterius per viam ducentem
interl.|
alias vergentem
ad aquilonem et eduxit
interl.|
vel introduxit
me in gazophylacium
interl.|
Septuaginta: exedram Theodocion pastophorion id est thalamum
quod erat contra separatum edificium
interl.|
eos scilicet suscipiens qui ab aquilone veniebant
et contra edem vergentem ad aquilonem
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 225ra ; facsim., p. 305a}
ET
EDUXIT
ME. Volveram desperatione et magnitudine rei presens testimonium in secreto preterire sed melius arbitratus sum quodcumque dicere quam omnino nihil dicere assumens illud socraticum: scio quod nescio. Pars enim scientie scire quod nescias.
marg.|
VIAM
DUCENTEM
AD
AQUILONEM. Hoc et supra viderat antequam interiora penetraret sed aliter videmus perfectam habentes scientiam aliter in principio discipline. Et necesse est ut qui interiora conspexerit secundum eandem formam atque mensuras et recondita sacramenta et que exteriora sunt videat.
marg.|
Ducentem ad aquilonem. Respicientem scilicet aquilonis partes sed non in aquilone positum ut facilior esse transitus his qui aquilonis frigora relinquebant a quo exardescunt mala super terram. Legimus in Numerorum Libris Dan et Neptalim et Aser tribus filiorum ancillarum Rachel et Lie ad aquilonis plagam castra tenuisse. Nunc quoque in facie longitudinis centum fuisse cubitos hostii aquilonis et lateris quinquaginta ut ex decem decadibus quadrangulus numerus atque perfectus et ex septem hebdomadibus qui remissionis est numerus et in principium ogdoadis quasi unionis erumpit sacerdotalia in templo Dei spacia monstrentur.
Numérotation du verset
Ez. 42,2
in facie longitudinis centum cubitos
interl.|
habet
ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Numérotation du verset
Ez. 42,3
contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
interl.|
ab imbre et estu protegens sacerdotes
iuncta porticui triplici
marg.|
CONTRA
VIGINTI
CUBITOS
ATRII
INTERIORIS. Significat quod exterioris atrii centenarius et quinquagenarius eandem vim habet quam vigenarius atrii interioris. Si enim quatuor quinquies supputes in vicenario utrunque reperies testamentum ut et lex teneatur in evangelio et evangelium a legis non recedat radice.
marg.|
ET
CONTRA
PAVIMENTUM
STRATUM
LAPIDE. #R. Significat autem quod pavimentum atrii exterioris lapide vivo fuerit stratum ut nec pulvere estatis nec luto hyemis sacerdotum vestigia polluantur unde et Dominus ascensurus ad Patrem apostolorum pedes lavit ut scandant regna celorum mundis purgatisque vestigiis. Qui et ait: excutite pulverem de pedibus vestris ut scilicet munerum terrenorum ab illis apud se nihil remanere patiantur.
marg.|
UBI
ERAT
PROTICUS
IUNCTA
PORTICUI
TRIPLICI etc. RABANUS. In quo monstratur mysterium Trinitatis quod cum in Patris et Filii et Spiritus Sancti nomina dividatur una tamen sibi divinitate coniungitiur.
Numérotation du verset
Ez. 42,4
et ante gazophylacia
interl.|
alii exedras alii thalamos
deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
interl.|
exedrarum vel gazophilaciorum que erant in superioribus humiliora unde: quanto maior es humilia te in omnibus sicut Paulus dicit: non sum dignus vocari apostolus
marg.|
DECEM
CUBITORUM
LATITUDINIS. Perfecti numeri scilicet vel propter legis decalogum vel evangelii sacramentum. Si enim ab uno per duos et tres ad quartum venias denarius et evangeliorum numerus efficitur
{t. 3: Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 305b}
in cuius latitudine deambulant sacerdotes ante singula gazophilacia gradientes.
marg.|
AD
INTERIORA
RESPICIENS
VIE
CUBITI
UNIUS. RABANUS. Semper enim debent sacerdotes ad interiora vie eius respicere que ducit ad cubitum unum id est unius deitatis cultum. Unde: revelavi nomen tuum hominibus. Ipsa est enim via interiora respiciens que dicit: ego sum via veritas et vita. Nemo enim venit ad Patrem nisi per Filium.
