Glossa ordinaria

Capitulum 43

Numérotation du verset Ez. 43,1 

Et duxit me ad portam que respiciebat ad viam orientalem
Numérotation du verset Ez. 43,2 

et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei
quasi vox aquarum multarum
et terra splendebat a maiestate eius
Numérotation du verset Ez. 43,3 

et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam
Numérotation du verset Ez. 43,4 

et maiestas Domini
ingressa est templum per viam porte que respiciebat ad orientem
Numérotation du verset Ez. 43,5 

et levavit me spiritus
et introduxit me in atrium interius
et ecce repleta erat gloria Domini domus
Numérotation du verset Ez. 43,6 

et audivi loquentem ad me
de domo
et vir
qui stabat iuxta me
Numérotation du verset Ez. 43,7 

dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum
ubi habito in medio filiorum Israel
in eternum
et non polluent
ultra domus Israel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum
in fornicationibus suis
et in ruinis
regum suorum
et in excelsis
Numérotation du verset Ez. 43,8 

qui fabricati sunt
limen suum iuxta limen meum
et postes suos iuxta postes
meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod
consumpsi eos in ira mea
Numérotation du verset Ez. 43,9 

nunc ergo repellant
procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me
et habitabo in medio eorum semper
Numérotation du verset Ez. 43,10 

tu autem fili hominis ostende domui Israel
templum et
confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
Numérotation du verset Ez. 43,11 

et
erubescant ex omnibus que fecerunt figuram domus et fabrice eius exitus
et introitus
et omnem descriptionem eius
et universa precepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis
et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius
et precepta illius et faciant ea
Numérotation du verset Ez. 43,12 

ista est lex domus
in summitate
montis
omnes fines
eius
in circuitu sanctum sanctorum est hec ergo est lex domus
Numérotation du verset Ez. 43,13 

iste autem mensure altaris in cubito verissimo
qui habebat cubitum et palmum in sinu eius
erat cubitus
et cubitus
in latitudine et definitio
usque ad labium eius
in circuitu palmus unus
hec quoque erat fossa altaris
Numérotation du verset Ez. 43,14 

et de sinu terre usque ad crepidinem novissimam
duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem
quatuor cubiti et latitudo unius cubiti
Numérotation du verset Ez. 43,15 

ipse autem ariel quatuor cubitorum et ab ariel usque sursum cornua quatuor
Numérotation du verset Ez. 43,16 

et ariel
duodecim
cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum equis lateribus
Numérotation du verset Ez. 43,17 

et crepido
quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim latitudinis in quatuor angulis eius et corona
in circuitu eius
dimidii cubitus et sinus eius
unius cubiti per circuitum gradus autem eius
versi ad orientem
Numérotation du verset Ez. 43,18 

et dixit ad me fili hominis hec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis
Numérotation du verset Ez. 43,19 

et dabis sacerdotibus levitis qui sunt de semine Sadoc
qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum
de armento pro peccato
Numérotation du verset Ez. 43,20 

et assumens de sanguine eius
pones super quatuor cornua eius
et
super quatuor angulos crepidinis
et super coronam
in circuitu
et mundabis illud et expiabis
Numérotation du verset Ez. 43,21 

et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et combures illum in separato loco domus extra sanctuarium
Numérotation du verset Ez. 43,22 

et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato et expiabunt
altare sicut expiaverunt in vitulo
Numérotation du verset Ez. 43,23 

cumque compleveris expians illud offeres vitulum
de armento immaculatum et arietem
de grege immaculatum
Numérotation du verset Ez. 43,24 

et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino
Numérotation du verset Ez. 43,25 

septem diebus
facies hircum
pro peccato quotidie et vitulum
de armento et arietem
de pecoribus immaculatos offerent
Numérotation du verset Ez. 43,26 

septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum eius
Numérotation du verset Ez. 43,27 

expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et que pro pace offerunt et placatus ero
vobis ait Dominus Deus

