Nicolaus de Lyra

Capitulum 33

Numérotation du verset Gn. 33,1 

Levans autem Iacob oculos1, vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros. Divisitque filios Lie et Rachel ambarumque famularum
1 oculos Rusch ] + suos Weber
Numérotation du verset Gn. 33,2 

et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero in secundo loco et filios eius2, Rachel autem et Ioseph novissimos.
2 in secundo loco – et filios eius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,3 

Et ipse pregrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Numérotation du verset Gn. 33,4 

Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
Numérotation du verset Gn. 33,5 

Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait: Quid sibi volunt isti et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Numérotation du verset Gn. 33,6 

Et appropinquantes ancille et filii earum incurvati sunt ,
Numérotation du verset Gn. 33,7 

accessit quoque3 Lia cum pueris4 suis et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
3 accessit quoque Rusch ] accessitque Weber |
4 pueris Rusch ] liberis Weber |
Numérotation du verset Gn. 33,8 

Dixitque Esau5: Quenam sunt, inquit, iste turme quas obvias habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
5 dixitque Esau Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,9 

Et ille ait: Habeo6: plurima frater mi. Sint tua tibi.
6 ait Habeo Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 33,10 

Dixit Iacob: Noli ita, obsecro. Sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, esto mihi propitius
Numérotation du verset Gn. 33,11 

et suscipe benedictionem quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens
Numérotation du verset Gn. 33,12 

ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Numérotation du verset Gn. 33,13 

Dixit Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
Numérotation du verset Gn. 33,14 

Precedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius. Sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,15 

Respondit Esau: Obsecro7 ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant vie tue. Non est, inquit, necesse. Hoc uno tantum8 indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.
7 obsecro Rusch ] oro te Weber |
8 tantum Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 33,16 

Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Numérotation du verset Gn. 33,17 

Et Iacob venit in Socoth, ubi edificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 33,18 

Transivitque in Salem urbem Sichimorum, que est in terra Chanaan. Postquam regressus est de Mesopotamia9 Syrie et habitavit iuxta oppidum.
9 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 33,19 

Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sichem centum agnis
Numérotation du verset Gn. 33,20 

et, erecto ibi altari, invocavit super illud Fortissimum Deum Israel.