Numérotation du verset
Ez. 42,5
ubi erant gazophylacia
interl.|
thesaurigazarum Domini
in superioribus humiliora quia supportabant porticus que ex illis eminebant
interl.|
que scilicet fruebantur libero aere
de inferioribus et de mediis edificii
marg.|
IN
SUPERIORIBUS. Cenaculis. Unde in Psalmo: rigans montes de cenaculis suis. Nisi enim quis mons fuerit et ad altiora surrexerit pluviis Domini non irrigatibur. Qui pro diversitate meritorum de primo secundoque et tertio irrigantur cenaculo.
marg.|
EMINEBANT
DE
INFERIORIBUS etc. Ut secundum pavimento inferioris domus cenaculum eminentius esset et tertium secundo excelsius et quanto quis ad superiora conscenderet tanto altiori uteretur cenaculo quod ab humilitate crescebat. Unde: qui vult inter vos esse maior fiat omnium minimus.
Numérotation du verset
Ez. 42,6
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columne atriorum propterea
{t. 3: Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 305b}
eminebant de inferioribus et de mediis
interl.|
edificii
a terra cubitis quinquaginta1
1 cubitis quinquaginta
S T
Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
interl.|
numerus remissionis omnium debitorum
marg.|
TRISTEGA. De quibus: describe ea tripliciter consilio et scientia ut respondeas sermone veritatis. Inferiora et exteriora columnis indigent altiora et interiora columnarum id est alieni auxilii usum non habent.
Numérotation du verset
Ez. 42,7
et peribolus exterior
interl.|
murus exterior qui cingit gazophilacia
secundum gazophylacia que erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo eius quinquaginta
interl.|
ut supra
cubitorum
marg.|
GAZOPHILACIA. Cantorum custodientium altare quorum erat talis latitudo quam longitudo cubitorum quinquaginta.
Numérotation du verset
Ez. 42,8
quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo
interl.|
que erat inter templum et aquilonarem domum
ante faciem templi
interl.|
atrii interioris
centum cubitorum
marg.|
CENTUM
CUBITORUM. Non quinquaginta ut gazophilaciorum ut post omnium peccatorum scilicet remissionem perfecta premia in centenario numero prestolemur.
Numérotation du verset
Ez. 42,9
et erat subter gazophylacia hec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
marg.|
ET
ERAT
SUBTER
GAZOPHILACIA
HEC
INTROITUS. Oportet enim nos Dei possidere divitias et de atrio exteriori sub gazophilacio orientis introitum reperire et per altitudinem periboli que respicit viam orientis venire ad edificium quod sanctis est separatum ante que sunt gazophilacia et in ipsa via similitudo gazophilaciorum que erant in via aquilonis. Licet enim ad orientis perveniamus introitum tamen similitudo maiorum est in minoribus et non possumus ad orientis lumen pervenire nisi per viam aquilonis id est per minora et humiliora ad maiora et altiora suspiremus.
Numérotation du verset
Ez. 42,10
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie edificii separati et erant ante edificium gazophylacia
Numérotation du verset
Ez. 42,11
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum
interl.|
id est longitudo erat similis latitudini id est eadem mensura per quadrum
sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Numérotation du verset
Ez. 42,12
secundum ostia gazophylaciorum
interl.|
eandem habebant mensuram et similitudinem quam et gazophilacia que erant in via respiciente ad austrum
que erant in via respiciente ad notum
interl.|
vel austrum
ostium in capite vie que via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem
{t. 3: Erfurt, f. 225va ; facsim., p. 306a}
ingredientibus
marg.|
AD
NOTHUM. HIERONYMUS. Per orientem quippe aquilonis frigora relinquentes pervenimus ad austrum in quo sponsus recubat in meridie id est in pleno versatur lumine.
marg.|
HOSTIUM
IN
CAPITE. Quod nisi apertum fuerit ab eo qui dicit: ego sum hostium et qui habet clavem David ad vestibulum sanctorum virtutibus separatum
{t. 3: Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 306b}
et quod ab aquilone venientes suscipit non possumus pervenire.