Capitulum 43

Numérotation du verset Ez. 43,1 
{t. 3: Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 306b} Et duxit me ad portam que respiciebat ad viam orientalem
Numérotation du verset Ez. 43,2 
et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei
interl.| Deo
quasi vox aquarum multarum
interl.| aque multe populi multi
et terra splendebat a maiestate eius
marg.| PER  VIAM  ORIENTALEM. Per quam egressa fuerat quando civitas Domini furore percussa est. Ingreditur autem imo regreditur ad eam quia templum Domini in monte monstraverat et tamen multo plus est quod in sequentibus dicitur: levavit me Spiritus etc. Hic enim gloria tantum Dei Israel ingreditur ibi dicitur quod plenitudo glorie Domini fuit in templo unde et Isai: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum et plena domus gloria eius quod est quando revelata facie gloriam Domini contemplantes reformamur in imaginem creatoris.
marg.| ET  VOX  ERAT. Una propter unum in laude Dei consensum quamvis aquarum {t. 3: Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 307a} multarum. Geminatur autem vox canentium Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth etc.
marg.| RABANUS. Et terra splendebat maiestate eius. Quod in adventu Christi proprie factum est quando: in omnem terram exivit sonus apostolorum et in fines orbis terre verba eorum. Et quotidie impletur in credentibus et perfecte complebitur quando corruptibile hoc induet incorruptionem.
Numérotation du verset Ez. 43,3 
et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium {t. 3: Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 307a} Chobar et cecidi super faciem meam
marg.| CHOBAR. Quod onus pondusque significat. Quid enim gravius fluminibus Babilonis ? De quibus: super flumina Babibonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Sion. De quibus scriptum est: preterit enim figura huius mundi. Nihil enim in huius seculi confusione perpetuum sed omnia pretereunt et fluunt. Qui autem hec considerat cadit super faciem suam intelligens quam procul sit a maiestate Dei et flectit genua ad Patrem in nomine Iesu Christi.
Numérotation du verset Ez. 43,4 
et maiestas Domini
interl.| cum corruissem
ingressa est templum per viam porte que respiciebat ad orientem
Numérotation du verset Ez. 43,5 
et levavit me spiritus
interl.| quia iacens pergere non valebam
et introduxit me in atrium interius
interl.| quia foris cecideram
et ecce repleta erat gloria Domini domus
interl.| quasi qui prius conspexeram gloriam Domini Israel venientem per viam orientalem vidi repletam domum gloria Domini
Numérotation du verset Ez. 43,6 
et audivi loquentem ad me
interl.| non dicitur quid nisi forte illud apostolic: Audivi arcana verba que non licet homini loqui
de domo
interl.| interiori
et vir
interl.| scilicet Dominus cui soli convenit quod sequitur locus solii mei etc.
qui stabat iuxta me
Numérotation du verset Ez. 43,7 
dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum
interl.| ecclesia
interl.| factus est in pace locus eius que exuperat omnem sensum
ubi habito in medio filiorum Israel
interl.| Dominum cernentium
in eternum
interl.| non ad tempus sicut in templo Salomonis
et non polluent
interl.| hi sunt qui sancte et pure in ecclesia conversantur
ultra domus Israel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum
interl.| tam populus quam reges eorum
interl.| polluerunt scilicet
in fornicationibus suis
interl.| quibus a Deo fornicati sunt
et in ruinis
interl.| qui frustra sibi regium nomen assumebant
regum suorum
interl.| arrogans enim offendit Deum humilis ad misericordiam provocat
et in excelsis
marg.| ET  LOCUS  VESTIGIORUM. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius et pulchre dicitur apostoli steterunt. In ecclesia enim stant pedes Domini. In synagoga ambulant et pretereunt.
Numérotation du verset Ez. 43,8 
qui fabricati sunt
interl.| per superbiam
limen suum iuxta limen meum
interl.| ut nihil esset inter sanctum et prophanum
et postes suos iuxta postes
interl.| quod prius
meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod
interl.| causas scilicet superiores
consumpsi eos in ira mea