Capitulum 33

Numérotation du verset Gn. 33,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 10r b
Numérotation du verset Gn. 33,1 
marg.| .1. Levans autem. Consequenter describitur, qualiter Iacob se habuit in fratris adventu, et quia in agibilibusnon debet homo omittere de his, que agenda sunt secundum humanam providentiam, ideo in adventu Esau ostenditur prudentia Iacob, quamvis dictum esset sibi quod angelus custodiret eum, Et primo in divisione proprie facultatis ante fratris adventum, et in recognitione fraternitatis in adventu, ibi :   Et ipse progrediens. Tertio in declinatione societatis post eius adventum, ibi :   Dixitque Iacob, nosti. et in recognitione divine, ibi :   Et Iacob venit. Et patet littera prime partis, paucis exceptis.
marg.| .2. Vidit veniente Esau, et cum eo quadringentos, ad huc longe existens.
marg.| .3. Divisitque filios. ut nihil omitteret de providentia humana, quia esset quedam tentatio divina, et ut honestius irent, et ordinatius apparerent cora Esau.
marg.| .4. Rachel autem et Ioseph novissimos id est tamquam predilectos, et principales, in processione enim maiores sequuntur.
marg.| .5. Et ipse progrediens adoravit pronus etc. Hic ostenditur eius prudentia in recognitione fraternitatis.
marg.| {360} marg.| .6. Adoravit pronus :. In clinando caput, et hec est adoratio dulie, quia erat primogenitus frater eius etate, licet ex divina ordinatione primogenita essent translata.
marg.| .7. Currens itaque Esau, obviam fratri suo, quia ex Dei ordinatione, eius indignatio mutata est in pietatem.
marg.| .8. Quasi etc. Qui ita ita pacificatum et mitem vidit, sicut angelus loquens ex persona Dei, eum consolando signaverat, Cetera patent.
marg.| .9. Suscipe id est encenium voluntarie oblatum.
marg.| .10. Dixitque Iacob. Hic consequenter ostenditur eius prudentia in declinatione societatis Esau. Quamvis enim amicabiliter eum recepisset, poterat tamen timere ne eius animus mutaretur, vel ne aliquis de eius familia celans inordinate pro eo noceret ipsi Iacob et suis. et tamen quando promisit ire post eum in Seir, sicut facere cogitabat, mutavit tamen propositum ex causa certa, et ideo non est mentitus, sicut et Paulus cogitabat ire Corinthum antequam iret in Macedoniam, ut habetur 2Cor.1 capitulo tamen ex causa mutavit propositum. tamen sicut dixi superius, non videtur magna necessitas excusare patres veteris testamenti de omni mendacio officioso maxime.
marg.| .11. Et Iacob venit. Hic ostenditur Iacob prudentia in recognitione {361} divine bonitatis gratias agens Deo de hoc quod eum in peregrinatione augmentaverat, et in via custodierat, premittitur tamen modus deveniendi ad locum ubi gratias egit Deo, cum dicitur,   Et Iacob etc. Dicunt enim Hebrei, quod ibi habitavit per annum et dimidium, et ideo non solum fixit ibi tentoria, sed cum hoc edificavit domum.
marg.| .1. Transivitque etc. Secundum expositores catholicos ista est civitas, que vocatur Salim. Ioan. tertio capitulo Non enim potest dici quod sit illa Salem quod alio nomine dicitur Hierusalem, ut supra dictum est. 28. capitulo quia illa civitas vocata est Bethel, ut ibidem dicitur. Postquam autem Iacob recessit de loco isto, ascendit in Bethel, ubi apparuerat sibi dominus quando iverat versus Mesopotamiam propter iram fratris sui, ut habetur in principio huius capituli. Et certum est quod illa Bethel eadem est cum Salem, que alio nomine dicitur Hierusalem. Et ideo Salem que hic nominatur, non potest esse illa Salem que est Hierusalem. Secundum autem{362} Hebreos doctores Solem non est hic nomen civitatis, nec est nomen proprium, sed est nomen commune, et significat integritatem et pacem, et dicunt quod hic est sensus, et littera Hebraica,   Transivitque, scilicet Iacob.   Salem id est integer vel pacificus. In  urbem Sichem, quia in via nihil perdidit de familia vel de rebus suis, nec aliquid adversum occurrit sibi, et istud videtur verius, quia illa civitas, infra capitulo seq. vocatur Sichem.
marg.| .2. Et habitavit iuxta oppidum id est urbem predictam. Non enim voluit intra habitare, quia erant idololatre.
marg.| .3. Emitque partem agri centum agnis, Hebrei dicunt, centum obolis. Et ideo translatio nostra hic deficit, vel dictio que in hebreo ponitur, est equivoca Quantum autem valet obolus dictum est supra 23. ca.
marg.| .4. Et erecto ibi altari. Ad immolandum Deo sacrificium.
marg.| .5. In vocavit super illud fortissimum etc. id est recognoscens Dei potentiam, per quam conservaverat eum a Laban ipsum persequente, et ab Esau sibi occurrente.
Numérotation du verset Gn. 33,moraliter 
marg.| .1. Levans autem Iacob oculos suos etc. In hoc capitulo scribitur concordia Esau cum Iacob, per quam designatur concordia superbi cum humili. Nam ex parte Esau ponitur elatio, cum dicitur :   Levans autem Iacob oculos etc.   quadringentos vi. Et parte vero Iacob humiliatio, cum dicitur.
marg.| .5. Et ipse progrediens etc. Et sequitur utriusque concors susceptio cum dicitur.
marg.| .7. Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum. et in hoc significatur quod vere humilis cum superbo pacifice conversatur, et hoc est speciale in humilitatis virtute, in aliis enim virtutibus {360} non est sic. Castus enim non potest pacifici morari cum lubrico, nec iustus cum iniusto, sed humilis pacifice moratur cum superbo. Nam humilis servire semper vult et subiici, superbus autem precipere et dominari, et sic uterque habet suam voluntatem et per consequens pacem. Et de tali humili dicitur Ps. 119.a.   Cum his, qui oderunt pacem eram pacificus. Verumtamen quando humilis habet in cura sua aliquos imperfectos, qui peiorari possent ex societate superbi, debet declinare ab eius societate Et hoc est quod dicitur.
marg.| Parvulos habeam etc. Per quod designantur imperfecti. Sequitur :
marg.| .11. Et Iacob venit in Socoth. Quod interpretatur tabernacula. Nam{361} declinando societatem superiorum, venit humilis ad tabernacula iustorum.
Numérotation du verset Gn. 33,moraliter 
marg.| {362} marg.| .1. Transivitque in Salem etc. Que interpretatur pax. Nam de tabernaculis iustorum vite presentis est transitus ad pacem superne civitatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_33)

Notes :