Numérotation du verset
Ez. 42,13
et dixit ad me
interl.|
ductor meus scilicet qui duxit in atrium exterius et supradicta monstravit gazophilacia quoque vel exedras de quibus multa dicta sunt.
gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri
interl.|
que scilicet sunt ad aquilonem et austrum
que sunt ante edificium separatum hec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem
interl.|
victimam holocausti
pro peccato et pro delicto
interl.|
ignorantie
locus enim sanctus est
marg.|
GAZOPHILACIA
AQUILONIS
ET
GAZOPHILACIA
AUSTRI. RABANUS. Puto esse que vel historie contineant simplicitatem vel intelligentiam spiritualem ut per aquilonem veniamus ad meridiem neque enim sic legenda est littera et historie iacienda fundamenta ut non veniamus ad culmina nec ita pulcherrimo edificio desuper tecta ponenda ut non sint solida fundamenta.
marg.|
IN
QUIBUS
VESCUNTUR. Hinc discimus multas esse ciborum diversitates quibus vesci sacerdotibus licet vel non et quos licet in cibos sumere non in omnibus sumuntur locis vel ab omnibus vel omni tempore.
marg.|
SACERDOTES
QUI
APPROPINQUANT. RABANUS. Sacerdotes autem qui vescuntur in cellariis in quibus sunt multe divitie ipsi sunt qui appropinquant ad Dominum de quibus scriptum est quod Moyses appropinquaverit ad Dominum alii non potuerunt. In edificatione mystici templi et ecclesie sacramento multi sunt sacerdotes et apostolici viri qui accedunt ad Dominum et non in quemlibet locum sed in sancta sanctorum: ibi ponent #sancta sanctorum etc.
marg.|
ET
OBLATIONES etc. Ut non modo iuge offerant sacrificium sed pro diversitate temporum et qualitate peccati et ignorantie sciant placare Dominum locus enim sanctus est et in eo sacerdotalis dignitas commoratur.
Numérotation du verset
Ez. 42,14
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi
interl.|
intrinsecus
reponent vestimenta sua
interl.|
in penetralibus templi
in quibus ministrant quia sancta sunt
interl.|
ideo ad eos qui perfectam non habent sanctitatem non debent profiteri
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
marg.|
NON
INGREDIENTUR. Ad eos scilicet qui non possunt templi adita penetrare nec divine scientie arcana cognoscere cum vestimentis quibus intus induti erant viscera misericordie et Dominum salvatorem unde: induimini Dominum Iesum Christum nec his utentur sermonibus de quibus loquitur Deus: mysterium meum mihi et meis ne dent sanctum canibus et margaritas porcis.
marg.|
ET
SIC
PROCEDENT
AD etc. Sic loquentur ad populum quomodo potest audire populus unde est illud: lac potum dedi vobis non enim scilicet solidum cibum nondum enim capere poteratis. Et illud: filioli mei quos interum parturio donec formetur Christus in vobis. Parvulis enim atque lactentibus non solum non prodest solidus cibus sed eos interficit qui perfecte etatis hominibus congruit.