marg.| QUI  FABRICATI  SUNT etc. RABANUS. Audiant ad litteram muliercule onearate peccatis que circumferuntur omni vento doctrine semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes mentem iunctam Deo non vicinitatem ecclesiarum et proximam habitationem Dei in se provocare clementiam sed potius Dei indignationem commoveri quando in consecratis locis habitant indigni.
marg.| ET  POSTES  SUOS. Ut unus sacerdotum et laicorum esset introitus. Unde apostolus: probet autem seipsum homo et sic accedat ad corpus et sanguinem Domini.
marg.| ET  MURUS  ERAT  INTER  ME. Ut sacerdotalia sacrificia et loca sacramentorum corporis et sanguinis Domini brevis simus murus divideret.
marg.| ET  POLLUERUNT  NOMEN  SANCTUM  MEUM etc. RABANUS. Qui prodest habitationis vicinia et medius inter cellulam nostram et altare Domini paries cum his que secreto facimus et que turpe est etiam dicere contaminetur et polluantur nomen Domini ? Ego arbitror quod non polluat nomen Domini nisi ille qui visus est nomini eius credere et ex illius censeri vocabulo. Et quomodo tollit membra Christi ut faciat membra meretricis qui prius Christo credidit sic ille polluit nomen Domini qui prius fidem nominis eius suscepit. Alioquin ethnicus et Iudeus cum sint polluti et contaminatio ipsa atque pollutio nomen Domini polluere et contaminare non possunt quod polluunt ad quos dicitur: per vos nomen meum blasphematur inter gentes.
Numérotation du verset Ez. 43,9 
nunc ergo repellant
interl.| quasi dicat Dominus prophete precipe tamen ut amoveant fornicationem suam etc.
procul fornicationem suam et ruinas regum {t. 3: Erfurt, f. 226rb ; facsim., p. 307b} suorum a me
interl.| quia talia abominor
et habitabo in medio eorum semper
interl.| non ad tempus quod in synagoga
marg.| ET  HABITABO  IN  MEDIO  EORUM. Boni operis statim premium pollicetur et habitabo in medio eorum. Unde: medius vestrum stetit quem vos nescitis. Non parvo tempore ut in synagoga sed semper quod in Christi ecclesia comprobatur.
Numérotation du verset Ez. 43,10 
tu autem fili hominis ostende domui Israel
interl.| eorum scilicet qui animo Deum conspiciunt
templum et
interl.| viso templo
interl.| mente
interl.| magnum premium visi templi
confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 226rb ; facsim., p. 307b} OSTENDE  DOMUI etc. RABANUS. Non parvi operis est quod oculis carnis vel mente conspexeris audientibus demonstrare ut ipsi tecum videantur vidisse.
marg.| TEMPLUM. HIERONYMUS. Quod in monte immo in summitate montis quod non illam domum putemus que a Salomone in Regum et in Paralipomenon libris constructa narratur. Illa enim alterius ordinis atque mensure est et in singulis magnam diversitatem habens tanto inferior templo quod nunc ostenditur Ezechieli ut non solum cultores eius et editui sed et ipse fabricator eius Salamon peccaverit et Deum offenderit licet postea penitentiam egerit scribens Proverbia in quibus ait: novissime ego egi penitentiam respexi ut eligerem discipliniam. Ista autem que per Ezechielem domui Israel ostenditur talis est ut que in mente conspexerit cesset ab iniquitatibus suis pre desiderio illius. Unde: Domine dilexi decorem domus tue et locum habitati tue. Et: unam petii a Domino ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vite mee cum cepero scilicet vivere et esse cum Christo qui est vita credentium.
Numérotation du verset Ez. 43,11 
et
interl.| visis fabrice mensuris et rationibus
erubescant ex omnibus que fecerunt figuram domus et fabrice eius exitus
interl.| eorum scilicet qui egrediuntur ad eos qui foris sunt
et introitus
interl.| eorum scilicet qui per magistrorum disciplinam ad alta et interiora penetrant
et omnem descriptionem eius
interl.| Septuaginta: substantiam id est suppellectilem divitias scilicet
et universa precepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis
interl.| qui confusi sunt super iniquitatibus suis
et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius
interl.| ideo ostendes ut custodiant aliter nihil prodest scire descriptionem
et precepta illius et faciant ea
interl.| opere
marg.| DESCRIPTIONES. In domo Patris mei mansiones multe sunt. Et alibi: statuit terminos gentium iuxta numerum filiorum Israel vel filiorum Dei.
Numérotation du verset Ez. 43,12 
ista est lex domus
interl.| que est scilicet
in summitate
interl.| non potest civitas abscondi supra montem posita de qua: fluminis impetus letificat civitatem Domini id est ecclesiam
montis
interl.| qui vertex montium a quo vulneratus princeps Tyri
omnes fines
interl.| termini
eius
interl.| domus
in circuitu sanctum sanctorum est hec ergo est lex domus
interl.| dicta scilicet vel dicenda
marg.| SANCTUM  SANCTORUM  EST. RABANUS. In tabernaculo quod fabricatum est a Moise et in templo quod a Salomone interiora tantum ubi erant cherubim et propitiatorium et arca testamenti et mensa thimiamatis appellabantur sancta sanctorum sed in hac domo omnes termini reputantur in sancta sanctorum.
Numérotation du verset Ez. 43,13 
iste autem mensure altaris in cubito verissimo
interl.| perfecto
qui habebat cubitum et palmum in sinu eius
interl.| altaris
erat cubitus
interl.| qui scilicet ea que igne consumebantur suscipiebat
et cubitus
interl.| alius
in latitudine et definitio
interl.| alias terminus
usque ad labium eius
interl.| pro quo supra coronam posuit Hieronimus
in circuitu palmus unus
interl.| altitudo cavature
hec {t. 3: Erfurt, f. 226va ; facsim., p. 308a} quoque erat fossa altaris
marg.| ISTE  AUTEM  MENSURE etc. RABANUS. Abyssum et sapientiam quis investigabit. O profundum sapientie et scientie Dei etc. In Exodo altare quinque cubitorum in longitudine et quinque in latitudine hic recedens a sensibus quinque tendit ad unionem in quo cubitus verissimus cui iungitur palmus id est palestes sextam habens cubiti partem.
marg.| ET  CUBITUS  IN  LATITUDINE. RABANUS. Ut et interiora id est secreta et spacia altaris que in latitudine demonstrantur uno cubito finirentur.  ET  DIFINITIO  EIUS  USQUE  AD  LABIUM. In circumitu altaris id est in margine et circulo repandum labium fuit quasi corona in modum lilii visu pucherrimum.
marg.| Illud breviter demonstratur quod in circumitu ipsius altaris in margine scilicet et in circulo ipsius altaris repandum fuerit labium et quasi corona in modum lilii aspectu decora.
marg.| HEC  QUOQUE  ERAT  FOSSA. Inferiora enim et profunda et terre coherentia duali numero qui immundis animalibus congruit continentur. Superiora autem {t. 3: Erfurt, f. 226va ; facsim., p. 308a} ad crepidinem sive ad propitiatorium pervenientia unius cubiti habent latitudinem ut dualis numerus transeat ad solitarium et bonum nuptiarum quod inferius est ad unionis perveniat beatitudinem.
Numérotation du verset Ez. 43,14 
et de sinu terre usque ad crepidinem novissimam
interl.| propitiatorium maximum
duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem
interl.| Septuaginta: propitiatorio minori usque ad propitiatorium maius
quatuor cubiti et latitudo unius cubiti
marg.| A CREPIDINE  MINORI  USQUE. RABANUS.   A propitiatorio minori etc. Propitiatorium minus lapis excisus de monte sine manibus. Propitiatorium magnum ipse lapis qui crevit in montem magnum et implevit orbem universum. Vel propitiatorium minus quando se exinanivit formam servi accipiens. Propitiatorium magnum quando recepit gloriam quam habuit apud Patrem antequam mundus fieret prius enim Christi humilia agnoscimus et sic ad divinitatis altitudinem pervenimus. Et tantum utriusque nature propitiatorium ad unius altaris pertinet sacramentum. Inter duo autem propitiatoria quatuor cubita quatuor mundi elementa significantia que et ipsa perveniunt ad unius cubiti laitudinem. Et notandum quod in mensura altaris primus cubitus in latitudine nulli copulatur sed sua unione perfectus est. Secundus autem latitudinis cubitus post duos cubitos crescit ad summum. Et tertius post propitiatorium minus et maius per quatuor elementa ad unius cubiti mysterium tendit ut unus et alter et tertius cubitus in altari Domini non primus secundus et tertius sed unus et unus et unus esse dicatur.
Numérotation du verset Ez. 43,15 
ipse autem ariel quatuor cubitorum et ab ariel usque sursum cornua quatuor