Numérotation du verset
Ez. 42,15
cumque complesset
interl.|
vir supradictus
mensuras domus interioris eduxit me per viam porte
interl.|
non atrium exterius sed per viam porte etc.
que respiciebat ad viam orientalem et
interl.|
primum
mensus est eam undique per circuitum
interl.|
alias similitudinem domus per circumitum in ordine
marg.|
PER
CIRCUMITUM. Alii similitudinem non ipsam domum quia «videmus nunc per speculum in enigmate»a. «Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod2* ex parte est»b. Unde et Moyses in tabernaculo et Salomon in templi edificio non veritatem tentorii et templi sed similitudinem figuramque fecerunt ut per minora et terrena celestia intelligamus et spiritualia.
a 1Cor.13, 12.
b 1Cor. 13, 10.
2 quod]
corr.,
quidem
Rusch
marg.|
CUMQUE
COMPLESSENT etc. Ostendit omnia que supra dicta sunt in forinsecis et interioribus templi id est sancta sanctorum proprie ad templi edificium pertinere et templi interioris. Unde sequitur: #eduxit me per viam porte que respiciebat ad viam orientalem et mensus est etc.
marg.|
RABANUS. Primo mensus est contra orientalem plagam quingentos calamos per girum.
{t. 3: Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 306b}
Secundo ad aquilonem tertio ad austrum quarto ad mare id est occidentem per quatuor scilicet ventos murum in circumitu tam in longitudine quam in latitudine per quadrum. Qui murus habebat simul duo milia calamos. Si autem calamus sex cubitorum erat et sexte partis cubiti perspicuum est murum exteriorem habuisse per circumitum calamos duo milia qui faciunt cubitos duodecim milia trecenti triginta tres et trientem de duobus milibus calamorum. In Libro autel Iesu Nave in suburbanis hec mensura diligentur servatur. Legio quoque demonum hunc numerum eligit in suffocationem porcorum ut qui a servientibus Deo precepto Domini seperatus est in contrariam partem referretur ad perditionem eorum qui vitam ceno dignam et sordibus ducunt. Omnis autem murus qui est exterior et habet spaciosam longitudinem et latitudinem per quadrum apostolorum continet numerum id est duodecim milia ut singulis apostolis millenus numerus imputetur et tamen ad mensuram plenitudinis Christi et perfecti viri non veniat nisi iungatur ei et palestes qui trecentos triginta tres facit cubitos et tertiam partem cubiti per que mysterium Trinitatis demonstratur que cingit et vallit omnia et habitores templi sui prestat tutissimos. Unde arca Noe trecentorum cubitorum habet longitdinem et triginta cubitorum altitudinem que uno cubito consummatur. Quod autem ibi adduntur quinquaginta cubiti in latitudine remissionis sacramentum est. Unde: et Dominus triginta annorum venit ad baptismum et Ezechiel in principio voluminis annum ponit tricesimum qui tricentesimus tricesimus numerus tribus additis et tertia parte completur. Illud autem quod Septuaginta habent et numera translatio dum celeritate dictandi minus caute prospicimus scilicet murum eius undique per circumitum longitudinem quingentorum cubitorum veritas hebraica non habet sed simpliciter longitudinem quingentorum et latina quingentorum ut subaudiatur calamorum.
Numérotation du verset
Ez. 42,16
mensus autem est contra ventum orientalem
interl.|
plagam scilicet
calamo mensure quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,17
et mensus
{t. 3: Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 306b}
est contra ventum aquilonis3 quingentos calamos in calamo mensure per gyrum
3 aquilonis] aquilonem
Weber
Numérotation du verset
Ez. 42,18
et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,19
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensure
Numérotation du verset
Ez. 42,20
per quatuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
marg.|
LONGITUDINEM
QUINGENTORUM. Quingentesimus qui vicinus est quinquagenario ad remissionem omnium pertinet peccatorum unde: unus debebat denarius quingentos et alius quinquaginta.
marg.|
DIVIDENTEM
INTER
SANCTUARIUM. Ex hoc habemus omnem supra templi descriptionem sacerdotum qui sunt filii Sadoch ministeriis fuisse delegatam. Hunc murum autem tanto spacio dilatatum ut universa contineat separare sanctuarium et vulgi locum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_42)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_42)
Notes :