marg.| IPSE  AUTEM  ARIEL. Lux mea Deus secundum quosdam secundum Hieronimum leo vel fortis Dei. Quod ad altare proprie refertur in quo vel illuminatio Dei est vel leo et fortitudo eius. Unde: catulus leonis fili mi Iuda etc. Cubitorum autem quatuor est et quatuor cornua habet sive superiora quatuor cornuum uno cubito finiuntur ut evangeliorum mensura et in totum orbem fortitudo discurrens sub illuminationis Dei et leonis fortitudine demonstretur ad unumque cubitum perveniant divine confessionis.
Numérotation du verset Ez. 43,16 
et ariel
interl.| paulatim manifestat
duodecim
interl.| propter duodecim tribus et apostolos duodecim
cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum equis lateribus
marg.| QUADRANGULUM  EQUIS  LATERIBUS. Per quatuor latera undique duodecim cubiti similis efficiunt quadraginta et octo cubitos sacerdotalium civitatum ut his quasi fundamentis in toto orbe divisis ecclesie fortitudo solidetur.
Numérotation du verset Ez. 43,17 
et crepido
interl.| Septuaginta: propitiatorium. Simachus: circumitum
quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim latitudinis in quatuor angulis eius et corona
interl.| Septuaginta: sion
in circuitu eius
interl.| propitiatorii
dimidii cubitus et sinus eius
interl.| Simachus: consummatio
unius cubiti per circuitum gradus autem eius
interl.| propitiatorii
versi ad orientem
marg.| ET  CREPIDO  QUATUORDECIM  CUBITORUM. Singificat quod Dominus noster qui vere propitiatorium est non solum pro peccatis nostris sed omni mundo per quatuordecim generationes venerit ab Abraham usque ad David et rursum per alias quatuordecim usque ad captivitatem Iechonie et eiusdem numeri sacramento ad terrena descenderit ut in tertia thesseressedecade divini numeri sacramento salvaret quatuor angulos mundi de quibus dicitur: multi venient ab oriente et occidente aquilone et austro et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob in regno celorum.
marg.| DIMIDII  CUBITUS. Pro peccatoribus qui tantum salvantur misericordia creatoris. Unde: pro nihilo salvos facies illos.
marg.| UNIUS  CUBITI. In quo iusti salvantur numero scilicet solitario atque perfecto {t. 3: Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 308b} et imitante unam divinitatem. Unde apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi cuius propitiatione et peccatores et iusti reconciliantur.
marg.| GRADUS  AUTEM  EIUS etc. RABANUS. Hi sunt vinginti quatuor libri veteris testamenti qui habent in Apocalypsi Ioannis cytharas et in capitibus coronas. Vel sacramenta Patris et Filii et Spiritus Sancti in quo nobis datur vera propitiatio. Et propter hoc graduum numerus incertus relinquitur ut quantocumque studio ad altiora conscenderimus putemus nos esse in inferioribus cogitantes illud: Ibunt de virtute in virtutem.
Numérotation du verset Ez. 43,18 
et dixit ad me fili hominis hec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis
marg.| ET  DIXIT  AD  ME. His ostensis docet vir supradictus quomodo opere perfecto altare debeat expiari et consecrari primum scilicet offertur victima et datur sacerdotibus.
marg.| HOLOCAUSTUM. RABANUS. Nota quod vitulus totus offertur in holocautum et crassitudo corporis eius divino igne consumitur. Et si enim novimus Christum secundum carnem sed iam non novimus. Hircus autem secundo die offertur quidem in victimam se holocaustum Domini prestantie reservatur. Notandum quoque quod iuxta hebraicum ipse Ezechiel quasi sacerdos vitulum iubetur assumere et holocaustum facere et sanguinem eius in circumitu aspergere tam altaris quam angulorum et corone sive basis. Septuaginta autem alios sacerdotes hoc facere demonstrant. Sed et ipse Ezechiel de numero sacerdotum est.
Numérotation du verset Ez. 43,19 
et dabis sacerdotibus levitis qui {t. 3: Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 308b} sunt de semine Sadoc
interl.| iusti
qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum
interl.| qui pro nobis immolatus est
de armento pro peccato
Numérotation du verset Ez. 43,20 
et assumens de sanguine eius
interl.| quo redempti sumus
pones super quatuor cornua eius
interl.| altaris
interl.| quia in hoc sanguine purificantur quatuor plage mundi
et
interl.| ut universa purgentur et sit firma propitiatio
super quatuor angulos crepidinis
interl.| alias propitiatorii
et super coronam
interl.| alii basim
in circuitu
interl.| propitiatorii
et mundabis illud et expiabis
interl.| altare Christi expiatur sanguine ut orationes sanctorum munde perveniant ad Deum
Numérotation du verset Ez. 43,21 
et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et combures illum in separato loco domus extra sanctuarium
Numérotation du verset Ez. 43,22 
et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato et expiabunt
interl.| in hirco
altare sicut expiaverunt in vitulo
marg.| HIRCUM  CAPRARUM. Quod est animal semper ad excelsa festinans et in precipiciis nihil periculi sustinens et illic invenit viam ubi alia animalia ruinam unde grece caprarum grex sublimium conversatio dicitur.
marg.| Pascha facturi assumunt de grege agnum et hedum. Et qui primo facere pascha non potuerunt in secundo mense faciunt quorum alterum ad penitentes alterum ad iustos pertinet
Numérotation du verset Ez. 43,23 
cumque compleveris expians illud offeres vitulum
interl.| Moysen mitissimum
de armento immaculatum et arietem
interl.| Heliam similem Moysi unde audet dicere ego relictus sum solus
de grege immaculatum
marg.| VITULUM  DE  ARMENTO  IMMACULATUM etc. RABANUS. Moises et Helias videntur in monte cum Domino id est lex et prophete qui annunciabant ei quod passurus esset in Hierusalem.
marg.| Postquam altare et mensure eius in vertice montis demonstrata sunt et consecratio et expiatio per unum vitulum immaculatum et hircum sive duos hedos secundum Septuaginta quorum vitulus ad Christum sequentes ad apostolos ministrosque pertinent ne in consecratione spiritualis altaris et proprie ad ecclesiam pertinentis lex et prophete videantur exclusi. Ideo consecrato altari vitulus immaculatus assumitur et aries et offeruntur in conspectu Domini. Et filii Sadoch id est iustorum sacerdotes aspergunt sal super capita eorum ut lex scilicet et prophete sapore evangelii condiantur nec ullum sacrificium est iuxta legis imperium et apostolum (qui ait: sit autem sermo vester sale coditus) quod sale careat. Untrunque autem offertur in holocaustum Domino ut corpus quod significatur in lege et prophrtie nubilum igne Domini id est Spiritu Sancto (de quo dicitur Spiritu ferventes) in spiritualem et tenuem substantiam convertantur.
Numérotation du verset Ez. 43,24 
et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino
Numérotation du verset Ez. 43,25 
septem diebus
interl.| expiato altari
facies hircum
interl.| sermonem
pro peccato quotidie et vitulum
interl.| operationem
interl.| cogitationem
de pecoribus immaculatos offerent
marg.| HIRCUM  PRO  PECCATO. Ut per hec sacrificia septem diebus ad perfectum {t. 3: Erfurt, f. 227ra ; facsim., p. 309a} expietur altare. in septem sabbatismus significatur qui populo Dei reservatur in quo veram requiem speramus nec facimus servile opus peccati.
marg.| RABANUS. In hirco et vitulo et ariete tria generalia delicta monstrantur quibus humanum subiacet genus. Aut cogitatione enim aut sermone aut opere peccamus. Cogitatio adrietem que prima est omnium peccatorum et ex qua duo genera nascuntur. Hedus et hircus ad sermonem qui de excelsioribus disputat. Opera in vitulo signantur qui vomeri et labori et terrenis operibus mancipatur hec igitur et immaculata per dies septem veri sabbati atque perfecti Deo offerre debemus et expiare altare ut oratio nostra munda ad Deum perveniat.
Numérotation du verset Ez. 43,26 
septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum eius
interl.| Septuaginta: manus suas
marg.| ET  IMPLEBUNT  MANUM. Donis scilicet sacrificii pro pontifice pro sacerdotibus pro populo ut nemo stet vacuus coram Dominus.
Numérotation du verset Ez. 43,27 
expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et que pro pace offerunt et placatus ero
interl.| his delectatus
vobis ait Dominus Deus
marg.| IN  DIE  OCTAVA. Ut dicant cum apostolo: resurreximus cum Christo et ultra octavam tendant ad celestia et offerant pro nobis holocaustum sive que pro pace peccatorum nostrorum et salute nostra sunt ut per ignem Sancti Spiritus omnia que cogitamus loquimur et facimus in spiritualem substantiam convertantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ez. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=37&chapitre=37_43)

Notes :